At postremus Atlas; sed non et segnior ibat

Postremo Durio: pacis de more putares

380

Æquata fronte et concordi currere freno.

Sensit ut exhaustas, qui proximus ibat, Hiberus

Callaicas Cyrni vires, nec, ut ante, salire

Præcipitem currum, et fumantes verbere cogi

Adsiduo violenter equos, ceu monte procella

385

Quum subita ex alto ruit, usque ad colla repente

Cornipedum protentus, et in capita ardua pendens,

Concitat ardentem, quod ferret lora secundus,

Panchaten, vocesque addit cum verbere mixtas:

378 sq. Atlas et Durius postremi et una, juxta se, æquatis equorum frontibus (v. 380), vehebantur. Cf. ad v. 355.

381. proximus Cyrno. exhaustas esse vires Callaicas Cyrni, h.e. equi Callaici, Lamponis, cujus magister erat Cyrnus. Conf. v. 334 et 342. —382 sq. salire Præcipitem currum, ut ἅρματα ἀίξασκε μετήορα, Iliad. ψ, 369. Conf. Virg. Ge. III, 108 sq. —fumantes sudore, ut ap. Virg. Ge. III, 515. —384. Videtur poeta repentini inpetus, quo Iberus ad colla cornipedum protentus fuit, notionem exaggerare voluisse: at quis non sentiat, procello ex monte ruentis imaginem ineptam huic consilio atque ex ornandi cupidine ortam? Ita bene Ern. —385 sqq. Cf. VIII, 281 et ibi not. —387. ardentem Panchatem equum cum indignatione, quod ferret lora secundus, quod adhuc secundus esset, nec dum primus evadere potuerit; Drak.

«Tene, Astur, certante feret quisquam æquore palmam

390

Erepto? consurge, vola, perlabere campum

Adsuetis velox pennis; decrescit anhelo

Pectore consumtus Lampon, nec restat hianti,

Quem ferat ad metas, jam spiritus.» Hæc ubi dicta,

Tollit se sonipes, ceu tunc e carcere primo

395

Conriperet spatium, et, nitentem obponere curvos

Aut æquare gradus, Cyrnum post terga relinquit.

389 seq. Cf. Hom. Iliad. ψ, 403 sq. et sup. ad IV, 265 sq.; V, 166 seq. Dictionem eripere æquor, seu campum ex lapide antiquo apud Gruter. p. 337, illustrant Salmas. ad Solin. p. 635, 636 (al. 905) et Gronov. ad Tac. Ann. I, 63 pr., ubi hæc ejus nota est: «Genus loquendi e circo petitum. Ubi quum quatuor currus ad carceres starent, si primo ostio missus palmam meruisset, dicebant, occupavit et vicit; occupatio enim est eorum, qui in vacua veniunt primi: si secundo, successit et vicit: si tertio, eripuit (scil. campum præcedentibus) et vicit. Idem Silius sup. vers. 337, præripere (seu præcipere) limitem dicit de primo, quod Manilio est præcludere circum, lib. V, 79 seq. Vel prima tenentem Agmina in obliquum (quod Silius repræsentat inf. v. 406 sq.) currus agitare malignos (scil. in adversarium, cui hanc moram objiciunt). Obstantemque mora totum præcludere circum, in quo nullum adversario locum dat antevertendi aut laudem in eo quærendi.» Hinc Drak. h.l. ita interpretatur: «Iberus, qui secundus erat agitator, conspiciens, prægressos Cyrni, primi agitatoris, equos spiritu jam defici, equum suum adhortatur, ne pati velit, quemquam alium se certante palmam ferre, erepto quamquam campo, i.e. licet primo ostio emissus non sit, sed ut potius nunc omnibus viribus adnitatur, eumque prævertere conetur. Eripuit itaque hic campum agitator, qui, primo ostio emissus, omnes post terga relinquit, ut supra v. 337. Non nego tamen tertium aliumve quem agitatorem campum eripuisse dici posse, si alios prioribus ostiis missos prægressus fuerit; sed ea nunc non est mens Silii.» Enimvero contorta est ratio illa, erepto quamquam campo, et multo simplicior hæc: num quisquam feret palmam æquore erepto tibi, h.e. dum te cursu præverterit? Conf. I, 331 et 422. —Astur Panchates. Conf. v. 348 seq.consurge, altius pedes tolle, h.e. curre velocius, unde tollit se sonipes, v. 394; cf. ad v. 374. —vola, perlabere campum pennis, ut τὼ δὲ σπεύδοντε πετέσθην, Iliad. ψ, 506. —391. Adsuetis pennis, h.e. rapiditate tibi adsueta. —391. Decrescit; v. sup. ad v. 353. —394. primo, primum, e carcere, unde initium cursus. —395 seq. Conriperet spatium, stadium, vel campum. Cf. ad I, 570. Panchates subito prægressus currum Cyrni, frustratur artem, quam ille parabat, et de qua Salmas. in Exerc. Plin. p. 636, ita disputat: «Obponere est verbum ex arte circensi, et quidem proprium præcedenti aurigæ. Quum enim, qui præverterat, et primus erat, nimis premeretur a sequenti curru, nec alia arte aut vi vitare posset, ne ipse præverteretur, currum obliquum subito obponebat; quo facto instantis et incumbentis aurigæ currus, dum nimio inpetu ferretur, inpactus sæpe frangebatur, vel evertebatur excutiebaturque quadriga, quod ipse Silius disertius exponit, v. 405 seq. et Nonn. Dionys. XXXVII, 249 seq.; cf. et Manil. V, 80, de quo loco v. sup. ad v. 390.» —curvos gradus, gressus equorum, h.e. equos, seu currum, ut ap. Manil. I, 740; curvæ quadrigæ dicuntur, quæ a recta via deflectunt, et inf. vers. 406: obliquum conversis habenis, vel ap. Manil. V, 80, in obliquum currus agitare.

Confremit et cælum, et percussus vocibus altis

Spectantum circus: fertur sublime per auras

Altius adtollens cervicem victor ovantem

400

Panchates, sociosque trahit prior ipse jugales.

397. Conf. Hom. Iliad. ψ, 766, 767; Virg. Æn. V, 148 seq.; 227, 228, inf. v. 419 et sup. vers. 303, 314, 336. —398 sq. Cf. ad v. 374. —400. socios jugales, equos iisdem quadrigis junctos. Conf. ad XV, 212.

At postremus Atlas, Durius postremus in orbem

Exercent artes, lævos nunc adpetit ille

Conatus, nunc ille premit, certatque subire

Dexter, et alterni nequidquam fallere tentant;

405

Donec, confisus primævæ flore juventæ,

Obliquum Durius conversis pronus habenis

Obposuit currum, atque eversum propulit axem

Atlantis senio invalidi, sed justa querentis:

401. in orbem, alterni. —402 seq. lævos adpetit Conatus, a læva parte prætervehi conatur. —nunc ille premit, instat huic, et dexter, a dextra parte, certat subire, eum prævertere. —405. primævæ flore juventæ; cf. ad I, 61, 376, et Klotz. ad Tyrt. pag. 68 seq. —406 sqq. Vid. ad v. 395. 408. justa, jure.

«Quo ruis? aut quinam hic rabidi certaminis est mos?

410

Et nobis et equis letum commune laboras.»

Dumque ea proclamat, perfracto volvitur axe

Cernuus, ac pariter fusi (miserabile) campo

Discordes sternuntur equi: quatit æquore aperto

Lora suis victor, mediaque Pelorus arena

415

Surgere nitentem fugiens Atlanta reliquit.

Nec longum Cyrni defessos prendere currus.

409. certaminis mos; cf. Bentl. ad Hor. Od. I, x, 4.

410. laboras, paras, moliris, ut inf. vers. 508; Drak. exponit: Circensi labore (ut de ludis v. 328, 494), agitatione currus tui nobis mortem paras, nos in periculum mortis adducis.

414. victor Durius quatit lora suis equis, incitat eos acrius, laxatis frenis, ut dum Atlas dejectus in arena serpat, campum apertum petant; Ern. Cf. v. 439. —Pelorus, equus Durii (cf. v. 366), non Iberi, quod putabat Barth. Adv. X, 7.

416. Nec longum, non ita multo post. —prendere, prendit, adsequitur (ut v. 373). Durius, vel Pelorus Cyrnum.

Hunc quoque, cunctantem et sero moderamina equorum

Discentem, rapido prætervolat incitus axe:

Inpellit currum clamor vocesque faventum.

420

Jamque etiam dorso atque humeris trepidantis Hiberi

Ora superposuit sonipes, flatusque vapore

Terga premi, et spumis auriga calescere sentit.

Incubuit campo Durius, misitque citatos

Verbere quadrupedes, nec frustra: æquare videtur,

425

Aut etiam æquavit juga præcedentia dexter.

417 seq. Discentem moderamina equorum, moderatiore cursu, non, ut antea (v. 333 sq.), nimio impetu, vehentem, sero, fessis jam equis, de quo v. sup. v. 381 sq., 391 sq.419. Conf. ad v. 397.

420 sq. Imitat Hom. Iliad. ψ, 380 seq., et 765; Drak. contulit Virg. Ge. III, 111; Nonn. Dionys. XXXVII, 628 sq.; Stat. Theb. VI, 603 sq.; Ovid. Met. V, 616 sq.

423. Incubuit campo, ut IV, 666, ubi v. not. —424 sq. æquare videtur, Aut etiam æquavit, eleganter, judice Drak. ut ap. Stat. Theb. V, 599 sq., et Senec. Phœn. v. 427, ubi plurima exempla congessit Gronov.

Adtonitus tum spe tanta, «Genitore, Pelore.

Te Zephyro eductum nunc nunc ostendere tempus.

Discant, qui pecudum ducunt ab origine nomen,

Quantum divini præcellat seminis ortus.

430

Victor dona dabis, statuesque altaria patri.»

Et, ni successu nimio lætoque pavore

Proditus elapso foret inter verba flagello,

Forsan sacrasset Zephyro, quas voverat, aras.

426 seq. Verba Durii, quibus Pelorum, equam suum, incitat. Genitore Zephyro eductum; cf. sup. v. 364 sq.

428. ducunt nomen; v. Heins. ad Ovid. Fast. III, 387. —pecudum ab origine vulgari.

431. Imitat. Hom. Iliad. ψ, 382 sq. sed sine deorum ministerio. —læto pavore, acuta antithesis, cujus vim ut adsequamur, cogitemus necesse est Durium mixta metu eventus lætitia adfectum et consternatum, gaudiam inter cordis pulsus sensisse, ut fit in spe propinquæ, at nondum præsentis victoriæ; Ern. Durius præ gaudio nimio successu consternatus et confusus; N. Heins. Cf. v. 479, 514 inpr. supra ad III, 215, et Heyne ad Virg. Ge. III, 105 seq., et Æn. V, 575. —432. Proditus, destitutus ope flagelli, quod ipsi, inter verba, hæc cum ardore dicenti elapsum erat, manu exciderat. Cf. sup. ad II, 247.

Tum vero infelix, veluti delapsa corona

435

Victoris capiti foret, in se versus ab ira,

Auratam medio discindit pectore vestem,

Ac lacrimæ simul et questus ad sidera fusi:

Nec jam subducto parebat verbere currus.

Pro stimulis dorso quatiuntur inania lora.

438. subducto verbere, amisso flagello: unde mox inania lora dicuntur, quatenus sine flagello sola non subficiebant equis moderandis; Ern. —439. stimulis, flagello, quo equi incitantur, ut ἄνευ κέντροιο θέοντες ap Hom. Iliad. ψ, 387. Cf. sup. ad I, 113.

440

Interea metis, certus jam laudis, agebat

Sese Panchates, et præmia prima petebat

Arduus; effusas lenis per colla, per armos

Ventilat aura jubas: tum, mollia crura superbi

Adtollens gressus, magno clamore triumphat.

440. metis, ad metam. —442 sqq. Arduus, superbus quasi et elatus victoria. —effusas... jubas; cf. v. 363. Χαῖται δ’ ἐῤῥώοντο μετὰ πνοιῆς άνέμοιο, Iliad. ψ, 367. —443. mollia crura superbi Adtollens gressus, ut ap. Virg. Ge. III, 76, ubi v. Heyne, qui tamen non ad superbiam refert, quo certe h.l. spectat.

445

Par donum solido argento cælata bipennis

Omnibus, at vario distantia cetera honore.

Primus equum volucrem, Massyli munera regis

Haud spernenda, tulit: tulit huic virtute secundus

E Tyria, quæ multa jacet, duo pocula, præda,

450

Aurifero perfusa Tago: villosa leonis

Terga feri, et cristis horrens Sidonia cassis

Tertius inde honor: et postremo munere Atlanta,

Quamvis perfracto senior subsederat axe,

Adcitum donat ductor, miseratus et ævum

455

Et sortem casus: famulus florente juventa

Huic datur, adjuncto gentilis honore galeri.

445 sq. Sic et Æneas non victoribus solum, sed etiam omnibus, qui cursu certarent, proponit præmium duo jacula et argento cœlatam bipennem, deinde victoribus alia propria, ap. Virg. Æneid. V, 305 sqq.; Drak. —argento cælatam bipennem; confer. Heyne. ad Virg. l.c.

447. Recte illi, qui curuli certamine vicerit, equum proponi præmium, monet Drak. ut ap. Hom. Iliad. ψ, 265 sq.; Virg. Æneid. V, 310; Stat. Theb. VI, 644. —munera Massyli regis; cf. ad V, 321. —Massyli regis, Syphacis. Vid. sup. v. 170 seq.448. virtute secundus, ut ap. Virg. Æn. V, 258. —449 sq. duo pocula, ut ap. Hom. Iliad. χ, 656, 741; Virgil. Æn. V, 535 sq.; Stat. Theb. VI, 531 seq. —Aurifero pocula perfusa Tago, ut sup. II, 404. —451. Sidonia cassis, ut Argolica galea, ap. Virg. Æn. V, 314. —452. honor, donum, quod honori est ei, cui datur, ut ap. Virg. Æn. V, 249, 308; cf. ad IX, 199. —453. perfracto axe; conf. v. 411 seq.subsederat, substiterat in cursu. —454. Adcitum, quia miser homo, pudore captus, non sponte adcedebat. —miseratus casum, ut ap. Virg. Æn. V, 350, et Hom. Iliad. ψ, 534. —455. Atlanti etiam, quamvis victo, donum datur, et quidem famulus, ut serva ap. alios poetas: cur autem ap. Nostrum servus, non liquet. Cf. v. 552 seq., 571; Hom. Iliad. ψ, 534 seq.; 656, 704 sq.; Virg. Æn. V, 282 seq.; Stat. Theb. VI, 548 seq. Serva etiam præmium victoris inf. v. 568, et ap. Hom. Iliad. ψ, 262 sq. —456. gentilis galeri; cf. I, 404.

His actis ductor læta ad certamina plantæ

Invitat, positisque adcendit pectora donis:

«Hanc primus galeam (hac acies terrebat Hiberas

460

Hasdrubal); hunc ensem, cui proxima gloria cursus,

Adcipiet; cæso pater hunc detraxit Hyempsæ.

Tertius extremam tauro solabere palmam.

Cetera contenti discedent turba duobus

Quisque ferox jaculis, quæ dat gentile metallum.»

457... 526. Conf. Hom. Iliad. ψ, 740 seq., et Virg. Æn. V, 286 sqq. Silius tamen hanc rem, a summis jam poetis tractatam, maxime nec sine arte ac ingenio variavit. —plantæ, ut v. 297. —458. positis donis, ut ἄλλα τίθει ταχυτῆτος ἄεθλα, Iliad. ψ, 740, et πυγμαχίης θῆκεν ἄεθλα, v. 653; cf. Virg. Æneid. V, 292, et sup. ad IV, 267. —galea Hasdrubalis, et ensis Hyempsæ spolium. Cf. Il. ψ, 560, 808, et sup. ad V, 321 sq.460. Cf. Iliad. ψ, 807. —461. pater meus, Scipio.

462. tauro, ut inf. 550, et Iliad. ψ, 750. —solabere tauro palmam, doctius quam solatia victo, ap. Virg. Æneid. V, 367. —palmam, de eo, qui tertio loco vincit. Cf. ad v. 503.

463 sq. Cetera contenti discedent turba, etc. Cf. ad V, 495, et Cort. ad Sallust. B. C. c. 43. —duobus jaculis, ut ap. Virg. Æn. V, 306. —464. gentile metallum, metalla Hispaniæ. Cf. v. 526.

465

Fulgentes pueri Tartessos et Hesperos ora

Ostendere simul vulgi clamore secundo.

Hos Tyriæ misere domo patria incluta Gades.

Mox subit, adspersus prima lanugine malas,

Bæticus: hoc dederat puero cognomen ab amne

470

Corduba; et haud parvo certamina læta fovebat.

465. Nomina eorum, qui certant, desumta ab Hispaniæ oppidis, fluviis, et tractibus. Cf. ad I, 306, in Var. Lect.Fulgentes, conspicui facie et flore ætatis, vel, ut v. 471. —fulgore nivali corporis. —466. Cf. Virgil. Æn. V, 337 sq.

467. Tyriæ Gades; v. ad III, 4, et 396... 399.

468. Cf. VII, 691, ibique not. —469. ab amne Bæti. —470. Corduba; vid. III, 401. — haud parvo, ut Stat mihi non parvo virtus mea Mod. Magni pretii æstimabat ex his certaminibus palmam repotare; Ern. Corduba haud parvo sumtu hujus pueri certamina sustentavit, ut cum aliis civitatibus præstantia et sumtu sui athletæ certaret; Cell. Cf. V.L.

Inde, comam rutilus, sed cum fulgore nivali

Corporis, inplevit caveam clamoribus omnem

Eurytus: excelso nutritum colle crearat

Sætabis, atque aderant trepidi pietate parentes.

475

Tum Lamus, et Sicoris, proles bellacis Ilerdæ,

Et Theron potator aquæ, sub nomine Lethes

Quæ fluit, inmemori perstringens gurgite ripas.

472. Cf. Virg. Æn. V, 340 seq.; lib. VIII, v. 636. —cavea locus, ubi spectatores ludorum sedent, propr. scenicorum, sed h.l. circensium, ut. ap. Virg. ll.cc. —474. Sætabis in colle sita. Cf. III, 373. —trepidi pietate, inter spem et metum suspensi, de filiorum fortuna et victoria; Ern.

475. Sicoris nomen ductum a fluvio, ad quem sita bellax Ilerda. Vid. ad III, 359. —476. Theron potator aquæ, etc., h.e. adcola Lethes. Cf. ad VIII, 367 et 564. —Lethes fl. cujus gurges inmemor est, h.e. cujus aqua potata inmemores rerum olim gestarum facit, earum oblivionem gignit. Vid. ad I, 236, et XIII, 555. Sic et inmemor Lethe ap. Senec. Herc. Œt. v. 936, et Stat. Silv. V, ii, 96. —477. perstringens ripas, v. ad IV, 350.

Qui postquam adrecti plantis et pectora proni,

Pulsantesque æstu laudum exsultantia corda,

480

Adcepere tuba spatium, exsiluere per auras

Ocius effusis nervo exturbante sagittis.

Diversa et studia et clamor, pendentque faventes

Unguibus; atque suos, ut cuique est gratia, anheli

Nomine quemque cient: grex inclutus æquore fertur,

485

Nullaque tramissa vestigia signat arena.

Omnes primævi, flaventiaque ora decori,

Omnes ire leves, atque omnes vincere digni.

478. adrecti plantis, ut ἐπ’ ἀκροτάτοισιν ἀερθεὶς πόδεσσι, ap. Apoll. II, 90, more et currentium et pugilum. Cf. Heyne ad Virg. Æn. V, 426, et Burm. et Val. Fl. IV, 267. Sic et pendent faventes unguibus mox vers. 482, ubi recte Ernesti: «Cogita spectatores, dum suis adclamant, summis pedibus adrectos, et veluti suspensos, ut fit in tali contentione favoris et in turba multorum.» Cf. ad XV, 614. —479. Cf. Virg. Ge. III, 105 seq. ibique Heyne. Vid. et supra ad v. 431. —480. Adcepere tuba spatium, h.e. potestatem signumque currendi.

482. studia voc. propr. de favore spectantium, ut ap. Virg. Æn. V, 48, 228, 450. —485. Cf. ad III, 309, et IV, 147.

486. flaventia ora, ut ap. Virg. Æn. X, 324; cf. ad I, 438.

Extulit, incumbens medio jam limite, gressum

Eurytus, et primus brevibus, sed primus, abibat

490

Præcedens spatiis. Instat non segnius acer

Hesperos, ac prima stringit vestigia planta

Progressæ calcis: satis est huic esse priori;

Huic sperare sat est, fieri se posse priorem.

Acrius hoc tendunt gressus, animique vigore

495

Corpora agunt; auget pueris labor ipse decorem.

488. incumbens; v. ad v. 423. —limite, ut v. 337. —489 seq. Conf. sup. v. 346 sq., et Virg. Æn. V, 320 sq. prima stringit vestigia planta Progressæ calcis, ut calcem terit jam calce Diores, ap. Virg. Æn. V, 324, ubi v. Heyne. —492. Cf. ad VII, 226.

495. Conf. XIV, 509, et Ovid. Met. X, 590.

Ecce, levi nisu postremoque agmine currens,

Postquam sat visus sibi concepisse vigoris,

Celsus inexhaustas effundit turbine vires

Non exspectato, subitusque erumpit, et auras

500

Prævehitur Theron: credas Cyllenida plantam

Æthereo nexis cursu talaribus ire.

496 seq. Theron prudenter initio cursus non omnes profundit vires. Cf. ad v. 338 seq.498. turbine, inpetu, ut passim. —500 sq. Cf. Virg. Æn. I, 300 sq. et IV, 239 sq. —plantam Cyllenida, pedes Mercurii, et hoc pro ipso Mercurio. —Cyllenida, Cylleniam, ut ap. Ovid. Met. V, 176.

Jamque hos, jamque illos, populo mirante, relinquit:

Et modo postremus, nunc ordine tertia palma,

Hesperon infestat sua per vestigia pressum.

505

Nec jam quem sequitur tantum, sed prima coronæ

Spes trepidat tantis venientibus Eurytus alis.

503. tertia palma, tertio ordine currens, tertio loco victor, tertiam palmam, seu victoriam obtinens, ut inf. v. 573, et sup. IV, 390; v. Heyne ad Virg. Æn. V, 339 et 493. Sic et mox v. 506, et Stat. Theb. VI, 327.

505 seq. spem coronæ primam dici eum, qui se primum præmium victoriæ consecuturum speraverit, jam monuit Drak. Similiter passim alia abstracta adhibentur. Vid sup. ad I, 479; Barth. ad Stat. l.c. et inpr. Klotz. ad Tyrt. p. 105 sqq. —Nec jam is tantum, quem Theron proxime sequitur, scil. Hesperos, trepidat, veretur, ne ab eo vincatur, sed Eurytus etiam, qui ordine primus erat. —coronæ, ut supra v. 299, ubi v. not. —506. tantis venientibus alis, Therone tanto inpetu advolante; quod jam monuere Lefeb et Ern.

Quartus sorte loci, sed, si tres ordine servent

Inceptos cursus, nequidquam vana laborans,

Tartessos fratrem medio Therone premebat.

510

Nec patiens ultra tollit sese æquore Theron

Igneus, et plenum prætervolat Hesperon iræ.

Unus erat super, et metæ propioribus ægros

Urebat finis stimulis: quascumque reliquit

Hinc labor, hinc penetrans pavor in præcordia vires,

515

Dum sperare licet, brevia ad conamina uterque

Advocat: æquantur cursus; pariterque ruebant.

509. Tartessos fratrem Hesperum (cf. v. 465) premebat, insequebatur, medio Therone, ita ut hic inter Hesperum et Tartessum medius curreret; adeoque hoc ordine se invicem sequerentur: Eurytus, Hesperos, Theron, Tartessus; Ern.

510. æquore, in campo. —510. sese tollit, ut v. 394. Conf. ad v. 390. —511. Igneus; vid. ad III, 306.

512 sq. Unus Eurytus supererat Theroni cursu superandus. —finis metæ, meta, quæ cursui finem inponit, vel, ut ap. Ovid. Met. X, 597, novissima meta, quoniam ultimum, h.e. septimum spatium decurrebant; Drak. Cf. Virg. Æn. V, 327 seq., et inf. v. 558. —ægros, fessos. —513. stimulis urebat, ut stimulis acuit I, 113, ubi v. not. —Urere, incitare, excitare; ut incendere, καίεσθαι et περικαίεσθαι. Sic laudibus avorum viros urere, dixit Val. Fl. I, 476 et simila alii. —513 seq. Uterque, Eurytus et Theron, quidquid superest virium conligunt, quum brevis tantum via ad metam restaret. —514. pavor; v. ad v. 431.

Et forsan gemina meruissent præmia palma,

Pervecti simul ad metas, ni, terga secutus

Theronis, fusam late per lactea colla

520

Hesperos ingenti tenuisset sævus ab ira,

Traxissetque comam: tardato lætus ovansque

Eurytus evadit juvene, atque ad præmia victor

Emicat, et galeæ fert donum insigne coruscæ.

Cetera promisso donata est munere pubes,

525

Intonsasque comas viridi redimita corona

Bina tulit patrio quatiens hastilia ferro.

517 sq. Silius et Stat. Theb. VI, 614 sq. pro commento Hom. Iliad. ψ, 773 seq., et Virg. Æn. V, 327 sq. bene substituerunt aliud, quod dignitati carminis epici convenientius est. Drak. hæc notavit: «Barthius ad Stat. l.l. Silium inprudentiæ adcusat, quod læsum per dolum non fecerit restitui, aut saltem, ut ap. Stat., ex integro cum adversario decurrendi copiam adcipere. Sed sequutus in eo Silius Maronem, qui fingit, Nisum sanguine prolapsum sequenti Salio se obposuisse, ut Euryalus primam palmam obtineret. Nec tamen vel Salius restituitur, vel ex integro cum Euryalo decurrit. Æneas autem Salio præmium extra ordinem tribuit, quod duo tantum præmia proposuerat. Theron dolo Hesperi primum præmium amisit, secundum obtinuit.» Poetam quoque in has summi juris angustias non includendum esse, monet Ern. —519. lactea colla, ut IV, 154. —520. sævus ab ira, ut XII, 551. —522. juvene, Therone, qui pariter antea ruebat (v. 516), et solus victoriam ei dubiam redditurus videbatur. —evadit, ἦλθε φθάμενος, Iliad. ψ, 779, nisi jungere malis ad præmia evadit et emicat, h.e. ad metam celeriter victor, primus, pervenit. —523. Emicat, etc. Cf. Virg. Æn. V, 337 et sup. II, 238. —galeæ donum, cf. sup. v. 459.

524. Conf. sup. v. 460... 464, et expressum a Silio, sed variatum locum Virg. Æn. V, 556 sq, ubi v. Heyne. —525. Intonsas comas, quæ juvenes decent. Cf. ad VII, 196. 526. patrio ferro, ut gentile metallum, sup. v. 464.

Hinc graviora virum certamina, comminus ensis

Destrictus, bellique feri simulacra cientur.

Nec, quos culpa tulit, quos crimina noxia vitæ,

530

Sed virtus animusque ferox ad laudis amorem,

Hi crevere pares ferro; spectacula digna

Martigena vulgo, suetique laboris imago.

527... 536. Certamen gladiatorium Silius reliquis adjecit, tum in gratiam Romanorum, qui eo potissimum delectabantur, tum ad ductum Livii lib. XXVIII, c. 21. «Gladiatorium spectaculum fuit non ex eo genere hominum, ex quo lanistis comparare mos est, servorum, quive venalem sanguinem habent. Voluntaria omnis et gratuita opera pugnantium fuit: nam alii missi ab regulis sunt ad specimen insitæ genti virtutis ostendendum, etc.» —528. belli simulacra cientur; vid. ad VII, 119.

531. Cernere et decernere, pugnare, ut κρίνειν et διακρίνειν αὔην, πόλεμον, ἀγῶνα. Conf. Intpp. Virg. Æn. XII, 709; Sallust. B. C. 59; Val. Fl. IV, 193; VIII, 319; Quintil. Inst. Or. X, I; Lambin. ad Lucret. IV, 969; Gifan. Ind. Lucret. Gron. ad Liv. VII, 9; Heins. ad Tibull. IV, i, 103; Harles. ad Nepot. Milt. 4, et Hannib. 10. —532. Martigena vulgo, exercitu, aut Hispanorum vulgo bellicoso; Cell.

Hos inter gemini (quid jam non regibus ausum?

Aut quod jam regnis restat scelus?) inpia Circo

535

Innumero fratres, cavea damnante furorem,

Pro sceptro armatis inierunt prælia dextris.

Is genti mos dirus erat; patriumque petebant

Orbati solium lucis discrimine fratres.

533 sq. «Neque obscuri generis homines, sed clari illustresque, Corbis et Orsua patrueles fratres, de principatu civitatis, quam Ibem vocabant, ambigentes, ferro se certaturos professi sunt... et insigne spectaculum exercitui præbuere documentumque, quantum cupiditas imperii malum inter mortales esset. Major usu armorum et astu facile stolidas vires minoris superavit;» Liv. XXVIII, 21. Cf. et Valer. Max. IX, 11, ext. 1. Ab his Silius in eo dissentit, quod illos fratres geminos, non patrueles, et alterum altero natu minorem, vocet, quodque historici illi majorem natu victorem evasisse dicant, poeta utrumque eo certamine obcubuisses fingat, ut eorunt discordiam per omnia illi Thebanorum fratrum (v. mox ad v. 546 sq.) comparare posset; Drak. Cf. Barth. ad Stat. Theb. XI, 500. —gemini fratres; cf. ad IV, 355.

535. Nullum scelus est tam inmane, quod regnandi gratia non admittatur; Barth. Adv. X, 7. —cavea, ut sup. v. 472. —538. lucis discrimine, cum vitæ periculo.

Concurrere animis, quantis confligere par est,

540

Quos regni furor exagitat; multoque cruore

Exsatiata simul portantes corda sub umbras

Obcubuere: pari nisu per pectora adactus

Intima descendit mucro; superaddita sævis

Ultima vulneribus verba; et, convicia volvens,

545

Dirus in invitas effugit spiritus auras.

Nec manes pacem passi; nam corpora junctus

Una quum raperet flamma rogus, inpius ignis

Dissiluit, cineresque simul jacuisse negarunt.

542. nisu, inpetu, vi; hoc vocab. spectat ad eum qui mucronem adigit. Ed.

546 sqq. Silium ad Polynicis et Eteoclis fratrum, de regno Thebano contendentiam, discordium respicere, quam animæ eorum etiam in morte servasse dicuntur, jam. monuere Dausq. Drak. et Lef. Cf. Ovid. Trist. V, v, 33 sq., et Ibis v. 35 seq.; Stat. Theb. XII, 429... 457; Lucan. I, 551 seq.; Hygin. fab. 68; Pausan. Bœot. c. 5, pag. 568 (ed. Han. 1613); Eurip. Phœn. et Sophocl. Œd. Col. —rogus junctus, conjunctis, idem.

Cetera distincto donata est munere turba,

550

Ut virtus et dextra fuit: duxere juvencos,

Inpressis dociles terram proscindere aratris:

Duxere adsuetos lustra exagitare ferarum

Venatu juvenes, quos dat Maurusia præda.

Nec non argenti, nec non insignia vestis

555

Captivæ pretia, et sonipes, et crista nitenti

Insurgens cono, spolia exuviæque Libyssæ.

549. distincto, diverso. —550. juvencos, ut v. 462. —551. Inpressis terram proscindere aratris, ut ap. Lucret. V, 210. —552. lustra exagitare; v. ad VIII, 565. —553. juvenes, ut famulus sup. v. 455, ubi v. not. —Maurusia præda, Mauri captivi, venatores. Cf. III, 288.

Tum jaculo petiere decus, spectacula Circi

Postrema, et metæ certarunt vincere finem

Burrus avis pollens, quem misit ripa metalli,

560

Qua Tagus auriferis pallet turbatus arenis,

Et Glagus, insignis ventos anteire lacerto,

Et, cujus numquam fugisse hastilia cervi

Prærapida potuere fuga, venator Aconteus,

Indibilisque, diu lætus bellare Latinis,

565

Jam socius, volucresque vagas deprendere nube

Adsuetus jaculis, idem et bellator, Ilerdes.

557. In hoc quoque jaculandi certamine Silio præivere Homer. Iliad. ψ, 850 sq., et Virg. Æn. V, 485 sq. Qui quum rem jam ornatissime extulissent, Noster brevior est, et quædam variat. —558. vincere, adsequi, ferire. —metæ finem, ut v. 512. —559. avis pollens, ut VIII, 383, ubi v. not. —ripa metalli, v. Var. Lect. —560. Cf. I, 155 et 229. —561. lacerto, jaculis, quæ lacertis mittebat. —564 seq. Indibilis, Ilergetum regulus (vid. Liv. XXII, 21; XXV, 34), qui diu bellaverat Latinis, adversus Romanos (Liv. XXVIII, 24, 31, 33), jam socius, nunc amicus eorum. Liv. XXVIII, 34. Idem tamen sæpius ab amicitia Romanorum defecerat. Conf. Liv. XXVI, 49; XXVII, 17; XXIX, 1, 2. —deprendere, figere, volucres vagas, ut apud Manil. V, 291. Cf. sup. II, 96; VIII, 524.

Laus Burri prima, infixit qui spicula metæ:

Est donum serva, albentes invertere lanas

Murice Gætulo docta. At, quem proxima honorant

570

Præmia, vicinam metæ qui propulit hastam,

Adcepto lætus puero discessit Ilerdes,

Cui ludus, nullam cursu non tollere damam.

Tertia palma habuit geminos insignis Aconteus

Nec timidos agitare canes latratibus aprum.

568 seq. serva; conf. sup. ad v. 455. —invertere lanas... docta; conf. sup. Hom. Iliad. ψ, 263, 705, et Virg. Æn. V, 284. —invertere, inficere, tingere, lanas Gætulo murice, purpura G. de qua vid. supra ad v. 176. —571. puero, cf. ad v. 455. —572. Cui ludus erat, h.e. res facillima, quam quasi per ludum, h.e. nullo negotio, perficere poterat. Cf. Heins. ad Claud. Laud. Stil. III, 157, et Ernesti Clav. Cic. Junge autem puero, cui ludus, etc. —tollere, jaculis occidere, idem atque tollere e medio. Ed.

573. Tertia palma, ut vers. 503, ubi v. not. —habuit, adcepit, ut ἕξει, Iliad. ψ, 833.

575

Quos postquam clamor plaususque probavit honores,

Germanus ducis atque effulgens Lælius ostro

Nomina magna vocant læti manesque jacentum,

Atque hastas simul effundunt: celebrare juvabat

Sacratos cineres, atque hoc decus addere ludis.

580

Ipse etiam, mentis testatus gaudia vultu,

Ductor, ut æquavit meritis pia pectora donis,

Et frater thoraca tulit multiplicis auri,

Lælius Asturica rapidos de gente jugales,

Contorquet magnis victricem viribus hastam

585

Consurgens, umbrisque dari testatur honorem.

575. Duces ipsi, ne alieni a ludorum societate viderentur, hastis ejaculandis, omnem solennitatem finiunt, Ern. —576. Germanus ducis, ut sup. v. 58. —577. Cf. sup. ad v. 310 sq.

582. Cf. Virg. Æn. V, 259, 264, et sup. ad II, 401. —583. Cf. sup. v. 350 seq., et ad III, 335 sq.585. Consurgens; v. ad I, 401, et IV, 610.

Hasta volans (mirum dictu!) medio incita campo

Substitit ante oculos, et terræ infixa cohæsit.

Tum subitæ frondes, celsoque cacumine rami,

Et latam spargens quercus, dum nascitur, umbram.

590

Ad majora jubent præsagi tendere vates;

Id monstrare Deos, atque hoc portendere signis.

586 seq. Silius variavit portentum, quod commentus erat Virg. Æn. V, 522 sq., ubi v. Heyne. Respexit tamen haud dubie ad simile prodigium, quod Romulo obtigisse memorant Ovidius, a Dausq. jam conlatus, Met. XV, 560 seq., et Serv. ad Virgil. Æneid. III, 46. Quercum etiam cum delectu positam esse, bene monuit Marsus; ut scil. portenderetur, a Scipione, hostibus ex Italia pulsis ac debellatis, libertatem salutemque patriæ ac civium servatum iri: nam qui vitam civis servaverat occiso hoste, corona donabatur civica, quæ quercea erat. Vid. Gell. V, 6.

588. subitæ, subito enatæ sunt, frondes, rami, et quercus, etc. Primum frondes et rami, deinde magna sensim arbor inde excrevit.

590. Ad majora conamina ac laudes. —591. monstrare, ut monere, IV, 120, ubi v. not.

Quo super augurio, pulsis de litore cunctis

Hesperio Pœnis, ultor patriæque domusque

Ausoniam repetit, fama ducente triumphum.

595

Nec Latium curis ardet flagrantius ullis,

Quam juveni Libyam et summos permittere fasces.

Sed frigens animis, nec bello prospera turba

Ancipiti senior temeraria cœpta vetabant,

Magnosque horrebant cauta formidine casus.

592 seq. de litore Hesperio, ex Hispania Scipio Romam redit. Cf. Liv. XXVIII, 38 seq. —593.  ultor domus, parentis ac patrui, in Hispania cæsorum. —594. fama et gloria rerum gestarum Scipioni instar triumphi, vel sola triumphus erat, et hujus jacturam consolabatur, quia privatus, non consul, Hispaniam recuperaverat; Lefeb. et Ern. coll. Valer. Max. II, viii, 5, et. Liv. l.l. «Ob has res gestas magis tentata est triumphi spes, quam petita pertinaciter, quia neminem ad eam diem triumphasse, qui sine magistratu res gessisset, constabat.» Withof. malebat fama donante triumphum.

595 sq. Cf. Liv. l.c. —596. juveni, Scipioni. Conf. ad XV, 12. —Libyam, Africam provinciam, et summos fasces, consulatum.

597 sq. Cf. omnino Liv. XXVIII, 40 pr. —frigens animis; v. ad VII, 25. —turba senior, apud Liv. l.c. primores Patrum. —non prospera, non favens, bello Ancipiti, in Africa gerendo, committendoque juveni.

600

Ergo, ubi delato consul sublimis honore

Ad Patres consulta refert, deturque potestas,

Orat, delendæ Carthaginis, altius orsus

Hoc grandæva modo Fabius pater ora resolvit:

«Haud equidem metuisse queam, satiatus et ævi

605

Et decoris, cui tam superest et gloria et ætas,

Ne credat nos invidiæ certamine consul

Laudibus obtrectare suis: satis incluta nomen

Gestat fama meum, nec egent tam prospera laude

Facta nova; verum et patriæ, dum vita manebit,

610

Deesse nefas, animumque nefas scelerare silendo.

600. consul Scipio. —604... 644. Conf. Liv. XXVII, 40... 42. Ibi in argumentis cumulandis et enunciandis tam copiosa et eleganti eloquentia Fabius utitur, ut nihil in eo genere perfectius et gravius fingi possit: epitome vero Siliana valde tenuis est, et Fabius suadet tantum, ut Italia prius ab hoste defendatur et plane purgetur, quam in Africam bellum transferatur; quod unum Silius cum Livio commune habet; Ernesti. Recte: nec tamen dissimulandum, Silium alia quoque argumenta etsi strictim adtigisse, et poetæ nihil fere difficilius esse, quam oratoris partes agere, omnium vero difficilimum, cum tali oratore in certamen descendere. —604... 609. Disertius hæc extulit Liv. cap. 40. —605. tam, tantopere, superest et gloria et ætas, quæ verba languent post illa, satiatus ævi Et decoris. —608 sq. Gestat fama nomen; nam fama est alata, volat, et fert, quæ nunciat; Ern. —609 sq. Silius expressit verba Liv. lib. XXVIII, 41 pr. Nefas est, me tacere de periculo, quod ita patriæ inminere videtur, et ejus saluti non, quoad vivam, prospicere.

Bella nova in Libyæ moliris ducere terras?

Hostis enim deest Ausoniæ; nec vincere nobis

Est satis Hannibalem: petitur quæ gloria major

Litore Elissæo? stimuli si laudis agunt nos,

615

Hanc segetem mete: composuit propioribus ausis

Dignum te Fortuna parem; vult Itala tellus

Ductoris sævi, vult tandem, haurire cruorem.

Quo Martem, aut quo signa trahis? restinguere primum est

Ardentem Italiam: tu fessos obvius hostes

620

Deseris, ac septem denudas proditor arces.

612 sq. Hæc εἰρωνικῶς et cum sarcasmo dicta. —614. Litore Elissæo, in Africa. Conf. ad I, 81. —615. Hanc segetem mete, præclare; Hannibalem prius pelle ex Italia, quæ (ut Cic. pro Mil. 13, verbis utar) larga gloriæ seges ac materia est. —composuit tibi propioribus ausis, in propinquo, in Italia, Hannibalem, parem, dignum te, dignum, quocum in certamen descendas. Forma loquendi ex ludo gladiatorio petita, ut ap. Liv. XXVIII, 44, in oratione Scipionis: habeo, Q. Fabi, parem, quem das, Hannibalem. Conf. ibi Gronov. et sup. not. ad I, 39, et X, 70.

618. restinguere Ardentem Italiam, incendium, quo quasi aduritur, h.e. propulsare summum periculum, in quo versatur, quamdiu Hannibal ibi bellum gerit. Sic incendium passim de maximo periculo, vel exitio. Sic Racine, Andromaque, act. IV, sc. 5, dixit Troie ardente. Ed.619. tu fessos pugnando et pæne debellatos hostes deseris, non persequeris, et quidem obvius iis, h.e. quum habeas eos in propinquo, in Italia; Ern. —620. septem arces, Romam (ut X, 587), denudas custodia ac præsidio, copiis in Africam transductis. Cf. Liv. lib. XXVIII, cap. 42 extr. Hinc proditor, desertor es patriæ, cujus salutem tibi creditam destituis, non curas, quam summo periculo objicis, quum eam defendere deberes. Cf. ad II, 247.

«An, quum tu Syrtim ac steriles vastabis arenas,

Non dira illa lues notis jam mœnibus urbis

Adsiliet? vacuumque Jovem sine pube, sine armis

Invadet? quanti, ut cedas, Romamque relinquas

625

Emerito, est? tanto perculsi fulmine belli

Siccine te, ut nuper Capua est adcitus ab alta

Fulvius, æquoreis Libyæ revocabimus oris?

622. dira illa lues, Hannibal. Cf. ad X, 603, et I, 174. —notis jam mœnibus urbis, Romæ, quam olim adcesserat. Cf. XII, 518 sq., 558 sq.623. Jovem, sedem Jovis, Capitolium, pro ipsa urbe, cujus præcipua pars est, ut Tarpeia saxa, rupes, scopuli, arces, etc., de quibus v. Ind. —624. Romamque tuendam. Vocem Emerito Marsus ad Hannibalem, lento bello jam in Italia consenescentem, alii vero rectius referunt ad eum, qui loquitur, Fabium, senem nune ideoque bello ineptum. —625. perculsi, ad II, 213, in V.L.fulmine belli, Hannibale. Vid. I, 421. —626. Cf. ad XII, 571. Verba Liv. XXVIII, 41: «Quid? si victor Hannibal ire ad urbem pergat? tum demum te consulem ex Africa, sicut Q. Fulvium a Capua arcessemus?»

Vince domi, et trinis mœrentem funera lustris

Ausoniam purga bello: tum tende remotos

630

In Garamantas iter, Nasamoniacosque triumphos

Molire; angustæ prohibent nunc talia cœpta

Res Italæ: pater ille tuus, qui nomina vestræ

Addidit haud segnis genti, quum consul Hiberi

Tenderet ad ripas, revocato milite primus

635

Descendenti avide superatis Alpibus ultro

Obposuit sese Hannibali: tu consul abire

A victore paras hoste, atque avellere nobis

Scilicet hoc astu Pœnum? si deinde sedebit

Inpavidus, nec te in Libyam tuaque arma sequetur,

640

Capta damnabis consulta inprovida Roma.

628. Vince domi in Italia Hannibalem. —trinis lustris; cf. sup. ad v. 151. —631 sq. angustæ res, ut ap. Horat. Od. II, x, 21, sup. X, 279 et al. Res adtritæ, adcisæ, fessæ. Cf. Liv. XXVIII, 42 extr. —633 sq. haud segnis, h.e. virtute sua. Cf. ad IV, 51 sq.637. avellere; cf. ad XII, 728, et III, 591, in Var. Lect.638. hoc astu, stratagemate, quod laudat Sulpicius consul. ap. Liv. lib. XXXI, cap. 7, et quo Agathocles olim Pænos ex Sicilia expulit, ut Justin. XXII, 4, et Valer. Max. VII, 4 extr. 1, referunt; Drak. Cf. inf. v. 690 sq., et Liv. XXVIII, 43 extr. —sedebit, manebit in Italia.

Sed fac turbatum convertere signa, tuæque

Classis vela sequi: nempe idem erit Hannibal, idem,

Cujus tu vallum vidisti e mœnibus urbis.»

Hæc Fabius: seniorque manus paria ore fremebant.

642. idem erit Hannibal, non minus audax, fortis ac metuendus, quam tum, quum Romam ipsam obsideret. Cf. XII, 558 sq.644. Drak. notavit imitat. Virg. Æn. I, 559, ubi Heyne jam monuit, fremitum ac murmur adsensum commotis hominum animis indicare. —senior manus, ut grandæva manus, v. 652, et turba senior sup. v. 597, ubi v. not. Conf. Liv. XXVIII, 43 pr.

645

Tum contra consul: «Cæsis ductoribus olim

Magnanimis leto gemino, quum tota subisset

Sidonium possessa jugum Tartessia tellus,

Non Fabio, non, quîs eadem est sententia cordi,

Quoquam ad opem verso, fateor, primoribus annis

650

Excepi nubem belli, solusque ruenti

Objeci cælo caput, atque in me omnia verti.

Tum grandæva manus, puero male credita bella,

Atque idem hic vates temeraria cœpta canebat.

645... 698. Conf. Liv. XXVIII, 43 et 44. Hæc oratio Scipionis Fabium refutantis quum varietate et pondere argumentorum, tum gravitate, acumine, et elegantia verborum Fabianam illam antecellit, quamvis ne sic quidem poeta ubertatem et majestatem Livianæ eloquentiæ, quæ in Scipionis quoque responsione eminet, adsecutus est; Ern. —645. Conf. sup. XIII, 694 sq.ductoribus, Cn. et P. Scipionibus, cæsis in Hispania. —646. Magnanimis, ut sup. I, 29. —647. Cf. XIII, 674. —648 seq. Conf. XV, 1... 17, et 129 sq.; Liv. XXVI, 18. —Non Fabio... ad opem verso, ad opem laboranti patriæ ferendam propenso; quum nemo imperium in Hispaniam adcipere auderet. Hæc non sine sarcasmo dicta. —649. primoribus annis; cf. ad XV, 12. —650 sq. Ego grave petii et adcepi imperium, quod omnes recusabant, et, periculo omni in me verso, interitum patriæ propulsavi. —nubem belli, onus ac molem periculosi belli. Cf. ad I, 311. —ruenti cælo δεινῶς de inminente patriæ exitio. Cf. ad I, 251; XVII, 253, 607; Horat. Od. III, iii, 7, et Intp. Val. Fl. I, 829.

652. Conf. XV, 135 sq.grandæva manus; vide ad vers. 644. 653. idem hic vates, Fabius, qui olim non minora patriæ pericula ac mala ominabatur, quum in Hispaniam proficiscerer, quam nunc, si in Africam transferatur bellum.

Dîs grates laudemque fero, sub numine quorum

655

Gens Trojana sumus; puer ille, et futilis ætas,

Inbellesque anni, necdum maturus ad arma

Scipio, restituit terras inlæsus Hiberas

Trojugenis: pepulit Pœnos, solisque secutus

Extremas ad Atlanta vias, exegit ab orbe

660

Hesperio nomen Libyæ, nec rettulit urbi

Signa prius, quam fumantes circa æquora vidit

Romano Phœbum solventem litore currus.

655 sqq. Ego, qui vobis puer ad tale bellum gerendum ineptus videbar, Hispaniam expugnavi expulsis Pœnis. Pluribus orationis luminibus coloribusque adumbrat ea, quæ breviter et acerbe v. 648 sq. dixerat. —puer ille... Scipio; cf. XV, 12, 16, 17. —657. Scipio, ego. —inlæsus, nullo vulnere, vel potius nulla clade accepta, quo meritum ejus augetur et ars bellica commendatur. Ed.658 sqq. Trojugenæ, ut gens Trojana, Romani. —solis Extremas vias; cf. ad XIV, 147, et XV, 809. —659. ad Atlanta; cf. I, 198 seq.ab orbe Hesperio, ut sup. vers. 289. —660. nomen Libyæ, quid ibi Pœnorum fuit. Cf. ad V, 161. —retulit urbi signa, Romam rediit. Cf. Var. Lect. Si legas auri, sensus erit: nec retulit Romam prius auri signa, aurum signatum, prædam in Hispania factam; Lenz. coll. Livio, XXVIII, 38: «Scipio urbem est ingressus, argentique præ se in ærarium tulit quatuordecim millia pondo trecenta quadraginta duo, et signati argenti magnum numerum.» —662. Romano litore, h.e. litore Hispaniæ, quam ego sub Rom. potestatem redegi. —Phœbum solventem currus vidi, h.e. occidentalem Hispaniæ partem expugnavi. Cf. ad III, 399, et VI, 1.

Adscivit reges idem: nunc ultimus actis

Restat Carthago nostris labor: hoc sator ævi

665

Jupiter æterni monet. Hannibali ecce senectus

Intremit, aut ægros simulat mentita timores,

Ne finem longis tandem peperisse ruinis

Sit noster titulus. Certe jam dextera nobis

Experta, et robur florentibus auximus annis.

663. Adscivit, amicos Romanis ac socios fecit, reges, Syphacem, Masinissam, Indibilem, Mandonium aliosque Hispaniæ reges, idem Scipio, ego. —664. sator ævi, ut IX, 306. —665. monet prodigio, de quo v. sup. v. 586 sq.senectus, Fabius et senior, vel grandæva manus, sup. v. 644, et 652. Lefeb. retulit ad ipsum Hannibalem senescentem (cf. v. 688) et formidantem Romanos, qui simulaverit timores suos, quos tamen noverint Romani. —667. ruinis, cladibus. —668. seq. titulus, gloria. Non est, quod timeat senior Patrum turba, ne hæc in Africam militia infeliciter succedat, quum jam bello Hispanico, quid valerem, experti sint: quin contra majora nunc de me animo præcipi possunt, quod jam ævi maturior vires etiam majores adeptus sim, et virtus bellica aucta sit: Drak.

670

«Ne vero fabricate moras; sed currere sortem

Hanc sinite ad veterum delenda opprobria cladum

Quam mihi servavere Dei. Sat gloria cauto

Non vinci pulchra est Fabio, peperitque sedendo

Omnia Cunctator nobis: nec Mago, nec Hannon,

675

Nec Gisgone satus, nec Hamilcare terga dedissent,

Si segnes clauso traheremus prælia vallo.

670 sq. «Hic modo nihil moræ sit: ....et id est viri et ducis, non deesse fortunæ præbenti se, et oblata casu flectere ad consilium;» Liv. XXVIII, 44. —currere sortem Hanc sinite, patiamini, ut hac opportunitate Pœnos: ulciscendi oblata et mihi destinata sine mora utar; Ern. Conf. ad IV, 731; VII, 307, et XII, 45. Huic nobili Scipionis fiduciæ non absimilis est Achillis ardor apud nostratem Racine, Iphigénie, act. I, sc. 2:

Ah! ne nous formons point ces indignes obstacles, etc.

Et laissant faire au sort, etc.

Ibi quoque verba, quam mihi servavere Dei, his repræsentantur:

. . . . . . . . . . . . On sait qu’á votre tête

Les dieux ont d’Ilion attaché la conquête.

Ed.

673. sedendo, v. ad III, 142, et X, 597. Nota sunt verba Ennii: Cunctator nobis restituit rem. 675. Hasdrubales intell. filios Gisgonis, et Hamilcaris. Omnes autem duces illi Pœnorum a Scipione in Hispania victi. De Magone et Hannone, v. sup. v. 26 sqq. de Hasdrubalibus, XV, 399 sq. et sup. v. 78 sq.

Sidoniusne puer, vix pubescente juventa,

Laurentes potuit populos et Troia adire

Mœnia, flaventemque sacro cum gurgite Thybrim?

680

Et potuit Latium longo depascere bello?

Nos Libyæ terris tramittere signa pigebit?

677... 682. Argumentum a pari: si puer Sidonius, h.e. Hannibal, et quidem puer aut juvenis, potuit Italiæ bellum inferre, cur ætas mihi Scipioni in Africam transituro obstabit? Cell. —678 seq. Italia et Roma variis verborum ambagibus designantur. —Laurentes potuit; v. I, 110. —Troïa Mœnia, Romam, quam olim adiit Hannibal. Cf. XII, 518 seq., 558 sq.679. flaventem; cf. ad I, 607. —sacro gurgite; vid. ad XIII, 215. —gurgite, h.e. aqua Tiberis; nisi malis ad Almonem cum Cell. referre, de quo v. ad VIII, 363.

Et Tyrias agitare domos? Secura pericli

Litora lata patent, et opima pace quieta

Stat tellus; timeat tandem Carthago, timeri

685

Adsueta, et nobis, quamvis Œnotria nondum

Hannibale arva vacent, superesse intelligat arma.

682. agitare, vexare sc. bello. Cf. ad I, 146, et III, 700. —685 seq. Œnotria arva; v. ad I, 2, et VIII, 46. Cum hoc loco compara verba Mithridatis bellum Romæ inferre cogitantis apud Racine, Mithridate, Act. III, sc. I:

Marchons, et dans son sein rejetons cette guerre

Que sa fureur envoie aux deux bouts de la terre.

Attaquons dans leurs murs ces conquérants si fiers,

Qu’ils tremblant à leur tour pour leurs propres foyers.

Confer totam Pontici regis orationem, eadem, quæ nunc Scipio, meditantis. Ed.686 sq. Refutantur verba Fabii, v. 612 seq., 621 seq., 636 seq. nobis superesse arma, h.e. milites, in Africam trajiciendos, præter eos, qui Hannibali in Italia se objiciant.

«Illum ego, quem vosmet cauti consultaque vestra

In Latio fecere senem, cui tertia large

Fundenti nostrum ducuntur lustra cruorem,

690

Illum ego ad incensas trepidantem et sera paventem

Avertam patriæ sedes: an Roma videbit

Turpia Agenoreæ muris vestigia dextræ?

688 seq. fecere senem, invidiosius et gravius quam, vos per cunctationem vestram per tot annos detinuistis; Ern. Sarcasmus præcipue ad Fabium cunctatorem spectat. —tertia lustra, confer ad vers. 151, et ad Livium, lib. XXVIII, cap. 41. —690. sera, sero. Consternatum sero adventu, quum viderit Carthaginem a me præoccupatam et obpressam; Ern. Cf. Var. Lect. —691. Avertam ex Italia ad patriam, ut ap. Frontin. Strat. I, 5 ex., 16 et 27: avocare; Drak. Cf. sup. ad v. 637 seq.692. Cf. supra lib. XII, c. 565. —Agenoreæ, Pœnorum (vid. ad I, 15), h.e. Hannibalis, qui Romam obsedit, Conf. XII, 538 seq., 558 seq.

Carthago inmunis nostros secura labores

Audiet interea, et portis bellabit apertis?

695

Tum vero pulset nostras iterum inprobus hostis

Ariete Sidonio turres, si templa suorum

Non ante audierit Rutulis crepitantia flammis.»

693. inmunis et secura; cf. Virg. Æn. XII, 559. —694. portis bellabit apertis, bella geret externa, nec unquam suas portas videbit clausas et obpugnatas; Lenz. —Portæ enim aperiuntur, quum hostis procul abest; clauduntur vero periculo imminente: similiter Regulus indignans exclamat: «vidi . . . . . . . . . portas non clausas, et arva Marte coli populata nostro;» apud Horat. Od. III, v, 23. Ed.

695 sq. pulset, conf. supra XII, 585. —Scipio refutans, quæ Fabius, v. 639 seq. objecerat; immo vero, inquit, tum demum Hannibal consilium capiet Romam invadendi, quum tutam ab hostibus Carthaginem sciet; Ern. —iterum pulset, obpugnet per me licet Romam, si non ante audierit templa, etc. h. est, ante quam Romam iterum obpugnet, incendio Carthaginem delebo; quo audito ab illo consilio abstinebit.

Talibus adcensi Patres, fatoque vocante,

Consulis adnuerunt dictis, faustumque precati

700

Ut foret Ausoniæ, tramittere bella dederunt.

698. Minus æquis potius animis auditum esse Scipionem, memorat Liv. XXVIII, 45, quo loca et alia leguntur, quæ poeta silentio præteriit. —700. «Postero die decreta a senatu Scipioni Sicilia, permissumque, ut in Africam, si id e republica esse censeret, trajiceret;» Liv. l.l. dederunt, concesserunt, ut V, 40, 410 et al. Sic et δίδομι passim. Vid. Abresch. Dilucidd. Thucyd. pag. 837, et Schleusneri Lexic. N. T.


Liber XVI: Variæ Lectiones

9. rabidus, non rapidus, Col. h.e. ob amissum regnum gregis in furorem actus; Drak. —11. hausurus, non hausturus, Colon. Oxon. et priscæ edd. nisi quod in quibusdam ausurus; cf. ad VII, 584. Deinde Marti, non Martis, scripti. —13. ac stare ex ingeniosa conj. Gron. Obss. II, 22, recepere Cell. Drak. Lefeb. Ern. suadente N. Heins. Vulgo agitare, quod otiose desidere interpretatur Barth. Adv. X, 7, ubi perperam provocat ad verba Porcii, a Donato in vita Terentii laudata; abitare emend. Dausq. male. Forte lenior medicina h.l. est: vigor... Invidia revocari, scilicet cœpit: animos (animum curis ac consiliis variis vel dolis) agitare negata Cogebatur ope, etc. —19. dissona linguis Agmina auribus fuerit gratius; cf. III, 221. —22. ductori edidit Lefeb. sine auctoritate librorum et ne admonito quidem lectore.

27. Post hunc versum Lefeb. ex Petrarchæ Africa XXXIV, alios inseruit, quos Silii esse putat, et huic loco aptissimos, quum Mago non redierit in Africam, sed antea mortuus sit. At tramisit tamen in Libyam, etsi non adpulit et cursum perfecit, vid. not. et de illo fragmento infra Comment de Silii vita et carmine Sect. V, fere ad finem.

28. uno Col. tanto Put. parvo R. 1, Parm. Med. primo Oxon. cum reliquis edd. —29. Hannon, non Anno, scripti; cf. ad II, 277. —30. crepitantibus Oxon. crepidantibus Col. Vulgo trepidantibus. 31. captabat Ox. et Put. carpebat R. 1. Parm. Med. —33. omnia scripti. Vulgo agmina, prob. Dausq. sed illud longe elegantissimum judice N. Heins. qui etiam Magnum legi posse putabat, ut esset græcismus similis illi Maroniano Omnia Mercurio similis. —36. et, non ut, Col. —38. nam, non jam, scripti. —42. Vulgo male Inperfecta super contexere, etc. Præierea supercontexere una voce scripsit Drak. super contexeret Parm. super contexunt R. 1, ad marg. super texerunt malebat N. Heins. quia concessit subjungatur.

45. operæ primus edidit Nicander in Junt. Sed pretium operis numerosius esse, jam monuit N. Heins. —46. ingenti membrorum mole corrig. N. Heins. cui ingenium membrorum insolentius videbatur. —47. nudus teli conj. idem. Sed vulgatum quoque bene se habet; conf. IV, 313; V, 449, et inf. v. 172. —54. refluxum Col. reflexus reposuit Lefeb. refugum Mavorte conj. N. Heins. —55. aversa in terga subiret malebat idem. 61. rejecta opinabatur idem, dejecta scripsit Lef.

67. directo telo (coll. Virg. Æn. VI, 57, parum apte) vel adducto t. emend. N. Heins. et v. 68, consors, h.e. una ac par fuga omnium. —71. cædentum Col. cadentum Oxon. Vulgo cedentum. —74. vitæ primus Nicander substituit pro lucem, quæ vox eleganter potius et δεινῶς repetitur; conf. ad XI, 357.

81. Ac Col. —84. Protraxtis... profugos Col. Protractis Oxon. Put. R. 2, et profugos etiam Put. profugo Med. Vulgo Protractus... profugus. Deinde vobis Put. —88. haud me Ox. Put. R. 1, Parm. Med. Mars. Vulgo aut me, quod retinuit Drak. cui illud præferre videbatur imitationem Virgil. Æneid. X, 630, quæ nulla est. Dubitationem locum non habere, si mens præscia sit, et Scipionem nunc ita loqui, ut se certum de victoria esse milites intelligant, jam monuere Lefeb. et Ern. 93. tonitrus conj. N. Heins.

103. haud strages ed. Lefeb. adjecta nota: «Sic omnes.» Quod si verum est, mireris, nullam lectionis varietatem notatam esse a N. Heins. vel Drak. in vulgatis certe edd. aut legitur, nec multum interest. 110. viro Colon. Oxon. Tell. vitæ Putean. Vulgo foret. Deinde perlapsa tegmen emend. Dausq. et tegmina Livineius. Vulgatum probabat N. Heins. coll. Liv. XXVIII, 11; Foribus ipsis duo perlapsi angues; conf. ibi Gronov. —111. vulnere, non pondere, scripti. En pro Et substituit Lefeb. ut passim. libasset pro violasset conj. N. Heins. Sed vulgatum firmavit Drakenborch. coll. Virg. Æn. XI, 277, 591, 848; XII, 797; Ovid. Met. XIII, 279. —113. avectus recte, puto, emend. N. Heins. et edidit Lefeb.

117. Masinissa Putean. et plerique libri editi, ut et optimi ap. Livium. Massinissa in tabella ænea ap. Ursin. ad Cic. de Sen. c. 10, ut Porsenna, et metri causa Porsena, judice Drak. Dausqueius et alii Masanissa, vel Massanissa, vel Massanassa scribendum censent, forte rectius. Græcis certe plerumque Μασσανίσσης, vel Μασσανάσσης, vel Μασανάσσης dicitur; cf. Cl. Schweigh. ad Polyb. III, 5; XI, 21, et ad Appian. Hispan. c. 24, et Pun. c. 10; Gron. et Drak. ad Liv. XXIV, 49; XXV, 34. —118. cruda fuga conj. N. Heins. qui illam vocem in deliciis habebat; conf. Burm. ad Val. Fl. VI, 545; VII, 243, et sup. ad VI, 78; VII, 3; XIII, 532. —122. tempora, non pectora, scripti, ut mox v. 128, et apud Virg. Æn. II, 684. —125. Sic sic primus edidit Marsus in Ven. poster. Antiquiorem lect. revocavi cum Lefeb. et Ern. portenta o vestra maluerit N. Heins. —127. tam læta e scriptis recepi, quod et rectius videbatur N. Heins. In omnibus edd. tu læta. —131. Latiis fastis Gryph. Nut. Raphel. Cellar. Modius, refragg. N. Heins. Drak. Lefeb. et Ern. sed prob. Burm. ad Val. Fl. II, 245, ubi monet, sensum h.l. esse, tua nomina, ut amici et socii regis, fastis Romanis adscribentur, quibus fœdus tecum initum consignabitur, et per quos nomen tuum in secula ibit. Non male! nec tamen spernenda lectio antiqua. —134. Hunc versum in recentt. edd. et primum quidem in Junt. excipit alius, a Nicandro procusus, Ire videbatur, Martisque liquescere famam, vel fama, ex emend. N. Heins. qui et senescere conj. quod adridere potest coll. Liv. XXIX, 3, extr. Hannibalem ipsum jam et fama senescere et viribus. Ernesti contra liquescere fama exquisite putat dici posse, cujus existimatio et gloria veluti diluta sit, et elanguerit ex pristino quasi robore. Idem monet, se non defendere versum, sed servasse, ut concinnior esset omnis locus, qui sine illo veluti claudicaret. Ego potius eum delevi cum Modio, Cell. et Lefeb. quoniam auctoritate optimorum librorum destituitur, eoque ejecto hic locus, in quo omnia pendent a verbis animum movebant, non modo integer est, sed etiam doctior, neque alienus a stylo Silii.

137. in Ausonios Oxon. Put. R. 1. Parm. Med. Mars. Gryph. —149. Tu Col. Vulgo Et. —150. Hunc Marsi Ven. pr. operarum errore. Inde Hanc castigatum in Ven. poster. quam aliæ edd. sequutæ sunt. Hinc ad marg. notavit Cortius, non inprob. Ern. Sed languet, quoniam τὸ quando præcessit. —151. tam gemino Put. tergemino, h.e. terno, ut XV, 190, emend. Dausq. et eamdem ob causam inf. v. 215, ter quinos, non inprob. N. Heins. et Lefeb. cujus hæc nota est: «Placet conj. hæc, si lustrum pro quatuor annis adcipias, ut diserte adfirmat Plinius: et verius fuerit, si demas unum annum, quam si tres habeas addendos.» Lustrum vero numquam tempus quatuor annorum dicitur, nisi ubi periodus designatur, vel de ea re, quæ quarto quovis anno fit aut repetitur, sermo est, ut ap. Plin. II, 47, ed. Hard. et Ovid. Fast. III, 165. Tempus etiam non exacte convenit, sive tergemino sive gemino scribas, et sive quinque, sive quatuor annorum spatium contineat lustrum: conf. not. Neque tamen dissimulo, conjecturis illis favere duo hujus libri loca inf. v. 628, et 688.

159. stratæ Marsi. Ven. poster. errore operarum, quem plerique editorum recentt. fideliter expresserunt. —160. portari, non portare, scripti. Τὸ in exulat ab omnibus edd. ante Wolfii Basil. unde Lybiæ portari, vel properari conj. N. Heins. Locutionem portari Libyam pro in Libyam multis exemplis firmant Sanctius Minerv. IV, p.m. 502, et Voss. art. gram. VII, 42. Sed inter solœcismos eam refert Quintil. Inst. Orat. I, 5, Draken. —163. dono quædam edd. conf. Gron. Obss. IV, 14. —165. animique Col. avumque Ox. et Put. Vulgo animumque. —166. tum qua scripti cum qua R. 1, Parm. Med. aliæque priscæ edd. In recentt. et cum qua. —168. formato Ox. et Put. Deinde sociati Regis recte, opinor, emend. N. Heins.

171. quoi olim scriptum putabat N. Heins. pro cui, vel quo litore jungendum. 175. Nec forte Put. torto ebore, (quod torno dolatum rasumque erat) vel nec tereti aut ebore conj. N. Heins. —176. aenis, ap. Col. sed nos ahenis hic, et ad V, 606, et VII, 642. Ed.179. fera pro Africa perperam substituit indoctus Nicander.

190. prior, non prius, scripti.

191. Dardanide Put. et ed. Gryph. Sed vid. ad III, 650. —194. Erythia Col. Erychia Oxon. Vulgo Erythrea, vel Erythræa. —201. Non nolint emend. Gronov. Obss. IV, 6, p. 92, quod impense placebat N. Heins. qui etiam conj. qui cedere nostro Non norint jaculo, et recte monuit, verisimilius esse, commendari a Syphace ea munera, quam contemni. Hinc qui cedere nostris Non norint jaculis reposuit Lefeb. quem sequutus est Ern. Withof. emendat: qui (Romani ductores) cedere nostra Cognorant jacula. —201. veteres est emend. N. Heins. pro vulg. veteris, quod tamen ἀρχαϊκῶς scriptum videri potest. —204. Atque ego ex R. 2, ed. Lefeb. Deinde vestra Put. h.e. munera vobis destinata. Non male! Withof. non male conjicit vetera, ut ab antiquitate hæc munera landentur; vel potius, Ast ego quum contra, hoc est, vicissim (ita nostris quæ copia regnis), etc. verum hoc altero modo claudicat versus. Ed. vestro, scilicet patri, ex ed. Parm. et Ben. recepere Drak. Lefeb. et Ern. suadente N. Heins. qui aliquando conj. Ast ego quum (præsto in nostris q. c. r.) Nunc auri obferrem, et certe obferrem malebat. Mihi potius τὸ ferrem exquisitius, et ellipsis in voc. vestro admodum dura videtur. Elegantiam certe ejus mihi non persuasit locus Terentii, a N. Heinsio laudatus, Andr. IV, iv, 25, ubi sermo Mysis a Davo interrumpitur, et τὸ vestri ad Pamphili pertinet. —208. have Col. pro habe; conf. Burm. ad Val. Fl. I, 671, et Draken. ad h.l. ave, h.e. sit prosperum tibi, vel cupide, libenter intra, conj. Barth. Adv. X, 7. Sed nihil mutandum, nisi forte pro imperat. malis habes h.e. potes, ut habeo dicere, polliceri, adfirmare, ap. Cic. Rosc. Am. 35, ad Div. I, 5, Liv. XLIV, 22; conf. Burm. l.c. Gronov. Obss. in Eccles. Script. c. 22, p. 244, et ad Senec. Controv. I, 1, p.m. 385. Sic et ἔχω διδάξαι, ἀποδοῦναι, etc. vid. Schleussneri Lexic. in N. T. p. 874, 875. —209. adfert Col. et Ox. abest Put. Vulgo habuit.

215. ter quinos corrig. Dausq. vid. ad v. 151. —223. vanique Col. Vulgo namque illum; unde jamque illum emend. Dausq. et Cort. —225. modus his Parm. forte pro is.

229. limine Col. R. 1, Med. Marsi Ven. prior. lumine Marsi Ven. poster. et inde aliæ edd. 235. nutrire Col. Vulg. nutrisse. —244. resident R. 1, Parm. Med. resedit ad marg. R. 1; cf. ad V, 3.

246. Pyrenes montibus R. 1, et Med. cf. XV, 504, et inf. v. 278. —252. prætentaque conj. N. Heins. non male, ut plane h.l. respondeat Virg. Æn. VI, 60; conf. Burm. ad Val. Fl. V, 167. —255. juncta et honores scripti. Vulgo invicta et honore.

265. Vulgo Exsiliit. Sed vid. ad VII, 46. —267. Congeminans, non Congeminat, scripti. —272. Hic ex emend. N. Heins. reposuere Drak. Lefeb. Ern. ut jungantur Hic, qui tunc orabat, etc. Sed hæc ratio durissima est, quum tot verba interposita sint, et multo simplicior faciliorque expeditu vulgata lectio, Hinc, h.e. abhinc, postea, tempus erit, quum regem ducet, etc. —275. puppesque, non puppemque, scripti; cf. v. 180.

277. Concurrere Col. Put. R. 2. Vulgo Concurrunt. —280. norant recte, puto, conj. Drak. —284. tum versus, non conversus, scripti. —286. Latios scripti, nisi quod Latio in Oxon. Vulgo Latium.

290. excideret Col. quod recepit Lefeb. occiderit et lustrarit emend. N. Heins. —293. Fert animus maluerit idem, non inprob. Drakenb. qui tamen utramque dictionem exemplis firmavit. —297, 298. quîs vincere planta Pernici, et studium corrig. N. Heins. Sed a vulgata lectione hæc nimis abhorret, nec video cur illa tantopere frigeat. —300. e recte ediderunt Raphel. Cell. Drakenb. probb. Dausq. et N. Heins. conf. inf. v. 449. Vulgo et.

304. similatasque scripsi pro simulatasque; conf. ad lib. II, vers. 553. —305. abortis Putean. —308. Drakenborch. post lacte, non post sacro, distinxit, auctore N. Heins. Nil interest. —309. odoriferis adspergit roribus, hoc est vino, vel unguentis, conj. N. Heins. Sed floribus et coronis sepulcra mortuorum, et quum humarentur, et quotannis, adspersa esse, recte jam monuerunt Drakenb. et quos laudavit, Cerda ad Virgil. Æn. V, 79; VI, 885; Noris. ad Cenotaph. Pis. III, 6; Broukh. ad Prop. I, xvii, 22, et ad Tibull. II, iv, 48; vii, 14. —311. cantet, veneratur Put. caneret v. Colon: Vulgo cantat, veneratur. Hinc canit et v. emend. Barth. Adv. X, 7, (cui τὸ cantat muliebre et convivio dignius videbatur) et canere et venerari N. Heins. Hoc in contextum recepit Lefeb., illud vero Drak. et Ern. quos sequuti sumus: nam infinit. histor. alienus ab h.l. ubi cum vocat jungitur, nec quisquam facile dixerit vocat et canere pro canit. 314. æquato fremitu conj. N. Heins. et v. 318, moto cornu.

321. cursus Colon. —322. Verba certamine certantum mireris neminem obfendisse, præcipue quum vox certantibus modo præcesserit. Pro certantum forte legendum hortantum (ὁμόκλησάν τ’ ἐπέεσσιν et κέκλοντο δὲ οἷσιν ἕκαστος Ἵπποις, Iliad. ψ, 363, 371) vel cædentum, scilicet flagris, seu scuticis equos. —324. præcipites ex emend. N. Heins. recte substituit Drak. pro vulg. præceptis.

333. curru Colon. unde raptoque curru non male corrig. N. Heins. quod recepit Lefeb. —334. Lampo Col. conf. ad II, 149. —337. præcepto limite ex scriptis et R. 2, edidit Lefeb. recte forsan, vid. inf. not. ad v. 390; conf. tamen sup. ad IV, 802. limine malebat N. Heins. quum de initio cursus agatur. —339. vires Col. Oxon. Tell. viris R. 2. juris Put. Vulgo voces.

346. Proximus, a primo distans, quantum æquore currus Occupat ipse loci distans; sed, etc. conj. Salmas. ad Solin. pag. 630. —348. Paucates Putean. passim. patrio insigni scribendum videbatur Salmas. l.l. Sed per adpositionem, poetis solennem, hæc dicta esse, jam monuit N. Heins. —351. enim pro tum conj. N. Heins. —354, 355. Ita recte Col. et Ox. In reliquis libris, omisso versu integro, legitur, Cinyphio rector radiabat fronte Peloro. Camphasus ipse, asper, etc.

356. Caucasus ubique Col. Cauphasus Put. Campasus Salmas. l.c. p. 631; conf. ad v. 367. —357. rosumque, vel rasumque malebat N. Heins. —364. Ita Col. et Ox. Nec aliter edd. Marsi et Martini Herbip. nisi quod τὸ ad omissum sit. Nullus erat timor: ad Zephyri Put. Unus erat levis, ad Z. R. 1, Parm. Med. Unus erat levis, ut Z. ed. Junt. et inde aliæ. —365. Vectonum Colon. et edd. tantum non omnes. Sed vid. ad III, 378. —367. Caucasus scripti et priscæ edd. Vulgo Camphasus, ut v. 355. —368. Ipsumque Ætolo Diomedi c. Tinde emend. Salmas. de quo vid. not. ad III, 367. —370. Tradebant Col. Cadebant Oxon. Ducebant Tell. Cedebant R. 1, Parm. Med. Vulgo Credebant. —373. In spatio scripti et R. 2, quod recepere Drak. Lefeb. Ern. prob. N. Heins. conf. not. et interpr. Virg. Ge. I, 513.

381. ut, non et, Col. Tell. R. 2. —382. Cyrni Col. Vulgo cernit. 390. Vulgo male post campum major distinctio posita. —393. Qui ferat reposuit Lefeb. ut sensus sit: non restat hianti spiritus, qui ferat illum ad metas. Sed recte etiam dici aliquem posse spiritum ad metas ferre, jam monuit Ern. 395. curvos scripti. Vulg. lævos.

402. artus R. 1, Parm. Med. unde astus conj. N. Heins. qui etiam lævo conatu malebat. Sed Drak. τὸ artes firmavit coll. Plin. VIII, 42, Quum puderet, hominum artes ab equis vinci, peracto legitimo cursu ad metam stetere.403. certatque libri veteres. Vulgo certaque. —405. primævo f. j. legebat Salmas. ad Solin. p. 636; conf. ad I, 376.

429. præcellat Col. et Put. præcellet Oxon. Vulg. præcellit. —431. favore emend. Gron. Obss. II, 14. At vid. not. —436. perscindit R. 1, Parm. Mediol. unde præscindit conj. N. Heins.

440. metæ corrig. Lefeb. vocem poeticam substituens vulgari; cf. v. 518.

446. at, non ac, Colon. et Rom. 1, ad marg. —448. hinc pro huic Oxon. Put. R. 1, Med. et Marsi edd. Alterum tulit omittitur in R. 1, et Med. —452. est pro et Put. est: et Mars. et Mart. Herbip. at vel ast recte, puto, corrig. N. Heins. qui tamen non damnabat conject. Dausq. Tertius inde honor est: postremo, quæ firmatur c. Put. et recepta est a Lefeb. Deinde Atlanta edidi ex emend. N. Heins. post Lefeb. et Ern. Atlantem etiam conj. Cort. vel Livin. Vulgo Atlantis. —454. Accitum scripti et R. 2. Vulgo Attritum. —455. sortem cassam conj. N. Heins. et —457, lectæ pro læta.

460. cursus Col. et Put. currus Oxon. Vulgo cursu. —463. discedens Col.

468. Hic versus, qui ab edd. tantum non omnibus abest: legitur in quatuor scriptis et Rom. 2. Sed Nox in Put. et Hos in Tell. Deinde adspersus in solo Putean. adspersas in Rom. 2. adsperus in Tell. Asperus in Colon. et Oxon. —469. patrio c. ab amne corrig. N. Heins. coll. vers. 526. —470. Ita Col. parto certamine Oxon. Vulgo parco certamine, prob. Barth. Adv. X, 7, ut sensus sit: non erat parca in exornando puero, ut certamine contendere cum ceteris Corduba videretur. haud parce certamina l. f. conj. Modius Novant. Lect. Ep. LV. Non male! —473. Eurythus et Euritus al. —474. Sætabis pro vulg. Setabis scripsit Drak. vid. ad III, 373.

478. pectora, non corpora Put. R. 2, Med. 483. Vocibus pro Unguibus conj. N. Heins. et Auribus Cort. Deinde laudi pro anheli in Putean. unde blandi suspicabatur N. Heins. —484. grex incitus eidem legendum videbatur. Non male; conf. tamen vers. 464, 486, 487.

489. Euritus Col. Vulgo Eurythus, ut v. 473. —492. Prægressæ, et mox isse pro esse conj. N. Heins. —496. levi cursu perperam opinabatur Dausq. in cujus ed. etiam operarum errore leni legitur. Mox currens Col. Put. et R. 2. currus Ox. Vulgo cursum. —497. visus Col. et Put. visu Ox. Vulg. visum. —499. et auras Col. ut et conj. Dausq. ac Barth. Vulgo erumpit ad auras, Prævehitur T.500. Thero Oxon. vid. ad II, 149. Mox Cyllenida plantam scripti, Basil. Wolfii, et Mars. in comment. Cyllenia planta R. 1, et Med. Cyllenida planta edd. Marsi in contextu errore operarum, et hinc aliæ. Cyllenide planta corrig. Barth. Adv. X, 8, sed ita sex ablativi concurrunt. —505. consequitur emend. N. Heins. et vers. 506, tactus pro tantis, vel, quod Drak. adridebat tantis eventibus h.e. successibus Eurytus ales. Withof. corrigit Spes trepidat, tantis conterritus Eurytus alis.

509. Therona scripti perperam. —513. Urebat limes, h.e. unum ex septem spatiis, opinabatur N. Heins. —516. æquatur primus edidit Marsus et deinde alii. —522. juvenes Put. juvenem R. 2. Hinc tardatum juvenem edidit Lefeb. quod reponendum censuerat Draken. Verbum evadere apud Silium quidem plerumque quarto casui jungitur: (vid. Ind.) sed tum effugere letum, hostem, vincula, etc. significat, quod h.l. non satis convenit. Mox ad præmia scripti et R. 2. ad prœlia R. 1, Parm. Med. et Mart. Herbip. ed. prœlia, omissa præpos., edd. Marsi. in prœlia Junt. et inde aliæ.

528. Districtus primus edidit Nicander et post eum alii. Male! conf. XVII, 164, ubi Drakenborch. monet, destringere esse nudare re aliqua, distringere in partes diversas trahere; conf. quos laudat, Intpp. Horat. Od. III, i, 17: Gronov. ad Liv. XXVII, 13; Heins. ad Ovid. Fast. II, 99 et 207; Cuperi Obss. IV, 5. —529. crimine noxia vita malebat N. Heins. —531. Hi crevere Colon. et Teller. His crevere Oxon. Hic crevere Rom. 2, ut et conj. N. Heins. Hi ervere Put. Ii crevere R. 1, Parm. Med. Decrevere edd. Marsi in contextu, non in commentt., et inde aliæ. Discrevere perperam corrig. Barth. X, 7, quum in Ox. Hyscrevere invenisset. —533. quidnam non Marsi Ven. post. et Paris. quidam non Marsi Ven. prior. Quos inter gemini (quidnam non regibus ausum? Aut quodnam regnis, etc.) maluerit N. Heins. —534. regnis Put. regnus Oxon. Vulgo regni.

540. multumque emend. N. Heins. —541. sub umbris priscæ edd. cf. ad XI, 257. —546. juncta edidit Wolf. in Basil. et deinde alii.

555. Hactenus Coloniensis liber, qui hinc ad finem usque pro dolor! mutilus est.

558. fine tacite scripsit Lef. —559. Hic versus, quem præter R. 2, nulla editio ante Drak. adnoscit, legitur in Ox. Put. Tell. R. 2. Ejus loco in ed. Benessæ, Junt. et quæ inde expressæ sunt, post v. 560, exstat hic: Adcola Burnus avis majorum et stemmate clarus, qui a Mstis et antt. edd. abest, eamque ob causam a Drakenb. ejectus est. Verum ne sic quidem locum integrum esse, nec ripam metalli bene dici posse ripam, in qua aurum reperiatur, jam monuit Drak. Burnus, agris pollens quem m. r. m. emend. Hœft. Batavus in Peric. crit. ut jungatur: quem ripa pollens metalli ex agris misit. Sed recte quærit Ernesti, an hæc quoque commodum habeant sensum. Ceterum Burrus in Oxon. Burnus al. ut Burni v. 567, ubi Burim in Put. et Parm. Withof. restituto versu, quem Heins. et Drak. ejecerant, legendum putabat, Burrus avis pollens, quem missis figere telis, Qua Tagus aurif. pall. turb. aren., Laudabant quidvis, majorum et stemmate clarus, Et Glagus, etc., vel unum versum ex duobus conflandum, Burrus avis pollens, majorum et stemmate clarus, Qua Tagus, etc. —564. Ludibilisque Oxon. et Put. Missilibusque conj. D. Heins. —565. volucrisque vagam nubem, h.e. volucrum ingentem numerum, legendum censebat N. Heins. —567. Hic et quatuor sqq. versus desunt in Oxon. Tell. R. 1, Med. et edd. Marsi, qui tamen in comment. eos interpretatus est. Leguntur, quamvis conrupti, in Putean. R. 2, Parm. Ben.; in Junt. vero et, quæ inde expressæ sunt, edd. hoc ordine se excipiunt: bellator Ilerdes, Cui ludus, nullam... damam. Laus Burri prima, etc. His Burim Put. Vulgo Laus Burni; conf. ad v. 559. —568. Est donum serva ex emend. Barth. Adv. X, 7, et N. Heins. (qui etiam It et Fit donum conj.) edidere Drak. Lefeb. Ern. Sidonium Syria Putean. Et donum serva Parm. Vulgo Est Damum serva. —569. Ad quem proxima honore ex Put. recepit Lefeb. qui τὸ honore etiam reperit in Rom. 2, et Parm. At cui proxima honore P. conj. N. Heins.

580. testatur præstiterit judice eodem N. Heins. Sed Drak. jam recte cepit hunc verborum nexum: Scipio, gaudia mentis vultu testatus, ut fratrem et Laelium meritis donis adfecit, ipse etiam hastam contorquet. 585. testatur Putean. quod recepit Draken. Vulgo testatus. —589. Est latam emend. Barth. Adv. X, 7, ne hæreat h.l. sermo, et repentina mutatio innuatur. Fit, latam spargens, quercus, dum nascitur, umbram conj. Burmann. ut ordo verborum sit: dum nascitur, fit quercus, etc. En latam spargunt quercus reposuit Lefeb. fide antiquorum, si credere fas est. Nil forte mutandum. Vid. not. Withof. conjicit, rami Latam spargentes, quercus dum nascitur, umbram, vel potius, Tum subitas frondes, celsoque cacumine ramos Fert latam spargens quercus, etc. —591. prætendere Oxon. protendere Put. Deinde hoc signi, vel signo corrig. N. Heins. et Burm.

594. fama, vel palma addicente conj. N. Heins. qui certe aliquid mendi latere suspicabatur. At vid. not. —595. flagrantibus ed. Dausq. errore operarum. —597. fugiens animis Tell. non par animis R. 2, ex interpretam. annis notavit Cort. ad marg.

605. jam pro tam opinabatur N. Heins. 612. Ausoniæ, non Ausonia, Ox. et R. 1, ad marg. —614. Vulgo Elisæo, cf. ad I, 81. —615. propioribus ausu legendum putabat Barth. Adv. X, 7. —619. avius, vel devius pro obvius conj. N. Heins. Tu fessos, scilicet Romanos, obvius hosti, deseris reposuit Lefeb. At vid. not. —620. protinus pro proditor edidere Benessa et Nicander, quos alii sequuti sunt.

622. notæ corrig. N. Heins. ut multiplex sibilus vitaretur. —624. Quanti, ut cedas Oxon. Put. Gryph. Vulgo Quanti est, ut cedas, vel credas. Quanti est, ut eas, i.e. in Africam abeas, emend. D. Heins. et Dausq. probb. Barth. et Cellar. Quanti est cedas rescripsit Lefeb. —625. Emerito est; tanto perculsi Put. quod recepi cum Drak. et Ernest. mutata interpunctione. Emerito? ast tanto percussi Oxon. ast R. 2, Mars. Asul. tacito percussi Rom. 2. ac tanti perculso Parm. Vulgo Emerito? ac tanti perculsi. Nostra lectio inepta videbatur Lefeb. qui Emerito? ast tanto percussi edidit. Emerito? ah! tanti perculsi emend. Dausq. 640. hæc post capta primus inseruit Wolf. in ed. Basil. heu addendum notavit Cort. Sed libri veteres neutrum adnoscunt. —644. fremebat Put.

651. cœlo Ox. quod in contextum recepi cum Lefeb. probb. N. Heins. et Drak. Vulgo telo; sed τὸ cœlo gravius est, et aptius jungitur cum nube belli. 654. sub numine (ut apud Virgil. Æneid. lib. IX, vers. 247) ex emend. Dausq. et N. Heinsii substitui cum Drak. Lefeb. et Ern. pro vulg. sub nomine, quod non plane displicebat Draken. si nomen deorum pro ipsis diis positum sit; conf. not. ad V, 161. —660. urbi ex emend. Dausq. recepi cum Cell. prob. N. Heins. Vulgo auri, quod præter Drak. servavit Ernesti, cujus hæc nota est: «Quid si, quod nemo tentavit, ex casu dativo vocem intelligamus, et signa de signis tubarum, ut sit signa auri referre, receptui canere, ut fit, quum loco movetur agmen.» Sed hæc loquendi formula durior est, quam ut Silio eam obtrudere ausim. ante Parm. Ben. et Lefeb. ut sit pleonasmus, qualis Terent. neque eum ante usquam conspexi prius. Afris, vel arvis corrig. Barth. Adv. X, 7. inde vel ultor N. Heins. (audi) Cort. —661. citra æquora conj. Barth.l.c. prob. N. Heins. ut Scipio dicat, tam prope se occidenti soli stetisse victorem, ut citra æquor solventem equos videre potuerit. Hanc conjecturam Cell. firmavit coll. Curt. IV, xiv, 24, per fulgorem solis, intra fines regni mei orientis. —665. Hannibali Ox. Put. R. 1, Parm. Med. Vulgo Hannibalem; conf. II, 53, et VIII, 60, quæ loca huic lectioni favent. —669. Exserta conj. N. Heins. ut Scipio innuat, se ad pugnam jam paratum esse, quum nonnullis, prælium inituris, brachium exserere moris fuerit. At vid. not.

674. Hannon, non Hanno, Put. conf. ad II, 277, et VIII, 22. 675. dedisset Put. —676. Si segnes Tell. R. 2. Mars. et inde Drakenb. Si segne Oxon. et Put. Segnia, si R. 1, Parm. Med. et Mart. Herbip. prob. N. Heins. Sed bene Drakenb. «Scipio, ait, non victorias suas extenuare voluit, Magonem, Hannonem, etc. segnitiæ adcusando; sed ejus se culpæ adfinem futurum fuisse ait, si, ut olim Fabius, cunctando bellum traheret.» —679. Vulgo Tibrim. Sed vid. ad VIII, 367. —680. depascere ex emend. Barth. Adv. X, 7, et N. Heins. reposui cum Drak. et Ern. pro vulg. deposcere, quod Lefeb. defendit coll. III, 202. Sed hunc locum plane dissimilem, et fortius quoque verbum Scipionis indignationi consentaneum esse, jam recte monuit Ern. —682. aditare perperam conj. Dausq.

690. sera, non sæva, Oxon. et Putean. Sed præstiterit, opinor, sera caventem, hoc est sero caventem, propulsare conantem incendium Carthaginis; ut sera comantem ap. Virg. Ge. IV, 122, et similia passim obvia. —691. Avertam R. 1, Med. et Basil. Wolfii. probb. N. Heins. Draken. Lefeb. et Ern. Vulgo Advertam, quod cum Drak. retinuit Ernesti tamquam non absurdum, quoniam Hannibal, si adversus sit ad patrias sedes, hoc ipso ex Italia aversus sit. —694. Audeat Mars. et Asul. Audiat R. 2, quod recepit Lefeb. qui propterea etiam bellarit, tamquam elegantius, scripsit. Sed præcessit videbit, cui audiet et bellabit obponuntur.

698. incensi ed. Dausq. —699. annuerunt R. 1, Parm. Med. annuerent Oxon. Vulgo annuerant, annuerunt non repugnat metri legibus; conf. ad V, 264, in Var. Lect. At sequitur dederunt. —700. Vulgo transmittere; conf. ad IV, 487.

Præfatio
Liber I
Liber II
Liber III
Liber IV
Liber V
Liber VI
Liber VII
Liber VIII
Liber IX
Liber X
Liber XI
Liber XII
Liber XIII
Liber XIV
Liber XV
Liber XVI
Liber XVII
Appendices
Index
Diatribe de Stylo Poetico