PRÆMONITIO.
Quum promissam in præfatione prioris voluminis operam de Silii textu, de variis lectionibus notisque ad finem feliciter perduxerim, restat nunc ut in cæteris præstandis fidem pariter exsolvam. Et quidem statim subjicietur Commentatio de Silii vita et carmine, cui paucas adjeci notas, prout quædam nobis aut non admittenda, aut probanda esse videbantur: confer præsertim in sect. V, ubi de edit. anni 1781 fit mentio, novas observationes e Codd. Regg. depromptas, quibus clarissimi Ruperti sententia confirmatur: dehinc Silii vita, auctore Crinito.
Testimoniis veterum a Goettingensi editore collatis adjiciam recentiorum judicia, Jo. Alb. Fabricii, Rollin, La Harpe, Schœll, Amar, quos prætermittere religioni mihi fuisset, et sequentur argumenta librorum Silii ab Hermanno Buschio Pasiphilo confecta, et Ambrosii Nicandri Catalepsis; tum præfatio Heynii, Index, et Appendix sive Diatribe de stylo poetico et potissimum Siliano. Sic absolvetur totum hoc opus, quod tibi satisfaciat, lector optime, vehementer opto. Vive et vale.
N. E. LEMAIRE.
DE SILII VITA ET CARMINE.
De C. Silii Italici genere, nominibus, studiis, honoribus, vita et morte.
Quum hæc, quæ ad ipsum poetam nostrum pertinent, jam satis accurate tractaverit, et, quantum de iis constet, ex paucis, quæ huc spectant, veterum scriptorum locis testimoniisque diligenter eruerit Cellarius, ne hujus scrinia compilasse, vel operam perdidisse videar, dissertationem ejus de C. Silio Italico, poeta Consulari, a.Chr. MDCXCIV scriptam, et collectioni dissertationum illius Academicarum, Lips. 1712, in-8o, prelo excusæ, insertam, cum lectoribus communicare malo, quam easdem res aliis verbis exponere. Ut tamen chartæ parcerem, nonnulla recidi, quæ vel supervacanea, vel minus accurate dicta videri possint, nec nisi pauca in notis adjeci. Hæc itaque sunt verba Cellarii, in epitomen redacta:
Genus Siliorum ut antiquissimum, ita nobilissimum omnino fuit, quamvis non negemus, originem illorum, ut in aliis gentibus non paucis, quæ ad summam nobilitatem pervenerunt, plebeiam et humilem exstitisse, quod Fulvius Ursinus de familiis Romanis, pag. 264, ex Livii, lib. IV, cap. 54, probavit. Ibi enim quæstoriis comitiis plebem ait ita ultum ivisse injuriam in tribuniciis adceptam, ut inter quatuor quæstores unum tantummodo ex patricio ordine crearet, tres autem plebeios, Q. Silium, P. Ælium et P. Pium, clarissimarum familiarum juvenibus prætulerit. Sed quum semel huic familiæ ad honores, via patefacta fuit, clarum utique nomen consequuta progressu temporum, ad summæ nobilitatis gradum adscendit. Ut ex multis tantum unum exemplum adferamus, sub Augusto C. Silius tertium consul fuit, eo anno, quo is testamentum condidit, hoc est, proximo antequam ex vita demigraret, auctore Suetonio, c. CI(1).
Italici nomen plus negotii nobis facessit, ab aliis alia interpretatione expositum(2). Sunt qui fuisse Hispanum adfirment, ex Italica Bæticæ urbe(3), Trajani patria, oriundum, quam sententiam Petro Crinito et Ludovico Carrioni Dausqueius tribuit, quamquam prior dubitanter id retulerit. Nec vero peregrinitas inpedimento erat, quo minus Hispania elegantiores poetas proferret. Etsi enim Ciceronis et Luculli ætate, «Cordubæ nati poetæ pingue quiddam atque peregrinum sonarent,» ut Cicero pro Arch. c. 10 extr. tradit; tamen alia cultura provinciæ fuit post Augusti tempora, ut Lucani et utriusque Senecæ ingeniis manifestum est. Habet vero Dausqueius, quæ principio commentarii in Silium huic opinioni de Hispanica patria obponat. Qui ex Hispaniæ, inquit, Italica, ITALICESIUS audiebat, aut ITALICENSIS. Stephanus de Urbibus ἔστι καὶ Ἰταλικὴ πόλις Ἰβηρίας, τὸ ἐθνικὸν Ἰταλικήσιος. Gellius Noct. Att. XVI, 13: «D. Hadrianus in oratione, quam de Italicensibus, unde ipse ortus fuit, in Senatu habuit.» Addit antiquam inscriptionem, quam etiam Gruterus, pag. 385, no 1, exhibuit:
COLONIA ITALICENSIS IN PROV. BÆTICA(4).
Quod si ergo ex Hispania hoc nomen esset, Italicensem potius, quam Italicum, adpellandum Silium fuisse autumat.
Est quidem discrimen hujusmodi terminationum, ut alius Hispanus sit, alius Hispaniensis. Martialis epistola ad Priscum, quam libro XII præfixit, extrema: «ne Romam non Hispaniensem librum mittamus, sed Hispanum.» Sosipater Charisius, lib. I, p. 84, potest interpretis loco esse. «Quum dicimus, inquit, HISPANUS, nomen nationis ostendimus: quum autem HISPANIENSES, cognomen eorum, qui provinciam Hispaniam colunt, etsi non sunt Hispani.» Tacito etiam Hispanienses exercitus sunt Annal. I, 3, qui in Hispania militant, ex aliis nationibus conscripti. Festus Pompeius quoque in Corinthienses, non dissimiliter ait: «Romanenses, et Hispanienses, et Sicilienses negotiatores dicimus, qui in alienis civitatibus negotiantur:» nisi in voce alienis ambiguitas inest, quæ extra Hispaniam civitates significet. Nam quod Charisius discrimen docet, nequaquam est perpetuum, et Plinius quoque Hispaniensem Oceanum dixit lib. XXXVII, 10, qui Hispaniam adluit: et spumam (argenti) Hispaniensis, XXXIII, 6. Neglexit itaque Plinius, quam Grammatici inculcant, differentiam, ut adeo, si ceterum constet de origine ex Hispania, vix ex eo illa convelli possit, quod Italicus noster, non Italicensis adpelletur. Italicesii nominis, quod pure Græcum est, nulla habetur ratio. Si fuit autem in Hispania natus, non tamen et barbarus, aut ex antiquis Hispanis fuit, quia Italica colonia Romana erat, Scipionis opus, qui in illam debiles ac vulneratos exercitus sui milites collocavit, eamque ab Italia Italicam adpellavit, quia Itali erant, quos in coloniam illam deducebat(5). Huic de Silii ortu sententiæ et altera propius quodammodo adcedit, quam itidem Petrus Crinitus commemoravit. «Sunt alii, inquit, qui per suos majores Romanum fuisse dicant, sed generis initium traxisse ab Hispanis,» hoc est, majores Silii ex illa Hispaniensi colonia fuisse, ipsum vero vel Romæ, vel in alio Italico municipio et natum et educatum esse, ut ita nihilominus Itatici nomen ab Italica Hispaniæ habuerit(6).
Ab his sententiis, quae vel nostrum Silium, vel majores ejus, ex Hispaniensi colonia deducunt, discedit illorum opinio longius, qui ejusdem Italicum nomen ex Corfinio, Pelignorum in Italia urbe principe, eliciunt(7). Vossius et Dausqueius in primis illorum numerantur. Iste tam de Poetis, quam de Historicis Latinis (nam in horum etiam, quamvis poetam, censum refert) id clare profitetur, gemino argumento inductus, quæ antequam dispiciamus, de Corfinii nomine novo aliquid adferendum est. Quod sæpe ab Italiæ populis postulatum fuerat, ut in civitatis Romanæ societatem reciperentur, sæpius autem ab Romanis abnegatum, id Sex. Julio Cæsare et L. Marcio Philippo COSS. in bellum funestum erupit, quod Marsicum dicebatur, quia Marsi populi cum Picentibus et Pelignis præcipui et primi auctores erant; et Sociale, quia, qui Romam inpugnabant, societatis fœdus inter se inierant; et Italicum, quia universa Italia contra Romam arma ceperat. Qui itaque a Romæ commercio secessionem fecerant, Corfinium elegerunt, quod caput Italorum abdicata Roma, esset, qui nomen Italicæ inpositum voluere. Strabo lib. V, p. 167: Κορφίνιον, τὴν τῶν Πελιγνῶν μητρόπολιν, κοινὴν ἅπασι τοῖς Ἰταλιώταις ἀποδείξαντες πόλιν, ἀντὶ τῆς Ῥώμης, ὁρμητήριον τοῦ πολέμου, μετονομασθεῖσαν Ἰταλικήν, Corfinium, Pelignorum caput, communem omnibus Italis, loco Romæ, urbem designaverunt, bellique arcem, et ITALICÆ nomen indiderunt. Præter hunc et Velleium Paterculum, de quo postea dicemus, non habemus, qui hujus novæ adpellationis mentionem fecerint.(8).
Primum Vossii argumentum est idem, quod supra adtulimus, ab Hispanica urbe Italicensem potius, quam Italicum, dicendum fuisse, quod Gellius dicto loco Italicenses ejus colonos adpellaret. Salva tanti viri auctoritate inverti, quod objicit, et ab altera etiam parte usurpari posse videtur. Si enim ab Italica Hispaniæ non licet Italicus formare, sed tantummodo Italicensis; qua lege constitutum est, ut ab Italica Italiæ, quod plane idem nomen est, non Italicensis, sed Italicus dicamus? aut si alterum de Pelignorum urbe non inprobandum est, cur non idem liceat de urbe Bæticorum? At usum ita ferre inquiunt, qui instar legis ab omnibus censeatur. Est ita, ut a Bætica urbe Italicensis et Gellius d.l. et auctor belli Hispaniensis et Africani, sive Hirtius fuit, sive Oppius, quod malunt alii; et laudata inscriptione ipsi provinciales derivarint: an vero prohibitum fuerit alterum, id tribus exemplis, quæ contra sunt, non sufficit ostendisse. De Pelignorum autem urbe nullus usus, nullum exemplum adferri potest, utrum Italicus, an Italicensis ex ea deflexum fuerit: et si de Bætica probatum satis est, Italicenses suos, non Italicos adpellasse; idem etiam de Peligna urbe facilius, quam alteram formam, Italicus, crediderim.
Deinde urgetur a laudato Vossio, «si Hispanus fuisset Silius, non hoc nos ignorare sivisset Hispanus Martialis, qui sæpius ad eum scribit, ut peramicum, Non hoc reticuisset, quod ad Hispaniæ suæ decus magnopere pertineret.» Utique fatemur, non leviter hoc argumento probari, in Hispania non natum Silium nostrum fuisse: et credimus ipsi, Martialem, tot Italico epigrammata inscribentem, non præteriturum fuisse, quod sibi et suæ patriæ non vulgarem laudem adferre potuisset. Non autem exinde id sequi putamus, quod existimavit Vossius, Pelignum fuisse Italicum, quia non fuerit Hispanus. Potuit enim ex majoribus esse, qui in Hispanica illa urbe habitaverint, ipse forte in quovis Italiæ loco, extra Pelignorum agrum, in lucem editus: potuit etiam Italici nomen ex casu quodam vel suo vel majorum habuisse, ut solenne in aliis quam plurimis cognomentis est.
Sententiæ quoque clarissimorum virorum repugnat, cum brevitas illius Socialis belli, tum adpellationis novæ raritas, quæ tentata potius, quam conservata in urbe Pelignorum fuit. Strabo quidem μετονομασθεῖσαν ita vere adpellatam dixit: aliter Velleius Paterculus, qui propius res Italicas cognovit, quam Amasiensis Strabo, homo Asiaticus, quamvis diligentissimus in ceteris rebus. Is autem lib. II, c. 16, ait: «Caput imperii sui Corfinium legerant, quod adpellarent Italicum(9).» Quum dicit adpellarent, conatum et propositum significat, non quod in usum illud transductum receptumque fuerit, quod quidem nec potuit facile, si brevem moram belli seu tumultus intuemur. Eutropius, lib. V, c. 2: «Quadriennio, inquit, hoc bellum tractum est: quinto demum anno finem adcepit.» Quod ergo in tantillo spatio tentatum novum nomen fuit, vix receptum aut usu retentum post victoriam videtur, quum in eventus belli esset, ut Romani, non Itali, vicisse censerentur. Quis ergo crederet, invisum victoribus nomen et ad ignominiam illorum durante bello inventum, post victoriam a victis conservatum et in posteritatem fuisse traditum? præsertim quum statim, nondum finito bello, desierit esse rerum sedes urbs Corfinium, quod Diodorus Sic. lib. XXXVII, ut in excerptis ejus libri est, perspicue ostendit. Τὴν καινὴν ἐκλείπουσι πόλιν τὸ Κορφίνιον, «Novam, inquit, urbem Corfinium deserunt, translatis sedibus in Samnitum urbem Æserniam.» Unde est, quod Cæsar de Civili bello Corfinium sæpe numero memoravit, et Cicero in epistolis; sed cognomen Italicum ne semel quidem adtigerunt, quod nec posteriores Plinius, Seneca, Frontinus, Lucanus, Ptolemæus, et quotquot Corfinii meminerunt, agnoscunt, nec ipse, qui inde nomen suum habuisse fingitur, poeta noster Italicus, qui lib. VIII, 520, Corfinium laudat, sed quod patriam suam vel suorum proderet, nihil omnino adjicit, neque ullum vestigium ostendit Italici cognominis.
Quare ita sentimus atque ita animum inducimus, Silium poetam neque in Hispania natum fuisse, quia Martialis, ubi maxime poterat, nihil memoravit; neque in Pelignorum urbe Corfinio, cujus Italicum nomen incertum, quamdiu duraverit, aut an unquam devenerit in usum populorum: sed ex quocunque alio casu vel causa potuisse Italici cognomen habere ab Italia potius, quam a singulari aliquo oppido deductum: quamquam iis, qui majores poetæ ex Bætica derivant, nolimus repugnare, nec vero, quod dubium est, pro certo adfirmare(10).
Satis de ipso cognomine: faciliores in prænomine sumus, quo aliis Publius est, ut Modio in Novantiquis, et Glandorpio in Onomastico Hist. Romanæ; nobis Caius, quia hoc frequens in gente Siliorum fuit, quod Dausqueio etiam, ut certius, adprobatur, qui initio commentariorum potest consuli(11).
Studia ergo Italici nostri contemplamur, de quibus Martialis epigr. VII, 63.
Sacra cothurnati non adtigit ante Maronis,
Inplevit magni quam Ciceronis opus.
Magna sane hæc laus est, non sibi sapere, aut artem ex suo confingere ingenio, spretis veterum tam præceptis, quam exemplis: sed ductorem optimum sequi, et quod aliis bene cessit, imitari, quia, etsi in philosophia ingenium valeat et novitas inventorum ametur, dispar tamen res oratoriæ est, nec in ea proficitur bene, nisi ex imitatione antiquorum. Silii ætate præstantes oratores non defuerunt, quos ita coluit æstimavitque, ut omnibus tamen Ciceronem, qui præcesserat, anteferret. Quo consequutus est, ut summus orator evaderet ipse, multum in foro, multum in centumvirali judicio cum gloria versatus. Martialis dicto epigr. de eodem:
Hunc miratur adhuc centum gravis hasta virorum,
Hunc loquitur grato plurimus ore cliens.
Poeticen juvenis didicit: senior, defunctus consulatu, magis excoluit, Virgilium præ ceteris imitando, non minus principem in ligata oratione, quam Cicero fuit in soluta. Hic ergo etiam, qui optimus erat, quam alium, sectari maluit, egregio exemplo admonens, quales ad imitandum auctores eligere conveniens sit. An adsequutus Maronem fuerit, nostrum non est judicare. Plinius, lib. III, epist. 7. Scribebat, inquit, carmina majore cura quam ingenio. Nec vero idcirco ingeniosus parum fuit: sed Martiale judice epigr. XI, 51, Maronis villa coemta:
Silius et vatem, non minor ipse, colit.
Ut Lips. lib. I, Quæst. epistol. cap. 5, emendat, argutum sane præ illo vulgato: et valem non minus ipse tulit(12).
Honores et multos et amplos gessisse Silium, non est quod dubitemus, quia consul Romanus fuit, ad quam dignitatem ordinatim et per gradus adscendebatur. Plinius, lib. III, epist. 7: «Ut novissimus a Nerone factus est consul, ita postremus ex omnibus, quos consules fecerat, decessit. Illud etiam notabile: ultimus ex Neronianis consularibus obiit, quo consule Nero periit.» Ex quo et annum satis aperte intelligimus(13). Semel an ter Consul fuerit, non levicula disputatione dubitatur. Petrus Crinitus de Silio: «Ter consul fuit(14): et in primum ejus consulatum (quod lætissimum fuit faustissimumque P.R.) sævissimi teterrimique Neronis mors auspicatissime incidit.» Adcinunt Justus Lipsius et Jo. Livineius, uterque in Plinii Panegyr. cap. 58, cujus verba, «Erat in senatu ter consul, quum tu tertium consulatum recusabas,» de Silio Italico interpretantur. Livineius haud dubitabundus: «Potius sit, ut C. Silium Italicum capiamus, qui tertium consul ex cal. Juliis subfectus cum Statilio Laterano. Adi fastos.» Quod ad Fastos adtinet, ipse Lipsius in h.l. fatetur: «Revera pars hæc Fastorum in subfectis consulibus tenebrosa, nec acie ingenii (absque monimentis sit) facile illustranda.» Variant enim, laceri, inconstantes sunt, et, quos vidimus, Laterano, ex cal. Jul. subfecto, Nonium Asprenatem, non Silium, collegam dant. Quod si ter fuisset consul, id Plinius, qui vitam et mortem ejus describit, nec quidquam laudis prætermittit, utique non tacuisset. Quin potius Martialis epigr. VII, 63, post consulatum, quem, quum Nero periret, gesserat, a republica recessisse, et otio se honesto dedisse adseverat. Verba sunt:
Postquam bis senis ingentem fascibus annum
Rexerat, adserto qui sacer orbe fuit:
Emeritos Musis et Phœbo tradidit annos,
Proque suo celebrat nunc Helicona foro.
De quovis igitur alio, quam de Silio, Plinii panegyricum interpretandum ducimus. Causa vero, quæ doctissimos viros in illam opinionem adduxit, ex alio Martialis epigrammate natam esse existimamus, quod LXVI est, in lib. VIII, in quo trium consulatuum fit mentio, sed ita distributorum, ut primus patris Silii fuerit, alter filii majoris, quem Plinius quoque dicta epistola florentem et consularem dixit: tertius voto a poeta præsumitur pro minore filio, qui vero non consequutus est, sed ante patrem decessit. Hi maxime versus, opinamur, errorem induxerunt:
Bis senos jubet en redire fasces
Nato consule,
id est, filio consule; ubi quidam libri, sed minus castigati, noto consule, quasi de patre, non de filio intelligatur. Nos vero malumus Vincentio Collesso, nobilissimo juris consulto, quam Livineio aut Lipsio, adcedere, qui ante hos XIV annos ad hoc epigramma commentatus est: «Silius pater semel tantum consul fuit, eo anno, quo periit Nero.» Sic bene Martiali cum Plinio convenit, nec sine causa ille addidit ibidem;
. . . . . . . . . . . . . . . . Silius frequentes
Mavult sic numerare consulatus.
Mavult sic, hoc est, eodem Collesso interprete: «Mavult duos filios gerere consulatum, quam ipse ter esse consul.» Alter eorum adeptus est consulatum, de quo Martialis gratulatur patri: de altero, gaudenti supererat adhuc quod optet
Felix purpura, tertiusque consul.
Non statim a consulatu in otium literarium secessit, sed Romæ aliquamdiu substitit, et in Vitellii amicitia sapienter se et comiter gessit, quod Plinius dicta epistola refert(15). Vere autem sapienter dixit, quia summæ prudentiæ est, cum malo principe versari ita, ut neque ille obfendatur, neque famam et conscientiam nostram lædamus. Erat enim Vitellius præcipue luxuriæ sævitiæque deditus, ut Suetonius cap. XIII, notavit, sive ut Eutropius, lib. VII, c. 13: «gravi sævitia notabilis, et qui Neroni similis esse vellet, atque id præ se ferret.» Caute ergo cum hujusmodi homine ac singulari prudentia vivendum erat: quumque moris apud Romanos fuerit, ut perfuncti urbano magistratu, ad regendas provincias mitterentur; nostro Asiam proconsularem obtigisse, idem Plinius d.l. enarravit. Ex proconsulatu, inquit, Asiæ gloriam reportaverat. Honor amplus, Asiam pro consule regere, hoc est, Attalicum regnum administrare, quod Romani in provinciæ formam, testamento nacti, redegerant. Fuit provincia senatus atque populi ex Augusti distributione(16), et prætoria primum, nisi belli ratio proconsulem postularet. Quod erudite Henr. Noris, Italorum facile doctissimus, in Cenotaph. Pisan. Dissert. II, cap. XI, demonstrat. Intra Asiaticam diœcesin erant Ionia, major ac minor Phrygia, Lydia, Mysia, Caria, ac Pergamus; de quibus terminis eorumque mutationibus Jac. Usserius, in libro de Asia proconsulari, planissime disseruit. Amplissima ergo provincia, ejusque populi Græca libertate antiquitus imbuti; ut sane prudentem fuisse oporteat, qui, ut noster Secundo teste, ex administratione illius gloriam reportavit.
Redux ex Asia videtur otium petiisse, annis quoque, ut Plinius ait, suadentibus, quod in more positum Romanis erat, ut, si senectutem adtigissent, e republ. in honestum otium secederent, quod ex multis ejusdem Plinii epistolis liquet, lib. II, 14; III, 1; IV, 23. Hanc quietem Noster in Campania invenit, ubi plures villas possidebat, et in singulis earum, quod Plinius addit, «multum librorum, multum statuarum, multum imaginum habebat,» quæ undique ornamenta coëmit, usque etiam ad reprehensionem emacitatis. Erat enim φιλόκαλος, hoc est, honestissimarum rerum sive dignæ supellectilis studiosus. Quid vero honestius, quam instruere bibliothecas, et quos alii in inanes res sumtus faciunt, optimis quibusque libris comparandis inrogare? quid dignius laude, quam illorum imagines atque signa amare, qui in laude vixerunt præclaris virtutibus conspicui? Pulchrum enim et magna laude dignum est, viros laudatos colere, et virtutem illorum, ut meruerunt, admirari, adeo, ut rursus Secundus epist. I, 17, ipsum plurimis virtutibus abundare judicet, qui alienas sic in statuis et imaginibus amat. Stimulant enim imagines et exhortantur, ut eorum virtutes æmulemur, quorum ipsæ memoriam externa facie præ se ferunt(17): quod etiam ædes, villæ aliæque clarorum virorum possessiones, si subimus aut inhabitamus, in nobis efficiunt.
Ex villis idcirco potissimum illas magnopere Silius amabat, quæ eos dominos quondam habuerant, quos ipse imitatus est plurimum: puto Ciceronis atque Virgilii; illius nempe Academiam, hujus, quæ sepulcrum domini continebat(18). De utraque ita cum laude Silii Martialis epigr. XI, 49, canit:
Silius hæc magni celebrat monimenta Maronis,
Jugera facundi qui Ciceronis habet.
Heredem dominumque sui tumulique larisque
Non alium mallet nec Maro, nec Cicero.
Sicut ergo, ante consulatum, Ciceronem in causis agendis doctissimisque orationibus æmulatus est; ita Maronem postea in primis habuit, quem imitaretur, quum in otio ad carmina scribenda se contulisset. Cujus memoria etiam ita ei sacrosancta fuit, ut «natalem illius religiosius, quam suum, celebraret, et monimentum ejus adire, ut templum, soleret,» quod itidem Secundus epistola sæpius laudata observavit(19). Nec ex Campania discessit postea, sed usque ad LXXV ætatis annum ibidem perseveravit, et in Neapolitano mortem obiit.
Hanc non fatalem habuit, quamlibet senex admodum, sed inedia vitam finivit, more illis temporibus recepto, ut, si insanabilem morbum sentirent, aut alio malo, quod superare desperarent, adfligerentur, ipsi homines sponte sua ex vita abirent. Hoc Pomponius Atticus fecit apud Corn. Nepotem; hoc Cornelius Rufus apud Plinium Ep. I, 12, procul dubio ita ex Stoicorum disciplina instituti, quibus dignum sapiente videbatur, quandocumque liberet, ex hac vita egredi, nec fatalem horam exspectare. Seneca epist. LXIX: «Exerce te, ut mortem et excipias, et, si ita res suadebit, arcessas. Interest nihil, an illa ad nos veniat, an ad illam nos.» At non perinde est, nec ejusdem juris, pati mortem, et eandem advocare.
Voluntarium ergo excessum perversæ philosophiæ, quæ illis temporibus vigebat, hoc est, errori inputamus, non excusamus, ut Cicero Catonem Uticensem Off. I, 31, alienus quamvis a Porticu, ex gravitate ejus excusat, quasi alius exitus illius virtutem dedecuisset. Aliud etiam est, quod gloriæ nostri poetæ videtur derogare. Nam quod Plinius refert, «læserat famam suam sub Nerone: credebatur sponte accusasse.» Omnis accusatio hominis, vel mediocri specie honesti, sub malo principe suspecta est, etiam imperata; magis, spontanea. Principes enim mali, quum aliquem perditum cupiunt, nec tamen aperte audent aggredi, ut declinent invidiam, subornant alios, qui accusent ac perdant. Qui accusatores eodem censu sunt, quo delatores, «genus hominum, ut Tacitus ait Ann. IV, 30, publico exitio repertum, et ponis quidem nunquam satis coërcitum:» quos nihilominus per præmia Tiberius eliciebat. Vir bonus autem et sapiens inhonesta et turpia jussus, abnuit, etiam cum periculo suo, si manifesta sit turpitudo, ut est innocentium accusatio. Exemplum v. ap. Tac. in Vita Agric. c. 4. Nec imperium in atroci scelere excusare potest, ut Grotius P. et B. lib. II, c. 26, no 3, demonstravit. Non autem certa erat Nostri accusatio, sed credebatur; et si fuit, maculam laudabili otio et optimis studiis abluit, quibus fama integratur, in tantum etiam, ut perpetui laudem promeritus sit, h.e. inmortalis memoriæ atque gloriæ, apuc Martial. epigr. VI, 64, et VII, 62, ubi Collessus ad interpretandum adhibeatur.
De carminis indole; de argumenti tam delectu, quam tractatione; et de auctoribus, quos poeta secutus sit.
Quæ communis hominum scriptorumque, qui magnis et virtutibus et vitiis excellunt, fortuna esse solet, eamdem quoque expertus est Silius noster, ut scilicet ab aliis ore pleniore ad cælum laudibus efferretur, ab aliis autem inmerito ac præter modum vituperaretur. Ut antiquis(1), ita et nostris temporibus non defuere, qui vel cum ipso Virgilio illum compararent, vel certe contenderent, eum puritate sermonisque Romani castimonia nulli illorum cedere, quos ea vel proxima viderit ætas, imo potius eos exsuperare universos(2), et, si quid desit antiqui nitoris, id majori utilitate in aliis rebus compensare, quippe qui historiam egregie illustret, et ad ejus fidem tantum non omnia scripserit, unde in historicis etiam a Vossio laudetur, quod sane utilius sit, quam fabulis lectorem, ut vulgus poetarum soleat, detinere(3). Alii contra poetæ reprehendendi ingenio suo, et, quam possint, acerbissime perstringendi certamen sibi sumserunt: quorum oratio huc potissimum redit. Silius historici magis partibus functus est, quam poetæ ingenio suo indulgentis, et recte Plinius majori eum cura, quam ingenio scripsisse adfirmat Ep. III, 7(4). Etsi ad Maronis se exemplum componeret, neutiquam ille divini vatis virtutes ac majestatem adsecutus est: imo etiam inferior non Lucano modo, sed etiam Papinio, Valerio Flacco, et juniorum aliis(5). Statius acrioris ingenii et ad excogitandum promtioris utique videtur, sed Silius perpetuo languidus, Virgiliani poematis compilator, et plane ad aliorum imitationem compositus(6). Stylus ejus adeo verbosus est, ut, si superflua et otiosa recidas, vix tertia operis pars restet: multa sunt humilia ac depressa, pleraque vero nimis turgida et elata. Maro illum tanto intervallo post se reliquit, ut ineptiant maxime, qui eos inter se componant. Ne poetæ quidem nomine dignus videtur, quum neque argumentum epico carmini consentaneum elegerit, neque heroico spiritu et limato vel judicio vel dicendi genere, sed ingenii luxurie, inanibus argutiis ac tumore conspicuus sit. Multas narravit res, a diversis gestas, quæ neque communi vinculo continentur, neque ad unum argumentum, ut in Homero ad placationem ultionemque irati Achillis omnia spectant. Nulla itaque rei gestæ unitas vel σύστασις, ut Aristotelis verbis utar(7), ἔχουσα ἀρχὴν καὶ μέσον καὶ τελευτὴν, nullus herois, qui ornetur, delectus reperitur, nec potest argumentum carminis uno comprehendi titulo. Nihil ineptius absurdiusque fingi potest, quam historiam a poeta componi, et acutis Scholasticorum sententiis, vana et umbratili eruditione vel subtilitate, perpetuis declamationibus, fabulis, episodiis, comparationibus, aliisque poeticæ orationis flosculis exornari. Hæc illi disputant, et alia, quæ, quoniam ad litem dirimendam summamque rei parum proficiunt, silentio nunc prætermitto(8).
Sed quorsum hæc moneo? ut scilicet intelligatur, de Siliani carminis natura et dignitate, si in universum tantum, nec ratione consilii, quod poeta secutus sit, habita, res in quæstionem vocetur, in utramque partem probabiliter disseri, nec quidquam prædicari posse ejusmodi, quod non, paribus propemodum argumentis, convelli atque redargui queat. Multa eorum, quæ viri docti poetæ vel laudi vel vitio dare ac vertere solent, vera esse, nemo facile infitiabitur. Sed non minus manifestum est, ab utraque parte rem, quæ in controversiam vocatur, verbis exaggerari, totamque disputationem vagam esse et fluctuantem. Cujus rei culpa postissimum in eo residet, quod, qui tantopere inter se discrepant, non distinctam consilii, quod sequutus sit Silius, notionem animo sibi informasse, et prius sententiam tulisse videntur, quam vel totum carmen diligenter legerint, vel ejus indolem satis cognitam habuerint, et certam constituerint formulam regulamque, ad quam judicia exigerentur. Hinc Silio idem contigit, quod Lucano, simili poetæ, ut nimis laudaretur ab his, et culparetur ab illis(9). Quemadmodum autem virorum doctorum sententia jam dudum eo inclinavit, ut persuasum sibi haberent, Pharsaliam non esse ἐποποιΐαν, sed carmen historicum, epico quasi habitu indutum, spirituque heroico conceptum(10): ita idem judicium semper putavi faciendum de nostro poemate, cujus non dissimilis ratio est, nisi quod magis ad indolem epicæ poeseos, ex qua deorum ministeria aliaque rerum orationisque ornamenta ac lenocinia videmus depromta, conformatum est, minusque adfectatum illud declamatoriæ vanitatis acumen, commune seculi illius vitium, redolet, quod tantopere displicet in Lucano, perpetuo declamatore, qui, quod recte jam Burmannus notavit, ubivis longas de vitiis aut virtutibus disputationes argutasque Scholasticorum sententias infercire, et, ubi paucis admodum verbis res, ab hoc vel illo gestas, commemoravit, statim, tamquam in Porticum aut Academiam sit translatus, Philosophum agere solet. Huic sententiæ et poematis nostri argumentum, et hujus tractatio respondet, quod ex solertiori lectione cuivis adparebit, et infra pluribus demonstrabitur. Quod si verum est, habemus regulam normamque, ad quam judicia nostra dirigamus, et facile intelligitur, nodum in scirpo quærere operamque ludere, qui comparationem inter Silium Virgiliumque instituunt, omniaque ea, quæ viri docti de poesi epica accurate ac copiose præceperunt, ad naturam præstantiamque carminis nostri rite æstimandam transferunt. Quo spectant inprimis ea, quæ de argumenti delectu, novitate, fictione, unitate et ambitu, de temporis spatio, quo illud comprehendatur, de carminis heroe, quem putant esse Hannibalem, de characterum vel epicarum personarum numero aut varietate, de actione, et de episodiorum cum narratione nexu, argute magis, quam vere, apte atque utiliter disputantur. Hæc omnia persequi et excutere nihil adtinet, quoniam a fine, quem poeta propositum sibi habuit, prorsus aliena sunt. Non enim epicum carmen scribere voluit, sed historicum, quale multi jam, iique antiquissimi poetæ ante eum condiderant: in quo nunc video mecum consentire Cel. Heyne in Annal. literar. Goetting. a. 1782. Additam. p. 261.
Ill. Ernesti, novissimus ingeniosissimusque poetæ nostri interpres et editor, in disquisitione de carmine Siliano, p. XXI monet, carmen nostrum non tam historicum esse, quæ adpellatio nimis ambigua sit atque incerta, quam μελέτην quamdam et ἐπίδειξιν, seu nomine ex Rhetorum latinorum palæstra petito, declamationem vel exercitationem poeticam, cujus argumentum auctor ex belli Punici secundi historia sibi delegerit(11). Hujus omnis nominis ac sententiæ vis et causa ut accuratius intelligatur, hæc disputat:
«Cum vetere historia, tum nostræ ætatis usu edocti scimus, literarum et artium, veluti ex naturæ universæ imitatione, hunc ordinem fuisse, ut quum primum ad summæ excellentiæ fastigium excultæ fuerint, sensim sensimque sive hominum desidia et negligentia, sive quadam emergendi ad altiora et superandi desperatione, sive denique rerum publicarum ea conversione, quæ pristinam ingeniorum vim frangeret, atque aliorsum studia traduceret, ad superioris formæ, quam exuerant, exilitatem quandam relaberentur. Hæc autem mutatio in nullo genere literarum magis quam in eloquentia et poesi adparuit. Apud Græcos quidem eloquentia quum inde a Solone et Pisistrato per tempora reipublicæ Atheniensis et libertatis usu et præstantissimorum ingeniorum ubertate felicissima, usque ad Demosthenis ætatem floruisset, non multo post, sublata libertate, morumque ac studiorum facta mutatione, a causarum veritate et lumine forensi ad scholarum gymnasiorumque umbram et fictarum causarum simulacra traducta paulatim degeneravit atque elanguit vitio rhetorum et sophistarum, qui omne eloquentiæ studium ad ostentationem quandam doctrinæ et artis affectationem conferrent. Apud Romanos autem eandem post Ciceronis ætatem eloquentiæ sortem fuisse, quis ita parum doctus est, ut ignoret? Hinc itaque Græcorum quidem μελέται, ἐπιδείξεις, Romanorum vero declamationes ortæ sunt, subtilitate, acumine, quæsitaque quadam elegantia refertæ, at robore et nervis destitutæ, eoque remotiores a naturæ pulchritudine et veritate, quo essent ab arte luxuriantius instructæ. In re poetica Romanorum (nam de his nobis nunc potissimum sermo est) quid simile acciderit, paucis poterit demonstrari. Felicissima poeseos Latinæ ætas, non dubium est, quin fuerit Horatii et Virgilii temporibus terminata. Hi enim, et quicunque ante eos poetæ celebrati sunt, quamvis ingenii felicitate inter se diversi, tamen illud omnes habebant præcipui, quod, quum primi Græcorum artem universam poeticam et ornatus latino sermone exprimerent, non solum rei novitate placerent, sed et alieni ab æmulationis certandique libidine, rectum ubique judicium sequerentur, et artis elegantis apud Latinos exempla existerent. Post illam ætatem, veluti usu pristino adtritis ingeniorum viribus, et fontibus exquisitioris artis, cujus exempla Græci præiverant, ita exhaustis, ut præter variationem ornatus veteris, et imitationis domesticæ curam prope nihil relinqueretur, inductum est quoddam luxuriosum poeseos genus, in quo tanto plus æmulatio atque externi splendoris adfectatio valebat, quanto minus ab inventionis novitate et ingenii nativa præstantia commendabatur. Vid. Petron. Satyr. cap. 118. Itaque etiam animadvertimus ea ætate majorem istius ornatus proferendi et variandi, qui in solis propemodum verbis erat, quam argumenti scite deligendi et recte tractandi curam exstitisse. Omnis vis poetica, quam ante hac ingenii admirabilis quædam venustas atque elegantia, imaginationisque felicissima ubertas et divina efficacia declarabat, tum maxime doctrinæ et artis vetustæ ostentatione quadam cernebatur. Cf. Quintil. X, 1. Cujus rei illud etiam manifestum judicium est, quod carminum argumenta, in quibus poetica arte exornandis elaborarent, maxime ex historia Romana repetebant. Neque enim profecto intelligo, quid sibi velint, qui historiam domesticam, ab aliis dudum eleganter et perspicue narratam, denuo carmine recanant, nisi velint specimen doctrinæ et artis proponere, in quo et sibi placeant, et suorum hominum admirationem captent. Hinc igitur poetarum illæ ἐπιδείξεις, seu exercitationes poeticæ natæ sunt, in quarum numerum non Silii modo, sed et æqualium, Statii, Lucani, Valerii Flacci, aliorumque similia carmina referre soleo. Quæ quum lego, videor mihi definire posse, quid illorum quisque scribendo consequi voluerit, Statius quidem, ut sublimitatis artem præ se ferret, Lucanus, ut sententiarum acumen probaret, Valerius et Silius, ut doctrinam expromerent; quamvis fatendum est, singulos cum diverso ingenii, judicii, artis et doctrinæ adparatu ad scribendum accessisse.»
Hæc sunt verba Viri doctissimi, cui quo minus omnia adsentiar, inpediunt nonnulla, quæ mihi ea legenti venerunt in mentem, et scrupulum injecerunt. Primum carminis historici nomen aptius mihi videtur, quam declamationis, quod Rhetorum potius scriptis scholisque relinquendum est, et quo Silii ejusque æqualium, inprimis Valerii Flacci, dignitas nimis elevatur: etsi non tam cæco poetæ mei amore captus sum, ut eum a seculi sui vitiis inmunem esse censeam. Deinde ad declamatoriam vanitatem potissimum refero longas sine nervis et succo orationes, inanes argutasque de vitiis atque virtutibus disputationes et præcepta philosophorum, quæ in nostro carmine vix reperiuntur, vel minus certe obvia sunt minusque nos offendunt, quam in Lucano aliisque ejus ætatis scriptoribus. Præterea si illa nominis ratio valeret, antiquissima etiam optimaque scripta in declamationibus numeranda essent. Nam, ut alios taceam, ne Maro quidem ab orationis luxurie et Rhetorum argutiis satis sibi cavit(12), et Polybius quoque narrationi suæ ubivis intexuit disputationes et digressiones, philosopho umbratili, quam historico pragmatico digniores, et scholasticorum rhetorumque loquacitatem redolentes. Denique argumenta carminum ex historia Romana repetendi consuetudo non Silii ævo propria fuit, vel post Horatii demum et Virgilii tempora invaluit, sed a primis inde literaturæ initiis constanter tenuit. Ita enim, ut alios omittam, Ennius, epicæ poeseos parens(13), L. Attius, seu Accius Pacuvii, qui Ennii ex sorore nepos fuit, æqualis(14), et A. Furius Antias, vel, quod alii putant, M. Furius Bibaculus(15) Annales Romanos, Cn. Nævius, antiquissimus poeta, Saturnio metro bellum Punicum primum, in quo ipse stipendia fecerat(16), et alii alia bella, v.c. Ovidius Actiacum, P. Terentius Varro Atacinus Sequanicum(17), Hostius Istricum(18), et Cornelius Severus Siculum(19), Cicero autem, præter consulatum ac tempora sua, res, a Mario, municipe suo, et Rabirius res, a M. Antonio Triumviro gestas(20), versibus comprehenderunt. Non defuisse etiam ante Silium, qui bellum Punicum secundum carmine persequerentur, ex Ovidio cognoscitur(21). Quantus vero præter illos, quos nominavi, numerus Romanorum fuerit, qui a primo bonarum artium initio historiam versibus expresserint, quorum hodie vix nomina, vel tituli et argumenta librorum nota sunt, docuerunt Stephani, Mættarius et alii, qui eorum fragmenta collegerunt. Eorum, quos recensui, alii non multo post bellum Punicum primum, alii vero Augusti ævo, adeoque iis temporibus, quibus prima poeseos latinæ, ejusdemque felicissima fuit ætas, vixere: eorumque exemplum et vestigia secuti sunt multi. Quos omnes in declamatorum ordinem detrudere, eorumque poemata in censum puerilium exercitationum referre, vel adeo ipsos ignorantia et jejunitate eorum, qui non ingenii et doctrinæ opibus, sed puerilibus carminum scribendorum subsidiis adjuti, versificare conantur, metiri velle, id vero est, tantorum virorum manibus injuriam facere. Non quidem is sum, qui negem, argumentum, ex heroicis temporibus petitum, ad animos et admiratione adficiendos, et voluptate perfundendos, adeoque ad id, quod poetæ, inprimis epico, propositum esse debet, perficiendum, præcipuam vim habere. Neque ignoro, quæ jam dudum præter alios monuerit Petronius Satyr. p.m. 213: «Cæteri post Virgilium aut non viderunt viam, qua iretur ad carmen, aut visam timuerunt calcare. Ecce, belli civilis ingens opus quisquis adtigerit, nisi plenus literis, sub onere labetur. Non enim res gestæ versibus comprehendendæ sunt, quod longe melius historici faciunt, sed per ambages deorumque ministeria, et fabulosum sententiarum tormentum praecipitandus est liber spiritus.» Sed minor, hujus præcepti ipsum auctorem tam parum memorem fuisse, ut civile bellum versibus expresserit. Neque video, quare non possit aliquis admodum vel delectari vel moveri lectione carminis, quod res, ex historia petitas, et ab aliis jam perspicue atque ordine expositas, contineat; modo rei gestæ et gravitas et narratio huic consilio satis congruat. Natura sic fert, ut animum adficiant atque delectent sensus et imagines vividæ, fortes colores, adfectuum vis et varietas, orationis sententiarumque copia, venustas, ornatus et gravitas, fabulæ, res antiquæ, conversiones exquisitiores, aliæque artes poetarum, qui in levibus quoque rebus semper insoliti quid habent, quod lectores, si non ferire ac movere, certe capere possit. Quod nisi ita esset comparatum, quî, quæso, fieri posset, ut libri de agricultura, versibus scripti, tantum delectationis haberent, quantum ex Virgilii Georgicis percipimus? Quæ vero causa est, cur res gestæ, Maroniano ingenio versibus comprehensæ, minus nobis placere possint? Quis non summam voluptatem ex celeberrimi Voltaire Henriade perceperit? et quodnam aliud hujus poetæ carmen illi anteferendum putabimus? Quid itaque obstat, quominus in deligendo carminis argumento Silius cum judicio versatus videri possit? An, quod recentior est historia et ab ætate heroica remotior? quodque a Græcis Latinisque scriptoribus tam eleganter atque accurate tradita est, ut, qui eamdem post illos scriptores retractet, non valde desiderari possit? Hæ sunt rationes, quibus motus argumenti delectum inprobat Ill. Ernesti(22), qui tamen concedit, fabulæ, quam proprie dicimus, non eam necessitatem esse, sine qua carminis ipsius ratio et consilium constare non possit, et præterea bello Punico secundo tantam a rebus gestis, ab hominibus, quibus in eo administrando præcipuæ partes fuerint, denique ab eventu gravitatem esse, ut apta ejus narratio facile admittat eam dignitatem, quæ carminis heroici propria sit. Quod ad prius viri doctissimi argumentum adtinet, non diffiteor quidem, materiem carmini epico aptissimam recte judicari eam, quæ ex ultima antiquitate et ex ævo heroum, proprie ita dictorum, desumta sit. Sed primum summa res non tam priscæ, quam magnæ et arduæ rei gestæ narratione perfecta, et ad animos admiratione imbuendos idonea, continetur. Deinde ad Silianum carmen transferri possunt, quæ Lucani defendendi causa disputavit Ill. Meiners(23). Denique Silius non hoc egit, ut heroicum carmen scriberet, sed potius historicum, etsi ad epicam formam compositum. Jam si quæras, quomodo historia, ab aliis jam eleganter, perspicue atque accurate tradita, magnopere nos delectare queat, respondeo, inter historicam et poeticam narrationem plurimum interesse, et easdem quoque res ab aliis alio modo, aliaque varietate et jucunditate, ornari, disponi, narrari (in quo potissimum poetæ ars ingeniumque cernitur), adeoque in pluribus, qui eas tractant, scriptoribus non sine voluptate legi posse. Quod ni ita se haberet, optimorum totius antiquitatis nostrique ævi librorum lectio parum jucunda et inutilis censenda esset. Quid enim? nonne, ut hoc exemplo utar, satis constat, omnem de Trojano excidio, de Æneæ erroribus deductaque Trojanorum in Latium colonia, narrationem, quæ nos in Æneide Virgilii tantopere delectat, in historiis, quam maxime inter veteres celebratis, et a magno tam Græcorum quam Romanorum scriptorum poetarumque numero ante Maronem expositis ornatisque numerandam, et ex iis haustam esse? Nonne multi jam bellum septenne et tricennale satis eleganter, perspicue atque accurate persecuti sunt, et nuper tamen historias, quas de Archenholtz et Schiller, Viri Illustres, scripserunt, magna cum voluptate legimus? Equidem nullus dubito, si quis etiamnum eadem bella ingenio poetico judicioque bene subacto versibus exponenda susciperet, quin multi unum ejusmodi carmen magno numero fetuum, quos hodierni versificatores procrearunt, mecum redimerent. Sed difficultas hujus rei, quam aliquot abhinc annis aliquem, cujus nomen ex animo meo effluxit, haud infeliciter adgredi memini, adhuc poetas nostros ab ejus modi conatu absterruit. Præstantissima contra Romanorum ingenia ab omni tempore se exercuerunt in scribendis carminibus historicis: quæ si tam parum idonea essent ad mentes admiratione non sine voluptate tenendas, ridicula profecto et inanis illorum opera fuisset. Horum poetarum quum nulli fere, præter Silium et Lucanum, pro dolor! integri supersint, neque iis similes nostra ætas tulerit; non melius eorum dignitas æstimari potest, quam si quæramus, quid Romani de iis judicaverint, quidque illis statuerint pretii. Atque ejus rei documentum satis insigne habemus in Ennio, qui primus eorum hexametros versus composuit. Is quamquam temporum vitio durior erat, et multa obcurrebant in ejus carminibus, quæ Augustei seculi cultus et elegantia respuebat, tamen alter Homerus Horatio dicitur, et a Cicerone aliisque passim amplissimis verbis ornatur. Reliquis ejus scriptis longe præstabant XVIII libri Annalium Romanorum qui ad populum in theatro(24), et Virgilii adhuc temporibus tam cupide ab omnibus legebantur, ut Æneidem iis anteferendam esse vix in mentem veniret cuiquam(25).
Quæ quum ita sint, cur Silio id crimini vertamus, quod secutus sit exempla eorum poetarum, quorum lectione populares suos tantopere delectari videret? Nonne potius cum judicio egisse censendus est, quum ætas sua incideret in ea tempora, quibus Græcorum Romanorumque poetæ omnia fere, quæ vel epicis carminibus, vel tragœdiis comœdiisque materiam satis dignam subjicere poterant, v.c. Trojanum Thebanumque bellum, pugnas Gigantum vel Titanum, τοὺς Νόστους, resque a Theseo, Hercule, Amazonibus, Argonautis et tot aliis heroibus gestas, summa jam arte tractaverant? Hac itaque via ei quasi præclusa, satius ipsi videbatur, aliam ingredi, quæ largiorem laudis comparandæ messem promitteret, et exemplo poetarum Romanorum argumentum carminis, ex patria historia petitum, circumspicere, quod ad animos popularium inprimis movendos, et admiratione, sensibus generosis variisque adfectibus imbuendos satis momenti haberet. Ipsa rerum natura, poeticæ narrationi aptissima, invitabat eum ad bellum Punicum secundum versibus exponendum, cujus historiam a Sagunti obpugnatione usque ad Scipionis Africani triumphum pertexere conatus est. Quod poetæ consilium ipso carmine ejusque initio declaratur; ut taceam de inscriptione, Punicorum libri, quam codex Puteanus et vetustæ editiones præ se ferunt, quod testatur N. Heinsius et probat, quum similiter Καρχηδόνια Appianus Alexandrinus inscripserit librum, quo bellum hoc recensuerit cum reliquis duobus Punicis, etsi et ejus Ἀννιβαϊκὰ circumferantur. Quinam titulus carmini in ceteris membranis præfixus sit, nemo eorum, qui illas viderunt, notavit; neque magis constat, quo nomine ipse auctor opus suum inscripserit. Quod tamen scire non multum interest, quum ex ipso poemate ratio et indoles ejus satis cognoscatur. Gravioris momenti quæstio est, utrum omne argumentum carminis cum singulis ejus partibus ad mentes admiratione non sine voluptate tenendas accommodatum sit, adeoque consilio, quod cuilibet poetæ propositum esse debeat, respondere videatur, an judicium Silii in ejus delectu desiderari possit? Omnium vero temporum monimentis vix aliud celebratur bellum, quod cum Punico secundo conferri possit, sive terrarum, quæ illo arserunt, diversitatem, sive periculorum, pugnarum, facinorum, obsidionum, expugnationum, itinerum, strategematum, laborum, cladiumque multitudinem, varietatem atque magnitudinem, sive annorum, per quos tenuit, numerum, sive ducum virtutem et res, vel præclare, vel perperam ab iis gestas, sive eventuum denique copiam, miracula et gravitatem respicias. Hoc bello finito, res Romana ad tantas opes tantamque imperii, amplitudinem excreverat, ut jam mole laboraret sua. Quot itaque quantosque motus hæc tantarum rerum historia, et priscæ virtutis, disciplinæ, morumque imagines excitasse censendæ sunt in animis Romanorum, iis temporibus viventium, quibus avaritia, luxus omniaque tam publicæ, quam privatæ corruptelæ genera, mentis corporisque vires fregerant? quibus tot tamque varia mala libidinem pereundi perdendique omnia invexerant, et disciplinam, majorum instituta, leges, rempublicam pessumdederant? Silius autem his temporibus vivebat Romæ, et populares suos delectare cupiebat, quod nunquam ex animo dimittendum est.
Satis, opinor, declaravimus, quid de argumenti delectu statuendum sit. Videamus nunc, qua ratione poeta idem tractaverit. Quum vero illud et ex historia desumtum, et heroici carminis oratione vestitum sit, in quo Silii ingenio nihil præter ornatum debeatur; primum magni refert nosse, quos potissimum auctores in rebus tam tradendis, quam ornandis, secutus sit: quo perspecto demum tam de fide, quæ narrationibus ejus sit habenda, quam de doctrina judicioque ipsius, recte judicari potest.
Permagnus olim fuit numerus Græcorum Romanorumque poetarum et historicorum, qui ante Silium idem argumentum sibi tractandum ornandumque sumserant: quos adeo ille ante oculos habere potuit. Eos tamen omnes nunc recensere velle, neque operæ pretium, neque proposito nostro consentaneum est; inprimis quum pauci eorum ad nostram pervenerint ætatem, ut adeo, quantum et quaenam a singulis petita sint, nullo modo definiri possit. Sufficiat itaque, potiores paucis indicasse, et lectores, qui plura desiderant, ad Vossium, Fabricium aliosque, qui de Romanarum rerum auctoribus ex instituto egerunt, remisisse. Primum huc spectant, qui Annales Romanos vel carmine, ut, quos supra laudavi, Ennius, Attius et Furius, vel prosa oratione scripserunt, et quidem vel Græca, v.c. P. Rutilius Rufus, Polybius et alii, vel Latina, ut Q. Fabius Pictor, qui tempore b. Punici II, senator fuit et οἷς μὲν αὐτὸς ἔργοις παρεγένετο, διὰ τὴν ἐμπειρίαν ἀκριβῶς ἀνέγραψε(26), M. Porcius Cato, qui teste Cornelio Nepote in Originum libro quarto belli Punici I, in quinto secundi historiam pertexuit, C. Scribonius Libo, A. Postumius Albinus, L. Cassius Hemina, C. Fannius M. F., Sext. Gellius, Cn. Gellius, C. Licinius Macer, Q. Claudius Quadrigarius, Q. Valerius Antias, L. Calpurnius Piso Frugi seu Censorius, M. Terentius Varro, Q. Tullius Cicero, Q. Hortensius Ortalus, T. Pomponius Atticus, Æmilius Macer, L. Fenestella, Livius et alii. Præterea fuere etiam, qui bellum Punicum secundum exponerent seorsum, vel versibus, ut ignotus poeta, qui Ovidii ævo vixit(27), vel pedestri oratione, tam græca, v.c. Memnon(28), Cherea(29), Silenus Calatianus, Sosilus Lacedæmonius, et L. Cincius Alimentus seu Alimentius, quam latina, ut M. Terentius Varro, L. Cœlius Antipater et Arruntius. Silenus, quem Cœlius potissmum secutus dicitur, diligentissime res Hannibalis persecutus est, teste Cicerone(30), et nota sunt verba Corn. Nepotis(31): «Hannibalis bella gesta multi memoriæ prodiderunt: sed ex his duo, qui cum eo in castris fuerunt simulque vixerunt, quamdiu fortuna passa est, Silenus et Sosiius Lacedæmonius: atque hoc Sosilo Hannibal literarum Græcarum usus est doctore.» Cincius ille, qui diligens vetustorum monimentorum et maximus auctor Livio dicitur(32), et Ἑλληνικῇ διαλέκτῳ historiam Hannibalis rerumque, quibus ipse cum Fabio Pictore interfuerat, scripsit(33), prætor post Cannensem cladem Siciliam obtinuit, et postea ab Hannibale, ex quo multa se audisse ipse tradidit(34), captus est: si prætor ille, quæ Vossii sententia est, ipse historicus, non hujus filius fuit, quod Pighius suspicabatur(35). Varronis libros belli Punici secundi Priscianus laudat: Cœlii autem historiam ejusdem belli, quam alii Annales et historias vocant, quamque M. Brutus in compendium redegit, passim Livius, Gellius, Festus, Charisius, Servius, Nonius, Prisc. et inprimis Cicero, quo judice neque distinxit historiam varietate locorum, neque verborum collocatione, et tractu orationis leni et æquabili perpolivit illud opus, sed, ut homo, neque doctus, neque maxime aptus ad dicendum, sicut potuit, dolavit, primusque cœpit, paulum se erigere et historiæ majorem addere sonum, quum cæteri non exornatores rerum, sed tantummodo narratores fuissent(36). Floruit autem Gracchorum ævo, et Sileni historiam Græcam secutus esti(37). Arruntius denique, quem Vossius illum putabat esse L. Arruntium(38), qui A.U. 732, cum M. Claudio Marcello Æsernino consul fuit, cujusque passim Tacitus meminit(39), Augusti temporibus stylo Sallustiano historiam belli Punici scripsit(40).
Hos carminum, annalium historiarumque auctores, quorum, quam fieri potuit, brevissime mentionem intuli, una cum aliis, quos silentio prætermisi, temporis injuria intercidisse omnes, quis est, qui non mecum doleat? et quis dubitet, vel unius Ennii Annales Silii, Lucani, Statii aliorumque carminibus, et unam Punicarum rerum historiam magna Romanorum scriptorum multitudine redimere? Nobis eorum, quos recensui, non nisi fragmenta restant, et qui ex illis fontibus, pro suo quisque ingenio, hauserunt. Perpetuam vero et accuratam belli Punici secundi historiam non haberemus, nisi Livius superesset. Nam Polybius eam in primis quinque libris, qui quidem integri nobis servati sunt, non nisi usque ad pugnam Cannensem pertexuit: Florus autem, Appianus, Eutropius et alii illam in compendium redegerunt, et Plutarchus, Nepos aliique vitas tantum aliquot ducum, qui hoc bellum administrarunt, exponere conati sunt. Difficillimum itaque est, singulos enumerare, a quibus sua sumserit poeta noster: etsi non est, quod dubitemus, quin Livii potissimum vestigiis institerit, cujus et verba passim sua fecit, et auctoritatem plerumque in narrationis cum ordine, tum discrepantia secutus est; quod jam dudum alii observarunt, et ipse in commentario meo permultis exemplis demonstravi.
Quemadmodum vero Silius argumentum, quod tractavit, et pleraque eorum, quæ memorat, Livio debet: ita in rebus ornandis se totum ad imitationem Virgilii composuit; quod nunc pluribus evincere et declarare nihil adtinet, quum res notissima sit, et loca Maronis expressa vel adumbrata in quavis libri pagina diligenter adnotaverim. Sed præterea aliorum etiam poetarum vestigia, et Græcorum et Romanorum, quorum lectione ingenium Silii imbutum erat et subactum, passim adnoscas, v.c. Lucretii(41), Horatii(42), Ovidii(43), Lucani(44), Hesiodi(45), inprimis Homeri(46), aliorumque poetarum Græcorum, quos continuo ille legebat et meditato studio imitabatur, secutus judicium sensumque popularium suorum, et communem antiquioris suæque ætatis opinionem, qua ars et doctrina poetæ, carminisque suavitas potissimum fere ex hac Græcorum imitatione æstimabatur. Quin et inmiscet nonnunquam et in usum suum convertit, quæ in prosa scriptorum, vel Græcorum, vel Romanorum, oratione lecta et cognita in simili argumento memoria retinebat, inprimis ea, quæ animo obversabantur ex adsidua lectione Ciceronis, quem non minoris, quam Maronem, faciebat, ei sibi exemplar proposuerat, ad quod se conformaret(47). Quæ omnia doctissimum poetam produnt et decent.
Jam si quæras, qua ratione in argumento carminis tractando versatus sit poeta; facile intelligitur, eum res ipsas ex historia desumsisse, sed narrationem ad heroici carminis indolem formamque adcommodasse. Quum vero epica vis et dignitas magnitudine rerum, quæ animum vel admiratione detineat, vel virtutis, miserationis, gaudii indignationis aliorumque adfectuum sensu adficiat, adeoque magnis phantasmatibus, factis fatisque virorum, vel audacia ac fortitudine, vel virtutibus vitiisque conspicuorum, et ornato orationis genere contineatur; quumque præterea infinita esset multitudo rerum, quam belli Punici secundi historia suppeditaret; sapienter eam instituit viam, ut, quæcunque factorum periculorumque magnitudine eminerent, accurate ornateque exponeret, levia autem sine effectu certamina ac molimina, quæ neque ornatum poeticum admitterent, neque vel ad animos lectorum movendos et delectandos, vel ad utriusque populi atque belli fortunam mutandam quidquam momenti haberent, sive perquam leviter perstringeret, sive prorsus silentio præteriret. Quod quidem pluribus aut verbis, aut exemplis illustrare necesse non est, quum cuivis libro tam copiosum præfixerim argumentum, ut vel tironibus, Livium comparantibus, id confestim in oculos incurrere possit. Lectoribus itaque carminis nostri animo nunquam dimittendum est, se in poeta legendo versari, qui non tam rerum gestarum causas, ordinem et nexum curat, vel religionem, ἀκρίβειαν, perspicuitatem, reliquasque scriptoris historici, inprimis pragmatici, virtutes sectatur, quam id potius agit, ut veram exornet historiam, et omnibus sermonis poetici artificiis ac luminibus novam narrationi suavitatem adspergat. Quod Silii consilium qui vituperant, non reputasse videntur, quam absonum sit et jejunum ejusmodi carmen, quod notam recentioremque historiam incultis nec ulla arte distinctis versibus exponat, quantumque tædii pariat continua præliorum narratio. Neque satis respiciunt materiam, quam poeta sibi delegit; quippe quæ copiosa est, nec ignota ac rudis, sed ab aliis jam sermone, tam poetico quam pedestri, tractata, et ad epici quoque carminis indolem egregie comparata. Omni sic inventionis laude ipsi præcisa, quid aliud relinquebatur, quam ut ad artem et doctrinæ lectionisque multæ ac variæ præsidia confugeret? Et ne nuda historiæ versibus comprehensæ narratione fastidium legentibus moveret, qua alia ratione cavere poterat, quam ut ficta veris, ignota notis, vetera et prisca recentioribus, mira vulgaribus adnecteret, variisque rerum et verborum præstigiis animum lectoris ita deliniret atque inluderet, ut jam nova et inaudita legere et cognoscere sibi videretur? An sapientius fecisse censendus est Lucanus, qui pro machinationibus deorum aliisque epicæ poeseos artificiis declamatoria acumina longasque de vitiis aut virtutibus disputationes substituit? Quem si quis nostro poetæ anteferendum dixerit, fruatur judicio suo: nos multo magis delectamur lectione Silii, qui, quæcunque orationis pigmenta et lenocinia antiquiores poetæ, Homerus inprimis et Virgilius, carminibus suis intexuerant, omnia ex iis adoptavit, v.c. mythos, fabulas, episodia, comparationes, copiarum recensus, urbium origines, deorum ministeria, et quæ sunt alia poeticæ narrationis ornamenta. In quibus magis profecto nobis placeret, nisi fuissent jam alii, qui hæc ipsa quoque occupassent. Sed eo, quo vixit, ævo poetæ ingenii et acuminis laudem non tam in inveniendo vel rerum vel verborum ornatu vario atque exquisito, quam in inventis aliorum sapienter in rem suam convertendis, consequi poterant. Eo potissimum spectant Deorum interventus et ministeria, Junonis maxime et Veneris iræ, ac partes iis tributæ, quæ ab Homero et Virgilio jam præclare erant definitæ, et ex iis confestim legentibus succurrunt. Altera Dea, cujus odium in Trojanos, et ab his oriundos Romanos, vel tironibus notum est, tamquam Carthaginiensium, altera autem, tamquam Romanorum, tutela constanti et præcipua religione colebatur(48).
Sed ne cæco quodam poetæ mei amore captus nihil ab eo peccatum esse contendere, vel eam ob causam, quod ejus edendi consilium ceperim, vitia ejus dissimulasse videar, primum non diffiteor, ipsum argumenti delectum, non quidem propterea quod illud recens sit, vel historicum, et ab aliis jam perspicue, eleganter et accurate tractatum, sed quod nimis pateat nimisque late fusum sit, non satis mihi probandum videri. Deinde concedo, illam veterum poetarum, Virgilii inprimis, imitationem, illumque tam rerum, quam verborum ornatum ejusmodi esse, ut non dubitem Plinio suffragari, qui Silium majore cura, quam ingenio carmina scripsisse judicabat. Sæpe enim imitatio illa nimis servilis est vel adfectata, et magna pars eorum, quæ ex aliis poetis, Homero potissimum et Marone, expressa aut adumbrata reperimus, ita comparata est, ut non tam in eadem phantasmata, sive sententias et dicta incidisse censendus sit, ipsa rei similitudine memoriam eorum, quæ ex pristina lectione in mente hæserant, revocante, quam ut potius ex industria et imitandi studio parum subtili ea adscivisse atque adripuisse videri possit. Ubivis fere dedita opera seduloque ornamenta sectatur, et artis doctrinæque ostentandæ cupiditatem prodit. Passim
Purpureus, late qui splendeat, unus et alter
Adsuitur pannus . . . . .
Sed nunc non erat his locus . . . . .
Luxuriat, ut vitis, cujus frondes supervacuæ non compescuntur, et, ferocis equi instar, summo plerumque impetu fertur, neque habenas audit, sed ingenio indulgens, nec modum, nec rationem servat, quia semper elegantias adfectat, et doctrinæ copias, etiam ubi minime congruit, expromere conatur. Ab hoc nimio et perverso imitandi studio etiam profecta est inæqualitas varietasque sermonis poetici, quo plurimum Silio præstat Virgilius, in cujus Æneide omnia fere sunt limata, castigata et naturalia, mirabilisque cultus, nitor, ornatus, dignitas, gravitas, castitasque in summa proprietate et simplicitate servatur. In nostro contra carmine, oratio tam parum sibi constat, ut alia phantasmatum suavitate ac sublimitate delectent, et cum magno spiritu, ore vere poetico et exquisito ornatu elata sint; alia inmodico tumore turgescant, et otiosis versibus, tamquam laciniis, adsutis, multiplici verborum, sententiarum, imaginumque variatione, meris phrasibus poeticis et vano exaggerandi studio frigeant; alia denique nimis subtilia, arguta, ludicra, languida et tenuia videantur. Ut paucis rem absolvam, alia magnum poetam decent, alia sunt luxuriantis ingenii, cujus vires in aliorum verbis, modis, figuris, imaginibus et sententiis variandis turpiter adteruntur. Hæc est illa copia et ubertas verborum, illa orationis luxuries, quam sæpius quidem, nec tamen toties, quoties poteram, in Commentario notavi, quoniam eam deprehendere non adeo magnæ doctrinæ magnique acuminis est, et juvenum potius judicium ingeniumque in ea re exercere soleo. Quamquam vero sermonem ornatumque poeticum Silii universe nobis non satis probari concedimus; tamen aliis se virtutibus, iisque non exiguis, nobis commendat, quæ non sunt dissimulandæ, ne iniquiores in dijudicando videamur.
De præstantia carminis Siliani, et de utilitate ex eo capienda.
Non defuisse, qui de carmine nostro nimis humiliter sentirent, jam supra monui Sect. II pr. Eorum tamen judicia minus me movent, quam Ill. Ernesti, qui non modo in disquisitione de carmine Siliano, sed per totum etiam commentarium, tam severum se vehementemque in Silium præbuit, ut admodum pauca sint, quæ ipsi placeant, utque mireris, quid causæ fuerit, quare Vir doctissimus ad edendum illustrandumque poetam, de quo tam abjecte contemtimque judicaret, animum adjecerit, nec potius operam, in eo consumtam, ingeniique aciem ad alium scriptorem transtulerit. Ego quidem non is sum, qui non sæpe poetam propter nimium imitandi studium lapsum esse diffitear, et in Notis passim monui, quæ reprehensione digna videbantur. Sed idem ego plura, quæ probes, carmini inesse contendo. De argumenti delectu, et de ratione, qua illud Silius tractaverit, quid statuendum censeam, jam supra professus sum. Quod vero ad ipsam quoque Virgilii aliorumque imitationem, et poeticum ornatum adtinet, poeta magis excusandus, quam contemtu propterea dignus videtur. Satis enim confidenter adfirmare ausim, præstantiorem eum poetam futurum fuisse, si quum prius quam in senectute animum ad poesin adpulisset(1), tum feliciori ævo ei nasci contigisset. Quæcumque in eo vituperari possunt, e seculi vitio traxit, quod verborum ubertate, et amplificandis, exornandis, augendisque in miracula rebus maxime delectabatur. Eo justiorem quoque excusationem habet, quum ne præstantissimi quidem scriptores, Polybius, Maro et alii, orationis luxuriem Rhetorumque argutias et loquacitatem satis vitaverint. Huc adcedit, quod miserrima est conditio poetæ, cui ea imitatione exprimenda sunt, quæ jam alii ante eum tam ornate ac præclare dixerunt, ut a nemine alio melius dici possint; quique in nullas fere rerum ideas, imagines et sententias, in nulla phantasmata et dicta incidere potest, quæ non magnus aliquis poeta dudum occupaverit(2). Ipsa denique vitia, quæ carmini insunt, non obstant, quo minus illud pluris æstimandum sit, quam permulta alia antiquitatis nostrique ævi scripta, quæ subinde prelo excuduntur, et in manibus hominum versantur. Poeta enim pluribus ea virtutibus compensavit: quidni itaque in his adquiescas?
In carmine Siliano tot loca præclara, elegantia, ingeniosa et sublimia, tot melioris venæ vestigia reperiuntur, ut plurimum superent ea, quæ vituperamus. Elocutio oratioque poetica, si ubertatem verborum, quæ nec ipsa ubivis displicet, et ea, quæ ipsi ætas adspersit, quæque admonitu idonei præceptoris facile vitari possunt, exceperis, tersa est, casta, pura et elegans, prorsusque ad epicam gravitatem et Virgilii exemplar composita: unde et lectio ejus ad Maronem rectius intelligendum plurimum conferre potest(3). Narratio autem, si non in singulis partibus, universe tamen, majore non modo sermonis latini elegantia, sed etiam perspicuitate, ordine et nexu se commendat, quam tali ætate, et in tanta rerum varietate, tantoque imitationis et ornatus studio exspectes. Conferat aliquis Silium cum Statio, vel Lucano aliisque horum temporum poetis, neque dubito, quin eum his anteferendum censeat. Carmen ejus abundat pulcherrimis locis, comparationibus, sententiis, imaginibus, descriptionibus, quæ ne præstantissimos quidem poetas dedecerent. Multa, in quibus Homerum et Maronem adumbravit, felici imitatione expressit, suaviter variavit, novo rerum ornatu, novisque earum phantasmatibus, formis, generibus, conversionibus sua fecit, nec sine arte ac judicio vel amplificavit et ornatius extulit, vel, si desperaret, se Virgiliani Homericique loci præstantiam adsequi et in certamen quasi cum iis descendere posse, contraxit. Varios adfectus passim egregie expressit; et Deorum ministeria sæpe feliciter adhibuit. Characteres singularum personarum non male tuetur, orationumque fingendarum probus est artifex. Quæ omnia, cum varietate non minus quam jucunditate rerum conjuncta, lectorum animos mirifice delectant. Quo adcedit, quod, si verum est, de quo vix dubitare possis, Silium ex antiquioribus poetis historicisque, qui bellum Punicum II exposuerunt, non pauca hausisse, adeoque multa in eo vestigia deperditorum antiquitatis monimentorum superesse, id quoque plurimum ad carmen ejus commendandum facit.
Sed aliæ sunt utilitates, quas literarum inprimis elegantiorum humanitatisque studiosi ex carmine Siliano capere possunt. Primum enim juveniles animi maxime tenentur poetarum et historicorum lectione; nec facile etiam erit, qui negaverit, eam in juventutis institutione reliquorum scriptorum interpretationi anteferendam esse, quum non modo ad ingenium doctrina excolendum, ad judicium acuendum, ad sensum pulchri atque honesti alendum, et ad mentes admiratione ac voluptate perfundendas, sed etiam ad rerum magnarum amorem inspirandum, animosque paulatim ad eas virtutes, quarum illustria exempla passim consignata reperiunt, conformandos, maximam omnino vim habeat. Silius autem historiæ Romanæ partem, et quidem eam, qua non alia rerum gestarum multitudine, varietate et magnitudine insignior exstat, in carminis formam deflectere, et ita sensus, quos jam nuda et simplex rerum narratio excitare poterat, epicæ poeseos artificiis, picturis, vi et gravitate augere conatus est, nec minus poetæ, quam historici partes egit. Deinde nullum nec memorabilium rerum, in bello Punico quum primo, tum maxime secundo gestarum, nec ornatus poetici genus prætermisit; et carmen suum infinitæ fere lectionis copiis et quadam incredibili varietate rerum, ex antiqua historia, geographia et mythologia depromtarum, distinxit. Quis itaque dubitet, quin, si non viri, omni eruditionis genere instructi, certe juvenes ex lectione doctissimi poetæ, si recte et cum judicio instituatur, multarum utilissimarumque rerum cognitionem haurire possint? «Est et aliud, ut Cellarii verbis utar(4), quo Silius cæteros poetas fere omnes antecellit, locorum, gentium, antiquitatum tam illustris explicatio, ut nisi ille fuisset, multa sane in geographia, et in rerum et antiquitatum historicis obscura nobis et incognita essent. Sane Italiam, Siciliam, Africam, Hispaniam et alias regiones tam distincte, tam illuminate in singulis partibus ante oculos proponit, ut neque id clavius possint, quibus unicum hoc studium ac labor est, ut orbis terrarum descriptionem exhibeant(5).» Jam vero hæc geographica æque ac historica, a poeta versibus comprehensa, multo magis et tenebunt delectabuntque juvenum animos, et diutius in memoria eorum hærebunt, quam si ea ex geographico aliquo historicoque libro, tenuiter scripto, perceperint, vel magistrum ea tradentem et explicantem audiverint.
Sed longe maxima utilitas, quæ ad juvenilem ætatem e carminis nostri lectione redundat, eo continetur, quod plurimum conferre potest ad formandum acuendumque judicium, si duce magistro instituatur, qui satis ingenio valeat ad bona a malis præclara et sublimia a tenuibus et languidis discernenda. Quum itaque Silius totam fere carminis materiem e Livio, ornatumque tantum non omnem e Virgilio petierit; auctor sim, ut juvenes in ejus lectione hos ipsos, quorum vestigia ubivis persecutus est, semper ad manus habeant. Livii comparatio eos docebit, quantum inter historicam et poeticam rerum narrationem intersit, quique utriusque sunt termini, colores ac modi. Quod si vero Maronem, quoties adumbratur, contulerint cum nostro poeta, discent naturalem simplicitatem epicamque vim ac dignitatem ab argutiis atque inani verborum tumore et ubertate distinguere. Dici vix potest, quanti sit momenti ad judicium ingeniumque fingendum, et ad veram linguæ alicujus poeticique potissimum sermonis indolem rite percipiendam plurium, et diversæ ætatis, scriptorum comparatio. Quam ob causam omnia Livii et Virgilii loca, quæ Silius ante oculos habuit et imitatione expressit, diligentius a me, quam a quoquam reliquorum editorum, adnotata videbis. Ea tamen plerumque simpliciter tantum laudavi, non interposito judicio meo, nec ipsis Livii Maronisque verbis adscriptis. Nam non modo hi scriptores omnium manibus teruntur, cavendumque erat, ne præter necessitatem ad nimis magnam molem liber excresceret; sed etiam ea, quæ in hac comparatione opportune moneri poterant, juvenum, et, qui horum lectionem moderantur, magistrorum judicio relinquere, quam ipse occupare malui, quippe qui usu didici, quantum hæc exercitatio ad intelligentiam non minus et sagacitatem, quam ad industriam juventutis acuendam valeat.
Historia literaria carminis Siliani, et recensus Codicum MSS.
His universe de poeta nostro ejusque carmine præmissis, proximum est, ut quum de opera meritisque eorum, qui ante me ad Silium edendum adcesserunt, tum de Codicibus ejus MSS. paucis exponam. Quum vero Drakenborch. quantum ipse, et qui ante eum in poeta recensendo elaboraverunt, ad eum vel intelligendum, vel emendandum contulerint, quasque adhuc membranas excusserint, jam in Præfatione editionis suæ satis luculenter tradiderit; ejus verba liceat nunc mea facere, refectis tamen nonnullis, quæ repetere nihil adtinet, et notis aliqnot adspersis.
Mortuo et rebus humanis erepto Silio, sive id temporum, in fœdam barbariem ruentium inertia ac pessimo studiorum contemtu, sive quo alio casu adcidisse dicendum sit, unicus, quem nobis reliquit, ingenii fetus duriore fortuna conflictatus, et oblivione ac silentio tantum non sepultus esse videtur. Si enim solum Sidonium Apollinarem excipiamus, a tempore Plinii ac Martialis per tredecim ferme secula nullus fuit, qui ejus vel verbo meminisse reperiatur. Quin insuper constanti adeo fama et existimatione hominum seculo XIV volvente periisse credebatur, ut Franciscus Petrarcha, primus ille humaniorum literarum instaurator, damnum, quod Silii poema amittendo studia nostra fecisse existimabantur, resarcire cupiens, opus, cui Africæ nomen dedit, et quo belli Punici secundi historiam versibus complexus est, composuerit: quod minime facturus fuisse videtur, si poetæ nostri laborem alibi locorum delitescentem superesse suspicari potuisset(1). Depulsis tandem aut fugientibus, quæ orbi universo obfusæ fuerant, ignorantiæ tenebris, et felici auspicio renascentibus omnis generis studiis, quum monachalium bibliothecarum horridas latebras studiose excuterent viri eruditi, etiam Silius cum infinitis aliis prisci ævi scriptoribus ex squalido situ et pulvere protractus, et in lucem vindicatus est. Ne vero varias doctorum opiniones de auctore, loco et tempore, quo Silius repertus est, memorando patientia lectoris nimium abutar, dicam verisimillimum mihi videri, Punica hæc inventa fuisse per Poggium Florentinum prope Constantiam in monasterio Sancti Galli tempore concilii Constantiensis. Certe Poggium Silii inventorem esse agnoscit Hugolinus, seu Ugolinus Verinus, qui non longe post hæc tempora vixit, et scriptis inclaruit, lib. II de Viris Illustr. urbis Florent. ubi Poggium sic commendat:
Quin etiam sollers Germanis eruit antris
In Latium altiloqui divina volumina Sili.
Etiam Guarinus Veronensis, sive Franciscus Barbarus, sive alius quis eo tempore, in epistola, qua Poggio Quintiliani inventionem gratulatur, quam nuper ex bibliotheca Paullina Lipsiensi publici juris fecit Jo. Gottlieb Krause, ejusdem bibliothecæ præfectus, in vernacula librorum historia P. I, p. 46(2): «Tu Tertullianum, tu M. Fabium Quintilianum, tu Q. Asconium Pedianum, tu Lucretium, SILIUM ITALICUM, Marcellinum, tu Manilium astronomum, L. Septim. Valerium Flaccum, tu Caprum, Eutychium, Probum, grammaticos, tu complures alios, BARTHOLOMÆO COLLEGA TUO ADJUTORE, vel fato functos vita donasti, vel longo, ut aiunt, postliminio in Latium reduxisti.» Idem denique testatur ipse Poggius in orat. in funere Nicolai Nicoli, «Quod autem egregiam laudem meretur, summam operam curamque adhibuit ad pervestigandos auctores, qui culpa temporum perierant. Qua in re vere possumus dicere, omnes libros fere, qui noviter tum ab aliis reperti sunt, tum a me ipso, qui integrum Quintilianum, Ciceronis nostri orationes, SILIUM ITALICUM, Nonium Marcellum, Lucretii partem, permultosque præterea e Germanorum Gallorumque ergastulis mea diligentia eripui, atque in lucem extuli, Nicolai hujus suasu, impulsu, cohortatione, et pæne verborum molestia esse literis Latinis restitutos.» Locum vero et tempus, quo Silius ex squalidi carceris horrore ereptus est, memorat Marsus ad Silii lib. VIII, v. 125: «Hic plurima Silii carmina desiderantur illius incuria, qui hoc opus exscripsit apud Constantiam, urbem Galliæ, ubi hoc poema jam amissum a Poggio, viro id ætatis literatissimo, repertum fuit tempore divi Nicolai Pontificis Maximi: cujus felicissimi pontificatus auspiciis Latina lingua, quæ Vandalum Gothicumque sapiebat, proprium decus resumere cœpit.» Quamvis autem auctorem et locum recte designaverit Marsus, in definiendo tamen tempore erravit. Quum enim Lilius Gyraldus in dial. IV, de Poetar. Historia scribat, Silii Punicum bellum «eo tempore, quo Christianorum procerum conventus, quod Concilium nostri, Græci Σύνοδον vocant, in Germania haberetur, in quapiam ibi turri fuisse repertum, literis admodum obsoletis et pervetustis, et cum eo una cariosos quosdam aliorum scriptorum libros,» dubitandum minime puto, quin inventus sit Silius tempore concilii Constantiensis, quod habitum est anno post Christum natum CIↃCCCCXV et sequentibus, Johanne XXIV et Martino V Pontificibus Romanis; eodem nempe loco et tempore, quo etiam Quintilianus, quem male alii in salsamentarii taberna repertum tradunt. Asconius Pedianus, et Valerii Flacci Argonauticon priores libri, quos Gyraldus per cariosos aliorum scriptorum libros designat, inventi sunt. Paribus enim verbis Poggius ipse locum, unde hos codices extraxit, describit in epistola ad Guarinum Veronensem, cujus partem olim Mabill. ac Menag. ediderunt(3), sed quam integram nuper vulgavit supra laudatus Krause dicto loco, «Est autem monasterium Sancti Galli prope urbem hanc (scil. Constantiam) millia passuum XX. Itaque nonnulli animi laxandi et simul perquirendorum librorum, quorum magnus numerus esse dicebatur, gratia eo perreximus. Ibi inter confertissimam librorum copiam, quos longum esset recensere, Quintilianum comperimus adhuc salvum et incolumem, plenum tamen situ et pulvere squalentem. Erant enim non in bibliotheca libri illi, ut eorum dignitas postulabat, sed in teterrimo quodam et obscuro carcere, fundo scilicet unius turris, quo ne capital. quidem rei damnati retruderentur, etc. Reperimus præterea libros tres primos et dimidiatum quarti C. Valerii Flacci Argonauticon, et expositiones, tamquam thema quoddam, super octo Ciceronis orationibus Q. Asconii Pediani, eloquentissimi viri, de quibus ipse meminit Quintilianus. Hæc mea manu transcripsi, et quidem velociter, ut ea mitterem ad Leonardum Aretinum, et Nicolaum Florentinum.» Scripta autem est hæc epistola Constantiæ XVII Kal. Jan. anno Christi CIↃCCCCXVII: altera vero, quæ Guarino Veronensi tribuitur, et Silium jam inventum dicit, cujusque particulam supra laudavimus, Venetiis pridie Nonas Julias anno Christi CIↃCCCCXVII. At Nicolaus V, cujus pontificatu Marsus Silium repertum tradit, ab anno Christi CIↃCCCCXLVII ad annum CIↃCCCCLV ecclesiæ Romanæ præfuit. Insuper Leonardus Aretinus ac Nicolaus Florentinus, seu Nicolaus Nicolus, ad quos se libros recens inventos misisse Poggius scribit, primus anno CIↃCCCCXLIII e vita excessit, alter anno CIↃCCCCXXX, si Vossio fides habenda, lib. III de Histor. latin. cap. V et VI, in quo posteriore tamen error typographicus irrepsisse videtur, quum ipse dicat, exstare Philelfi ad Nicolaum Nicolum epistolam (ea est lib. II, epist. 18), anno MCCCCXXXVIII (lege MCCCCXXXIII) scriptam. Non diu tamen post eum annum superfuisse ex ipsa eadem epistola patet, in qua vir decrepitus vocatur, quum mortuus fuisse dicatur anno ætatis LXXIII. Quidquid sit, ex ipsa Poggii orat, in funere Nicolai Nicoli, pag. 103 constat, mortuum esse Nicolum vivente adhuc Leonardo Aretino aliisque, quos verborum suorum testes laudat. Bartholomæus autem, quo collega et adjutore Silium inventum dicit Guarinus Veronensis in sæpius memorata epistola, amicus Poggii fuit, in cujus scriptis sæpius memoratur, nunc sub nomine Bartholomæi de monte Polliciano, nunc de monte Peliciano, nunc denique de monte Puliciano; neque alius est ab illo, quem Silii codicem, unde reliqua ejus poetæ per Italiam exemplaria descripta sunt, possedisse cognovimus ex Franc. Filelfo, lib. XVI, epist. 14: «Velim, quam diligentissime odoreris, apud quem hospitetur ille codex Silii Italici poetæ, quem Antonii Barbadori pater, quo tempore in monte Publiciano præturam gessit, ex bonis illis Bartholomæi venatus est, quem Martinus Pontifex Maximus primum secretarium habuit. Nam codices omnes, quotquot illo exemplari exscripti sunt, depravatos corruptosque invenio.» Per Poggium itaque hoc modo vitæ et luci restitutus Silius a doctis magno applausu exceptus, et jam sub ipsis inventæ artis typographicæ initiis sæpius Romæ, Parmæ ac Mediolani excusus est. Sed quum partim librariorum scribarum imperitia, partim operarum atque editorum negligentia deformatus adeo ac corruptus circumferretur, ut a nemine fere agnosci, aut cum fructu legi posset, in eo emendando atque interpretando certatim operam posuerunt viri illorum temporum eruditi. Primi autem, quos in hoc stadio decurrisse accepimus, fuerunt Petrus Montopolita, Pomponius, et Dominicus de Caldariis, sive, ut dici maluit, Domitius Calderinus, quorum memoria apud Petrum Marsum in Præfat. in Silium ad Illustr. Principem Virginium Ursinum exstat. Calderini autem commentarios Silianos memorat etiam Sabellicus in dial. de linguæ Lat. reparat. et ipse Calderinus in Præfat. ad Martial. Sed eorum labores lucem vidisse non videntur. His successit Petrus Marsus, Pomponii et Calderini discipulus, qui Silium commentariis illustratum edidit. Verum quum non corruptos solum et pessimæ notæ codices, qui vulgo exstabant, secutus fuerit, sed ipse etiam priora menda novo errorum cumulo adauxerit, nihil commodi Silium et humaniorum literarum studiosos ex ejus labore cepisse quisque facile judicare potest. Post Marsum anno CIↃIↃIV poetam nostrum edidit Martinus Herbipolensis, qui singulis libris argumenta Hermanni Buschii Pasiphili, natione Westphali, addidit. Ejusdem deinceps Buschii scholia margini editionum Basileensium ac Parisinæ Colinæi adjecta sunt; quæ, quamvis vice uberis commentarii esse posse dicantur, raro quidquam bonæ frugis præstant. Martinum Herbipolensem et Buschium proxime excepit Ambrosius Nicander Toletanus, qui editioni Juntinæ anni CIↃIↃXV præfuit. Magnifice hic in præfatione ad Laurentium Medicem testatur, Silium «sua arte faberrime politum, et pervigili cura serenitati pristinæ restitutum ope vetustissimi exemplaris Roma advecti, atque omnibus maculis detersum defecatumque esse.» Verum tantum abest, ut splendida hæc dicta factis æquaverit, ut potius omnia contraria præstitisse dicendus sit. Nulli enim scriptorum, qui ex miserrimo bonarum artium naufragio elapsi monumenta ingenii ad nostram memoriam propagarunt, plura ac scelestiora vulnera inflixit aut fœda priorum temporum barbaries, aut infausta librariorum inscientia, et audax Criticorum temeritas, quam Silio intulit inconsiderata hujus hominis mutandi prurigo et insania, ut passim ex adnotationibus nostris patebit. Utinam igitur imitari maluisset exemplum Damiani cujusdam Benessæ, quem reprehendit, quod Silium a se emendatum jactet, quum ex illo, qui vulgo circumferebatur, descripserit! Nam si ipse etiam id facere in animum induxisset, viri docti operæ et labori in tot ineptissimarum lectionum monstris exhauriendis, quæ passim invitis Musis et Apolline tersissimo poetæ obtrusit, parcere potuissent. Per Nicandri tamen vestigia incedere libuit postea Francisco Asulano, qui editionis Aldinæ anni CIↃIↃXXIII curam habuit; ut editionem Juntinam non vidisse existimandus sit Barthius, qui ad Statii Thebaid. IV, v. 717, Silium ab Aldo vel ejus correctore plane perditum dicit, quod de Nicandro meritissime prædicari potest. In eo tamen a Juntina discessit editio Aldina, quod initio libri octavi Asulanus ex Jacobi Constantii collectaneis criticis versus quatuor et octoginta, in Gallia, ut aiunt, repertos, primus inseruerit. Post hæc tempora, quæ renascentium literarum quasi infantia quædam aut pueritia censenda sunt, certior clariorque poetæ nostro lux obfulgere cœpit. Quum enim Ludovicus Carrion, dum bibliothecam Coloniensem diligentius lustraret, in venerandæ antiquitatis manuscriptum, hæc Punica continens, quod tempore Caroli Magni exaratum fuisse opinatur, incidisset, ejus auxilio sparsim nonnullis locis in Emendationibus suis opem ferre conatus est, ac Silium nobis multis partibus meliorem dedit(4). Quum vero idem codex per Melchiorem Hittorpium Theologum, ac bibliothecæ Coloniensis præfectum, etiam Francisco Modio innotuisset, integrum is poetam ad eum recensere instituit: quem quoniam cum Homero et Virgilio collatum, ac locis innumeris emendatum, ut ipse promisit, aliquando edere in animo haberet, plerumque veriores modo scripturas, ex Manuscripto depromtas, in Novantiquis Lectionibus proposuit(5), et uberiores earum adsertiones commentario, quem meditabatur, servavit; qui magno reipublicæ literariæ damno, sive ejus morte, sive quoquo alio casu interceptus, æternum latebit. Anno deinde CIↃIↃC Silium ad fidem ejusdem libri Agrippinatis ac mentem Modii emendatum edidit Daniel Heinsius, tum pæne adhuc puer, eique eruditissimas notas addidit, quas ob teneram ætatem, qua eas conscripsit, Crepundia Siliana vocavit, sed quarum ipsum nec senem unquam pœnituit. Post Danielem Heinsium memorandus est Claudius Dausqueius Sanctomarius, Canonicus Tornacensis, qui anno præteriti seculi quinto et decimo, non octavo et decimo, ut quædam exemplaria exhibent, solita typographis fraude, Silii Punica non contemnendo commentario illustravit. Optimam hic operam Silio navare potuisset, nisi insano Modium et Heinsium carpendi studio ut plurimum in pejora abreptus, ubique se typothetarum mancipium præstare, et non excusandos eorum errores patienter ferre ac patrocinio suo probare maluisset, quam verissimas lectiones ex Codice Coloniensi erutas, cujus ipse etiam excerpta ab Heriberto Rosweydo accepisse videtur, agnoscere: in quem gravius dicere abstinebo, quod postumam Modii ac parentis sui famam et nomen, justissima indignatione inflammatus, passim vindicaverit Nicolaus Heinsius. Eodem tempore, quo labor ille Dausqueii prodiit, Silio etiam medicas manus admovit vir infinitæ lectionis Caspar Barthius, qui per Janum Gruterum excerpta veterum membranarum, quæ Oxonii in Collegii Reginensis bibliotheca servantur, adeptus, eum omnem variis Adversariorum libris recensuit(6). Hic autem Codex, licet non ubique tantam, quantam Coloniensis, fidem mereatur, minime tamen negligendus est; tum quod innumeris locis verissimas Agrippinatium membranarum lectiones a Modio laudatas egregie firmet, tum inprimis quod integrum nobis Silium exhibeat, quum manuscriptum Coloniense, a barbara manu truncatum, dimidio libri sexti decimi et toto ultimo careat. Barthius vero, qui ceteroquin lumine mentis quam acerrimo præditus erat, dum Dausqueio, quem poetis enarrandis longe præcellere censebat, ac plures scriptores illustrasse optabat, contra Modium et Heinsium plus æquo favet, non raro, ut alter Ixion, pro Junone nubem amplexus est. Haud longe post Barthium Silii emendationi etiam animum intendere cœpit Joannes Fredericus Gronovius, qui in Observationibus et aliis scriptis egregiam lucem difficilioribus ac præ reliquis depositis et conclamatis locis ingenio et ope vetustissimarum editionum adfudit.—Ultimus denique nostra memoria Silium anno elapsi seculi quinto supra nonagesimum Lipsiæ in publicum emisit Cellarius, qui ex prioribus criticis, Modio, Barthio, Gronovio, Nic. Heinsio, aliisque, quæ præcipue ad poetæ nostri ornatum ac decus facere videbantur, conquirens, iisque notas suas addens, accuratam satis atque concinnam editionem dedit. Maxime vero in præfatione ad Lectorem laudat et prædicat Fridericum Benedictum Carpzovium, quod editionem Dan. Heinsii, cui filius Nicolaus Heinsius manu sua plures conjecturas et emendationes adscripserit, communicare voluerit, ut eas, tamquam pretiosissimas gemmas, adnotationibus suis inmisceret. Verum et Carpzovium et Cellarium opinionis hujus falsos fuisse haud ita pridem casu quodam didici. Adornandæ enim huic editioni subsidia circumspiciens incidi in Colomesii catalogum manuscriptorum Isaaci Vossii, in quo inter libros Latinos cum manuscriptis collatos num. CXXIX memoratum inveni Silium Italicum Heinsii cum manuscriptis collatum. Quum autem ingenti desiderio tenerer hujus libri videndi ac versandi, quem cum aliis omnibus ejus generis Vossianis Academiæ Lugduno-Batavæ Curatores Amplissimi maximis inpensis ac sumtibus bibliothecæ publicæ vindicaverant, humanitate tandem ac beneficio Wolferdi Senguerdii et Jacobi Gronovii voti compos factus in capite ejus hæc manu Vossii adnotata reperi, «Multa in Silio castigata, asteriscoque notata, et excerpta ex Illustrissimi Scaligeri exemplari, manu illius a mendis purgato.» Quum autem hæc omnia descripsissem, domum redux statim deprehendi, ea, quæ Cellarius a Carpzovio adceperat, Jos. Scaligero tribuenda esse, non vero N. Heinsio, qui, quod etiam Vossius fecit, quæ Scaliger ad oram sui exemplaris adscripserat, sua manu excerpserat: quare passim in notis vero auctori reddidi.
Atque hæc ferme sunt, quæ ad hunc diem virorum doctorum labore et industria in Silio acta sunt: ut vero, quæ restant, absolvamus, videndum nunc superest, quid ipse in hac editione præstiti. Quum Petrus Burmannus munere fratris Caroli Crucii, Consulis Lugduno-Batavi, ineditas Nicolai Heinsii in poetam nostrum notas possideret, quas, detestatus eorum exempla, qui illaudando facinore his thesauris soli incubare consueverant, dudum cum orbe erudito communicare gestiebat (quod ut ipse exsequi posset, varia negotia semper inpediverant), auctor mihi fuit ac suasor, ut Silio manus admovere, et diutius, quam par erat, latentem hunc optimarum observationum thesaurum in lucem protrahere vellem. Auctoritate igitur et inpulsu tanti viri, qui, quod disciplina ejus fictus ac formatus eram, quid humeri mei ferre poterant, optime intelligebat, inductus et permotus Nicolai Heinsii primo adnotationes, quas margini editionis Dausqueianæ variis temporibus, ut quæque in mentem venerant, allevit, quanta fide potui, descripsi, et cum alio exemplari editionis Colinæi, cujus oræ, præter quam plurimas conjecturas, manuscriptorum varias lectiones commiserat, diligenter contuli. Adhibuit autem Vir Illustriss. et studiosius, quam priores fecerant, consuluit excerpta codicis Coloniensis, quo olim Carrion et Modius, membranarum Oxoniensium, quibus Barthius usi fuerunt; deinde illis quidem non visum manuscriptum Puteaneum, reliquis tamen, quod fatendum est, integritate ac fide inmensum quantum concedens, quod nunc in bibliotheca Regis Christianissimi servatur(7), vetustam insuper editionem Parmensem anni 1481 quam ab Edmundo Figrelio, quondam Historiarum in Regia Academia Ubsaliensi Professore, ex bibliotheca Regis Sueciæ utendam adcepit, nonnunquam denique Romanam editionem antiquissimam Aldinam, aliasque: unde multam observationum silvam nactus est, ac quam plurimas et egregias lectiones ab ipsius Silii manu profectas, quas posteriorum temporum librarii et literatores insigni scelere depravarant ac corruperant, felicissime auctori restituit. Quamvis autera magnam satis bonæ frugis copiam observationes Heinsianæ contineant, et solæ insigne decus præ aliis huic editioni addituræ sint; dubitandum tamen non est, quin multis partibus meliores ac politiores prodiissent, si auctor ultimam manum, quod acerba et luctuosa studiis nostris morte abreptus facere nequiit, inponere, et ipse earum editioni præesse potuisset. Hoc labore perfunctus alia mea conquisivi, quibus nova, quam moliebar, editio placeret, et lectorem alliceret. Modii itaque Novantiquas Lectiones et Barthii Adversaria perlegere, et omnia, quæ ad Silium ornandum faciebant, inde excerpere cœpi, ut, quod nunquam, nisi in hac nunc editione, præstitum erat, quæ ad emendationem aut illustrationem auctoris nostri passim ac variis locis adnotaverant; quorumque multiplex in notis Heinsianis mentio fiebat, in ordinem digererem, et contextui subjicerem. In quo quantum molestiæ mihi devorandum fuerit, nemo ex æquo æstimare potest, nisi qui, in simile quondam pistrinum detrusus, eumdem, quem ego, laborem exantlavit. Deinde quum Danielis Heinsii Crepundia Siliana, quæ paucis paginis ingentem reconditæ ac non protritæ eruditionis copiam continent, rarius non in his terris modo, sed ubique etiam, inveniri possent, aut, si casu invenirentur, quam animose, si molem libelli spectas, et insano pretio compararentur, non committendum censui, ut bonarum artium studiosi tam exquisitis bellariis, præsertim data hac occasione, ulterius carerent, aut sæpe aliquo census detrimento sibi comparare necesse haberent. Ut itaque recensita, et, quantum fieri potuit, a sordidis typographorum vitiis et erroribus expurgata, et editionem Lugduno-Batavam et Cantabrigiensem cum hac nostra comparanti patebit, hic denuo exprimerentur, curavi. Ne quis autem miretur vel culpet, nullam me rationem in hac editione habuisse adnotationum, quas in poetam nostrum conscripsit Dausqueius, æquum Lectorem monendum duxi, nie justissimas causas habuisse, cur hic repetitæ non sint. Nam quum solo modici voluminis instar esse possent, studiosorum sumtibus parcere debui, ne, si eas aliis, quas nunc dedi, adjecissem, mole libri, unde etiam pretium augeretur, emtorem deterrerem magis, quam allicerem: præterquam quod etiam longe plurima illis insint, quæ elegantiorum studiorum cultoribus non magnam utilitatem præstarent, quoniam Dausqueius multa iis admiscuerit, quæ, nisi infenso odio, quo, nescio quam ob causam, Modium ac Dan. Heinsium prosequebatur, obcæcatus atque in pejorem plerumque partem abreptus fuisset, ipse omittenda atque inducenda putasset.—Quum autem non aliorum modo curas in auctorem nostrum edere, sed ipse etiam aliquid conari, et in Silio studiorum tirocinium deponere constituissem, Burmannus, cui quantum hæc editio debeat, jam superius prædicavi, non contentus ea, quæ vidimus, præbuisse, gratiam etiam, qua valebat, apud Ezechielem Spanhemium interponere non dubitavit, ut excerpta codicis Oxoniensis, qui in bibliotheca Collegii Reginensis servatur, et quo Barthius et Nic. Heinsius usi fuerant, sed cujus variæ scripturæ Colinæi editioni Heinsianæ adscriptæ non sunt, transmitti curaret. Cujus beneficio etiam, facile id concedente Richardo Bentleio, Academiæ Oxoniensis Cancellarii vices agente, collationem ejus manuscripti ad Cellarii editionem institutam adcepi. Deinde Franciscus Hesselius, olim in Athenæo Rotterodamensi Historiarum et Eloquentiæ Professor, nunc vero apud Trajectinos nostros in Collegium Canonicorum ad D. Mariæ adscriptus, medio ac parario Davide Hoogstratano, ludo literario Amstelædami præfecto, ejusdem codicis Oxoniensis excerpta, editioni Raphelengii CIↃIↃCXI manu viri docti addita, ab eruditissimo viro Petro Ulaming impetravit: quod, si conjecturis indulgere liberet, idem exemplar fuisse, quod olim Barthio Silium recensenti ad manus fuit, gravissimas ob causas suspicarer. Quum vero quibusdam in locis duo hæc exemplaria, quæ tamen ex iisdem membranis propagata sunt, inter se dissentire deprehenderem, et ipsum codicem inspiciendi facultatem non haberem, aut quis fidelius manuscripti Anglicani lectionem expresserit, satis prospicere nequirem, bona fide tecum agere malui, Lector, eoque in casu utramque lectionem memorare; ut, quibus ipsas membranas consulere datur, nihil me in his incertis conjecturis dedisse intelligere queant. Insuper Jacobus Gronovius editionem Mediolanensem; G. Claramontius, in ecclesia Walonica apud Amstelædamenses divinorum oraculorum interpres, editionem Martini Herbipolensis, et Marsi Parisinam; egregius causarum patronus Gulielmus Best editionem Juntinam, cujus margini pauca adscripserat Ger. Vossius, liberaliter usui meo concesserunt. Deinde quum procedente tempore Silius aliquamdiu typographos exercere cœpisset, consilii mei certior factus Jacobus Perizonius primam omnium editionem, quæ Romæ anno CIↃCCCCLXXI excusa est, et nunc cum aliis nonnullis libris ac scriptis legato ejus in bibliothecam Lugduno-Batavam commigravit, ad me transmisit; quemadmodum etiam van der Kloot Marsi Venetam primam: quæ causa est, ut earum ante septimum aut octavum Punicorum librum in notis meminisse non potuerim. Jo. Herm. Schminckius, Historiarum atque Eloquentiæ Marpurgi Hassorum Professor ordinarius, quum ex Iselio, SS. Theologiæ apud Basileenses Professore, audivisse se meminisset, eum ante quatuordecim admodum annos per Helvetiam peregrinantem Tiguri in manuscriptum Silii forte fortuna incidisse, nihil apud amicum prætermisit, ut ejus opera codicis illius excerpta mihi impetrare posset. Quum vero Iselius ea de re cum Hottingero, Theologo Tigurino, egisset, isque non modo librum conferendi, verum insuper, quod raro concedi solet, ad Iselium mittendi potestatem et bibliothecæ curatoribus ac præfectis impetrasset; excussis omnibus angulis tandem præter spem codex Silii, quam diligentissime quæsitus, Tiguri non reperitur. Ut adeo persuadeat sibi Iselius, vel membranas illas interea temporis scelestis manibus ex bibliotheca Tigurina subreptas, aut in latebras infortunio quodam amotas fuisse, vel, quum id ob singularem eorum, quorum curæ hæc bibliotheca commissa est, diligentiam nullo modo verisimile videretur, Silium, quem se manuscriptum Tiguri vidisse, et manibus tractasse credebat, in quodam Helvetiæ monasterio, cujus nunc memoria non occurrebat (plura enim libris vetustis haudquaquam destituta eodem in itinere perlustraverat), adhucdum latere; sed cujus, si quam maxime meminisset, ob nuperos per Helvetiam motus et animorum dissidia videndi aut conferendi nulla spes supererat. Interim idem Schminckius, qui non minus meis, quam sui ipsius commodis inservire cupiebat, quum etiam in bibliotheca Guelferbytana Silii codicem servari intelligeret, non ante conquievit, quam Eccardus, Professor Helmæstadiensis, recepisset, se varias ejus lectiones excerpturum, et ad me missurum, qui tamen, quum ex illo tempore variis negotiis inpeditus fuerit, tum inprimis quoniam ei provincia historiam ac res gestas Georgii I, Regis Magnæ Britanniæ et Electoris Brunsvicensis conscribendi inposita sit, fidem datam adhuc solvere prohibitus est. Ea vero molestius tuli, utrumque hoc negotium in fumum abiisse, quod simul omnem spem codices aliis, qui Silio opem tulerunt, non visos nanciscendi penitus mihi præcisam cernerem. Nam præter manuscripta volumina, quorum modo memini, et ea, quæ Heinsius aliique Silii interpretes consuluerunt atque excusserunt, quorum integerrimum etiam atque optimæ notæ Coloniense dudum periisse est quod suspicemur, rari per Europam poetæ nostri Codices reperiuntur, et nescio, an plures, quam recentissimus ille, quem ante hoc biennium, quum Lutetiæ versarer, in bibliotheca Regis Christianissimi videre contigit, sed ob temporis brevitatem cum editis committere non potui, et sex alii in Italia, pariter nuper scripti, quorum quinque in bibliotheca Magni Ducis Etruriæ, unum in bibliotheca Eminentissimi Cardinalis Ottoboni exstare coram mihi adfirmavit testis oculatus vir eruditissimus, et non modo Benedictinorum, sed totius etiam Galliæ lumen ac singulare decus, Bernardus de Montfaucon(8). Codicem enim, quem testimonio Götzii in descriptione Bibliothecæ Senatus Lipsiensis Lipsiæ exstare credebam, dum in eum perquirerem, nullum esse, sed calami vitio pro Statio Silium positum audivi. Auxiliis igitur atque opibus, et quæ ipse habebam, et quæ amicorum benignitate consecutus sum, instructus Silii recensionem adorsus sum, illud inprimis adtendens, ut auctoris contextus, quantum fieri potuit (restant enim etiamnum plurimi nodi difficillimi, qui sine aliorum codicum auxilio vix solvi posse videntur), ex manuscriptorum ac vetustarum editionum præscripto quam emendatissimus ederetur: in quo passim secutus sum, nisi ubi genius linguæ Latinæ vel poetæ aliud mihi flagitare videbatur, quod tamen paucissimis in locis accidit, Illustrissimum Heinsium, qui oræ editionis Dausqueianæ, qua uti solitus fuit, non modo notas suas alleverat, sed etiam ipsum poema, quemadmodum a manu Silii profectum conjiciebat, antiquorum librorum fide diligenter atque accurate correxit. Deinde, quoniam codicibus manu exaratis destitutus forem, sine quibus parcissime conjecturis indulgendum censeo, illud præcipue in notis egi, tum ut a viris eruditis ex membranis revocatas lectiones aut ab ingenio profectas conjecturas vel optimorum auctorum testimonio probarem ac stabilirem, vel receptam lectionem, si ea præstare videretur, sine cujusquam offensione vindicarem: tum ut ex priscis editionibus, si fieri posset, ostenderem ac palam omnibus facerem, quibus gradibus veterum librariorum, typographorum aut criticorum ignorantia atque audacia Silii manus depravata, et ea, quæ vulgo, obtinebant, verba substituta fuerint: tum ut decantatam et omnibus notissimam Silii imitationem Maronianam accuratius demonstrarem: tum denique, ut loca obscuriora, quæ tirones facile morari possent (æque enim eorum, quam principum in his literis virorum rationem habendam esse arbitratus sum), clariori luce perfunderem.
Possem nunc, mi Lector, ad ipsum poetam evolvendum te dimittere, nisi data hac occasione, publici juris facienda censerem, quæ nuper ad difficilem Silii locum lib. III, v. 395, præsente Newtono, Annæ Magnæ Britanniæ Reginæ Legato, publice prælegit Antonius Maria Salvinius, Græcarum literarum Florentiæ Professor, mecum vero communicavit Henricus Brenkmannus, ex ore illius excepta, quibus, quæ Illustriss. Heinsius ad eumdem locum notavit, egregie confirmantur. Verba Silii hæc sunt,
At Nebrissa Dionyseis conscia thyrsis,
Quam Satyri coluere leves, redimitaque sacra
Nebride et Hortano Mænas nocturna Lyæo.
Ad quæ ita Salvinius: «Nebrissæ Hispanicæ urbis etymon ostentatione quadam eruditionis ingeniosa ac poetica Silius arcessit a Græcia, quasi, sicut omnium doctrinarum, illa quoque omnium linguarum parens atque altrix fuerit. Nebrissæ igitur nomen a Nebride h.e. hinnuli aut damæ maculosa pelle, derivat, qua Menades seu Bacchæ, tamquam animalis pelle Baccho dilecti, dorsum ac caput operiebant. Sacra Bacchi nocturna quis nescit? In iis, quæ Orgia (credo a numinis vi Bacchantiumque ira ac furore adpellabantur), multa arcana atque infanda perpetrabantur. Lampzacenum illum obscœnum deum, quem tamquam omnis genituræ præsidem venerata Priapum adpellavit antiquitas, eumdem cum Baccho esse putabant. Nec novum est, plura numina in unum conferri, ut videre est apud Macrobium, veterum superstitionis indagatorem sagacissimum. Priapum novitium esse Deum, Strabo ait, argumento ejus, quod apud Hesiodum, qui Theogoniam conscripsit, et de Deorum stirpe accurate verba fecit, de Priapo altum silentium est: quamobrem Geographus Orthanæ, Conissalo, Tychoni aliisque similibus apud Atticos diis similem esse pronunciat, ut aliquid, quod illum quoquo modo repræsentaret, in antiquitate reperiat. Verba Geographi sunt e libro XIII. Ἀπεδείχθη ὁ θεὸς οὗτος ἀπὸ τῶν νεωτέρων. Οὐδὲ γὰρ Ἡσίοδος οἷδε Πρίαπον, ἀλλ’ ἔοικε τοῖς Ἀττικοῖς Ὀρθάνῃ, καὶ Κονισσάλῳ, καὶ Τύχωνι, καὶ τοῖς τοιούτοις. Creatus deus hic a recentioribus; neque enim Hesiodus novit Priapum, verum similis est Atticis Orthanæ, Conissalo, Tychoni, similibusque numinibus. Qui indicem Latinum Strabonis confecit, Orthana, inquit, dea Attica. Imo ego, Orthana, inquam, deus Atticus. Non est enim Ὀρθάνῃ dandi casus apud Strabonem a recto feminino Ὀρθάνη, verum a recto masculino Ὀρθάνης, latine Orthana. Nam quod nomen vere masculum deum significat, non femininum, re ipsa constare videtur. Quippe procul dubio Ὀρθάνης ab erecta virilitate, qua ille deus insignis est, adpellabatur. Quid hoc ad deam? Ergo Lyæo cognomentum Orthanæ, quum Baccho Venus incalescat, æquissime tribuit Silius, et nihil mutandum, nisi quod varianda scriptura, et adspiratio, quæ initio obrepserat in Hortana, ab illo loco removenda, et post t ponenda, ut sit Orthana, ἀπὸ τοῦ ὀρθὸς, rectus, erectus, et retinendum, ut habetur in editione Genevensi,
. . . . . . Et Orthana Mænas nocturna Lyæo;
«quod male editores Amstelodamenses mutarunt in Hortano, ut concordarent, ut ita dicam, cum Lyæo. Nihil ad hunc locum Daniel Heinsius in Crepundiis suis ad Silium Italicum.»
Catalogus editionum C. Silii Italici.
1471.
Romæ per Conradum Suveynheym et Arnoldum Pannartz, in-folio, una cum C. Calpurnio et Hesiodo. In fine libri hæc addita: Anno Dñici Natalis MCCCCXXI die V mensis Aprilis, summo Pont. Paullo II. Veneto, anno Pont. VII, Jo. An. Epũs Alerieñ in insula Cyrno recognitionem absolvit diebus circiter XV. Lector Benivole vale perpetuo.
Aspicis, illustris Lector, quicumque libellos,
Si cupis artificum nomina nosse, lege.
Aspera ridebis cognomina Teutona; forsan
Mitiget ars Musis inscia verba virum.
Conradus Suveynheym Arnoldus Paĩ artzque magistri
Romæ impressere talia multa simul.
Petrus cum fratre Francisco Maximus ambo
Huic operi aptatam contribuere domum.
Principis hujus editionis volumina ducenta septuaginta quinque prelo exiisse, patet e Catalogo antiquissimo librorum, a duobus Germanis, Sweinhemio(1) et Pannarzo, qui primi typographicam artem in Italiam intulere, primum in monasterio Sublacensi et deinde Romæ excusorum ab ann. 1467 quem Joannes Andreas, Episcopus Aleriensis, exhibuit in nota illa epistola ad Xystum (Sixtum) IV, 20 Mart. 1472 scripta, et quinto tomo Bibliorum cum glossis Nicolai de Lyra, in edit. Rom. 1472, in-fol. præmissa: quæ in epitomen redacta reperitur in Maittarii Annal. typogr. tom. I, pag. 48, et in Fabricio-Ernestina Biblioth. lat. tom. III, p. 562 sqq. Memoravit hanc editionem Maittarius l.c. p. 303; sed accuratius de ea egit Card. Quirinus de optt. scriptt. edd. ad Paulli gesta II, pag. 174. Exemplar ejus, a Perizonio commodatum, et ab eodem deinde bibliothecæ Lugduno-Batavæ legatum, Drakenborch. inde ab initio Lib. VII contulit. A principio carminis Siliani hunc librum excussit Lefebvre, qui tamen non, quoties a vulgatis abhorret, varietatem lectionis adnotasse videtur, et pauca in eo bona inesse, multisque in locis unum et alterum versum desiderari monet.
1471.
Romana altera, edita a Pomponio Læto, sine nomine typographi.
Hanc cum vulgatis comparavit Lefebvre de Villebrune, qui eam his verbis laudat: «Minus elegans, quam præcedens: sed eodem tempore, e multo meliori codice excusa. Viginti sex diebus post editionem Andreæ prodiit. In fine legitur: Opus jam neglectum Pomponius recognovit anno Domini M.CCCC.LXXXI, VI Kal. Maii. Rome. Editio princeps est ut altera. Nullum exemplar tam sæpe adcedit ad optimum textum codicis Agrippinatis. Suas in tribus aut quatuor locis lacunas habet. In-fol. minori forma: auro contra cara; nec cuiquam Editori nota.» Eam tamen memorarunt Marsus in Præfat., de Bure Bibliographie instructive, Crevenna Catalogue raisonné de la collectíon des livres de M. Pierre Antoine Crevenna, négociant à Amsterdam, et, qui in Silii edit. Bipont. laudantur, Hamberger zuverlässige Nachr. von alten Schriftstellern, tom. II, pag. 203, 204, et Catal. de la Bibl. du Roi. Bell. Lettr. tom. I, pag. 316.
1474.
Romana III, in-folio.
Hanc editionem, cujus meminit Hamberger l.l. primam esse putabat Cellar. in Præf. Nemo editorum eam vel vidit, vel contulit, excepto forte Nic. Heinsio; nam editionem Romanam, ex qua varietatem lectionis exhibuit, non Romanam principem vel secundam, sed hanc tertiam, vel, quæ mox recensebitur, quartam fuisse suspicor, quoniam a superioribus illis, quarum lectiones Drakenb. et Lefeb. notarunt, quamplurimis in locis discedit. Hinc etiam in Varr. Lectt. eam editionem, qua Nic. Heinsius usus est, Rom. 3, vel R. 3 vocavi. Utrum vero tertiam, an quartam Romanam inspexerit, non habeo dicere. Explorent hoc ii, quibus libri ad manus sunt. Ceterum miror, hanc suspicionem meam nemini ante me incidisse, omnesque editionem, quam Heinsius manibus versaverit, pro Romana principe habuisse, quam propterea ab eo male collatam esse passim observat Lefebvre, qui alias in ea lectiones deprehenderat.
1480.
Romana IV, in-folio.
Hunc quoque librum neque a Drakenb. neque a quoquam alio editorum ad Silium emendandum in consilium vocatum esse, est quod doleamus. Vid. tamen notata ad edit. præced.
1481.
Parmæ, in-folio.
Editio præstantissima et rarissima, a solo Nic. Heinsio visa et collata. Vid. Drakenb. Præfat. Plerumque tamen cum Rom. pr. consentit, et ex ea forsan, vel ex eodem fonte fluxit.
1481.
Mediolani, in-folio. In fine ejus hæc leguntur: «Hic Syllii Italici codex, quamvis esset Romæ impressorum negligentia multis in locis depravatus, recognitus est ab eodem Petro Justino Philelfo, ut nonnullis amicis suis obtemperaret, septimo Idus Novembres. Impressit autem Mediolani Antonius Zarothus, opera et impendio Johannis Legnani: anno salutis M.CCCCLXXX. PRIMO. LECTOR. BENIVOLE. VALE. PERPETUO.»
Hanc editionem, quam itidem ex Rom. pr., ab qua raro discrepat, expressam suspicor(2), contulit Drakenborch.
Veneta I, in-folio. Sylius Italicus cum commentariis Petri Marsi. In fine hæc leguntur: «Venetiis per Baptistam de Tortis MCCCCLXXXIII, die VI Maii.»
Exemplari hujus editionis inde a lib. VII, usus est Drakenborch. qui tamen jam ab initio carminis Siliani lectiones Marsi cum Modio et Dausq. notavit. Petrus Marsus, Italus genere, ex Marsorum gente oriundus, copiosos more veterum scholiastarum commentarios scripsit, ter Venetiis editos et Parisiis recusos. Multa quidem poetæ loca bene illustravit, et, si Ill. Ernesti, recentissimum Silii interpretem, exceperis, nemo fere ei anteferendus est. Sed rudis scholiorum moles sæpissime etiam legentibus fastidium movet, et permulta vel male adcepta et prave exposita, vel plane neglecta sunt et omissa.
1492.
Veneta II, cum commentariis Petri Marsi, in-folio. In fine hæc leguntur: «Venetiis opera ingenioque Boneti Locatelli: instinctu vero ac sumtibus nobilis viri Octaviani Scoti Modœtiensis, anno salutiferæ incarnationis nonagesimo secundo supra millesimum ac quadringentesimum, quintodecimo Kalendas Junias.»
1493.
Veneta III, c. commentariis Petri Marsi, in-folio.
Hæc editio, a Drakenb. et Fabricio omissa, memoratur Cellario in Præfat. et Societ. Bipont. quæ eam in Bibl. quoque Francof. ad M. exstare docet, et laudat Cl. Lengnichii Beyträge Part. II, pag. 123. Vellem tamen, viri docti editiones Venetas accuratius inter se comparassent, criticaque cum cura et subtilitate excussissent.
Alia Veneta, ann. 1495, fol. cum commentariis Pii memoratur in Bibliothecæ Barberinæ Catalogo, quam tamen frustra quaeri monet Ernesti in Bibl. lat. Fabric. tom. II, pag. 177.
1504.
Lipsiæ (Venet. in Drakenb. Catal.) ex recensione Martini Herbipolensis, in-folio. In fine hæc leguntur: «Habes, candide Lector, divinum opus Silii Italici de secundo bello Punico, noviter et emaculate impressum cura et impensis Baccalaurii Martini Herbipolensis, cum argumentis Hermanni Buschii in singulos libros: ex quibus tibi, quid in unoquoque volumine continetur, statim apprehendere poteris.»
Eam consuluit Drakenb.
1508.
Parisina I, in-4o, sine notis. In fine hæc leguntur: «Silius Italicus finit, impressus Parhisii in Bellovisu pro Radulpho Laliseau, anno salutis millesimo quingentesimo octavo, die duodecima mensis Decembris.»
A nullo editore, quod sciam, conlata.
1512.
Parisina II, cum commentariis Petri Marsi, in-folio. In fine hæc reperiuntur: «Parrhisiis ex ædibus Nicolai de Pratis. XI Kalendas Maii anno Domini supra millesimum quingentesimum duodecimo, impensis vero honestissimorum virorum Poncii Probi, et Francisci Regnault, bibliopolarum.»
Consulta a Drakenb. et accuratior Venetis Marsi, judice Lefeb.
1514.
Lugduni in-8o, curante Damiano Benessa Ragusæo, apud Barthelemy Troth.
Post editionem Pomponii optima inter veteres, si fides habenda Lefeb. qui eam contulit. Critica certe cura et subtilitate Benessa omnes quum seculi XV, tum XVI, editores superavit. Cf. Præf. Drakenb.
1515.
Florentiæ apud Philippum Juntam, ex emendatione Ambrosii Nicandri, Toletani, in-8o.
Nicander inconsulta et temeraria mutandi corrigendique libidine Siliani carminis contextum quavis fere pagina fœde conrupit. Vid. Varr. Lectt. et Præfat. Drakenb. Nihilo secius ejus vestigia legit Aldus, quem deinde Nutius aliique sequuti sunt. Quo factum est, ut interpolatio grassaretur in omnes fere editiones, ante Drakenb. typis expressas, qui primus cuncta quasi vulnera, a Nicandro carmini inflicta, sanavit, totque maculas, ei adspersas, delevit: etsi jam ante eum opera Carrionis, Modii, Barthii et Dan. Heinsii non infeliciter in emaculando Silio stabuloque, ut ita dicam, Augiæ purgando versata est. Editiones itaque hujus et seq. seculi paucis recensuisse sufficiat, quoniam non magna inde ad nos et poetam nostrum utilitas redundat. Ceterum Drakenb. usus est exemplari edit. Juntinæ, cujus margini Ger. Vossius pauca adnotaverat.
1522.
Basileæ, apud Thomam Volfium, cum argumentis et scholiis in margine adjectis Hermanni Buschii, in-8o.
In hac plura non in melius mutata, teste Lefeb.
1523.
Venetiis, apud Aldum et Andream Asulanum socerum, in-8o.
Asulanus Nicandri vestigiis institit, sed primus inseruit Silii lib. VIII, versus 145... 225, quos deinde reliqui editores in contextum receperunt. Nic. Heinsius ad Sil. VIII, 145 hæc notavit: «Versus octoginta et plures proxime sequentes usque ad versum 225 a vetustis absunt exemplaribus. Qui nunc leguntur, eos primus Andreas Asulanus, Aldi Manutii socer, in editionem suam, anno MDXXIII procusam, invexit, depromtos, ut opinor, ex collectaneis criticis Jacobi Constantii, editis Fani anno MDVIII qui eos ad Baptistam Guarinum e Galliis fuisse missos adfirmat cap. XCII. An Silii sint multum ambigo.» Cf. notæ nostræ in Varr. Lectt. ad l.c. et, qui in edit. Bipont. laudatur, Catal. Bibl. Bunav. T. I, Vol. I, p. 347; Lefeb. de hac editione ita judicat: «Pessima hæc, nec spectanda, nisi longum fragmentum, vere Silianum, reddidisset.»
1531.
Parisiis, apud Simonem Colinæum, cum argg. et scholiis Buschii, in-8o.
1543.
Basileæ, apud Henricum Petri, cum argumentis et scholiis in margine adjectis Hermanni Buschii, in-8o.
1547.
Lugduni, in-12, apud Sebastianum Gryphium.
Unum alterumque Silii locum in hac editione restitutum esse, monet Lefeb.
1551.
Lugduni, in-12, apud Seb. Gryphium.
1566.
Antverpiæ, in-12, apud Philippum Nutium.
Ducta et expressa ex ed. Aldina.
1568.
Antverpiæ, in-12.
1578.
Lugduni, in-12. (Edit. Bipont. addit: apud Antonium Candidum. Ed.)
1598.
Lugduni, in-12, apud Antonium Candidum (le Blanc), cum argumentis Buschii.
1600.
Lugduni Batavorum, in-24. Silius Italicus de secundo bello Punico: in quo ad codicis Modiani fidem versus spurii ejecti sunt, ac legitimi substituti; notæ uberiores sub Crepundiorum Silianorum titulo adjectæ opera Dan. Heinsii. Ex off. Plantin. Christophori Raphelengii.
Ratio et præstantia hujus editionis, quæ criticis usibus non parum inservit, vel ex ipso titulo cognoscitur. Crepundia Siliana Dan. Heinsii, tunc temporis nondum viginti annos nati, perrara sunt, etsi Cantabrigiæ a. 1646 recusa. Numquam satis commendabuntur, judice Lefeb., et in Præf. Drakenb. bis amplissimis ornantur verbis. Neque ego is sum, qui variæ ea et reconditæ doctrinæ copia abundare negem. Sed in emendando Silio non multum poetici ingenii produnt, et ad ipsam quoque ejus interpretationem parum inde profeceris. Primum enim, si quatuor vel quinque libros priores exceperis, in reliquis quidem Heinsius vix decem, et nonnumquam non nisi quinque sive sex locis notas adspersit. Deinde eruditioni expromendæ magis, quam par est, indulget, eaque passim vel minus accurata, vel nimis aliena est et copiosa. Nam plura Græcorum scriptorum, quam Silii verba et loca, vel emendare vel exponere conatur, et omnino id fere agit, ut vocabulum aliquod seu locum carminis adripiat, cui multa quidem docta et plerumque ex Græcorum fabulis, ritibus et grammaticis hausta, vel ad horum linguam totamque antiquitatem spectantia, sed vel hanc ob causam parum apta et ab ingenio juveniliter luxuriante, quod in Græcorum quoque poetarum versibus latine, vel in Romanorum locis græce reddendis sæpius exercetur, profecta adfundat.
1601.
Antverpiæ, in-12, apud Gislenum Jansenium.
1603.
Lugduni, in-12, apud Johannem Pillehotte.
1603.
Lugduni (Genevæ), in-4o, apud Sam. Crispinum, in corpore omnium veterum poetarum Latinorum: Ed. I, Vol. II. (In edit. Bipont. inscribitur: Aureliæ Allobrogum. Ed.)
1607.
Genevæ, in-12, apud hæredes Jacobi Chouet, cum argumentis Buschii.
1611.
Lugduni Batavorum, in-24, apud Christoph. Raphelengium.
1611.
Genevæ, in-4o, in corpore omnium veterum poetarum Latinorum. Ed. II, Vol. II, pag. 146... 263.
1614.
Lugduni, in-8o, ap. Joh. Pillehotte.
1615.
Parisiis, in-4o, apud Davidem Douceur. In C. Silii Italici Viri Consularis Punica, seu de bello Punico secundo Libros XVII, Cl. Dausqueius Sanctomarius Canon. Tornac. Quædam hujus editionis exempla annum 1618 præ se ferunt. In Dausqueii commentario multa quidem insunt bona, et ipse erat homo omni doctrina ornatissimus, sed non satis digesta et subtili, unde parum feliciter plerumque et interpretis et critici partes agit. Præterea lectoribus sexcenties non tædium modo, sed bilem quoque movet, quoniam infesto in Modium et Dan. Heinsium animo cæcoque iis contradicendi studio incensus, omnia fere ab iis recte et egregie emendata respuit, et ubivis vulgatam lectionem, quamvis ineptam, tuetur et revocat. Hinc sæpius meliora vidit et probavit; sed nihilo secius frugibus inventis, glandibus vesci, et Nicandri somnia defendere maluit, quam veritati manus dare. Cf. Præf. Drak.
1616.
Lugduni Bat. in-4o, in corpore poetarum Latinorum, cura Alexandri Ficheti S.J. edito.
1618.
Antverpiæ, in-12, ex off. Plantin. Raphelengii.
Editio D. Heinsii repetita.
1620.
Amstelodami, in-24, apud Guil. Janssonium. Præmissa est Silii vita per Herm. Buschium.
1627.
Amstelodami, in-24. Eadem editio repetita.
1627.
Genevæ, in-4o, in corpore poetarum Latinor. Ed. III, Vol. II.
1631.
Amstelodami, in-24, apud Guil. Blaew.
1640.
Coloniæ Allobrogum (Genev.), in-4o, in corpore omnium veterum poetarum Latinorum. Ed. IV.
1646.
Cantabrigiæ, in-12, apud R. Daniel. Crepundia Siliana Danielis Heinsii. A Rogero Danieli addita est ejusdem Heinsii dissertatio de veræ Criticæ apud veteres ortu, progressu usuque, tum in ceteris disciplinis, tum in sacris: et de religione Ægyptiorum, Græcorum, Latinorumque ex Oriente repetenda origine.
1656 et 1672.
Lond. Fol. cum iconibus æri incisis. Cum Anglica metaphrasi Silium edendum curavit Thomas Ross, Eques et Regiæ Bibliothecæ præfectus: qui etiam Silianum carmen a Scipionis triumpho ad Hannibalis usque necem continuavit.
1695.
Lipsiæ, in-12, apud J. Thomam Fritsch. C. Silii Italici, Viri Consularis, de bello Punico secundo Libri XVII. Christophorus Cellarius recensuit, et notis, et tabulis geographicis, ac gemino indice, rerum et latinitatis, illustravit.
Conf. Præf. Drakenb.
1713.
Lond. Fol. in Maittarii corpore poetarum Latinorum.
1717.
Trajecti ad Rhenum, in-4o, apud Guilielmum Van de Water, Academ. Typogr. Caii Silii Itatici Punicorum libri septemdecim, cum excerptis ex Francisci Modii Novantiquis Lectionibus, et Casp. Barthii Adversariis, tum Danielis Heinsii crepundiis Silianis, et postumis notis Nicolai Heinsii, nunc primum editis, curante Arnoldo Drakenborch, cujus etiam annotationes passim additæ sunt.
Conf. ipsius Drakenb. Præf. Ad eum plane transferri potest judicium, quod Cel. Heyne in ed. Tibulli pag. XVIII, de Broukhusio tulit: «Drakenborch, elegantis ingenii vir et multarum literarum, haud dubie is est, cui Silius plurimum debet: si non interpretatione, tamen subsidiorum criticorum adparatu. Nam quæ boni interpretis munus postularet, parum exploratum habuisse videtur: pro more enim sui seculi nihil videt, quod illustrandum sit, nisi ubi in exquisitiorem loquendi formam inciderit aut varietatem lectionis offenderit: tum vero exemplorum nube involvit et lectorem et poetam; luce interdum, quam exspectabat, subducta magis quam inlata.»
1765.
Mediolani, III Vol. in-4o, cum versione Italica Monachi Maximiliani Buzii.
Pessima editio, judice Lefeb.
1775.
Mitaviæ, in-8o, apud Frider. Hinzium. C. Silii Italici Punicorum libri septemdecim e recensione Arnoldi Drakenborch curavit et Glossarium Latinitatis adjecit Jo. Petrus Schmidius.
Editor, præmissa Præf. Drakenb. et Cellarii Dissert. de C. Silio Italico, textum a Drakenb. datum repetiit, et magnam conjecturarum N. Heinsii partem quæque alia in animadverss. VV. DD. in editione Drakenb. ad intelligentiam poetæ apta viderentur, in Glossario breviter exhibuit, adspersis notis quibusdam et conjecturis: de quibus acre hoc judicium facit Lefeb. «In iis sæpe futilissimus nugator: cui satius fuisset, Silium nunquam adtigisse.»
1781.
Parisiis, in-8o, via et ædibus Serpentinis. C. Silii Italici de bello Punico secundo Poema, ad fidem veterum monimentorum (codicum) castigatum, fragmento auctum. Operis integri editio princeps. Curante Joan. Bapt. Lefebvre de Villebrune.
Lefebvre V. C. eodem tempore aliam poetæ nostri editionem, quæ tribus Voll. continetur, et præter carmen Silianum Gallicam ejus versionem exhibet, excudendam curavit, eique indicem subjunxit, cui titulus est: Nomenclature historique et géographique: in quo, ut et passim in Notis criticis, Latinæ editioni subjectis (Part. II, pag. 1... 148), permulta consarcinavit, quæ vel tironibus nota sunt, et, quum Celticæ, Punicæ aliarumque Orientis linguarum aliquam sibi cognitionem habere videretur, ubivis etymologias, ex iis petitas, intexuit. Rerum trivialium multitudinem ipsi condonaremus, si Germanos, non populares suos, eas docere in animum induxisset. Nam ipse profitetur: Si j’avais écrit pour les Allemands, j’aurais tout dit, sans passer le moindre mot; parceque, en qualité d’Allemand, j’aurais eu droit de supposer tous mes lecteurs ignorants. Mais nous avons plus d’honnêteté en France. Præf. pag. XXXV. Quam docte autem et ingeniose originem vel populorum, urbium et fluviorum a Scythis, Celtis et Slavis, vel singulorum verborum et loquendi formularum ex Græca, Punica, Ebræa, aliisque Orientis linguis sibi deducere videatur, cognoscitur vel ex notis ad lib. I, 25, 235; III, 26, 338, 395, 682; IV, 534, 786 (Domus, a δέμω, ædifico); VI, 609, 632; VIII, 362, 472, 473 (Barbare harundo, harena in Drak. Melius arundo a voce Celtica rod, rud, id est, canna, juncus; inserto n ut sæpe, et præposito a, spiritu leni. Ita arena ab areo, aresco, ut aridus), 492, 520; X, 414; XI, 265 (Capitolium, vox composita binis vocibus Celticis et Punicis cap, petra, et tol, vel tal, alta), 551; XIV, 40, 634; XV, 672, 721. Quod ad criticum ejus adparatum adtinet, præter tres membranas, a Carrione, Modio, Barthio et Nic. Heinsio conlatas, usus est codice Tellieri (v. sup. not. 1, p. 444) omnibusque editionibus priscis, et inter eas Romana II et illa Damiani Benessæ, quas reliquis longe anteferendas censet. Quibus præsidiis ad poetam recensendum instructus omnino bene de eo meritus est, multa quum ingeniose conjecit, tum recte emendavit, et sive conjecturas, correctiones et explicationes aliorum novis argumentis pluriumque librorum auctoritate, sive lectiones, ab iis frustra sollicitatas et temere rejectas meliore interpretatione stabilivit. Sed multo plura ipse vel citra necessitatem, vel perperam et invita Minerva immutavit, sæpiusque ea, quæ a solo ingenio profecta sunt, ne admonito quidem lectore, nec addicentibus libris in contextum recipere nulla ipsi religio est. Nec mirum; nam ipse præcipit; Que les bonnes leçons soient dans le texte, ou marquées séparément, il n’importe. Nonnunquam adeo, quasi inter lectiones, quæ ipsi in mentem venerint, et quæ codicum auctoritate firmentur, nihil intersit, ad librorum MSS. fidem provocat, dum ingenii sui fetus nobis propinat; v.c. lib. VI, 609, ubi nulla lectionis varietas in libris, quotquot adhuc innotuerunt, deprehenditur, hæc notavit: «Sensu loci nil clarius, nihilque minus perspectum omnibus editoribus. Æternus forem, si eorum nugas hic ventilarem. Pro tandem legit Drakenb. mentem contra fidem scriptorum. Non dixit poeta dat mentem, sed dat deponere, ut dat habere, ne alia sexcenta adferam: hebraismus est.» Ib. v. seq. «gentem. Absurde Drak. tandem.» (Drakenb. servavit lectionem omnium librorum, et in notis eamdem fere medicinam, sed timide, loco adtulit.) «Non male fuit affectus hic locus, nisi ab ipsis editoribus; legendi erant scripti.» Quanta autem humanitate, modestia et urbanitate (honnêteté française) vir doctus, qui omne Gallorum ληκύθους exsorbuisse sibi videtur, vel suas conjecturas venditet, vel aliorum conatus refellat, ex qualibet fere Notarum pagina intelligitur. Sufficiat hæc ejus verba laudasse: II, 345, Absurdissimus est Drak. II, 467, Absurde venis in Drak. II, 614, Ineptiunt hic Heynsii, qui volunt paventem aut paventum. V, 410, Miror omnium editorum oscitantiam. Putidus est hic more suo Barthius. VI, 160, Ineptit H. qui vult saniem. Prope assentit incautus Drak. in notis. VI, 276, Nullus hic Drak. cui pessima quæque placuerunt. VI, 360, Absurde H. durum ad tempum opem: non intellexit. VI, 413, Absurde Heynsius arceri. Fucum sibi facit Drak. VI, 649, Absurdissimus est hic Drak. in textu, ubi dives scribit; delirat prope in notis. VI, 689, Mira est hic oscitantia Drak. et aliorum. VII, 153, Absurdissimus est hic Drak. qui vult discussit, vel diffinxit: vox diffinxit barbara est. VII, 184. Delirant prope hic Heynsius et Drak. dum obtrudunt decerpsit. VII, 280, 283, Dormiunt H. et D. VII, 382, Fungum vult H. qui offert celebranda. VII, 421, Inepte H. despectat. Non capit; fucum sibi facit Drak. qui hanc emendationem probat. VII, 435, Ineptissime evolvens H. VIII, 107, Putide ineptit hic Barthius, quem incauti Heyns. et Drak. audiunt. VIII, 263, Nil non absurdi promunt hic H. et D. ut petulantia intrudant. VIII, 315, Ineptit hic Drak. qui vult inserere te ante fer, duce malesuado H. VIII, 425, Ineptit doctissime hic Heynsius, quum vult verno. VIII, 428, Iterum ineptit Heyns. VIII, 547, Ineptit docte hic H. IX, 645, Sapit importune hic D. qui alibi sapere ita debuerat. Fucum ipsi fecit H. XI, 163, Ineptit hic ineptissime, et, fas sit dixisse, ignarissime D. cum H. Similia sexcenties obvia, quæ quum legimus, videbimur nobis Gallicæ elegantiæ imaginem expressam cernere, cui si nostrorum hominum elegantiam comparamus, magnopere nos ejus pœniteat necesse est(4). Ceterum si quis miretur, quid sit, quod nos operis integri editionem principem sibi debere glorietur Lefebvre, sciat, eum lib. VIII, versus 145... 225 (quos tamen Andreas Asulanus jam a. 1523 et post eum alii in contextum receperant), inseruisse, et lib. XVI, inde a v. 27, fragmentum, ut putat, egregium, cujus etiam in titulo mentionem fecit, in editionem invexisse. Id e codice Biblioth. Reg. Paris. (qualis ille sit... nam Puteanum, a Nic. Heinsio jam excussum, innui vix crediderim... non habeo dicere, quum vir doctus nec pluribus, nec, quod sciam, aliis locis(5) ejus meminerit) depromtum esse monet, et in Præfat. inverecundiæ adcusat Fr. Petrarcham, qui illud, quibusdam mutatis, sibi vindicaverit, suoque poemati Africæ lib. VI, non modo totum adsuere, sed etiam in oratione Syphacis, a Lælio Romam abducti, paraphrastice imitari non veritus sit. Quoniam nondum mihi persuadere potui, hoc fragmentum ab ipso Silii ingenio profectum, et olim a me quoque recipiendum esse; liceat mihi, totam hanc morientis Magonis declamationem una cum notis editoris nunc cum levioribus communicare:
Sed postquam medio juvenis stetit æquore pronus,
Vulneris increscens dolor, et vicinia diræ
30
Mortis agens, stimulis ardentibus urget anhelum.
Ille, videns propius supremi temporis horam,
Incipit: «Heu! qualis fortunæ terminus altæ!
Quam lætis mens cæca bonis! furor ecce Potentum
Præcipiti gaudere loco: status ille procellis
35
Subjacet innumeris; sed finis ad alta levatis
En, ruere. Heu! tremulum magnorum culmen honorum,
Spesque hominum fallax, et inanis gloria fictis
Illita blanditiis! heu! vita incauta, labori
Didita perpetuo, semperque incerta, nec unquam
40
Sat mortis prævisa dies! heu! sortis iniquæ
Natus homo in terris! animantia cuncta quiescunt:
Inrequietus homo, perque omnes anxius annos
Ad mortem festinat iter! Mors, optima rerum,
Tu retegis sola errores, et somnia vitæ
45
Discutis exactæ: video nunc quanta paravi,
Ah! miser incassum: subii quot sponte labores,
Quos licuit transire mihi! moriturus ad astra
Scandere quærit homo; sed mors docet omnia quo sint
Nostra loco. Latio, quid profuit, arma potenti
50
Et tectis inferre faces? quid fœdera mundo
Turbare, atque urbes tristi miscere tumultu?
Aurea marmoreis quidve alta palatia muris
Erexisse juvat, postquam sic sidere lævo
Sic diro periturus eram! carissime frater,
55
Quanta paras animis! heu! fati ignarus acerbi,
Ignarusque mei.» Dixit: tum liber in auras
Spiritus egreditur, spatiis unde altior æquis
Despiceret Romam simul et Carthaginis urbem:
Ante diem felix abiens, ne summa videret
60
Excidia, et claris quod restat dedecus annis,
Fraternosque suosque simul Patriæque dolores.
Ecce aliud decus, etc.
(Notæ editoris: v. 28. Fraudulenter Fr. Petrarcha Hic postquam, et frustra Pœnus pro pronus.—32. Male Petr. alte est, secutus vitiosam lectionem altee.—35. Male Petr. et finis.—38. Incauta. In codice et Petr. incerta; sed e sequenti versu, a Librario, ut sæpe errarunt.—39. incerta. Sic codex. Male Petr. heu certa.—40. Sat. In cod. et Petr. Stat. Quæ sæpe alternant, ut lib. XII, 589, occurrunt stant in c. P. Stat in R. 2, c. T. pro sat: et lib. VIII, 493, not.—Ib. Heu! sortis. Nota elegantem hellenismum, ignotum in toto poemate Petrarchæ.—41. Animantia. In cod. ajatia. Petr. animalia.—44. somnia. Absurde Petr. lumina.—47. Quos. In cod. quot, a Librario. Quos recte in Petr. Ibid. transire. Vox Ciceroniana pro omittere.—48. quo... loco. Vide lib. I, v. 598; Virg. IX, 723.—49. potenti. Sic recte Petr. In cod. petenti; quod falsum. Bellum ipse Hannibal intulit.—50. mundo. Recte codex. Turbare fœdera mundo, ut in Virg. totis turbatur agris, et terraque marique movebunt lib. XIII, 865. Vide not. ad I, 37. Male Petr. mundi.—53. sic diro. Vide lib. VI, v. 302. Hæc obscure in codice, ubi quasi sub dino, vel duio. Male Petr. in pelago, mutavit.—55. Quanta paras animis. In cod. quantas parax ais. Sic aios pro animos in c. T. lib. IV, 36. Cf. Sil. XII, 555; lib. III, 59; lib. I, 136. Antea frater: similem prosphonesim habes lib. XVII, 260.—57. æquis. Sic recte Petr. In c. aquis.—58. Despiceret. Recte Petr. In c. dispiceret: sed vide lib. XII, 488.—59. Ante diem. Nempe violenta morte, non fato concedens, ut loquitur Tacitus. Vide insignem locum Virgilii, IV, 620.—60. Excidia C. Absurde in Petr. excitata. Ibid. annis. Sic c. In Petr. armis, quod placebat. Hæc enim sæpissime alternant in scriptis.—61. suosque simul. Omittitur que in cod. ut sæpe in scriptis. Sic lib. XIV, vers. ultimo legitur in c. T. terras fretum: requiritur terrasque fretum. Errorem hic emendavit Petr. in quo recte suosque simul).
Hos versus Silianos esse, quum Petrarchæ potius latinitatem et temporis, quo is vixerit, philosophiam redoleant, magnopere dubitat Vir summus in ephemerid. litterar. Goett. a. 1782. Additam. scid. XVII, p. 262, in qua doctissima ejusdem libri censura (pag. 257... 266) pleraque eorum, quæ notavimus, jam occupata videmus.
1784.
Biponti, ex typographia Societatis, in-8o. Caii Silii Italici Punicorum libri septemdecim ad optimas editiones collati. Præmittitur notitia literaria studiis Societatis Bipontinæ. Editio accurata.
Silii vita auctore Crinito præmittitur notitiæ literariæ e Fabricii Bibl. lat. a Jo. Aug. Ernesti auctius edita T. II, lib. II, c. 12, p. 172... 174. Eam index editionum Silii Drakenborchiano et Fabricio-Ernestino auctior (p. X... XVIII), in quatuor ætates digestus; quæ sunt: I. Ætas natalis, 1471... 1514. II. Ætas Juntino-Aldina, 1515... 1600. III. Ætas Modio-Heinsiana, 1600... 1695. IV. Ætas Cellario-Drakenborchiana, 1695... 1781. Pag. XIX... XXVII, repetita sunt Herm. Buschii argumenta, et pag. 1... 426, poeta ipse ex Drakenborchi recensione expressus est: in fine autem adjectæ variæ lectiones editionis Parisinæ Jo. Bapt. Lefebvre de Villebrune.
1791.
Lipsiæ, in libraria Weidmannia, in-8o. Caii Silii Italici Punicorum libri septemdecim. Varietate lectionis et commentario perpetuo illustravit Jo. Chr. Theoph. Ernesti, Prof. Lipsiens. Accedit index uberrimus. Volumen I, quod decem priores poetæ libros complectitur. Brevi præfationi subjuncta disquisitio de carmine Siliano pag. X... XXXII, præfatio Drakenb. p. XXXIII... LIII. Silii vita, auctore Crinito p. LIV, LV, notitia literaria de Silio ex Fabricii Biblioth. lat. pag. LVI... LVIII, index editionum Silii, ex edit. Bipontina repetitus p. LIX... LXV, et testimonia veterum de Silio p. LXVI... LXVIII. Textus editionis Drakenb. prælis adcommodatus, neque (ut ipsis V. Cl. verbis utar), præter aliquot loca, quorum emendatio et necessaria esset, et novis editoris Francogallici curis, hoc est, codicum et librorum nondum collatorum auctoritate vel consensu firmaretur, quidquam in illo mutatum est. Substratæ autem sunt ei brevissimæ notæ criticæ, a commentario sejunctæ.
Quemadmodum Drakenborch adparatu critico optime de Silio ejusque textu promeruit; ita, si interpretationem respicias, plurimum poeta debet Ill. Ernestio, qui primus eum commentariis perpetuis illustravit, omniumque ipsius interpretum haud dubie princeps est censendus. Vir Cel. id consilii secutus est, ut de explicatione potius obscurorum laboraret, quam de emendatione corruptorum. Ipse enim vix tribus vel quatuor locis, stupore et incuria librariorum depravatis, mederi conatus est, et ex omni copia tam variarum lectionum, quam conjecturarum emendationumque, ab ingeniis virorum doctorum, etiam N. Heinsii, profectarum, non nisi paucas easque graviores excerpsit, quoniam in hac quidem re nimis pauca quam nimis multa dicendo peccare maluit, nec utilem operam esse putat, quæ in conjecturis sive faciendis sive dijudicandis collocari solet. In commentario autem omnia loca, in quibus lectores hærere possent, interpretari studuit, et non modo totam poetæ doctrinam et artem, singularumque partium venustatem et ornatum, magna judicii acie rectoque elegantiæ sensu explicavit, sed etiam ingenii luxuriem vel verborum ubertatem, et quæ alia in Silio vituperanda videntur, diligenter, sed nimis forsan acerbe, notavit. Quamobrem ipse profecto ad Silianum carmen edendum numquam animum adjecissem, si novam ejus editionem a tanto Viro parari ante comperissem, quam priores operis mei plagulas jam typis exprimendas curassem. Dimidiam autem libri partem jam ejus redemtori tradideram, quum hæc Lipsiensis editio ad me mitteretur, quæ causa est, quare ejus in fine demum quarti Punicorum libri aut initio quinti mentionem in notis facere, nec nisi raptim illam perlustrare potuerim. Quod etsi magnopere doleo, tamen quæ in ea, et quidem in prioribus potissimum libris, melius forte exposita aut observata deprehendero, olim Addendis et Corrigendis inserere constitui, si Cl. Editor, quod spero, hanc mihi veniam perhumaniter dederit. Ut contra, quantum equidem possim, ad summam hujus editionis perfectionem conferam, et auctor ejus, quos ego reperisse mihi videor, ipse egregio inspersos deprendat corpore nævos: præter ea loca, quæ jam in notis meis inde a Lib. V passim excitavi, plura aliquando forte alibi (in d. Magazin für öffentliche Schulen und Schullehrer) indicabo, in quibus Virum Summum vel non satis acute vidisse, vel etiam errasse arbitror. Quis enim est ita lynceus, ut quavis hora, et in rebus tam multis, tam variis et sæpe tam minutis, semper vera cernat, et in tot tantisque tenebris nihil obfendat, nusquam incurrat?
1792.
Londini, 2 vol in-8o (in-12). C. Silius cum notis criticis. Ed.
1797.
Londini, 2 vol. in-12. Eadem editio repetita. Ed.
De hujus editionis ratione et consilio.
Superest, ut de opera mea totaque ratione, quam in Silio edendo sequendam duxerim, nonnulla adjiciam. Prima utique et perpetua cura fuit hæc, ut, quicumque mea editione uteretur, aliam non magnopere desideraret, sed in ea reperiret, quidquid boni et præclari ad poetam emendandum illustrandumque docti homines contulissent. Semper enim mihi displicuit mos et consuetudo eorum, qui ubivis lectores, etiam obscuris in rebus ac locis, ad alias editiones remittunt, adeoque hanc iis necessitatem imponunt, ut, quot sunt unius scriptoris editiones a viris doctis curatæ, tot habeant et coemant, si, quæcumque ad eum explicandum adlata sint, cognoscere cupiant. Quod profecto non minus fere incommodi habet, quam si, superiorum temporum vitio, Variorum notas, vel excerptas vel integras, tuis adjungas, quo fit, ut præter recta, bona et utilia, etiam permulta, sive falsa, a posterioribus interpp. confutata, sive vulgaria et aliena, non semel sed sæpius legenda sint, et ipse auctor in notarum mole, tamquam cymba in Oceano, natare videatur. Ego mediam ingressus viam, quæ bona alii habent, non omnia quidem compilanda, sed cum delectu tamen excerpenda, et, laudatis ubique eorum nominibus, quæcumque ad poetæ vel lectionem vel interpretationem adjuvandam contulerunt, in rem meam convertenda censui, a refellendis vero et notandis eorum erroribus plerumque abstinui, et, quæ dubia videri poterant, vel modeste examinavi, vel lectorum judicio submisi, quibus suas ubivis sententias, tamquam unice veras, obtrudere velle, magnæ profecto arrogantiæ est. Ad alios editores eos tantum ablegavi, qui plura alicujus verbi, vel dictionis, vel etiam aberrationis librariorum exempla, quæ passim, a Drakenb. inprimis, congeruntur, sed e vulgaribus etiam lexicis peti possunt, et passim occurrunt, desiderarent.
Præterea operam dedi, ut non modo editio mea juvenibus, bonarum literarum studiosis, quibus eam potissimum destinavi, plus, quam ulla alia, ad poetam legendum intelligendumque proficeret, nec quidquam in ea omitteretur, quod crucem iis figere posset; sed doctiores etiam, in locis certe obscurioribus illam consuluisse haud omnino pœniteret, iique opera mea quodammodo sublevarentur, universa lectionis varietate adjecta. Duobus itaque animadversionum generibus hanc editionem adornandam putavi; quorum alterum ad veram Siliani carminis lectionem investigandam, alterum vero ad rerum verborumque difficultates removendas spectaret. Etenim neque eorum ratio institutumque probandum videtur, qui non nisi in textu auctoris corrigendo laborant, et variarum lectionum farraginem undique in unum locum congerunt; neque eorum, qui res tantum et verba scriptorum illustrare instituunt. Illud per se quidem bonum, non sufficit tamen ad librum cum fructu legendum: hoc autem, nisi legitimam crisin adhibeas, qua de vera lectione constet, sæpissime ne locum quidem habet; nam frustra interpretari conaberis ante, quam corrupta emendaveris. Neque vero criticæ notæ ab hac editione alienæ propterea censendæ sunt, quod juventuti ea inprimis consultum volui. Primum enim ad Silium cum fructu legendum ii demum admittuntur, qui mentem jam aliquantum literarum latinarum studiis excoluerunt, adeoque criticam rationem et subtilitatem animis adsequi possunt. Tum adolescentes quoque, generosioris saltem indolis, criticæ alicujus facultatis copiam, qua nemo quidem, qui ad ingenuæ doctrinæ gloriam solidamque eruditionem adspirat, sine insigni et suo et cujuscumque disciplinæ, cui operam dat, damno carebit, sibi comparare et ad hanc judicandi rationem sensim institui, formari et acui debent. Deinde id egi, ut non solis juvenum, sed doctorum quoque virorum usibus qualicumque opera mea inservirem. Denique Silianum carmen nondum neque librorum subsidiis, neque doctorum ingeniorum studiis ita expolitum est, ut critica in eo opera supersedere possimus. Si vero quis ad auctorem aliquem edendum adcedit, id primum contendat necesse est, ut contextum ejus quam emendatissime exhibeat, et labes maculasque, librariorum vel stupore vel socordia ei adspersas, una cum laciniis et pannis, ab inepto interpolatore illi adsutis, deleat.
Fortasse tamen viri docti jure meritoque nimiam meam in ea re vituperandam judicabunt industriam: nam quovis propemodum pignore posito contendere et profiteri possum, meam editionem continere omnes lectiones variantes, a Drakenb. et Villebrunio notatas, si paucissimas forte prorsus inutiles exceperis. Quum vero varietas illa lectionis magnam, ne dicam majorem, partem ad inanes quisquilias et librariorum vel stuporem vel negligentiam redeat, quem inde fructum vel Silius, vel lector percipere potest? Nonne consideratius egisse viderer, si harum lectionum aliquem delectum fecissem, et ita summum, quod in iis excerpendis mihi devorandum fuit, tædium levassem? Id quidem ab initio mihi propositum fuisse et constitutum non diffiteor. Sed varias consilii mutandi rationes habui, quæ si ad causam meam defendendam non sufficiunt, veniæ tamen spem, aliquam certe, mihi ostendunt. Nam primum ejusmodi delectum cum judicio subtili adhibere omnino plurimum difficultatis habet, et facilius est, ut in omni re, ita et in hac, utiles egregiasque leges ferre, quam servare et ad usum transferre. Deinde, quod jam supra professus sum, id curare et volui et debui, ut, qui hanc sibi pararet editionem, reliquis omnibus carere posset. Præterea non deerunt certe viri docti, qui omnem adparatum criticum desiderent: oppido pauci autem erunt, qui ipsam Drakenb. editionem, quæ et rara est, et carissime constat, consulere possint et ad manum habeant. Atqui non adolescentibus tantum, sed eorum etiam magistris, aut omnino eruditioribus longiusque in his literis provectis, sive prodesse, sive gratum facere et operam meam diligentiamque probare cupiebam, Quin juvenum quoque, eorum inprimis, qui jam aliquantum in literis profecere, et ad animum potius poliendum, quam ad victum quærendum, studia referunt, omnino interest, aliquam de variarum lectionum ratione, origine, usu et dignitate, judicandi facultatem consequi, et medicinæ corruptis locis adhibendæ sagacitatem, criseosque faciendæ gustum sibi parare. Huc adcedit, quod manifesta operarum vitia enotavi quam brevissime potui, nec nisi unam aut duas ad summum plagulas iis compleri crediderim: nisi vulgatam lectionem, quia sæpe inde orta est, eodem retuleris, quam tamen silentio prætermittere non potui, sed eadem brevitate indicavi, et quidem voce vulgo, vel vulg. vel non; v.c. oculis est vulgaris lectio lib. VIII, 73, ubi hæc pauca notavi: «oculos, non oculis, scripti» scil. exhibent libri. Denique ipsæ librariorum corruptelæ multum valent ad veram lectionem, cujus vestigia in iis latent, vel eruendam vel confirmandam. Conf. Ernesti Præf. Taciti pag. v sqq.
Præter varias lectiones etiam conjecturas et emendationes, ab interpretum et editorum Silii ingeniis profectas, memoravi omnes, sed plerumque vel nullo, vel brevissimo tantum judicio interposito, ut virorum doctorum veniam, si non diligentia et studio, tamen brevitate redimerem, et editio mea cunctas quidem aliarum opes contineret, nec tamen ejus moles et pretium nimis augeretur. De textu Silii, ut aliorum poetarum, optime meritus est Nic. Heinsius, cujus emendationes omnium haud dubie doctissimæ sunt atque ingeniosissimæ; sæpius etiam, si ad rectas criticae artis leges exigantur, pro unice veris lectionibus habendæ et amplectendæ: permulta quidem loca vel frustra sollicitavit, vel nimia, etsi non ea, qua Lefebvre, correxit audacia. Sed ingenii doctrinæque magnitudo, etiam ubi errat, digna est quam admiremur, et in eum transferri potest, quod Clarke ad Homerum de Bentleio dixit, meliorem esse ejus elegantem audaciam, quam aliorum vel timidam in eo genere modestiam vel inscitiam.
In codd. MSS. et editionum, quem supra egi, recensu me viris eruditis reique criticæ peritis minime satisfecisse, facile prævideo. Nondum enim quisquam editorum hoc sibi laboris sumsit, ut in librorum vel scriptorum vel typis expressorum auctoritatem diligenter inquireret, ut, accurata omnium, certe antiquarum, editionum comparatione instituta, earum ordines et classes, cognationes et stemmata, stirpes et familias, origines et propagines describeret, quodque adeo pretium cuivis statuendum, quidve ex ea vel ad crisin vel ad interpretationem præsidii exspectandum sit et petendum, dispiceret; ut ita totam textus Siliani rationem, ortum ac propagationem, omniaque ejus fata et vicissitudines cognosceret, utque, ex quo fonte lectio quæque nata et ducta, quousque progressa esset, quandoque cursum mutasset, indagaret. Sed opera eorum in eo fere substitit, ut editionum titulos memorarent, totamque lectionum varietatem excerperent: unde vere dixit Ernesti, qui (in Præf. Taciti pag. XLII) homines plerumque nescire dixit, quid sibi velint, quum de vulgata sive recepta lectione loquantur. Recentiores tamen Silii editores tum fere intelligere videntur lectiones edit. Juntinæ, quas per omnia pæne reliqua Sæc. XVI et XVII prælis excusa Siliani carminis exemplaria temere propagatas fuisse constat. Neque etiam diffitendum est et dissimulandum, Drakenborchium sæpissime textus lectionumque originem et propagationem indicasse. Ego vero omnia, a superioribus editoribus notata, quæ ad hanc rem spectant, quam fieri potuit studiosissime conquisivi, et ex copia atque indole lectionum, ab aliis excerptarum, de iis quoque editionibus, quas mihi videre non contigit, judicium vel ipse feci, vel aliis faciendum reliqui: nec plura a me desiderabunt æqui harum rerum judices. Quod ad codd. MSS. adtinet, pauci quidem adhuc collati sunt, a Drakenb. in Præf. et a me in notis ad eam laudati, pluresque haud dubie passim in bibliothecis latent, ex quibus novam variarum lectionum farraginem congeri posse, non est quod dubitemus. Sed multum inde ad poetam nostrum fructus rediturum esse vix crediderim.
Ipsum carmen Silianum ex emendatissima Drakenborchi recensione typis exscribendum curavi, nec, præter interpunctionem, quæ passim parum apta videbatur (v.c. in solo libro quinto v. 126, 157, 159, 167, 176 et al.), quidquam fere mutare sustinui, nisi ubi criticæ rationes id omnino suadere, vel potius jubere videbantur. In quo quidem ita versatus sum, ut omnes lectiones, in quibus varietas esset, ad vera artis et linguæ præcepta diligenter excuterem, et salvis modestiæ criticæ regulis, certas et exploratas correctiones in locum depravationum reponerem. Illam enim Dausqueii morositatem et quasi superstitionem, quæ religioni sibi ducit, verba manifesto corrupta et idoneo sensu carentia cum sanis, aptis et poeta dignis permutare, non minus probandam puto, quam Nicandri et Villebrunii in hoc conatu temeritatem. Qui vero in Silio recensendo et castigando elaboraverunt viri docti, nondum omnia sanasse et recte constituisse censendi sunt. Drakenborchius permultas Heinsii conjecturas, etiam eas, quas nulla librorum auctoritate nituntur, in contextum recepit, ubi vel vulgata lectio quasi jure postliminii revocanda, vel alia potius, quam unus alterque liber exhibet, aptior rectiorque videtur: multa post eum Lefebvre melius vel sanavit et conjecit, vel restituit et firmavit: ipse etiam non modo centies sive vulgatas sive optimorum librorum lectiones defendere conatus sum, sed etiam passim vitiosa si non recte correxisse, saltem sensisse et indicasse arbitror, ubi nemo ea animadvertit. Quotusquisque enim est tam lynceus, ut omnia vitia ipse sua sponte deprehendat, omnibusque horis satis acute videat, neque pro veris et sanis nonnumquam probet, quæ falsa sint et corrupta, aut tamquam perspicua et facilia prætermittat, quæ vel alii non satis intelligant, vel ipse difficilia explicatu esse tum demum sentiat, quum aliis ea accurate et perspicue interpretari conetur. Nullus itaque dubito, si quis criticæ artis peritus, et tam ingenio poetico, quam judicio, adsidua Silii aliorumque poetarum lectione formato atque subacto, ornatus, carmen nostrum novis curis castigandum suscipiat, neque, ut ego, operas tantum subsecivas et tumultuarias huic rei inpendere cogatur, sed quantum satis est otii habeat, quin larga adhuc laudis comparandæ messis ei proposita sit. Non desunt etiam loca, quæ, quoniam librorum ope sanari non poterant, qualicumque ingenio meo emendandi periculum feci. In quo tamen conatu eam, uti fas erat, moderationem adhibui, ut conjecturas meas non in textum reciperem, nisi vel lectio, quo in vulgatis libris circumferretur, plane inepta et absurda esset, et recentiores jam editores aliam in ejus locum si non substituissent, certe substituendam docuissent, vel etiam evidentia esset tanta, ut cuivis hanc correctionem probatum iri confiderem, qui usum rei criticæ haberet, et non linguam modo latinam probe nosset, sed poeticam quoque, et potissimum Silianam orationem sibi familiarem reddidisset. Quo magis autem virium mearum tenuitatem sentio, eo magis vereor, ne vix quidquam eorum omnium, quæ ad criticam carminis nostri tractationem spectant, recte præstiterim. Ut itaque de iis, quæ corrigenda, et de ratione, qua ea emendanda censuerim, facilius ii, quorum est sententiam dicere de his rebus, judicare, meque, si lapsus fuero, meliora docere possint; oro et obsecro, ut ad hæc potismum loca animum intendant: lib. I, 335, 425, 443; II, 161, 298 sqq., 310, 383, 392; III, 20, 42, 55, 161, 229, 278, 329, 384, 395; IV, 266, 578, 722, 727; V, 58, 105, 137, 191, 199, 284, 499; VI, 307, 313, 319, 363, 413, 604, 609 sqq., 689; VII, 148 sqq., 234, 299, 551; VIII, 20, 121, 313 sqq., 388; 402, 503, 518, 532 sqq., 539, 540, 564, 615. Emendationes meas et criticas animadversiones ad hæc loca non tam mea, quam Silii causa, quamvis timide, lectorum judicio submitto: quod si æquum fuerit et benevolum, gaudio mihi erit et incitamento ad majora olim audenda et maturiora melioraque forte danda; sin iniquum et nimis severum, neque hujus me pœnitebit, dummodo in veritatem ipsumque poetam meum aliqua inde utilitas redundet.
Quum in eo fere adquieverint editores Silii, si Ernesti V. C. excipiatur (qui tamen et ipse permulta loca, sententias et verba, iis, quæ explicuit, multo obscuriora, silentio prætermisit, et sæpius corrupta utcumque interpretari, quam corrigere conatus est), ut vel textum ejus emendarent, vel notulas passim adspergerent, quæ plerumque in iis ipsis locis, quæ alieni auxilii desiderium nobis faciunt, nos eo destituunt et spem penitus fallunt, in aliis vero, in quibus nemo earum opem desideret, ad fastidium copiosæ sunt et doctæ: his finibus qualemcumque operam meam circumscribi haud passus, sed perpetuis poetam commentariis illustrare conatus sum. Unicuique libro satis amplum præmisi Argumentum, ut non solum, quæ summa ejus esset, quæ series rerum narratarum confestim in oculos incurreret, neque opus haberem, quoties Silius ad alia progrederetur, in notis id indicare (unde tot observationes Ernesti ortæ sunt); sed etiam magnum historicæ et poeticæ narrationis discrimen planissime cognosceretur. In ipso autem commentario hoc potissimum egi, ut, quæcumque nondum ab aliis aut recte, aut satis perspicue exposita et illustrata essent, pro facultate mea accuratius enuclearem, nec quidquam omnino inexplicatum relinquerem, in quo hærere possent ii, qui ad Silium legendum admitterentur, hoc est, jam aliquantum in hoc literarum genere versati et provecti, neque tamen eruditi. Atque in obscurioribus locis eam fere rationem secutus sum, ut unde difficultas intelligendi nata sit, et quomodo nodus expediri possit, ostenderem. In universum vero id operam dedi, ut non modo poetam ex historia, mythologia, antiquitatis scientia, et geographia illustrarem, sed etiam in ea, quæ sive pulchra, præclara et sublimia, sive prava, tenuia et languida essent, in Silii artem et doctrinam, in orationis poeticæ ornatum, in verborum ubertatem (quam tamen, quod supra jam monui, non omnibus, quibus poteram, locis notavi, ne magistris commodissimam ingenii judiciique juvenilis acuendi occasionem præriperem), in sententiarum et phantasmatum suavitatem ac dignitatem, in rerum verborumque ornamenta, ex Livio, Virgilio, Homero aliisque poetis vel egregia, vel perversa et jejuna imitatione adumbrata, lectorum mentem sensumque intenderem. In quo eum servavi modum, ut poeticum sermonem ad vulgarem pedestremque revocarem, loca vero aliorum auctorum, a Silio expressa, plerumque nullo judicio interposito, indicarem, ipsamque comparationem legentium judicio permitterem. Ceterum in omni labore meo hac ratione usus sum, ut aliquam carminis partem ipse ad sensum meum explicare conarer ante, quam interpretes et veteres et recensiores consulerem. In quo quidem mihi eadem profuerunt, quæ sibi adjumento fuisse Cl. Ernesti in Præf. pag. VI, profitetur his verbis: «Primum in tanta penuria et raritate interpretum, de qua supra dixi, quum neminem haberem, cujus vel auctoritate moverer, vel doctrina conturbarer, profecto melius sensum meum consiliumque persequi, et singula luculentius videre, et rectius explicare poteram: deinde quum Silius ad Virgilii imitationem se ita composuisset, ut, si ab argumenti varietate recesseris, nullum esset tam in rebus, quam in verbis ornatus poetici genus, cujus non in illo vel exemplum vel vestigium aliquod expressum esset, Heynii inprimis, Viri Summi, elegantissima doctrina in Virgilio declarata effecit, ut brevitatem sine obscuritatis vel negligentiæ periculo tueri possem.» Quoties vero, quæ alii jam occupaverant, notavi, semper, quibus ea deberem et accepta referrem, monui: nam aliorum scrinia compilare, et instar graculi superbi, pennis pavonis exornati, alienis bonis gloriari, longe a moribus sensibusque meis abhorret. Sed furti invidia mihi deprecanda est, si quis forte obfenderit nonnulla, vel vulgaria et eruditis certe hominibus notissima, quæ igitur facile pluribus sponte in mentem incidere possunt et hinc a pluribus quoque notata sunt, vel minus obvia, quæ ab aliis jam alicubi observata meminerit: omnes enim virorum doctorum libros et commentarios, qui ad loca quædam poetæ nostri illustranda aliquid conferre possint, legere negotiorum, quibus distineor, multitudo, et mihi comparare, rei familiaris angustia prohibet.
Non dubito tamen, fore permultos, qui in opera mea brevitatem, insignem interpretis virtutem, potissimum desiderent, et eamdem fere verborum ubertatem, de qua poetam meum adcusavi, mihi exprobrent. Neque diffiteor, me passim monuisse, quæ tenuia et vulgaria videri possint viris doctis, harum rerum intelligentibus. Sed primum mihi ita constitutum erat, ut quam plurimis prodessem, ut omnibus satisfacerem; et ut quædam non adeo necessaria inrepere mallem, quam omitti ac negligi necessaria, et huic vel illi sive obscura sive ignota, quæ illustrari non omnium quidem, sed quorumdam tamen lectorum interesset. Deinde hac ætate nostra, qua in tanta, quæ jactatur, literarum luce summa rerum utilium ignorantia in dies longius serpit et diffunditur, infinitarum autem rerum notitiæ vel crudæ vel inutiles et noxiæ latius sparguntur, qua, qui disciplinas tradunt, ab omni subtilitate desciscunt, et, qui iis addiscendis operam dare videri volunt, angustioribus quotannis terminis studia circumscribunt, et utilitatem præstantiamque omnis doctrinæ liberalis unice quæstu et lucro, quod ex ea facere possint, metiuntur, qua in locum accuratæ et solidæ eruditionis, ad quam majores nostri adspirabant, jejuna et insipiens sapientia succedere cœpit, et ingenia luxu enervata vel otio, nugis, rebus ludicris deliciisque pascuntur, et præstigiis, pigmentis lenociniisque blandiri seque insinuare amant, vel ab iis, quæ cognosci possunt ac debent, ad puerilia deliramenta seu rerum portenta ac monstra, quæ intelligi nec licet nec prodest, deflectunt; hac, inquam, ætate sexcenties mihi usu venit, ut non juvenes tantum, sed ipsos etiam eorum magistros in iis hærere, eaque vel ignorare, vel non satis perspicue et accurate explicare viderem, quæ tamen facilia iisque notissima putaram. Itaque quid illi scirent et intelligerent, non quid scire et intelligere deberent, respiciendum duxi, memor verborum Servatoris nostri, οὐ χρείαν ἔχουσιν οἱ ἰσχύοντες ἰατροῦ, ἀλλ’ οἱ κακῶς ἔχοντες. Præterea permultis, etiam satis doctis, adcidere solet, id quod sibi adcidisse sæpenumero Casaubonus et Ernesti fatebantur, ut, dum ipsi sibi legunt verba auctoris, facillima sibi videantur, quæ difficilia explicatu et obscura esse intelligant tum demum, quum aliis eorum vim ac sensum distincte planisque verbis interpretandi periculum faciant. Huc adcedit (ut verba Ill. Heynii in Præfat. Virgil. T. I, p. VI; T. II, p. IX, et T. III, p. III, mea faciam), quod multa mihi monenda fuere, quum interpretum aliquem et virum doctum, quamvis a me non nominatum, in hoc vel ipso loco et verbo hæsisse aut lapsum esse viderem; quæ tamen monui fere verbo tantum, plerumque nulla alia re, quam vera interpretatione subjecta, ut adolescens, qui in similem errorem aut difficultatem aut in eumdem interpretem incideret, statim haberet, quo eum redargueret: tum formula loquendi per se forte erat satis nota, quum cumulassent alii exempla, sed causa et ratio talis elegantiæ, ut in plerisque fieri solet, minus erat seu observata seu perspecta; hanc digito monstrare volui: tandem et multa in hoc genere esse solent satis obvia, si semel ab aliquo observata et explicata fuerint, non raro tamen evenit, ut illa ipsa facillima ratio, antequam monstrata esset, plerorumque oculos fugeret. Ceterum pro certo polliceor hoc benevolis lectoribus et confirmo, me in operæ processu omni ope atque studio enisurum esse, ut brevior sim, utque alterum volumen, etsi novem carminis Siliani libros(1), indicem uberrimum brevemque de stilo et idiotismis Silii diatriben vel adpendicem complectetur, hujus prioris modum ne æquet quidem, nedum excedat. Etenim non verbis tantum quam paucissimis, quæ dicenda erunt, exprimere studebo, sed reliqua etiam poematis pars minus difficultatis habet, et præterea lectores secundi Tomi, quod jam in hoc ipso sæpissime factum videbunt, permultis locis ad ea, quæ de iisdem vel verbis vel rebus alicubi jam nunc dixi ac disputavi, remittere licebit.
Enimvero satis diu lectores tenui, quos nunc quam fieri potest observantissime studiosissimeque rogo, et universam hanc operam meam, quam eorum favori et indulgentiæ timidis precibus commendo, æqui bonique consulant, et, si quid a me alicubi peccatum deprehenderint, quod passim ne factum sit vereor, veniam mihi dare, vel, secundum Ennii præceptum, erranti comiter monstrare viam ne dedignentur. Quod si a viris eruditis laborem meum non prorsus inprobari cognovero, satis amplum ejus præmium cepisse me existimabo, et non modo, quantum per magnam, qua laboro, præsidiorum inopiam ingeniique tenuitatem licuerit, ad cursum acriter et felicius persequendum, sed etiam ad majora aliquando ac forte meliora conanda, et ad bene de literis pro viribus merendum incitabor. Scrib. Stadæ, Cal. Febr. A.R.S. MDCCXCII.
Ge. Alex. RUPERTI
Gymn. Stad. Rector.
VITA
AUCTORE CRINITO.
C. Silius Italicus, Heroicus, ex Hispania oriundus traditur, deducto genere ab Italica urbe nobili, unde cognomen reportavit. Sed Romæ natus est, ut creditur, atque etiam educatus, neque obscura fama est. Principio adolescentiæ præ se tulisse optimam indolem capiendis literis fertur; quumque studio et diligentia vehementer præstaret, brevi consecutus est, ut Romæ haberetur inter præcipuos oratores; nam magna solertia et incredibili cura conatus est exprimere M. Tullii eloquentiam, quem præ cæteris omnibus sibi proposuerat imitandum. Sub imperatore Nerone dicitur famam suam læsisse, accusatis atque insimulatis nonnullis apud sævissimum principem. Cum Vitellio gessit se prudenter, et egregia vitæ honestate: mox factus est Asiæ proconsul, in quo manifesto apparuit quanta modestia præstaret, ut qui eam dignitatem gesserit singulari continentia et integritate maxima. Domitiano Augusto gratissimus fuit, eoque auctore perductus est ad tertium consulatum honestissimis suffragiis: de quo leguntur adhuc versiculi poetæ Martialis, quibus venerationem suam profitetur. (Vide in Testim. veterum infra, p. 476, ex Martialis lib. VIII, epigr. 66.)
C. Plinius permulta refert de poeta Silio in epistolis; quare minime alienum fuerit particulam subjicere, quo facilius atque cumulatius percipiatur, quam eleganti ingenio fuerit, atque studio in prosequendis optimis exemplis. (Vide, quæ sequitur, Plinii epistolam.) Opus composuit libris XVII, de bello Punico secundo, non vulgari, neque absurdo carmine; etsi illud majore cura quam ingenio perfecit. Præcipue Maronem imitatus est, cujus ingenium atque felicissimam majestatem admirabatur in describendis carminibus: de hoc poemate Silii sic Martialis refert: (vide infra pag. 476; ex Mart. lib. IV, epigr. 14.)
Complura leguntur apud eumdem Martialem de laude ingenii atque optimæ eruditionis Silii (quæ infra referuntur). In agro Neapolitano prædium habuit, in quo quum frequenter secederet, maxima animi voluptate consuevit suum otium transigere; neque dubium est eumdem ad extremam pæne senectutem devenisse, ut qui major septuagenario vitam finierit: nam morbo detentus insanabilis clavi, singulari constantia obitum præposuit: felix propemodum, et beatus usque ad extremum diem, ut copiose relatum est a Plinio.
DE SILIO EJUSQUE CARMINE.
PLINIUS, lib. iii, epist. vii.
Modo nuntiatus est Silius Italicus in Neapolitano suo inedia vitam finisse. Causa mortis valetudo. Erat illi natus insanabilis clavus, cujus tædio ad mortem irrevocabili constantia decucurrit: usque ad supremum diem beatus et felix, nisi quod minorem e liberis duobus amisit, sed majorem melioremque florentem atque etiam consularem reliquit. Læserat famam suam sub Nerone; credebatur sponte adcusasse: sed in Vitellii amicitia sapienter se et comiter gesserat: ex proconsulatu Asiæ gloriam reportaverat: maculam veteris industriæ laudabili otio abluerat. Fuit inter principes civitatis sine potentia, sine invidia. Salutabatur, colebatur, multumque in lectulo jacens, cubiculo semper, non ex fortuna frequenti. Doctissimis sermonibus dies transigebat, quam a scribendo vacaret. Scribebat carmina majore cura quam ingenio; nonnumquam judicia hominum recitationibus experiebatur. Novissime, ita suadentibus annis, ab urbe secessit, seque in Campania tenuit: ac ne adventu quidem novi principis inde commotus est. Magna Cæsaris laus, sub quo hoc liberum fuit: magna illius, qui hac libertate ausus uti. Erat φιλόκαλος usque ad emacitatis reprehensionem. Plures iisdem in locis villas possidebat, adamatisque novis, priores negligebat. Multum ubique librorum, multum statuarum, multum imaginum, quas non habebat modo, verum etiam venerabatur: Virgilii ante omnes, cujus natalem religiosius, quam suum, celebrabat; Neapoli maxime, ubi monimentum ejus adire, ut templum, solebat. In hac tranquillitate annum quintum et seþtuagesimum excessit, delicato magis corpore, quam infirmo. Utque novissimus a Nerone factus est consul, ita postremus ex omnibus, quos Nero consules fecerat, decessit. Illud etiam notabile, ultimus ex neronianis consularibus obiit, quo consule Nero periit.
M. VAL. MARTIALIS ad Silium, lib. iv, ep. xiv.
Sili, Castalidum decus sororum,
Qui perjuria barbari furoris
Ingenti premis ore, perfidosque
Astus Hannibalis, levesque Pœnos
Magnis cedere cogis Africanis:
Paulum seposita severitate,
Dum blanda vagus alea december
Incertis sonat hinc et hinc fritillis,
Et ludit popa nequiore talo,
Nostris otia commoda Camenis,
Nec torva lege fronte, sed remissa
Lascivis madidos jocis libellos.
Sic forsan tener ausus est Catullus
Magno mittere passerem Maroni.
lib. vi, epigr. lxiv, in detractorem.
Emendare meos, quos novit fama, libellos,
Et tibi permittis felices carpere nugas:
Has, inquam, nugas, quibus aurem advertere totam
Non adspernantur proceres urbisque forique,
Quas et perpetui dignantur scrinia Sili,
Et repetit toties facundo Regulus ore.
lib. vii, epigr. lxiii.
Perpetui numquam moritura volumina Sili
Qui legis, et Latia carmina digna toga,
Pierios tantum vati placuisse recessus
Credis, et Aoniæ Bacchica serta comæ.
Sacra cothurnati non adtigit ante Maronis,
Inplevit magni quam Ciceronis opus.
Hunc miratur adhuc centum gravis hasta virorum,
Hunc loquitur grato plurimus ore cliens.
Postquam bis senis ingentem fascibus annum
Rexerat, adserto qui sacer orbe fuit:
Emeritos Musis et Phœbo tradidit annos,
Proque suo celebrat nunc Helicona foro.
lib. viii, epigr. lxvi.
Augusto pia tura victimasque
Pro nostro date Silio, Camenæ.
Bissenos jubet en redire fasces
Nato consule, nobilique virga
Vatis Castaliam domum sonare.
Rerum prima salus et una, Cæsar,
Gaudenti superest adhuc, quod optet
Felix purpura tertiusque consul.
Pompeio dederit licet Senatus
Et Cæsar genero sacros honores,
Quorum Pacificus ter ampliavit
Janus nomina: Silius frequentes
Mavult sic numerare consulatus.
lib. ix, epigr. lxxxvii.
Festinata sui gemeret quum fata Severi
Silius, Ausonio non semel ore potens;
Cum grege Pierio mæstus Phœboque querebar.
Ipse meum flevi, dixit Apollo, Linon:
Respexitque suam, quæ stabat proxima fratri,
Calliopen, et ait: Tu quoque vulnus habes.
Adspice Tarpeium Pallatinumque Tonantem:
Ausa nefas Lachesis læsit utrumque Jovem.
Numina quum videas duris obnoxia fatis,
Invidia possis exonerare Deos.
lib. xi, epigr. xlviii.
Silius hæc magni celebrat monimenta Maronis,
Jugera facundi qui Ciceronis habet.
Heredem dominumque sui tumulique Larisque
Non alium mallet nec Maro, nec Cicero.
lib. xi, epigr. xlix.
Jam prope desertos cineres et sancta Maronis
Nomina qui coleret, pauper et unus erat.
Silius Andinæ succurrere censuit umbræ:
Silius en vatem, non minor ipse, colit.
Cf. sup. pag. 407, not. 1 ad comment. de Silio.
SIDONIUS APOLLINARIS
excusatorio ad felicem v. 260.
Non Gætulicus hic tibi legetur,
Non Marsus, Pedo, Silius, Tibullus:
Non quod Sulpiciæ jocus Thaliæ
Scripsit blandiloquum suo Celeno;
Non Persi rigor, aut lepos Properti.
RECENTIORUM.
JO. ALB. FABRICIUS,
In Bibliotheca latina, rectius a Jo. Aug. Ernesti digesta et aucta Tom. II, lib. II, cap. XII.
C. Silius Italicus, ex italica civitate Pelignorum, consulatum(1) Romæ gessit anno fatali Neronis Imp. a.C. 67: quo honore an deinde bis iterum functus sit, incertum est, aliis adfirmantibus, aliis negantibus. Ciceronis et præsertim Virgilii ingens cultor fuit, et in utroque scribendi genere, etsi passibus non æquis, imitator, in Campania quum morbi lentitudinem inedia prævertisset, annos natus 75 decessit, primis annis Trajani imperatoris. Prænomen ejus apud Modium in novantiquis lectionibus et Glandorpium in Onomastico, non Caius est, sed Publius: illud verius. Italici cognomen consecutus est vel quacunque alia(2) de causa vel quo ipsius aut unius e majoribus ipsius patria fuit Italica Pelignorum, aut Italica Bæticæ (sequioribus sæculis Talca(3)); dubium enim illud est viris doctissimis Nic. Antonio Bibliothecæ Hispanæ vet. lib. V, pag 85 seq., et Christophoro Cellario in dissertatione de Silio Italico, edita Halæ Sax. 1694, in-4o, et in dissertationibus ejus Academicis junctis excusis Lips. 1712, in-8o, dissert. IV, et in prolegomenis Arnoldi Drakenb. ad Silium recusa.
Alia de Silio et ad ejus defensionem Nic. Hieronymus Gundlingius in Gundlingianis parte XII, cap. 1, et Nic. Antonius in Bibliotheca vetere Hispana, lib. I, cap. 18. Eruditissimum poetam appellat Thomas de Pinedo, pag. 262, ad Stephanum Byz. non sine causa ille quidem(4), sed fallitur Claudius Dausqueius, qui in notis ad Silium pag. 641, in descriptione Virtutis et Voluptatis Philostratum Silii oculis obversatum esse, quum scriberet, stilique imitatione sibi expressum persuasit: nam Philostratus ille post Silium scripsit. Jo. Antonio Vulpio judice, pag. 113, notis ad Catullum, ubi Statium cum Silio conferre placuit, Statius acrioris ingenii et ad excogitandum promptioris utique videtur, sed «alter ille perpetuo languidus, Virgiliani poematis compilator, et plane ad aliorum imitationem compositus.»
Exstat ejus Poema Heroicum sub Punicorum nomine, de bello punico secundo, quod ætate provectus(5), sub Domitiano imp. usque ad Scipionis Africani triumphum descripsit libris XVII; historici magis partibus functus, quam poetæ ingenio suo indulgentis: unde majori cura quam ingenio scripsisse affirmat Plinius junior, lib. III, ep. 7.
(Cætera de codd. et editt. vide supra. Ed.)
ROLLIN,
Histoire ancienne, livre XXVII, chap. 1, §. 3.
C. Silius Italicus s’est rendu célèbre par son poëme de la Guerre punique.
Il n’était pas né poëte, et l’étude ne suppléa pas entièrement à ce qui lui manquait du côté de la nature. D’ailleurs il ne s’appliqua à faire des vers qu’après avoir long-temps exercé dans le barreau la fonction d’avocat, et avoir été consul, c’est-à-dire dans un âge déja fort avancé et languissant.
Quelque éloge que lui donne Martial, il n’est pas fort estimé en qualité de poëte; mais on trouve qu’il surpasse tous ceux de son temps pour la pureté de la langue. Il suit avec assez d’exactitude la vérité de l’histoire, et l’on peut tirer de son poëme des lumières pour les temps mêmes qui ne sont pas de son principal dessein, y ayant des faits qui ne se trouvent point ailleurs.
Ce qu’il y dit de Domitien fait assez voir qu’il le composait sous ce prince, après la guerre des Sarmates, sous laquelle il peut comprendre celle des Daces.
On croit que sa mort arriva sous Trajan, l’an 100. Il se laissa mourir, ne pouvant plus souffrir la douleur d’un clou que les médecins ne pouvaient guérir. Pline remarque que Silius, s’étant retiré dans la Campanie à cause de sa vieillesse, ne quitta point sa retraite pour venir à Rome feliciter Trajan sur son avènement à l’empire. On estima Trajan de n’avoir point été offensé de cette liberté, et lui d’avoir osé la prendre.
Si notre poëte n’a pu arriver à une parfaite imitation de Virgile, du moins son respect pour lui ne pouvait pas aller plus loin. Il était devenu maître du lieu où était le tombeau de Virgile. C’était pour lui un lieu sacré, et qu’il respectait comme un temple. Il célébrait tous les ans le jour natal de Virgile avec plus de joie et de solennité que le sien propre. Il ne put souffrir qu’un monument si respectable demeurât négligé entre les mains d’un pauvre paysan, et il en fit l’acquisition. Martial, liv. XI, épigr. 49:
Jam prope desertos cineres, et sancta Maronis
Nomina qui coleret, pauper et unus erat.
Silius optatæ succurrere censuit umbræ:
Silius et vatem, non minor ipse, colit(6).
L’ouvrage de Silius était demeuré enseveli depuis plusieurs siècles dans la poussière de la bibliothèque de Saint-Gall. Pogge l’y trouva pendant le concile de Constance, avec plusieurs autres manuscrits.
LA HARPE,
Cours de Littérature, Ire partie, livre Ier, chap. IV, sect. 2.
Silius Italicus, qui fut consul l’année de la mort de Néron, et qui mourut sous Trajan, a imité Virgile, comme Duché et Lafosse ont imité Racine. Nous avons de lui un poëme, non pas épique, mais historique, en dix-sept livres, dont le sujet est la seconde guerre punique. Il y suit scrupuleusement l’ordre et le détail des faits depuis le siège de Sagonte jusqu’à la défaite d’Annibal et la soumission de Carthage. Il n’y a d’ailleurs aucune espèce d’invention ni de fable, si ce n’est qu’il fait quelquefois intervenir très gratuitement Junon avec sa vieille haine contre les descendants d’Énée, et son ancien amour pour Carthage. Mais comme tout cela ne produit que quelques discours inutiles, la présence de Junon n’empêche pas que l’ouvrage ne soit une gazette en vers. La diction passe pour être assez pure, mais elle est faible et habituellement médiocre. Les amateurs n’y ont remarqué qu’un petit nombre de vers dignes d’être retenus; encore les plus beaux sont-ils empruntés de la prose de Tite-Live. Silius possédait une des maisons de campagne de Cicéron, et une autre près de Naples où était le tombeau de Virgile; ce qui était plus aisé que de ressembler à l’un ou à l’autre.
Liv. II, chap. V, au commencement.
Cependant, lors même que l’éloquence et la poésie étaient déja fort dégénérées, plusieurs hommes de mérite leur conservèrent encore quelque gloire, et formèrent comme le troisième âge des lettres chez les Romains: en vers, Perse, Juvénal, Silius Italicus, Stace, Martial, et sur-tout Lucain, etc.
F. SCHOELL,
Histoire abrégée de la Littérature romaine, tome II, période IV, 14... 117 après J. C.
Après Valérius Flaccus, l’ordre chronologique nous conduit à C. Silius Italicus. On ignore le pays où il naquit. Le surnom d’Italicus a fait supposer qu’il vit le jour à Italica, ville de l’Espagne bétique, au nom de laquelle une mosaïque, récemment découverte et expliquée par un membre de l’Institut, a donné parmi nous quelque célébrité. D’autres font naître ce poëte à Corfinium, ville des Péligniens, qui, d’après Strabon, fut appelée Italica dans la guerre des alliés; mais Velléius Paterculus dit seulement qu’on eut le projet de changer ainsi le nom de Corfinium; et il n’est pas probable que ce projet ait été exécuté. Dans tous les cas, que Silius soit natif d’Italica en Espagne, ou de Corfinium, le nom d’Italicus ne pourrait pas indiquer cette origine; il aurait fallu l’appeler Italicensis. Il est donc à supposer que le nom d’Italicus était porté par la famille dont Silius était issu; ce nom aura été donné à un de ses ancêtres, originaire de l’Italie, et qui se sera établi, dans une des provinces de l’empire, pour y exercer une magistrature ou le commerce.
On croit que Silius naquit l’an 25 après J. C. sous le règne de Tibère. Il étudia avec beaucoup de succès l’éloquence et la poésie; dans la première, il prit Cicéron pour modèle, et acquit au barreau la réputation de grand orateur. Dans la poésie, Virgile fut l’auteur sur lequel il se forma de préférence. Sa prédilection pour ces deux grands écrivains le porta à acheter deux campagnes qui leur avaient appartenu, celle de Cicéron, à Tusculanum, et celle de Virgile, près de Naples, où ce poëte était enterré. Silius visitait souvent le tombeau de ce dernier, dont il célébrait aussi tous les ans avec solennité le jour de naissance. Si l’on peut ajouter foi à la tradition qui appelle tombeau de Virgile les ruines d’un petit monument qu’on voit près de Naples, on peut désigner la place où fut située la campagne des deux poëtes. Ce monument se voit sur le revers de la côte qui forme une espèce d’amphithéâtre autour de Naples; il est placé du côté de la ville, à l’endroit même où commence le fameux chemin, creusé dans le roc, qui conduit à Pouzzole.
Silius passa par tous les emplois publics qui conduisaient au consulat: il s’insinua, dit-on, dans la faveur de Néron, en faisant le vil métier de délateur. Pline le jeune, qui nous a conservé ce fait, que, pour l’honneur des lettres, on voudrait pouvoir révoquer en doute, ajoute que, s’il est vrai que Silius s’en rendit coupable, il répara cette faute par une longue suite de vertus, et qu’il jouit à Rome d’une grande considération.
Le premier consulat de Silius (car on croit, sans preuve suffisante, qu’il exerça trois fois cette magistrature) est de la fameuse année 68, où périt Néron. Silius jouit de la faveur de Vitellius et de Vespasien: sous le dernier, il fut proconsul en Asie. Comblé d’honneurs et de richesses acquises avec probité, il se retira, dans sa vieillesse, en Campanie, et y passa le reste de ses jours dans la société des Muses. Attaqué, à l’âge de 75 ans, d’une maladie incurable, il se laissa mourir de faim, dans la 100e année après J. C., sous le règne de Trajan.
Silius aima toute sa vie la poésie et les lettres, et leur donna tous les instants que lui laissaient ses fonctions publiques; mais ce ne fut que dans sa vieillesse et dans sa retraite près de Naples qu’il s’avisa lui-même de se placer au rang des poëtes. Il composa alors un grand poëme épique, ou plutôt historique, en dix-sept chants, sur la seconde guerre punique. Ce poëme, intitulé Punica, nous a été conservé. Il confirme le jugement que Pline porte sur Silius, en disant que ce fut moins son génie que le travail qui le rendit poëte(7). Il paraît que Silius fut un de ces hommes auxquels la nature a donné une certaine facilité qui les fait réussir en tout ce qu’ils entreprennent, et qui, lorsqu’elle est secondée par de l’instruction et du goût, peut, jusqu’à un certain point, tenir lieu de génie. Le sujet que Silius choisit pour son poëme offrait le plus grand intérêt aux Romains; il convenait même à l’épopée. Trois siècles s’étaient écoulés depuis cet événement mémorable; et quoique tous les détails de cette guerre fussent connus, parceque plusieurs historiens grecs et latins les avaient consignés avec soin dans leurs ouvrages, cependant il restait un champ libre à l’imagination du poëte, qui pouvait se permettre des fictions et employer toutes les machines dont le poëme épique ne saurait se passer. Silius ne dédaigna pas ce moyen d’intéresser et de plaire; mais, ainsi que Lucain, il choisit un plan défectueux, préférant la méthode historique, qui fait connaître toute la suite d’un événement, à la manière poétique qui choisit, dans une série de faits, un fait unique pour en faire l’action principale et le but vers lequel tout doit tendre. En se transportant tout-à-coup dans les dernières années de cette guerre, le poëte pouvait prendre pour sujet la tentative d’Annibal sur Rome: elle lui offrait les différentes parties qui sont jugées nécessaires pour une action épique aussi bien que pour une action dramatique, un commencement, un nœud et une catastrophe. En suivant un autre plan, en préférant à l’épopée la marche de l’histoire, Silius devait, comme Lucain, s’abstenir des fictions mythologiques, qui sont très déplacées dans un récit historique. Le mélange des deux genres a donné naissance à une production informe, à laquelle on ne sait quelle place assigner. Est-ce une épopée? elle manque d’unité. Silius veut-il se renfermer dans le genre historique? ses fictions deviennent des invraisemblances, et ses machines sont déplacées.
Silius a tiré le sujet de son poëme des histoires de Tite-Live et de Polybe; ses ornements poétiques sont empruntés de Virgile; mais il ne possède pas le talent de se les approprier, de manière que ses imitations sont trop manifestes. Elles ne se bornent pourtant pas à Virgile: Silius a aussi pillé Lucrèce, Horace, Hésiode et Homère; ce qui donne à sa diction une inégalité désagréable. Ainsi que Valerius Flaccus, il cache sa médiocrité sous une apparence d’érudition, et sous une pompe affectée qui répand de la froideur sur sa composition.
Pour peindre le caractère de Silius en peu de mots, on peut dire qu’il avait une partie des talents dont la réunion forme le grand poëte; il possédait des connaissances historiques, géographiques et physiques, qui donnent à son poëme un prix d’autant plus grand aux yeux des antiquaires, qu’il renferme divers faits omis par Tite-Live. Il sut choisir un sujet grand et intéressant; les caractères de ses personnages ont la vérité historique, mais il leur manque l’élévation que la poésie pourrait leur donner; les sentiments qu’il exprime sont grands et nobles. Parmi les descriptions dont son poëme est rempli, celles des batailles sont surtout admirées. Silius manque d’enthousiasme; son style se compose de phrases empruntées qu’il n’a pas su s’approprier, qu’il n’a pas, si l’on peut ainsi parler, su marquer de son cachet. Qu’il exprime la colère ou la tendresse, son froid glace le lecteur.
Quelle qu’eût été la réputation de Silius parmi ses contemporains, il tomba bientôt dans l’oubli; aucun grammairien ancien ne le cite, et Sidoine Apollinaire seul le nomme parmi les poëtes illustres. A la renaissance des lettres, on était si bien persuadé de la perte de son poëme, que le célèbre Pétrarque, dans l’idée de le remplacer, composa son Afrique, dont le sujet est la seconde guerre Punique(8). Enfin, pendant le concile de Constance, le Pogge trouva un exemplaire de Silius, probablement à Saint-Gall, où il avait aussi fait la découverte des premiers livres de Valérius Flaccus. Le Pogge, et son ami Bartolomeo di Montepulciano, en firent une copie qui devint l’original de toutes celles dont les premiers éditeurs se servirent, jusqu’à ce que Louis Carrion découvrit vers 1575, à Cologne, un manuscrit de Silius, qu’il crut pouvoir dater de l’époque de Charlemagne. Un troisième fut trouvé à Oxford: il est plus moderne que celui de Cologne. Lefebvre de Villebrune, qui, en 1781, publia une édition de Silius, qu’il prétendit être la première complète, a inséré dans le seizième chant, après le vingt-septième vers, trente-trois autres vers qu’il-dit avoir trouvés dans un manuscrit de Paris, et qui existent, avec quelques changements, dans le sixième chant de l’Afrique de Pétrarque. Les connaisseurs, et surtout le célèbre Heyne, dans la critique(9) qu’il a faite de l’édition de Villebrune, ont jugé que les trente-trois vers en question sont plutôt de Pétrarque que de Silius.
M. J. A. AMAR.
Conciones et Orationes Poeticæ, à l’article Silius Italicus, p. 190.
Une lettre de Pline, L, iii, 7, nous donne du talent et de la personne de Silius une idée assez juste, et qui ne paraît pas flattée, quoique ce soit l’amitié qui tienne la plume. Le spirituel écrivain rend hommage et justice à l’admiration passionnée de son ami pour les grands modeles de l’éloquence et de la poésie latines. Il applaudit à ses efforts pour se rapprocher des objets d’un culte, qui serait du fanatisme, si l’on pouvait jamais porter trop loin, exalter trop haut le sentiment d’une admiration aussi noble dans son principe, qu’heureuse quelquefois dans ses conséquences.
Il ne nous est rien resté qui puisse nous faire juger s’il fut plus heureux en prose qu’en vers, et imitateur plus adroit de Cicéron que de Virgile. Il s’était fait, dit-on, au barreau la réputation de grand orateur; ce qui était facile alors, même sans un grand talent. La prédilection de Silius pour le prince des orateurs et pour celui des poètes romains était telle, qu’il se procura à grands frais la maison de campagne, illustrée à Tuscule par le séjour de Cicéron, et celle que Virgile avait habitée près de Naples. Ce fut dans cette retraite, et presque sur le tombeau même de Virgile, dont il avait fait un monument religieux, qu’il consacra les dernières années de sa vie, et le loisir que Trajan lui accordait, à la composition de son épopée sur la seconde guerre Punique: sujet du plus grand intérêt pour les Romains, et qui en a tant acquis pour toutes les générations, sous la plume éloquente de Tite-Live.
Voltaire traite quelque part Silius Italicus d’imitateur maladroit de Virgile; et Voltaire a raison: mais il y avait long-temps déjà qu’un savant Écossais (Dempster) l’avait appelé nimius interdumque ridiculus Virgilii imitator. Il a sur ses contemporains, Stace et Lucain, le mérite d’un style moins roide, moins tendu que le premier, et moins inégal que le second de ces poëtes. Sa diction est, en général, pure et correcte; sa latinité, bien supérieure à son siècle. Mais cette pureté devient essentiellement monotone; cette correction reste toujours froide et inanimée. Si, au lieu de s’en tenir à cette imitation pénible et fatigante du tour et de l’expression de Virgile, il eût vu et étudié dans ce grand poëte autre chose que le choix des termes, et l’artifice de la période poétique; si son admiration, plus éclairée, eût franchi ces bornes timides pour embrasser dans son ensemble cette magnifique composition de l’Énéide, et l’ordonnance imposante de toutes ses parties, peut-être nous eût-il laissé un véritable poëme, au lieu d’un ouvrage équivoque, qui n’offre ni l’intérêt de l’histoire, ni le charme et les graces de la poésie.
N.B. Plures etiam alii præstantes ingenio viri, Silium paucis obiter attigerunt; quorum primus Voltaire, Essai sur la Poésie épique, cap. IV: «Je passerai sous silence Statius et Silius Italicus, l’un faible, l’autre monstrueux imitateur de l’Iliade et de l’Énéide.» Ipse quoque H. Blair, quem satis laudare non possum, in præclarissimo opere de Rhetorica, cap. XLIV, Silium cum Statio tantum memorat, in quorum carmine recognoscendo immorari operæ pretium non existimat. Ed.
XVII LIBRORUM SILII ITALICI
AUCTORE
HERMANNO BUSCHIO PASIPHILO.
LIBRI I.
Principio Libycæ describitur urbis origo.
Junonis stimulis furit hic puer Hannibal actus,
Et jurat medio per Punica numina templo,
Se fore Romanis hostem patientibus annis.
Adcipit imperium post hæc successor iniqui
Hasdrubalis: dura premit obsidione Saguntum,
In qua Dulichii virtus interrita Murri
Spectatur, donec rigido cadit ense ferocis
Hannibalis. Romam cives clam milite pauci
Sarrano missi; Sicoris quos inter acerbam
Exponit sortem Patribus fatumque suorum.
Nec mora, legati pacis pactique jubentur
Poscere ruptorem: et spreti de more vetusto
Tristia fœdifragis indicere prælia Pœnis.
Hoc argumentum, quod in edit, a. 1504, invenitur, in sequentibus omnibus omissum est: unde Dan. Heinsius, qui libris Silii argumenta Buschii præposuit, hujus libri nullum esse credens, novum illud verbis Silii composuit.
Hannibal, exsuperans astu, sed devius æqui,
Tangit Elissæas palmis juvenilibus aras,
Et patrio jurat cineri Laurentia bella.
Inde, ubi flore novo pubescit firmior ætas,
Emicat in Martem, et, calcato fœdere, tandem
Prima Saguntinas turbarunt classica portas,
Bellaque sumta viro belli majoris amore.
Pandere jamdudum portas, et cedere vallo
Inperat, et longe clausis sua fœdera, longe
Ausoniam fore, nec veniæ spem Marte subactis.
Tum Patribus clarisque senum sua munia curæ.
Concurrunt, lectosque viros hortantur, et orant,
Defessis subeant rebus muroque ruenti.
Ast illi celerant, qua proxima litora, gressum,
Et fugiunt tumido per spumea cærula velo,
Donec Laurentes puppis defertur ad oras.
Concilium vocat augustum, castaque beatos
Paupertate Patres, ac nomina parta triumphis
Consul, et æquantem Superos virtute Senatum.
Inde agitant consulta Patres, curasque fatigant.
LIBRI II.
Hannibal, ut cernit Latiam per cærula velis
Adventare ratem, et mandata adferre Senatus,
Obstrepere Ausoniis lituos jubet: ocius illi
Ad muros vertunt iter infelicis Elissæ.
Adjuvat arma Libys, Garamantum prædita sceptro,
Asbyte: hanc Theron clava deturbat ab alto
Bellantem curru: Tyrius quem ductor ovantem
Virginis exstinctæ spoliis, præturbidus ira,
Occupat, et leto damnat, mittitque vicissim.
Interea Libycis indicit bella profanis
Cum socio Fabius: clipeum fulvo ære micantem
Callaici donant Regi: delapsa Saguntum
Alma Fides populi penetrando pectora firmat:
Qui se mox sævo per flammas eximit hoste.
LIBRI III.
Postquam clara fide, Pœno sub Marte, Saguntus
Arsit, ad Hammonis scitatum oracula Bostar
Mittitur, ut Superis quænam sit fixa voluntas
Imperio super, et rerum novitate reportet.
Ipse ad vicinos ductor cum conjuge Gades
Navigat, et spoliis onerat feralibus aras
Herculeas: post hæc caram seponit ab armis
Cum puero, nondum bis seni mensis, Imilcen:
Et nova mox petitur Carthago classe per undas.
Atque hic nocturna specie mirabile monstrum
Vidit, in Italicam stimulans fera pectora gentem.
Quocirca innumeris Romana in prælia turmis
Conlectis, propere trans Alpes signa ferebat,
Lætaque Taurinis statuit tentoria campis.
LIBRI IV.
Fama volat, Pœnum signis hostilibus Alpes
Transcendisse ducem; totis trepidatur in agris.
Consultant Patres de bello, intactaque rursum
Tela novant. Libycis ostendens Hannibal urbem
Militibus, prædæ cupidos acuebat amore
Ad pugnam. Interea volucri rate Scipio consul
Massiliæ fidis aderat delatus ab oris:
Obcurritque hosti Ticini ad fluminis undam.
Atque ibi tunc prima caluerunt litora pugna.
Sed consul Trebiæ vicinum Scipio collem
Cedere compulsus petiit: quo venit et ipse
Consulis adcitus Siculo collega Peloro.
Hostis sed rursus victor, spumantia captum
Post Apenninum Trasymeni stagna petebat.
LIBRI V.
Adparat hic pugnani Superisque vetantibus audax
Flaminius Tyrio Trasymeni ad stagna tyranno
Congreditur, quamvis, prudens Corvine futuri,
Orares dominæ per Dardana mœnia Romæ,
Gederet ut fatis paulum ominibusque sinistris.
Sed pœnam meruit, proque his temerarius ausis
Obcubuit, diro telorum obpressus in arvo
Agmine: multa tamen leto dedit ante virorum
Corpora, et inferias nigrum sibi misit ad Orcum.
Inter quos stricto cecidit mucrone Sychæus,
Filius Hasdrubalis. At postquam pugna quievit
Funere Flaminii, victor Magone sequente
Exiit ad cæsos; armisque minisque retentis
Pectoribusque solum sternentes repperit omnes.
LIBRI VI.
Hinc, quibus hæc belli et pugnæ fortuna pepercit,
Elapsi furtim diversa per avia cæcis
Conduntur tenebris piceæ et caligine noctis.
Hos inter fugiens Serranus, vulnere tardus,
Ad patris quondam comitem devertit, et ipsa
Tecta Mari armigeri pulsabat fida paterni:
Adceptusque domo recreatur paupere mensa,
Infusoque sinit tractari vulnera succo.
Discit et inde Maro clari narrante parentis
Facta, sed et pœnam, qua illum Carthago peremit,
Ob sanctam non æqua fidem, rapit aure dolenti.
At Fabium Patres adlata ad munera belli
Clade legunt: hostis raptas agit undique prædas,
Donec eum inlecebra mollit Campana furentem.
LIBRI VII.
Electus dubiis dictator et ancora rebus,
Non facilis vinci Fabius virtute nec astu.
Mox Superis Romæ per templa indicit honores;
Ædibus et votis Divum sibi mitigat iram.
Exin Sidonium cautus contendit ad hostem,
Non commissurus pugnam, nisi Marte coacto.
Quem quum non astu solito, terrore nec ullo
Hannibal eliceret, Dauni tellure relicta,
Clauditur in tumulis a dictatore Falernis.
Hinc patriis ad sacra Deis peragenda profectus
Præposuit castris equitum de more magistrum:
Sed vetitum conferre manus. Fabio tamen ille
Absente in pugnam ruit, æquaturque vetanti.
Moxque, errasse pigens, illi jus omne remisit.
LIBRI VIII.
Hic jam Varro, loquax medio in discrimine rerum,
Consul Romanas capit, indignante Senatu,
Insanæ plebis stultæque favore secures
Cum Paulo Æmilio. Noscens nova vulnera Juno,
Præscia Cannarum, stagnis Laurentibus Annam
Adloquitur, Pœnum ut jubeat nunc tendere regem,
Explicat arentes ubi fervida Apulia campos,
Fataque promittant ibi prosperiora peractis.
Anna audita facit, grates agit Hannibal Annæ,
Et movet in campos Diomedis nomine dictos.
Hinc toto e Latio funebria miles in arma
Cogitur: at liquido variis prodentia monstris
Numina vicinam cladem ostendere, sed amens
Prodigiis Varro spretis sese objicit hosti.
LIBRI IX.
Demens in pugnam furit hic et vulnera Varro,
Quamvis infelix Solimus monuisset abunde
Varronem, proprio signatis sanguine fatis.
Concurrunt igitur Pœni fortesque Latini
Ingenti fremitu, summoque ardore virorum.
Stat pro Sarranis obtendens ægida Pallas,
Mars pro Romanis infesta fulgurat hasta,
Scipiadæque manu fabricatum porrigit ensem
Incude Ætnæa; magis ardet Gorgone Pallas.
Donec cæruleam demittit Jupiter Irim,
Ut cum fulminea revocet Tritonide Martem.
Vulturnum emittit rapidum, Junone volente,
Æolus, adversos ruit acer Paulus in hostes,
Fœde laxatis at Varro fugit habenis.
LIBRI X.
Inter funestæ non prospera tempora pugnæ,
Cannarumque altos et latos stragis acervos
Obruitur Paulus, coeuntibus undique telis.
Sedibus hinc tacitis placitum Saturnia somnum
Evocat, ut juvenem victorem a mœnibus urbis
Arceat. At fugiens Canusinum miles in agrum
Conligitur: placet exsilio mutare labantem
Ausoniam pubi, pavido suadente Metello.
Sed quatiens gladium flammata Scipio dextra,
Non deserturos patriam jurare coegit.
Interea celebrat laudato funera Paulo
Hannibal, et Marti scutorum incendit acervos.
Fama mali tanti tristem levis advolat urbem,
Et redit amisso jactatus milite Varro.
LIBRI XI.
Adcepta ad Cannas ferali clade cruentas,
Mox sequitur populi defectio fœda Latini
Ad Tyrii tam fausta ducis memorandaque castra.
At Capua inprimis, rebus sufflata secundis,
Ausa fuit partem summi sibi poscere juris,
Et rejecta suas victori pandere portas,
Invito et frustra Decio prohibente furorem.
Hic quum inter mensas Campanaque pocula victor
Desidet, invisum regem obtruncare parabat
Confidens animi juvenis, cœptumque minaci
Ense patrasset opus, ni se tenuisset euntem
Pactulo genitor. Dehinc natus Hamilcare fratrem
Mittit, ut ad patriæ cupidas hæc nuntiet aures,
Pugnatum, et Cannas hostili cæde repletas.
LIBRI XII.
Jam Zephyro in terras flatu redeunte tepenti,
Hostis Parthenopes ad muros agmina ducit.
Inritus hinc cœpti Cumas petit: inde profectus
Marte Dicarchæam parat exagitare juventam.
Hinc movet ad trepidam belli molimina Nolam
Marcello sed tum fractus pulsusque recessit.
Strenuus et Sardos tutatur ab hoste Libysso
Torquatus: miseras ardens incendit Acerras
Hannibal: inde tuos, peritura Petilia, muros,
Et demta madidum luxu capit arce Tarentum.
Nec non et Capuam totis jam viribus urguet
Dardanus obsessam: quam quum recreare soluta
Obsidione nequit, Romam ruit acer ad altam
Hostis, ut armorum facto premat orbe vicissim.
LIBRI XIII.
Mœnia vix hostis defensa versus ab urbe
Cernere desierat, subito quum signa movendi
Incidit ad muros iterum calor. Isset et illuc
Propter Palladium, ni sacram Agrippa negasset
Posse capi Romam. Rapit ergo inde inpius arma,
Et te cum pleno spoliat, Feronia, luco;
Litoreosque petit, quos vertit Bruttius, agros.
Fulvius hinc Capuam rediens, tandemque subactam
Intrat, et infidi punit commissa Senatus.
Tristis sed geminos (quando hæc ita aguntur) Ibera
Scipiadas terra Fors abstulit. Infera mæstus
Scipio regna subit, caras ubi convenit umbras
Et Patris, et Patrui, et Matris loca læta tenentes.
Discit et eximios, quos spondent fata, triumphos.
LIBRI XIV.
Nascitur hinc bellum juvenis post fata tyranni,
Hispano veniens ubi terris nomen ab amne
Inposuit pubes; nam rege Gelone creatus,
Oblitus monitus, artesque oblitus avitas,
Incepit luxu, spreta virtute, cruento
Flagrare, et rigidis delicta tuentibus armis,
Cingere se ferro, et regnum terrore fovere.
Hoc igitur (neque enim longum violentia durat)
A conjuratis tota cum stirpe peremto,
Marcellus propere Siculis adnavigat oris;
Mutatasque videns, trepidos mox spargit in agros
Signa: Leontini senserunt prima coloni.
Pugnaturque mari, Pœnoque per alta fugato
Arma Syracosios capiunt victricia muros.
LIBRI XV.
Quem, ducibus cæsis, iterum jam Bætis ad oras
Mittat, Romulei quærit dum cura Senatus,
Scipiadæ juveni lauro tum forte sub ampla
Adstitit hinc subito Virtus, hinc blanda Voluptas,
Et sibi promissis avet utraque jungere magnis.
Ille sed amplexus Virtutem, crudaque Martis
Munera suscipiens, volitansque per æquora classe,
Arma novæ subito Carthaginis horrida muris
Inpulit, et victor ferro sibi mœnia pandit.
Interea Hemathius conflat nova bella Philippus,
Herculeoque senex Fabius dat jura Tarento,
Marcellusque cadit, Nomadum circumdatus astu.
Hasdrubalisque caput, tumidi regione Metauri
Abscissum, Hannibali monstrat Nero lætus atroci.
LIBRI XVI.
Hannibalem adcepit miserandos Bruttia tellus
Mærentem patriæ casus, fratrisque, suosque.
Non tamen audebat concurrere Roma gementi.
Tantus erat Libyci metus et formido tyranni.
Omnia in auriferis jam Marte subegerat arvis
Scipio, jam dederat fugientia carbasa ventis
Exutus castris Mago, jam captus et Hanno
Præbebat Latiis infelix colla catenis.
Hasdrubal huic cladis dum nescius addere sese
Festinat, latebras victus certamine spectat.
Dein Masinissa novo contingit fœdere dextram
Scipiadæ, sociumque sibi dux ipse Syphacem
Conciliat: facit hinc ludos Patruoque Patrique,
Et repetit Latium fama spargente triumphum.
LIBRI XVII.
Postremo Idæis Divorum Mater ab oris
Advehitur Romam, Phrygiam Nasica Cybellen
Excipit, et toto censetur ab ordine Patrum
Optimus, ipse alacer Libyam dux Scipio classe
Navigat, et Sicula lætus discedit ab Ætna.
Castra ducum adgressus ferro flammisque duorum
Conficit, Hasdrubalis victor Numidæque Syphacis,
Verterat ad Pœnos qui fœderis inmemor arma.
At, quum post idem vires reparasset et enses,
Vincitur, et Latiis oneratur colla catenis.
Hannibalem hinc revocant Patres, sed fulmina vimque
Ferre nequit Latii rectoris: jura jugumque
Romanum Carthago capit: dux ipse reversus
Alta triumphanti scandit Capitolia curru.
IN SINGULOS LIBROS SILII CATALEPSES.
CATALEPSIS LIBRI I.
Bellorum hic causæ, Pœnoque obsessa Saguntos
Est duce, legatos Latias quæ mittit ad oras.
LIBRI II.
Romanam prohibet navem contingere portus
Hannibal: huic clipeus datur, et ruit alta Saguntos.
LIBRI III.
Gades Pœnus adit, sortes petit æquore Bostar,
Dux Alpes superat, Taurinis qui sedet arvis.
LIBRI IV.
Ticini clades canitur, Trebiæque ruina,
Hic Apenninum transit cum milite Pœnus.
LIBRI V.
Insidias Tyrius ductor struit; hinc Trasymenus
Romanam indoluit stragem; tremit Itala tellus.
LIBRI VI.
Romam quisque petit: prima audit Punica bella
Serranus, referente Maro; et movet agmina Pœnus.
LIBRI VII.
Obvius Hannibali Fabius venit, isque cadentem
Collegam eripuit nato, cui reddit honores.
LIBRI VIII.
Conveniunt, Varrone duce, ad fera bella cohortes,
Italiæ et cladis signa infelicia surgunt.
LIBRI IX.
Collega invito Cannarum prælia Varro
Stultus init; portenta vetant; fugitque cruentus.
LIBRI X.
Cannis obcumbit Paulus, quem Pœnus honorat;
Spes Italas Fabius renovat, Varrone recepto.
LIBRI XI.
Ad Tyrios socii desciscunt; pectine Teuthras
Gesta virum canit; et Mago Carthagine certat.
LIBRI XII.
Parthenopen dux Pœnus adit Nolamque, resedit
Ad Capuam, trepidæ tenditque ad mœnia Romæ.
LIBRI XIII.
Pœnus ab urbe redit Capuam; tellure et Hibera
Scipiadæ obcumbunt: natus descendit Avernum.
LIBRI XIV.
Arte Syracosiam expugnat terraque marique
Urbem Marcellus, fœdat late omnia pestis.
LIBRI XV.
Scipio ad Hispanas juvenis tunc navigat oras,
Marcellusque cadit; cadit Hasdrubal ense Neronis.
LIBRI XVI.
Hispanos vicit dux Scipio; tecta Syphacis
Hospes adit, patrio celebratque in funere ludos.
LIBRI XVII.
Advehitur Romam Cybeles: hinc Scipio Pœnum
Dejicit Hasdrubalem, prostratoque hoste triumphat.
Silium Italicum poetam commentario docto illustrare quum, quod ex Commentatione de Silii vita et carmine ad me missa intellexi, meo potissimum suasu se aggressum esse professus sit cl. editor, Vir modestia et virtute non minus quam doctrina accurata et varia conspicuus: ne mihi aut aliquid, quod mei ordinis homini haud conveniat, arrogasse aut judicii mei auctoritatem affectasse videar, non alienum videri poterit, si in ipsa libri fronte consilii mei et hortatus rationes paucis reddidero. Et primo consilium illud referendum est ad tempus istud, quo vir doctissimus ante hos XV annos inter disciplinæ Gottingensis alumnos esset, Seminarii autem Regii philologici sodalitio et necessitudine teneretur; cujus equidem eam semper habui, et inter juvenes ingenuæ indolis haberi vidi, religionem, ut, qui ei adscriptus esset, præcipua aliqua cura, fide et benevolentia mihi videretur esse amplectendus, ille autem ad studiorum suorum ac vitæ rationes, non modo in ipso studiorum cursu, verum etiam decursu academico facto, quum jam ad publicæ vitæ munerumque tirocinia procederet, consiliis meis utendum sibi esse existimaret. Necdum facile vidi aut mihi moris mei aut illis pietatis erga me suæ fuisse pœnitendum. Ex dictis itaque apparet, ad multos retro annos consilium hoc meum esse revocandum, quum de viri docti, qui aliquot annis post Lipsiæ ad Silium edendum se accinxit, consilio simili nondum mihi aliquid innotescere posset. A familiaribus autem meis eo, quo dixi modo consultus, quum multos viderim ad majora natos relicta academia in desidiam et veternum incidere, soleo fere, ad excitanda modo et acuenda, modo ad alenda et ornanda ingenia, pro uniuscujusque studiis, profectibus, facultatibus, ostendere et commendare argumentum aliquod operæ et studii certum, in quo vires ingenii et industriam experiri possint; quando quidem fluctuando et aliud ex alio tentando infringi plerumque primos animi impetus, mox retusos jacere, usus et experientia doceat. Quem operæ dilectum etsi effectu sæpe suo carere et conatus operosos in cassum recidere haud abnuerim: omni tamen utilitate eum carere non usquam intellexi; contra ad multa præclara deductos esse alios lætus cognovi; inque his quum maxime doctissimum virum Ge. Alex. Ruperti. Præclaro ille operæ suæ in carmine Siliano positæ specimine sub annum LXXXVIII emisso, virorum doctorum suffragiis confirmatus strenue in tela pertexenda perrexit; mox de consilio V.C. Jo. Chr. Theoph. Ernesti certior factus, qui a. XCI Silium docte et intelligenter illustratum edidit, non tamen animo concidit, aut consilium omne sibi abjiciendum esse putavit. Neque pro humanitate sua optimus vir Ernesti, aut postulavit aut expectavit, ut alter idem stadium ingressus sibi de omni curriculo decederet. Omnino enim a tali contentione et studiorum tanquam concursu et conflictu, si modo liberali et ingenuo homine digna instituatur concertatio, malevolentia et obtrectatione remota, utilitates multas magnasque proficisci necesse est. Interea laudi ducendum fuit Ruperti nostro, quod is constanter rationes suas sequutus non temere opus maturavit; etsi nec ejus culpa evenit, ut illud, jam ante hos tres annos, quod ex subscriptione Commentationis intelligo, redemtori traditum, nunc demum prelo liberatum est et emissum.
Ut autem inter reliquos poetas Silio potissimum illustrando operam suam, etiam me non auctore, addiceret, suaserant viro clarissimo multa, quæ ipse melius, quam a me fieri posset, in Commentatione sua exposuit. Inprimis Silius singulare haberi debet adjumentum ad ornandum infinitarum rerum notitiis ingenium, ad copiam doctrinæ poeticæ, et orationis facultatem parandam; ita ut ad locupletandum juvenile ingenium aliquantum profecisse putem eum, qui Virgilio diligenter lecto Silii lectionem adjecerit. Accedit quod cum studio in rebus Romanis earumque scriptoribus occupato mirifice conspirat carminis argumentum; ut taceam, quod Carthaginis opulentia ac luxus cum asperitate et paupertate Romanorum in conflictum adductus multa habet, quæ ad cogitationem similium nostræ ætatis casuum, consiliorum, eventorumque, invitare animos possint.
Omnino autem poetarum lectionem juvenili ætati esse accommodatam et ad omne studiorum liberalium genus viam munire, recte judicarunt majores nostri, nec aliter sensit antiquitas, optima magistra eorum, quæ aut recta ratione et sensu communi aut experientia et usu continentur. Meminerimus modo Horatianum illud: Os tenerum pueri balbumque poeta figurat, ... mox etiam pectus præceptis format amicis, et quæ sequuntur plura. Cujus tamen asserti quum non videam inter omnes in promtu haberi caussas et rationes explicitas et apertas: ne sicco prorsus pede hinc discessisse videar, agedum, paucis attingere liceat ipsas caussas, quibus utilitas lectionis poetarum in juvenili maxime institutione continetur et efficitur.
Quum scilicet post multas variasque virorum doctorum disputationes satis constet, institutionem puerilem a philosophico aliquo systemate enucleando, aut a notionum subtilium molestia judiciive acuendi sola molitione, haud consulto procedere; quando quidem in ea ætate ipsa natura non rationem et judicium satis firmum finxit, sed ingenii vires ad recipiendas variarum rerum notiones, mente recondendas et asservandas, fingendas alias ex aliis et oratione reddendas attemperavit: occupandum utique illud esse videtur primo loco omnis generis, naturæ artisque, notionibus undique colligendis et memoriæ infigendis; ut adsit aliquando materies idonea et satis magna notionum copia, quando ad generaliores notiones institutio processerit, et perpetua et systematica jam disciplina mens sit imbuenda; ne abhorreat ea a notionum abstractarum asperitate, quum, a quibus illæ ductæ sint, nondum assequutus sit tiro, nec sine veris singularum rerum exemplis oculi animique sensui subjectis recte assequi possit. Est porro ingenii vis excitanda et ipso usu subigenda, ut notiones undique arreptas comparare inter se et componere, quidque inter eas conveniat nec ne, observare et notare, assuescat tenellus animus; primo quidem in rebus sensibus subjectis, tum in iis quæ animum voluntatemque movent, et sensum veri recti pulchrique cient ac fingunt: quod nisi mature fiat quum monitis tum exemplis propositis, nulla facile disciplina seriore, multo minus academica, aut rerum divinarum humanarumque subtili præceptione, potest id aut emendari aut suppleri. Regnat in his, ut de historia nunc nihil dicam, poetarum lectio et interpretatio, quæ juvenilem indolem ad multarum magnarumque rerum species animo concipiendas erigit, præclara phantasmata objicit, sensus liberales, generosos, excelsos gignit, morum ferociam emollit, sententiis utilibus ac præceptis animos ingenuos imbuit, et ad humanitatem, benevolentiam, fortitudinem, laborumque tolerantiam instruit. Hæc enim illa sunt, propter quæ omnino juvenili ætati proposita est auctorum classicorum lectio, ut ingenia, mores, animos, quasi aliud agendo juvenes inde fingant, bonos sensus et habitus induant et ad exempla, quæ ante oculos quotidie tanquam posita habent, sensim se sensimque componant; tantum abest, ut sola latinæ ac græcæ linguæ cognitione illa disciplina contineatur, ut potius hæc ipsa cognitio non tam per se appetatur, quam potius, ut partim ad legendos præclaros scriptores via muniatur, partim sermonis omnis ratio grammatica in linguis jam ad magnam subtilitatem elaboratis, et ex usu vitæ sublatis adeoque nulli vicissitudini obnoxiis, animo infigatur, simulque prima logices elementa una cum præceptis grammaticis ac rhetoricis instillentur. Verum de his et alias multa dicta sunt, et plura dici possunt, quæ ad hunc locum haud spectant.
Maneamus in eo, quod epici maxime et dramatici generis poetæ fingendis juvenilibus animis sunt idonei; est enim in illis multarum variarumque rerum copia, inprimis earum, quas aut obvia sensibus natura, aut sensus animi interior suppeditat; est in iis magna affectionum et movendarum et purgandarum ac regendarum opportunitas; est ornatior oratio. Nec obstat, quod, ubi ad vitam veram aliquando processeris, generosis istis sensibus, quos poetæ nobiliores aluerunt, multum detrahit vitæ veritas; est enim vel sic facilius et utilius, descendere ad deteriora, quam ab humilibus et projectis assurgere ad meliora, ab ignavis ad strenua et animosa. In lucro quoque ponendum est, quod poetæ veteres ad diversa tempora, mores diversos, sensus, judicia, revocant, quodque ipsas rerum notiones variant; quæ res incredibiles habet utilitates ad judicium animi informandum et constituendum; quum in magno malo habendum sit, si non nisi unius ætatis, unius populi, provinciæ, sectæ notiones et opiniones imbiberis; enecat enim hæc judicii imbecillitas omnes sensus et affectus liberales, tollit facilitatem, indulgentiam, integritatem, provocat iras et odia in alios, qui locupletioribus rerum notitiis instructi, de iis, quæ alii pro exploratis habent, aut dubitant aut aliter statuunt. Hoc est etiam illud, quod viros interdum acutissimos fecit proclives, ut ea, quæ aut ipsi excogitaverant aut ex prævalentibus cujusque sæculi placitis et assertis arripuerant, aut in novum ordinem redegerant, subtilia per se ac præclara, toti generi humano obtrudere, et quidquid est mortalium in suas partes obtorto collo pertrahere vellent: quum non pensitarent, quæ ipsi acute cogitassent, acutius etiam verbis extulissent, non convenire nisi iis qui ab eadem disciplina essent progressi; ad sensum communem esse revocanda ea, quæ omnibus ordinibus, quæ non tuis modo popularibus aut æqualibus, sed aliis quoque ætatibus ac populis probari, quæ publice ac vulgo utilia et haberi et esse velis. Ab ista opinionis imbecillitate liberari nemo facile potest, qui non diversorum temporum, inprimisque antiquiorum, judicia, opiniones, mores, cognoverit ac reputaverit. Et ea est præcipua aliqua utilitas, quam ex veterum scriptorum lectione colligere licebit, si recto cum judicio aut ductu illa instituta fuerit. Nemini ita facile in animum veniet, si ea exceperis, quæ sensus omnes homines communis docet, excogitari posse aliquid, multo minus subtilius aliquod placitum, quod toti generi humano, ne omnibus quidem per litteras suas expolitis populis, assensum et suffragationem extorqueat. Quamobrem præstare videtur, si, qui publice utilia tradere voluerit, intra eam societatem, in qua vivit, se contineat, et videat, quam ingeniorum, et multo magis morum, emendationem bonis præceptis, recta institutione et sensus communis confirmatione efficere ac perficere possit; quæ autem publice utilia esse viderit, populari præceptione popularibus suis proponat, docta autem ac subtilia doctis et subtilibus ingeniis propinanda esse intelligat. Itaque nec hoc sibi aut sumserit aut fieri posse putaverit, ut ad eam, quam facile aliquis animo sibi fingere potest, perfectionem omnis gens humana adducatur: quandoquidem ea, quibus hoc effici possit, caussis continentur externis, quas nusquam terrarum adesse videmus; hoc est, præsidia, opes, facultates, sine quibus in longe maxima hominum parte, quæ ad viles curas, timores, ærumnas; omnium rerum honarum inopiam, depressa est, ne sensus quidem communis excitari aut erigi potest. Verum ad ea redeundum est, a quibus ætatis nostræ opinandi facilitas nos abduxerat.
Lectione poetarum omnino vindicata, restat, ut de recta eorum lectione et interpretatione pauca moneamus. A verborum autem interpretatione omnem lectionem procedere, et quidem accurata et sermonis indoli consentanea, nemo non intelligit; in poeta autem ita porro ea instituta esto, ut, quæ orationi poeticæ propria sint, quæ ornatum constituant, quæ sensus moveant et impellant, sententiæ, verba et formæ loquendi, notentur. Optandum sane est, ut is, qui interpretatur, poetico quodam calore et ipse incalescat, et, quoties ad insignia loca accesserit, sensus sui vigore ac vi imbuat alios; saltem ad ea loca observanda et enucleanda diligentior ejus erit opera; ut reddat caussas, cur hoc vel illud insigniter placeat, cur alia narrata sint simpliciter, alia copiose et ornate; quod melius intelligitur, si ad vulgares loquendi modos ac formas ea revocaveris; ita enim orationis lumina et ornamenta, ingenii copiæ et poetæ inventa, melius elucescunt. Fingitur sic per singula hæc observata sensus pulchri, veri, recti; acuitur ad dijudicandum id, quod recte minusve inventum aut enuntiatum sit, judicium; præparaturque animus ad institutionem disciplinæ, qua ille aliquando erit imbuendus, inprimis philosophicæ; præluditur facultati recte cogitandi, bene dicendi ac scribendi, quam majores nostri logices ac rhetorices nomine insigniebant. Etsi et illi, qui jam disciplinis mature imbuti sunt, ex poetarum lectione et voluptatem et utilitatem haud contemnendam capient, quando quidem illi judicio jam firmato in rerum et ornamentorum caussas altius descendere et subtiliorem judicationem facere possunt. Paratur inter hæc major notitiarum doctarum copia, ornatur ingenium et oratio, et ad eloquendum, quod velis, facultas major ac parata suppetit. Quæ si quis aut assequutus fuerit, aut animo reputaverit: non sane ille poetarum, generosiorum utique, lectionem juventuti aut propositam temere, aut parum utilem judicabit; deberique adeo laudem nostro quoque Ruperti, Viro cl. qui in Silio interpretando operam posuit tam doctam et accuratam, ut æqui judices inter meliores eum habituri sint interpretes, qui criticam sollertiam cum interpretandi subtilitate præclare conjunxerit. Scr. Gottingæ M. Mart. CIↃIↃCCXCV.
C. G. HEYNE.