Post hæc, ostendens juvenem, sic virgo profatur:

«Hic ille est, tellure vagus qui victor in omni

Cursu signa tulit; cui pervia Bactra Dahæque;

765

Qui Gangem bibit, et Pellæo ponte Niphaten

Adstrinxit; cui stant sacro sua mœnia Nilo.»

762. juvenem, Alexandrum Magnum. 764 sq. Victoriæ Alexandri in Scythia, India et Armenia designantur. Cf. III, 612 sq.764. Bactra (nunc Balck) caput Bactrianæ, regionis extremæ imperii Parthici, in qua et in Sogdiana Alexander octo oppida condidit aliaque diruit, teste Strab. p. 517. —Dahæ, seu Daæ, Nomades in Scythia, ultra Hyrcanos et Caspium mare. Cf. Var. Lect. —765. Niphates, mons Armeniæ, sed h.l. fluvius, ut ap. Lucan. III, 245; Juvenal. VI, 409, et Martial. XII, 21, cujus tamen geographi mentionem non faciunt. Cf. Intpp. ad Hor. Od. II, ix, 20. —Pellæo ponte; v. ad XI, 381. —766. sua mœnia, Alexandria Ægypti; sua, suo nomine dicta; et Nilo ad distinctionem: octodecim enim Alexandrias enumerat Stephanus; D. Heins. —Nilus, hoc loco sacer dicitur, non tam perpetuo fluviorum epitheto (v. ad XII, 215), quam quia ab Ægyptiis summi numinis loco coli (vid. Plut. de Is. et Osir. Opp. T. II, pag. 353; Heliodor. Æthiop. IX, pag. 423; Max. Tyr. Diss. XXXVIII, pag. 393), et vel Oceani (Diodor. I, p. 8; Heliodor. l.c. p. 445), vel Osiridis ac Jovis nominibus condecorari solebat (Plut. Sympos. VIII, Qu. 8, pag. 729; Ælian. Anim. X, 46; Schol. ad Pind. Pyth. IV, 99; Jablonsky Panth. Ægypt. II, i, 4; IV, i, 14), unde in ejus honorem templa quoque exstructa et festa (Niloa) instituta. Vid. Stephan. v. Νεῖλος, Heliod. l.c. p. 423; Spanhem. de V. et Pr. N. T. I, p. 174.

Incipit Æneades: «Libyci certissima proles

Hammonis, quando exsuperat tua gloria cunctos

Indubitata duces, similique cupidine rerum

770

Pectora nostra calent, quæ te via, fare, superbum

Ad decus et summas laudum perduxerit arces

Ille sub hæc: «Turpis lenti sollertia Martis.

Audendo bella expedias: pigra extulit artis

Haud umquam sese virtus; tu magna gerendi

775

Præcipita tempus: mors atra inpendet agenti.»

Hæc effatus abit. Crœsi mox advolat umbra,

Dives apud superos; sed mors æquarat egenis.

767 seq. Æneades, Romanus, Scipio. —Libyci proles Hammonis; vid. ad I, 415, et IV, 478; Gell. XIII, 4; Ælian. V. H. V, 12; IX, 37; Plut. in Alex., Arrian. et Intpp. ad Curt. IV, 7; VIII, 5 et 10. —certissima proles Hammonis, ut ap. Virg. Æn. VIII, 301. —771. summas laudum arces, summas laudes, summum gloriæ fastigium. Drak. laudat Savaron. ad Sidon. Apoll. carm. XXIII, 140, et epist. VIII, 6; Barth. ad Claud. Paneg. Mall. Theod. v. 6.

772. Brevitas gravitasque sententiarum magnum et virum et poetam decet.

773 sq. bella expedias, conficias. —extulit sese, emersit ex artis rebus, vel potius, in iis excelluit, eminuit. Cf. ad II, 103. Withof. male suspicabatur actis pro artis. Ed.

777. Cf. V, 264 seq., et ibi not.

Atque hic, Elysio tendentem limite cernens

Effigiem juvenis castam, cui vitta ligabat

780

Purpurea effusos per colla nitentia crines,

«Dic, ait, hic quinam, virgo? nam luce refulget

Præcipua frons sacra viro, multæque sequuntur

Mirantes animæ, et læto clamore frequentant.

Qui vultus! quam, si Stygia non esset in umbra,

785

Dixissem facile esse Deum!» «Non falleris, inquit

Docta comes Triviæ: meruit Deus esse videri,

Et fuit in tanto non parvum pectore numen.

778. Præclarus de Homero locus, ad quem Silius ea transtulit, quæ de Musæo ac Marcello dixerat Virg. Æn. VI, 667 sq., et 861 sqq. ad quæ loca v. Heyne. —tendentem; v. ad VI, 335. —779. juvenis, Scipio. —Effigiem, umbram, imaginem, simulacrum. Cf. Brouckh. ad Prop. I, xix, 11, et, qui de h.l. copiose disputavit, Cuper. Apotheos. Hom. pag. 20, it. Heins. et Barth. ad Stat. Silv. II, i, 191; Scalig. ad Catull. p. 22. —castam; v. ad I, 481, et II, 698. —vitta, insigne deorum, vatum, sacerdotum, virorumque sacrorum et sanctorum. Conf. Heyne ad Virg. Æn. VI, 665 (ubi nivea vitta pro purpurea), et XII, 120. —781. quinam; cf. ad II, 645 in V.L.782. frons sacra; v. ad XII, 408.

784 sq. Junge quam facile dixissem, Deum esse eum! 786. comes et sacerdos Triviæ, Hecates, seu Proserpinæ, Sibylla. Cf. Virg. Æn. VI, 13, 35, 69. De Homero, pro deo culto, vid. Cuper. l.c. et ipsum illud marmor, ἀποθέωσιν ejus continens; de numine vero, quod poetis inest, Ovid. Amor. III, ix, 17 sq., et Fast. VI, 5 sq.; Drak.

Carmine complexus terram, mare, sidera, manes,

Et cantu Musas et Phœbum æquavit honore.

790

Atque hæc cuncta, prius quam cerneret, ordine terris

Prodidit; ac vestram tulit usque ad sidera Trojam.»

Scipio, perlustrans oculis lætantibus umbram,

«Si nunc fata darent, ut Romula facta per orbem

Hic caneret vates, quanto majora futuros

795

Facta eadem intrarent hoc, inquit, teste nepotes!

Felix Æacida, cui tali contigit ore

Gentibus ostendi! crevit tua carmine virtus.»

790. prius quam cerneret, ante descensum ad inferos, h. est, ante mortem, hæc cuncta, δεικτικως, loca infera et quæ in iis sunt. —terris; vid. ad III, 75 in V.L.791. Prodidit, descripsit in Odyss λ. —vestram Trojam: nam Romani a Trojanis oriundi.

793. Romula, ut ap. Hor. Od. IV, v, 1, ubi v. Jani. Sic et Dardanus sup. I, 14, ubi v. not. —794 sq. Quanto clariora Romanorum facta forent apud posteros hoc præcone Homero; Cellar. Recte: sed sententia haud bene expressa, et vereor ne intrarent librariis debeatur.

796 sq. Poetæ animo, quod jam Marsus, Dausq. et alii viderunt, obversabantur verba, quæ Alexander M. ad Achillis tumulum in Sigeo dixisse fertur: «O fortunate adolescens, qui tuæ virtutis Homerum præconem inveneris.» Vid. Cic. pro Arch. c. 10; Plut. et Arrian. I. —Æacides, Achilles, Æaci nepos.

Sed quæ tanta adeo gratantum turba requirens,

Heroum effigies majoresque adcipit umbras.

800

Inde viro stupet Æacide, stupet Hectore magno,

Ajacisque gradum venerandaque Nestoris ora

Miratur, geminos adspectat lætus Atridas,

Jamque Ithacum, corde æquantem Peleia facta.

798 seq. Scipio requirens, quærens, quæ tanta sit turba adeo gratantum: adcipit, audit, cognoscit, docetur a Sibylla (ut contra dare pro dicere) eas esse effigies heroum (v. ad v. 779) et majores umbras; cf. ad v. 751, et VIII, 145, gratantum sibi, h.e. lætantium. Sed v. Var. Lect.

800. Nota hic Achillis et Hectoris conjunctionem.

Les plus grands ennemis, les plus fiers adversaires,

Réunis dans ces lieux n’y sont plus que des frères.

Voltaire, Henriade, ch. VII. Ed.

801. Ajacis gradum, ut Αἴας μακρὰ βιβὰς, dicitur Homero, Iliad. η, 213, loco insigni, qui Silii animo obversatas videtur. —803. Ithacum, Ulyssem (vid. ad II, 180), corde, eloquentia, versutia, prudentiaque, æquantem facta Peleia, res gestas et virtutem Pelidæ; non minus prudentia insignem, quam Achilles virtute. Notus ex Homero Ulysses πολύτροπος, πολύμητις, πολυμήχανος, διῒ μῆτιν ἀτάλαντος.

Victuram hinc cernit Ledæi Castoris umbram:

805

Alternam lucem peragebat in æthere Pollux.

Sed subito vultus monstrata Lavinia traxit.

Nam virgo admonuit, tempus cognoscere manes

Femineos, ne cunctantem lux alma vocaret.

«Felix hæc, inquit, Veneris nurus ordine longo

810

Trojugenas junxit sociata prole Latinis.

804. Cf. ad IX, 295. —Victuram, mox in cælum redituram. —805. Alternam lucem; cf. Var. Lect.

806. Silius, ut nullam varietatis et poetici ornatus adhibendi occasionem prætermitteret, illustres etiam feminas recenset: in quo exemplum quoque Virgil. Æneid. VI, 445 seq. sequutus est. Bene autem ita rem variavit, ut non ex mythis, sed prisca Romanorum historia petierit exempla, et pro heroinis substituerit clarissimas gentis suæ feminas. —vultus Scipionis ad se convertit Lavinia, Æneæ conjux; quæ tamquam auctor generis romani commode memoratur.

807. virgo, Sibylla, admonuit, tempus esse, cognoscere, etc. —808. lux alma, ut ap. Virg. Æn. I, 306 (ubi v. Heyne), et VIII, 455. Cf. sup. ad III, 203. —vocaret sc. ad superos: nam orto sole infera loca a vivis relinquenda, et a Manibus repetenda sunt. Silius ad verbum fere expressit Virgil. Æn. VI, 538 sq., ubi v. Heyne.

«Vis et Martigenæ thalamos spectare Quirini?

Hersiliam cerne: hirsutos quum sperneret olim

Gens vicina procos, pastori rapta marito

Intravitque casæ, culmique e stramine fultum

815

Pressit læta torum, et soceros revocavit ab armis.

811. Martigenæ Quirini, ut Mavortius Romulus ap. Virg. Æn. VI, 778. —thalamos, consortem thalami, uxorem. Cf. ad III, 383. —812. Hersilia nota e Liv. I, 11, et Ovid. Met. XIV, 848. Conf. de raptu Sabinarum Liv. I, 9, 13, et Ovid. Fast. III, 179... 228. —hirsutos procos, priscos Romanos, horridam incultamque vitam agentes. Cf. ad I, 613 in Var. Lect.813. Gens vicina, Sabini. —pastori, Romulo, rapta est Hersilia, ut ejus conjux esset. —814. casa Romuli in Capitolio, ubi diu superstes fuit. Conf. Vitruv. II, 1; Ovid. Fast. l.c. v. 184 seq. Cerda ad Virg. Æn. VIII, 654; Prop. II, xvi, 20, et IV, i, 6 sqq. —Intravit casæ; conf. ad VI, 498 in Var. Lect. Verba culmi stramine fultum torum pastoritiæ horridæque vitæ consentanea. Silius forte respexit loca Ovid. Fast. III, 185, et Virg. Æn. VIII, 654; qui tamen versus, nisi mala manu inlatus, certe conruptus est. —815. soceros revocavit ab armis, quod Hersiliæ etiam tribuit Ovid. Fast. III, 206 seqq.; Livius, I, 11, pr. et 13 pr. tradit, Cæninenses Antemnatesque Hersiliæ, Crustuminos vero mulierum Sabinorum precibus reconciliatos esse Romanis. Suam quoque huic facto immortalitatem apud nos pictura asseruit. Ed.

Adspice Carmentis gressus: Evandria mater

Hæc fuit, et vestros tetigit præsaga labores.

Vis et, quos Tanaquil vultus gerat? hæc quoque castæ

Augurio valuit mentis, venturaque dixit

820

Regna viro, et dextros adnovit in alite Divos.

816. Cf. ad VII, 18. —817. Cf. Virg. Æneid. VIII, 340 sq. ibique Heyne. —tetigit quædam leviter, non omnia cecinit; Lefeb. labores, ut V, 561.

818 seq. Silius expressit Liv. I, 34: Tarquinio «aquila pileum aufert, et rursus capiti apte reponit: quod augurium adcepisse læta dicitur Tanaquil, perita, ut vulgo Etrusci, cælestium prodigiorum mulier. Excelsa et alta sperare complexa virum jubet,» etc. —castæ mentis, qualis vatibus est. Cf. ad I, 481; et II, 698. —819. dixit, prædixit, vaticinata est; vocab. propr. de vate. Vide Heins. ad Ovid. Ep. Heroid. V, 33, et Passerat. ad Prop. I, ix, 6. —820. in alite, ut V, 405.

«Ecce pudicitiæ Latium decus, inclita leti

Fert frontem atque oculos terræ Lucretia fixos.

Non datur, heu! tibi, Roma, nec est, quod malle deceret,

Hanc laudem retinere diu. Virginia juxta,

825

Cerne, cruentato vulnus sub pectore servat,

Tristia defensi ferro monimenta pudoris,

Et patriam laudat miserando in vulnere dextram.

Illa est, quæ Thybrim, quæ fregit Lydia bella,

Nondum passa marem, quales optabat habere

830

Quondam Roma viros, contemtrix Clœlia sexus.»

822 sqq. Apta pudicitiæ pudorisque imago. Justo dolori indulget poeta, cujus ævo vix pudicæ mulieres, nedum talia pudicitiæ exempla reperiebantur. —Lucretia, vel pueris nota e Liv. I, 57 sq., et Virginia (v. 824) e Liv. III, 44... 48.

828 sq. Cf. sup. X, 492 sqq.Lydia bella, ut Lydia castra X, 484.

Quum, subito adspectu turbatus, Scipio poscit,

Quæ pœnæ caussa, et qui sint in crimine manes.

Tum virgo: «Patrios fregit quæ curribus artus,

Et stetit adductis super ora trementia frenis,

835

Tullia, non ullos satis exhaustura labores,

Ardenti Phlegethonte natat: fornacibus atris

Fons rapidus furit, atque ustas sub gurgite cautes

Egerit, et scopulis pulsat flagrantibus ora.

831. Scipio procul, a sinistra forte, videt Tartarum, de cujus sede et de pœnis, quas damnati in eo luunt, v. Heyne in not. et Exc. VIII ad Virg. Æneid. VI, 557 seq. Harum tamen pœnarum et Tartari Silius jam sup. v. 542 seq., et 601 sq. mentionem fecerat; unde nunc contentus est pœnas mulierum memorasse. Quoniam enim inde a v. 809, feminas optimi exempli recensuerat, nunc pessimi alias iis adjungit, ut nulla varietatis ornatusque materies prætermittatur. —poscit, requirit, quærit. —832. Cf. Virg. Æneid. VI, 560, 561.

833 seqq. Tullia ejusque scelera notissima e Liv. I, 46 sqq. Conf. Ovid. Fast. VI, 603 seq. 834. stetit, vel ipsa super ora patris, vel in curru, qui substitit adductis frenis. Utroque scelus augetur: sed neutrum alibi legere memini, et is, qui jumenta ageret, frenos potius inhibuisse dicitur, ne per patris corpus ageretur. Itaque vel τὸ adductis pro simpl. ductis positum, vel atrocitas sceleris a Silio aucta videtur. —non ullos labores, nullum pœnarum exquisitissimarum genus (cf. ad VI, 386, et XII, 78.). —835. satis exhaustura, satis diu luitura. —836 sq. Cf. v. 563 seq., et Virg. Æneid. VI, 550 sq. —fornacibus, subterraneis receptaculis ignis, qui inde prosilit. —838. scopulis, saxis flagrantibus pulsat ora Tulliæ; cujus pœna apte efficta.

Illa autem, quæ tondetur præcordia rostro

840

Alitis, (en quantum resonat plangentibus alis

Armiger ad pastus rediens Jovis!) hostibus arcem

Virgo (inmane nefas) adamato prodidit auro

Tarpeia, et pactis reseravit claustra Sabinis.

839 sqq. Tarpeia ejusque flagitium notum e Liv. I, 11. Pœnam ejus poeta non male comminiscitur secundum fabulam de Prometheo, cujus cor, continuo renascens, aquila, ut Tityi vultur, exedere fingitur. De illo v. Hesiod. Theog. v. 521 seq. de hoc. Hom. Od. λ, 575 seq., et Virg. Æn. VI, 597 sq. Eumdem mythum respexit Silius inf. v. 873. —tondetur, ἀνακείρεται, κατακείρεται, ut simili loco Virgil. Æneid. VI, 598, et Senec. Agam. 18. Sed quantum a Virgilio distat Silius! Ed.841. Armiger Jovis, ut X, 108 et al. —843. pactis, qui mercedem cum ea pacti erant.

Juxta (nonne vides? neque enim leviora domantur

845

Delicta) inlatrat jejunis faucibus Orthrus,

Armenti quondam custos inmanis Hiberi,

Et morsu petit, et polluto eviscerat ungue.

Nec par pœna tamen sceleri: sacraria Vestæ

Polluit, exsuta sibi virginitate, sacerdos.

844. Describitur mira, et modo memoratæ similis pœna incestus, quam virgo Vestalis solvit. —domantur, puniuntur. —845. Orthrus, quod jam D. Heins. monuit, biceps canis Geryonæ et Cerberi frater comesque in inferis (v. Stat. Silv. II, i, 230, qui locus inde lucem adcipit), qui Ὄρθρος, dicitur Apollodoro et Qu. Calab. VI, 253. Ὄρθος, Eustathio, Hesiodo, ejus et Apollonii Schol. Ὤρος, Palæphato c. 40 (ubi conf. tamen Fisch.), et Gergittius Polluci V, 5. Cf. Heyne ad Apollodor. p. 390. — 847. morsu petit virginem. —eviscerat, ut apud Virg. Æn. XI, 723, et Cic. Tusc. Qu. I, 44 (in loco Ennii), et II, 9; Drak.

849. Minuciam designari suspicatur Lefeb. coll. Liv. VIII, 15. Sed aliarum quoque Vestalium incestum et pœnias memorant Liv. XXII, 57; XXVIII, 11; XLI, 2, et alii.

850

«Sed satis hæc vidisse, satis: mox deinde videnti

Nunc animas tibi, quæ potant oblivia, paucas

In fine enumerasse paro, et remeare tenebris.

850. Withof. distinguebat: mox deinde (scilicet addit vates): videnti, etc. —851 sq. Cf. sup. ad v. 555 seq. Mirum phantasma est Silii, quod res gestas Marii, Sullæ, Pompeii et Cæsaris ita vates prædicit, ut illas ex Orco in terras mox prodituros narret; Ernesti. Quod cur mirum sit, non adsequor: nam Marius XL circiter anno post bellum Punicum II natus est, ejusque temporibus vixit Sulla, nec ita multo post Pompeius et Cæsar. Neque etiam mirus est omnino recensus posteritatis, quem multo prolixiorem dedit Virgil. Æn. VI, 748, 893, in quo Cæsaris quoque et Pompeii mentio fit v. 827 seqq. —paucas ejusmodi animas sapienter et cum dilectu poeta recensuit, non multas: nam primum Maro hoc argumentum jam summo ornatu summaque arte ac copia tractaverat; deinde quæ ille hac occasione in gratiam Cæsarum dixit, Silius jam vaticinio inseruerat sup. III, 593 seq. reges vero Albani ac Romani cum aliis, quorum Virgilius meminit, jam ante b. Punicum I vixerant, et ab eorum recensu poeta doctus, cui alia magnorum virorum exempla suppeditabat historia antiqua, abstinuit, ut res variaret, non easdem repeteret; denique hic liber copiosiore rerum futurarum commemoratione in nimiam molem excrevisset.

Hic Marius (nec multa dies jam restat ituro

Ætheream in lucem) veniet tibi origine parva

855

In longum imperium consul; nec Sulla morari

Jussa potest, aut amne diu potare soporo.

Lux vocat, et nulli Divum mutabile fatum.

Imperium hic primus rapiet: sed gloria culpæ,

Quod reddet solus: nec tanto in nomine quisquam

860

Exsistet, Sullæ qui se velit esse secundum.

854. De origine parva consulis Marii cf. Juvenal. VIII, 245 seq. ibique Intpp. veniet in longum imperium; nam septies consul fuit. —veniet tibi; v. ad I, 46 in Var. Lect.855 sqq. Sulla non potest morari jussa et fatum nulli Divum mutabile, h.e. leges fati et tempus (mille lustra, v. 558) iis definitum, quo perfecto lux vocat animas, h.e. illis in nova corpora et ad superos redeundum est: nec diu amplius potabit amnem soporum, aquam Lethes bibet, h.e. mox nascetur; quo sensu etiam de Mario dicitur nec multa dies jam restat ituro ætheream in lucem. Cf. sup. ad v. 554... 559. Ita, nisi me omnia fallunt, hic locus explicandus est, non, ut Ernesti putat: Sulla non potest impedire leges fati, quod Marium Romæ destinavit.

858... 860. Sulla primus dictaturam perpetuam rapiet, in quo culpandus quidem erit, sed laudandus quoque propterea quod solus eam sponte et brevi tempore post deponet legibusque remp. reddet; Cæsar contra et Cæsares, vel imperatores, summam in republica potestatem ad exemplum ejus suscipient, sed illa se abdicare nolent. Res notissima ex historia Rom. Sullæ secundum potestate, eo inferiorem (ut ap. Virgil. Æn. XI, 441 al.), vel secundum ab illo.

Ille, hirta cui subrigitur coma fronte, decorum

Et gratum terris Magnus caput: ille Deum gens,

Stelligerum adtollens apicem, Trojanus Iulo

Cæsar avo; quantas moles, quum sede reclusa

865

Hac tandem erumpent, terraque marique movebunt!

Heu miseri, quoties toto pugnabitur orbe!

Nec leviora lues, quam victus, crimina victor.»

861. Imitat. Virg. Æn. VI, 827... 836. —Ille, quem vides, est Pompeius Magnus. —hirta frons majestati conciliandæ, Barth. Adv. XXII, 8. Cf. inf. XVI, 121. —862. ille Julius Cæsar Trojanus, Deum gens, qui originem refert ad Iulium Trojanum, Æneæ filium, Veneris nepotem. Cf. ad II, 185, et Virg. Æn. I, 286 sq.; VI, 835 sq. De stelligero apice v. Suet. Cæs. c. 88; sup. ad III, 629, et Broukh. ad Prop. IV, vi, 59. —863. Iulo avo, auctore generis. —864 seq. Silius ad verbum fere expressit locum Virgilii de bello civili, inter Pompeium et Cæsarem gesto, Æneid. VI, 828 sqq. —sede hac in inferis reclusa, post ingressum vitæ et reditum ex inferis. —tandem, post mille lustra, sup. v. 558. —865. erumpent exquisite de cupiditate, qua ardent quasi, ad vitam redeundi et rebus gestis inclarescendi.

866. Heu miseri Romani. His verbis et v. 868 seq. bene ac commode deploratur bellorum civilium calamitas; et mox δεινῶς crimina dixit poeta. —867. Et victus Pompeius interficietur, et victor Cæsar: quod notum vel ex Sueton. Cæs. 35 et 82; Appian. b. Civ. II, 84 sq., et 111... 117.

Tum juvenis lacrimans: «Restare hæc ordine duro

Lamentor rebus Latiis: sed luce remota

870

Si nulla est venia, et merito mors ipsa laborat,

Perfidiæ Pœnus quibus aut Phlegethontis in undis

Exuret ductor scelus, aut quæ digna renatos

Ales in æternum laniabit morsibus artus?»

«Ne metue, exclamat vates, non vita sequetur

875

Inviolata virum: patria non ossa quiescent.

869. luce remota, vita finita, post mortem in inferis. —870. venia criminum. —mors ipsa laborat, doloribus, calamitate, h.e. mortui quoque et animæ in inferis plectuntur et patiuntur mala. Hæc formula docta est et exquisita, non dura, ut notat Ern. —871 sq. Cf. simil. loc. de pœnis, a Pœno, Hannibale, olim luendis, et extremis ejus fatis, sup. II, 699 sqq.in undis exuret scelus; cf. XVII, 564, et Virg. Æn. VI, 742, ibique Heyne. —873. Cf. sup. ad v. 839.

875. Inviolata vita, est vel flagitiis non contaminata, a scelere pura, vel quæ malis non urgetur aut vexatur, adeoque jucunda et felix: hoc aptius est loco nostro. —patria non ossa quiescent; vid. ad II, 574 et 701 sq.

Namque ubi, fractus opum, magnæ certamine pugnæ

Pertulerit vinci, turpemque orare salutem,

Rursus bella volet Macetum instaurare sub armis.

Damnatusque doli, desertis conjuge fida

880

Et dulci nato, linquet Carthaginis arces,

Atque una profugus lustrabit cærula puppe.

Hinc Cilicis Tauri saxosa cacumina viset.

876. magnæ pugnæ ad Zamam, de qua v. inf. XVII, 292 sq., 386 sq.; Liv. XXX, 29 sqq. —877. Expressit poeta verba Liv. XXX, 35 extr. «Hannibal fassus in curia est, non prælio modo se, sed bello victum, nec spem salutis alibi, quam in pace inpetranda esse;» et cap. 36: «Decem legati auctore Hannibale missi ad petendam pacem... orantes inplorantesque fidem et misericordiam Scipionis.» Cf. Polyb. XV, 18 et de ipsis conditionibus pacis Liv. l. I, c. 37. Hannibal clam nuncios literasque ad Antiochum Syriæ regem misisse eumque ad bellum Romanis inferendum sollicitasse credebatur. Cf. Liv. XXXIII, 44. —878. Macetes, Μάκετες, vel Macetæ (tum Macetum pro Macetarum) Macedones, ut inf. XIV, 5; XVII, 415, 633, sic dicti a Μακετία, parte Macedoniæ. Conf. Intpp. ad Gell. IX, 3 pr., et Justin. VII, 1; Scalig. Lect. Auson. I, 23, et Gron. ad Senec. Herc. fur. 980. —Macetum arma pro Syris dixisse videtur Silius, quia Antiochus M. abnepos fuit Seleuci Nicatoris, ducis Macedonum, qui post Alexandri M. mortem regnum Syriæ obtinuit. An respexit fœdus inter Antiochum Philippumque ictum, bellumve Philippicum, quod Antiochico occasionem dedit? Cf. Polyb. lib. III, 2, 7, et 32; XV, 20; XVIII, 22. Sed illa ratio præstiterit: Silius autem epitheta longius petita amat. Vid. ad I, 6.

879... 882. Hannibal a Romanis adcusatus Carthaginem relinquit et in Asiam ad Antiochum M. perfugit. Conf. Liv. XXXIII, 47... 49. Taurus maximus mons Asiæ minoris, cujus pars est Cilicia.

882. Cilicis Tauri ut apud Ovid. Met. II, 217. Nota est Cilicia extra et intra Taurum, aspera, seu τραχεῖα et campestris.

«Proh! quanto levius mortalibus ægra subire

Servitia, atque hiemes, æstusque, fugamque, fretumque,

885

Atque famem, quam posse mori! Post Itala bella

Assyrio famulus regi, falsusque cupiti

Ausoniæ motus, dubio petet æquora velo;

Donec, Prusiacas delatus segniter oras,

Altera servitia inbelli patietur in ævo,

890

Et latebram munus regni. Perstantibus inde

Æneadis, reddique sibi poscentibus hostem,

Pocula furtivo rapiet properata veneno,

Ac tandem terras longa formidine solvet

883 sqq. Conf. II, 223 sq. ibique not. —886 seq. Assyrio, Syrio (ut XI, 41), regi, Antiocho M. famulus, cui operam suam addicet, ut deinde Prusiæ, unde v. 889, altera servitia, quod jam notavit Drak. Cf. Liv. XXXIV, 60. —falsus cupiti Ausoniæ motus, frustratus spe in bello Antiochico adversus Romanos posita, quod male cessit. Cf. Liv. XXXVI, 19 seq. —887. dubio velo, dubius quo contendat. —888. Ad Prusiam regem Bithyniæ confugiet, et, ne Romanis tradatur, venenum sumet, quod ante præparatum ad tales casus habebit. Cf. Liv. XXXIX, 51. —889. inbelli in ævo, in senectute. Confer cum hoc loco verba Juvenalis, sat. X, 160 seq., ubi eadem suo quisque modo expressit: «atque ibi magnus Mirandusque cliens sedet ad prætoria regis, Donec Bithyno libeat vigilare tyranno.» Ed.892. Conf. II, 705 sqq.893. Verba Maroniana Ecl. IV, 14, et morientis Hannibalis apud Liv. XXXIX, 51. Hunc Hannibalis exitum multi poetæ in scenam protulerunt, e quibus ante alios mihi nominandus est Firmin Didot, qui infensissimum nomini romano hostem vividis coloribus totum expressit, eumque morientem pulcherrimo hoc versu prosecutus est: «Rome! Annibal mourant te livre enfin la terre.» Ed.

Hæc vates, Erebique cavis se reddidit umbris.

895

Tum lætus socios juvenis portumque revisit.

894. Verba Homeri Od. λ, 194 et 626, ut v. 895; Virgil. Æn. VI, 900. Nemini persuadere volumus, ut credat Silium ex apertis Virgilii et Homeri voluminibus hæc similia verba nunc descripsisse: sed tamen poetam illorum lectione imbutum ex hac similitudine adnoscimus, quod genus imitationis maxime intelligi volumus, quum de imitatione loquimur; Ernesti.


Liber XIII: Variæ Lectiones

2. torvo vultu Med. forte rectius, judice Lefeb. Sed Silium similibus Græcismis ubique delectari recte monuit Draken. Conf. Heins. et Burm. ad Valer. Fl. III, 343. —4. radens scribendum esse opinabatur N. Heins. ut designaretur, Turiam, vel Tutiam, rivum tenuem et exiguum, quum ripas non haberet, pro ripis gramina radere (vid. not. ad IV, 350), h.e. per plana et campos labi. At vid. not. —5. Tutia Tell. R. 2, Med. Marsi, Mart. Herbip. Junt. Ald. Gryph. Nut. unde recepi cum Lefeb. et Ern. Tucia Oxon. Put. R. 1, Tuscia Parm. Turia ed. Basil. et hinc aliæ recentt. forte et sic Col. ac vulgg. edd. Liv. XXVI, 11, ubi tamen Sigonius Tutiam ex vetustis libris prætulit, quam lect. retinuere Gron. Drakenb. et Ern. Conf. Cluver. Ital. ant. II, 10, 710. Præter Silium et Livium nemo mentionem facit hujus fluminis sive rivi, quem Dausq. perperam confundebat cum Thuriis, magnæ Græciæ urbe, quæ et Sybaris dicebatur. Notior est Turia, seu Turias et Turius, Hispaniæ fl. (hod. Guadalabiar) de quo vid. Plin. III, 3; Mel. II, 6; Sall. Hist. II. —12. si nunc se sisteret maluerit N. Heins. inprob. Lefeb. qui confert I, 585. —15. grandine scripti. Vulgo sanguine. —16. gentes, vel menti conj. N. Heins. et genti Drak.

24. perrupit Oxon. et Put. Vulgo perrumpit. —28. postremus ad marg. Rom. 1.

30. Argiripæ pravum decus Colon. unde veram lectionem Silio restituit N. Heins. Tertia syll. voc. Argyripa corripitur, ut supra lib. IV, v. 554, et inf. XVII, 322, ad exemplum Virg. Æneid. XI, 246, ubi vid. Heyne. Aggripe parvum decus Put. Agrippæ parvum d. R. 1, Parm. Med. Argirippa Marsi ed. Ven. Agrippæ haud parvum d. edd. Marsi, Junt. Ald. et al. Agrippa haud parvum d. ed. Wolfii Basil. et inde aliæ. Eædem aliæque aberratt. vid. ap. Virgil. l.l. 31. Œnea scripti, Æneæ R. 1, Parm. Med. Vulgo Œnei. —32. Autolidas id fuit ignobile nomen Col. et Put. ex quorum vestigiis felici et admodum probabili conjectura veram lectionem revocavit N. Heins. qui bene suspicabatur, nomen hic latere viri cujusdam, et intelligenda hæc esse de Dasio Altinio Arpinate, principe civitatis opulentoque homine, qui, sequutus primo partes Punicas, postea ad Romanos defecerit; vid. Liv. XXIV, 45. Noti quoque alii Dasii proditores, Brundusinus et Salapinus, e Liv. XXI, 48, et XXVI, 38. De constructione hac, Dasio fuit haud i. nomen, vid. not. ad XI, 58, Ætholidas inter fuit R. 2. Vulgo Œtolidas inter fuit haud i. n. Male! Œnidas (hoc est Ætolos) inter fuit conj. Dausq. quod recepit Cell. qui et Ætolos reponi posse notavit. —43. Secunda syll. voc. Therapnæis corripitur, vid. ad VI, 303, et Heins. ad Ovid. Met. VI, 468. Ilion Cessuram malebat N. Heins. quem vide ad Ovid. Epist. Her. I, 48, et Met. XIV, 47; Conf. et Bentl. ad Horat. Od. III, iii, 23. Sic et Excisa ferro est Pergamum dixit Seneca Troad. v. 14, ubi vid. Gron. Sed tam Ἴλιον, Ilium et Ilion, quam Ἴλιος et Ilios scribitur, vid. Heins. l.c.

47. evadit Put. —48. amolitus conj. N. Heins. Sed vid. not. —50. male e R. 2, recepit Lefeb. et sic scribendum putaverat N. Heins. prob. Drak. ut sententia h.l. esset, ut damnum et perniciem nostram effecit, ut Troja capi potuerit. Eodem tamen sensu Ernesti vulgatam adcepit lectionem, quæ et placebat Burm. coll. v. 61, neque displicebat Drak. si mala exponerentur infelicia, et v. 51; Sed, non Nam, legeretur. —51. Nam Col. Oxon. R. 1, Parm. Mediol. Mars. et Mart. Herbip. quod h.l. pro en, ecce, ut passim in Virg., positum notat Lefeb. Cf. Heyne ad Virg. Ge. IV, 445, et Æn. VI, 378. Vulgo Sed. Œnotriis Ald. Gryph. et alii. At vid. not. ad VIII, 46. 60. vobis R. 2. Enimvero ipsa Pallas non Arpis, sed Lavinii et deinde Romæ vult coli. —61. nomina Put. meliori malebat N. Heins. et sic tacite edidit Lefeb. —62. Huc vittas Col. Tell. R. 2, Huc intras Oxon. et Put. Huc mitras R. 1, Parm. Med. Deinde castumque Col. R. 1, Parm. Med. Ben. Vulgatæ lectionis, Huc intra captumque, auctor est Marsus, raptumque (a Diomede et Ulysse) malebat Burm. Sed vid. not.

67. Hic versus N. Heinsio suspectus erat, quia Diomedes non manu venerit armata (conf. v. 78), et fulgentia castra ab hoc loco aliena. At vid. not. —68. pignore Colon. Sed elegantior adpositio; N. Heins. —69. candentis priscæ edd. et v. 71, Anchisiadæ. Male! Anchisiada putabat N. Heins. quod tacite recepit Lefeb. vid. ad lib. III, v. 650. —75. ævum Putean. —76. inermes quatuor scripti et R. 2. Vulgo inertes; cf. Heins. et Heyne ad loca similia Virg. Æn. X, 595; XI, 414, 672; XII, 311. —78. trepidus Col. Male! conf. v. 68. —81. aras, non oras, Col. Oxon. et R. 2. Eleganter aras patrias poeta dixit pro patria. Cf. Heins. et Heyne ad Virg. Æneid. XI, 269, ubi lectio patriis aris etiam Silii imitatione firmatur. 84. Dives ubi annoso, vel antiquo luco legendum esse et sequentia id confirmare opinabatur N. Heins. —86. fani Colon. Vulgo Fauni: Male! —90. Hac Colon. Rom. 1, Parm. Med. Hanc Oxon. et Puteol. Hec Marsus errore librariorum, qui tamen vulgatam lect. Hæc peperit. —91. contemtus malebat Burm.

94. haud lentus (ut ap. Liv. XXVI, 12, pr. repentino adventu) emend. N. Heins. et edidit Lefeb. Non male; vid. tamen not. Regina Oxon. cum nonnullis ex primis edd. non inprob. Drak. cujus nota est hæc: «Qui nomen a ῥήγνυμι deducunt, quod fama sit, eo in loco impetu maris Siciliam: ab Italia abruptam esse, Rhegium malunt: his vero, qui a Rege derivant propter loci splendorem, Regium placet, ut Grævio ad Cic. Epist. Fam. XII, 25. Antiqui lapides literati, nunc addita, nunc detracta adspiratione, utramque orthographiam agnoscunt.» —97. miserique Mars. et quidam alii. —99. urbis Col. —101. admissum Oxon. cum priscis edd. —106. conjunctis Put.

111. At Colon. et Putean. Vulgo Ac. —114. Tum emend. Dausq. Sed vulgata quoque lectio bene se habet; offulsit Colon. Conf. Heins. ad Virgil. Æneid. IX, 110, 731, et Valer. Flacc. IV, 482. Vulg. effulsit.

115. Teucris pro terris scribendum censebat N. Heins. —118. parvam molitus emend. idem, putans moliri esse id. qd. moderari, fingere, regere, ut moliri parva tela manu, iter, terras, ap. Senec. in Hippol. Œdipo et Troad. 682, quæ tamen exempla ad hanc verbi vim probandam nihil faciunt. Neque hanc conjecturam mihi persuasit Lefeb. coll. Ovid. A. A. II, 319. —123. renovare Nicander et post eum alii edidere.

129. sed enim, non sed jam, scripti; confer not. ad I, 33. Deinde nox scripti, R. 1, Parm. Med. mox R. 2. Vulgo mors, ex interpretamento, vid. ad II, 574. Vocab. tamen nox nude positum pro morte nunc, præsertim de cerva, recte, opinor, displicuit Ernesto V. C. ut et N. Heins. inf. v. 270. —136. Mactat, Diva, tibi enim gratissima sacra Col. mendose! Macta, Diva, tibi, tibi enim hunc, gratissima sacra conj. N. Heins. tibi, tibi enim hanc non male reposuit Lefeb. coll. loco simillimo Virgil. VIII, 84, ubi vid. Heyne de usu voc. enim.

141. terris Parm. —142. Tum R. 1, Parm. Mediol. pavitans scripti, R. 1, Parm. Med. —145. dabat, non dedit, Col. —144. parere lacerto conj. N. Heins. superante ad marg. Silii sui notaverat Corte laudaveratque Markl. Epist. crit. p. 40. Sed vid. not. —146. Vulgo alituum. Male! et lituum Mars. ed. Ven. ac lituum est ex emend. Dausq. et N. Heins. non est lectio c. Col. quod. N. Heins. testari falso monet Drak. Is trepido alipedi, ac hinnitu stare n. perperam quoque conj. Dausq. et Is trepido lituum tinnitu Scaliger, quod recepit Cellar. strepitu ac lituum tinnitu, etc. emend. Burm. quod admodum adridebat Draken. non mihi: nam ὁμοιοτέλευτα strepitu et tinnitu auribus ingratissima sunt, et simplicissima est N. Heinsii medicina. De lituum tinnitu vid. ad XII, 182. Trepidus autem equus est properus, festinans, inquietus; quod jam notavere Dausq. et Drak. Conf. ad VIII, 222. —147. violentus R. 1, et Ben. forte verius, judice Lefeb. —148. et Col. Put. R. 2. Vulgo ac, quod pro confestim, seu propere h.l. positum putabat Dausq. huic conj. N. Heins. ut ter repetatur, en edidit Lefeb. quæ mutatio et levissima est et haud dubie vera. —149. huc Put. quod recepit Lefeb. qui eam ob causam et v. 151, Huc reposuit.

153. vox accidit aures non male conj. Drak. coll. Plaut. Stich. I, ii, 31; Curt. IV, 4; Heins. ad Valer. Fl. II, 452, et Ovid. Fast. V, 360; Gifan. Ind. Lucret. in voce Accidere, Colv. et Elmenh. ad Apul. Met. V, p. 160. Neque tamen vulgatam lect. damnabat. —154. jusque Col. atque Put. suus perperam corrig. Carr. Vulgo usque, inepte, judice etiam Dausq. —155. Prævehitur Oxon. in certamina ductor Prævchitur, namque ex Capua R. 1, Parm. Med. Prævetitum namque et capital recte Col. et Put. namque et capita Oxon. Prævetitum namque capiti Mars. et Mart. Herbip. Prævetitum capitis pœna Ben. ut conj. Dausq. Prævetitum capiti pœna Nicander in Junt. edidit et ad ejus exemplum alii. —162. contorsit Put. furens ira, vel ruens teneras telum contorsit in auras opinabatur N. Heins. quem vide ad Virgil. Æneid. IX, 699. —163. speculatur est ex emend. N. Heins. pro vulg. spectatur; conf. ad VII, 123, ab omni Tell. R. 1, Ben. speculatur in omni Corpore, perlustrat, etc. edidit Lefeb. Forte leg. spectatur in o. C. perlustrans. —165. librat maluerit N. Heins. et tacite recepit Lefeb. non inprob. Drak. quum vibrabat proxime præcesserit; cf. ad I, 351; III, 319; IX, 523. —166. tunc transiit Col. ut ap. Iscan. bell. Troj. VI, 51, sup. X, 253, et alibi intrare ac penetrare. Vulgo transigit, quod servavit Lefeb. et nunc, pro quo tamen et in Oxon. tunc legitur, transfigit Put. et R. 2; Mentitusque minas mediam tunc transigit ictu P. corrig. N. Heins. —168. deripit ensem e c. Tell. recepit Lefeb. coll. Hom. Iliad. μ, 190, υ, 284, et sic conjecerat Burm.

169. quatiebat opinabatur N. Heins. (cf. ad VII, 696, 697, ac not. ad II, 71) et fodiebat (ut VI, 212; VII, 67; Virg. Æn. VI, 882) Draken. qui tamen τὸ rapiebat multum facere arbitrabatur ad festinationem Taureæ, qua se pugnæ subduxerit, augendam. —171. prendere Col. probb. Modio et N. Heins. idque recepere Draken. et Ern. Vulgatum tamen perdere recte, opinor, tuentur Dausq. Barth. Adv. VIII, 7 (ubi Claudium dicit leviorem fuisse, quam ut perdere Taureæ terga, h.e. amittere, tangere non potuisset; vel eum non levem ad perdenda Taureæ terga, sed adtentum, ut ante in duello, rem summa prudentia gessisse), Burmann. et Lefeb. quos sequutus sum. Vid. not. pergere Put. Hunc versum sequenti jungebat Burm. et Jam legebat pro Nam. Deinde cedentia terga maluerit N. Heins. quod utique elegantius est: vid. a Draken. coll. VIII, 1; XV, 729; XVI, 55, et Heins. ad Ovid. Epist. Her. II, 93, et Met. I, 541; Broukh. ad Prop. III, vii, 57. —172. rapidum effusis habenis, et v. 178, aversaque (remotiori) porta emend. N. Heins. At vid. nott.

182. adduntur turribus legendum censebat idem N. Heins. coll. VI, 21; IX, 105; XV, 722.; Stat. Thebaid. II, 579. et missæ succedunt t. h. Markl. Ep. crit. p. 42; summis accedunt, vel funduntur Draken. et descendunt Burm. ut non Capuæ turres intelligantur, sed machinæ in modum turrium, quas obsessores muris admoverint, et unde hastas miserint in defensores. Eodem sensu vulgatam lect. cepit Ernesti V. C. qui tamen ad exemplum Lefeb. monet, voc. adscendunt frustra sollicitari a viris doctis, neque agi de obsessis, sed de obsidentibus. De iisdem etiam Intpp. illi adceperunt hæc verba, etsi alio sensu, quam Lefeb. qui coll. Virg. Æn. IX, 568, exponit, hastæ jactantur ad fastigia turrium Capuæ. Ita et ego dudum hæc verba intellexi; at semper quoque veritus sum, ne aures poeticæ concinnati adsuetæ iis obfenderentur: nam hastæ missæ non bene turribus adscendere dicuntur. Silius forte memor fuit loci Virg. Æn. II, 237. Scandit fatalis machina muros, et, quod de equo illo in urbem inlato vel inmisso præclare dicitur, perperam transtulit ad hastas. —183. Vulgata lectio est: Nec pronum audendi virtutem e. c. Eam in re dubia servavi, librorum auctoritatem sequutus, nisi quod audenti pro audendi e c. Put. recepi. Inde sententia non inepta exoritur: non cuiquam, nemini, audenti virtutem excellere aliis, pronum, facile id erat; nisi malis, nec pronum, facile, cuiquam audenti, forti viro, v. excellere; vel denique, nec pronum audenti, fortibus erat, v. excellere cuiquam. Τὸ virtutem retinui, quoniam Silius quam maxime græcismos amat: neque tamen intercedo, quo minus virtute reponatur, ut legitur in c. Put. (in quo tamen et scendere perperam pro excellere) et ed. Ben. audendi virtutem extendere conj. N. Heins. vel, ut Dausq., audendi virtute excellere, quod recepere Draken. Ern. et Lefeb. qui exponit: «nullus vult ut ab alterius virtute sua superetur virtus.» Nec pronum audenti virtutem ostendere c. emend. Burm. hoc sensu: cuiquam forti et audenti non facile erat, virtutem suam præcipuam ostendere, quum omnes simul et confusim pugnarent, et iræ æquarent dextras, h.e. omnes eodem furore et ira pugnarent. Recte sententiam h.l. percepit Burm. sed eadem quoque vulgatæ lectioni inest (quin eodem modo et Ernesti lectionem sibi probatam interpretatus est), neque adsequor, cur non tam bene virtute excellere dicatur, quam virtutem ostendere. —188. jam maluerit N. Heins. —189. Fortunæ ex ed. Ven. Marsi recepit Drak. suadente N. Heins. Fortuna Parm. Ald. Florent. et Gryph. edd. prob. Dausq. Vulgo Fortunam: quod non spernebat Barth. Adv. XXII, 8, modo superesse exponeretur præesse, de quo vid. Gell. I, 22; malebat tamen legere Fortuitum sibi q. d., quemque, ut Fortuna datum, rebus suis ipsummet ducem futurum. Idem Adv. VIII, 7, scribendum ceusebat, et super esse Fortunam s. q. d., super h.e. præter Fortunam esse sibi quemque ducem seu instar ducis. Hanc distinguendi explicandique rationem amplexus est Lefeb. coll. perperam Virg. Æn. XII, 714, nec laudato sententiæ hujus auctore. Ea nihil contortius esse monet Ernesti, qui nostram lectionem ita interpretatur: quemque fortunæ suæ auctorem esse. Sed poetam, qualis Silius est, superesse dixisse pro esse vix crediderim. Illa vero divisio forte non respuenda, si super pro insuper, scilicet videt (vid. ad I, 60 et 340) et verba esse Fortunæ sibi quemque ducem eo sensu posita adceperis, quo Livius lib. XXII, 5 (quem locum Silius ante oculos habuisse videtur) dixit: sibi quisque dux adhortatorque factus ad rem gerendam. Sic tamen Fortuna præstiterit; nisi aliud mendum latet. —190. parat conj. N. Heins.

194. volucris Col. —195. Taburnus corrig. N. Heins. quia Silius nomina militum a fluviis montibusque ut plurimum soleat derivare (vid. ad I, 306), et Taburnus sit mons Samnii, a Marone Ge. II, 38, et Æn. XII, 715, memoratus, nec remotus admodum a Capua. —199. armabat conj. Burm. ut enses veneno armari dicuntur passim; actabat Tell. quod placet Lefeb. ut veteres dixerint agere, actare, actitare, ut jacere, jactare, jactitare: certe anteced. pro conseq. vel aptabat pro aptabat et vibrabat positum monet. —202. paria, h.e. totidem, arma opinabatur N. Heins. Sed cuivis dextræ arma varia h.e. diversi generis, alteri ignes, alteri sagittas, tertiæ cornum seu hastas (vid. not. ad II, 124) tribui, et hinc Geryoni comparari tergeminos, quibus non una tela seu arma fuerint (cf. v. 196), jam monuit Drakenb. Rectius in pugnam emend. N. Heins. quod recepi, quia et linguæ convenientius et auribus suavius est, atque in duobus antiquis, nescio quibus, pugna legi monet Lefeb. qui pugnas reposuit; conf. ad VII, 67.

208. ac, non et, Col. 211. spicula fundit Put. —213. obsepti contentus limine M. E. tenus valli, vel brevi vallo, vel levi bello, putabat N. Heins.

221. sibi subdere sæpe leonem emend. Barth. Adv. VIII, 7, et subsistere (h.e. sustinere impetum, ut ap. Liv. I, 4, extr. et IX, 31) Gronov. Obss. I, 17, ubi tamen in curis secundis vulgatam scripturam defendit, et subsidere exponit venatu et insidiis capere, propr. in insidiis subsidere (Liv. I, 14) seu latere, more venatorum, qui ita feras obvias clamore in laqueos præcipitant, et inde subsessores vocantur v.c. Senec. Hippol. v. 52; conf. Gron. l.l. Heins. et Heyne ad Virg. Æn. XI, 268; Passer. ad Prop. I, viii, 15; Lucan. V, 226. Marsus simpl. explicat sternere, non inprob. Ernes. quum eo tandem redeat illa ex insidiis occupatio. —224. crudoque aliqua se a. facto Col. vid. not. crudoque oblique se a. fato Ox. Parm. Med. Mars. Mart. Herbip. c. obliquo se a. fato Put. crudo oblique et se a. fato Junt. Ald. Gryph. Illud oblique, quod jam Draken. monuit, male ab oscitante librario ex vs. præc. hic revocatum; conf. ad VIII, 466, crudoque olim se a. fato Basil. Wolfii et inde plurimæ aliæ; crudoque olim (quum juvenis esset) se adtollere cæstu corrig. Burm. nam qui cæstibus pugnant, in digitos pedis erecti sunt (conf. Virg. Æn. V, 426, Stat. Theb. VI, 747; Valer. Fl. IV, 267), et crudus cæstus ut ap. Virg. Æn. V, 69; Stat. Theb. VI, 730 al. Non male, judice Drak. qui tamen lectionem c. Col. præferebat, quum τὸ olim primum in ed. Basil. vidisset. —235. Effudit scripti. Vulgo Effundit, quod revocavit Lefeb. et in duobus scriptis legi testatur. —238. volucris liquidas ceu Put.

246. desectum malebat N. Heins. Sed vulgatam lect. bene firmavit Drakenborch. imitat. Virgil. Æneid. lib. IX, v. 770. —250. precantes, non petentes, Col. Recipine precantes, Infandum! excludant socii? perperam emend. et edidit Lefeb. qui excludant socii et interrogative in c. Tell. legi monet. Præstiterit forte excludunt socios, qui cardine verso, porta clausa, Obnixi torquent obices, eos refringere conantur. —252. munimina sera Col. Oxon. Put. R. 2, probb. Draken. Lefeb. et Ern. ut Silius dicat, sero Campanos adcepta clade et spe salutis amissa obice portam muniisse, quam satius fuisset eam loco non movisse obductamque tenuisse. Vulgo munimina seræ; non inprob. Drak. modo obicis scribatur: nam si sera substant. est, prior vocis syll. ubivis corripitur, neque obices sunt munimina seræ, sed portarum: munimina ahena corrig. Barth. Adv. VIII, 7. Obnixi intorquent obicis munimen ahenæ, vel munimina ferreæ, vel ferrea N. Heins. Hoc præ ceteris placebat Drakenb. ut obices non totæ ex ferro (v. IV, 23, 24), sed laminis ferreis æneisque munitæ, ne dissecari possent (vid. Casaub. ad Æneæ Tactic. c. 17, unde postes ærati, ferrati, cardo æratus, porta ahena), intelligantur, et versus sit hypermetros, de quo vid. ad IV, 187. Possit etiam τὸ e in ferrea elisum videri, de quo vid. Heins. ad Ovid. Met. VII, 223, ubi etiam de h.l. egit. Si quid tamen mutandum, malim cum Burm. reponere munimina sæva, quæ socios excludebant; quod et mihi in mentem venit. —255. rapido (h.e. raptim admoto urbi et fugientibus instante) e scriptis recepere Draken. et Ern. Ego vulgatam lect. rabido reduxi cum Lefeb. Nam Romanos Campanis institisse poeta jam dixerat v. 253, unde furor, quo portas perfringere conantur, h.l. aptior est.

256. in requiem pariles opinabatur N. Heins. —257. movit Col. norit Put. Vulgo novit. Possis et fovit auctore N. Heins. —261. Mussat perfidia, et ductorque, vel ut ductorque, vel Mussat perfidiæ structorque legendum censebat idem. —268. Nec... afuit Col. Vulgo Hoc affuit, vel abfuit; male! æquus ed. Basil. Wolfii et inde aliæ. —270. mortis pro noctis, vel dum copia voti est corrig. N. Heins. Conf. sup. ad v. 129. Vulgo post satis punctum ponunt, et Scaliger ita distinguebat seqq. Dum copia noctis, Cui cordi, comes (æterna est A. ad u. L.) petat ille, etc. Ita Cell. qui hanc poetæ mentem esse credebat: dum moram adhuc nox concedit, cui cordi et commodum est, me sequatur ad ferale convivium. —273. vinctus mentem conj. N. Heins. quem vid. ad Ovid. Met. XI, 238. Id recepit Lefeb. Sed mentis potius alienatio designatur, vid. not. Præterea et vinciri et vinci vino ac somno recte dici monet Drak. —275. ac Col. Vulg. et.

278. auspicium melius videbatur D. Heins. Vulgatum recte defendit Dausq. coll. III, 627, et aliis, qui sepulcrum adpellant diversorium, portum corporis et καταγωγεῖον, v.c. Prudent. Hamart. Enn. ap. Cic. Tusc. I, 44. et Antiphane. Præterea h.l. de convivio agitur. —281. Exsilio punita. Truces despectat conj. N. Heins. 283. auras scripti et R. 2, quod recepi cum Lef. Vulgo aures; cf. not. —287. tenuis suspicabatur N. Heins. idque recepit Lef. e c. Put. et R. 2. Sed Drak. jam monuit, ex mente Silii omni eum luctu e ærumnarum genere mactatum iri, non qui tenuem et minus potentem amicum, quum ei adhuc subpetat spes, relinquat, sed qui amicum in rebus dubiis ac tenui spe (ut ap. Liv. XXV, 38; Cic. pro Rosc. Com. 14 al.) deserat. —291. namque Col. idque ex conj. D. Heins. recepit Cell. Sed τὸ jam h.l. aptius et Silio in deliciis est. —292. et deest in Put. ut abdita edidit Lefeb. 298. Jungentum Colon. Jungent tum Oxon. Vulgo Jungere tum. Deinde subici tres scripti et Rom. 2. Vulg. subjici, claudicante versu.

300. muros, et v. 304. Defuerunt malebat N. Heins. —307. illacrimabile vulgus, vel multisque hominum lacrimabile v. emend. Dausq. —308. omnis, non omnes, ed. Gryph. Raphel. et R. 1, ad marg. prob. N. Heins. ut metro consulatur. Vide eum ad Ov. Met. IX, 425, et nos sup. ad XI, 232. —310. propexis in pectore barbis suspicari possis coll. Virg. Æn. X, 838. Sed vulgata quoque lectio recte se habet. —313. effundere conj. N. Heins.

319. traxisse Col. Oxon. et Tell. cum Parm. Ben. Ald. Florentina Juntarum, Nut. Gryph. Raphel. struxisse Put. Vulgo transisse. De singul. num. cinerem conf. Heins. ad Ovid. Epist. Her. I, 24.

327. imo Col. ut conj. Gron. Obss. I, 17, Vulgo uno: male! unco corrig. Barth. Adv. VIII, 7. At vid. not. 330. festo ludo et Verbera feta (hoc est fecunda, ut ad Lupercos et Lupercalia adludatur, quibus steriles matronæ se percutiendas dederint) emend. N. Heins. h.l. et cæsæ Tegeatica capræ Vellera secta movens festo per compita ludo in curis secundis ad Ovid. Fast. V, 102. Ego nihil mutandum crediderim, excepta festa cauda, pro qua festo cursu, seu saltu, seu ludo reponendum videtur. —331. opaca mendose ed. Marsi Ven. posterior et inde aliæ. —332. erepunt conj. N. Heins. ad Ovid. Met. XV, 621, et Fast. V, 102. Sed in notis ad h.l. nihil mutandum censet et confert Oppian. Cyneg. III, 474, de camelopardali, Ἐκ δὲ μέσης κεφαλῆς δίδυμον κέρας ἰθὺς ὀρούει. Putabat tamen h.l. et vara cornua pro parva legi posse, de quibus vide eum ad Ovid. Amor. I, 3. Bene autem monet Drak. in bove quidem vara et distorta cornua laudari, et parva in vitio poni; at Pani non bovina cornua, sed caprina tribui, quæ retro flexa et parva sint, non vara. —333. imoque Col. quod displicebat N. Heins. quum imo cornu paulo ante (v. 327) præcessisset. Hinc vulgatum summo (h.e. extremo, ut ap. Martial. XII, 78, Stans summos resupinus usque in ungues) retinendum, vel potius simoque castigandum putabat, quam ingeniosam conj. recepit Lefeb. neque inprobavit Drak. nam Pani, Faunis, Satyris ac Silenis nasus mentumque resimum tribuitur ipsique simi vocantur, ut capellæ et capri, quorum facie fingi solent. De hac voce vid. Heins. ad Ovid. Fast. III, 754, et Met. XIV, 95. —335. rapta, h.e. corpori damæ derepta, pro grata malebat N. Heins. quem vid. ad Ovid. Met. III, 52; XV, 304, et Fast. V, 102: teneri pro teneræ tacite reposuit Lefeb. invitis libris; conf, tamen Serv. et Heyne ad Virg. Ecl. VIII, 28, et Ge. III, 539. —337. In quam recte, puto, emend. Lefeb. —344. perfulsit et præfulsit quidam. 345. volucer legendum censebat N. Heins. Sed vid. ad X, 351. —346. Tegeæ de vertice sacra (nam Mænalus in Tegea, teste Vibio Sequest. qui tamen poetas magis, quam geographos sequi solet) conj. idem; et v. 347, sonans, quod tacite, sed recte, opinor, recepit Lefeb.

360. gregis edidit Nicander, et post eum alii.

363. auctor pro vulg. fautor legendum putarunt Scaliger, N. Heins. et jam nescio quis ap. Dausq. Hæc conject. firmatur loco simil. Virgil. Æneid. lib. XI, v. 339, et recepta est a Cell. Drakenb. Lefeb. Ern. Ego tamen non video, cur Silio nihil liceat mutare ac variare, nec cur vulg. lect. displiceat, modo fautor sit Fulvius, qui virtutem. Milonis amplo adficiebat præmio et ita alios ad eamdem excitabat, non ut Dausq. notavit, Milo. —364. Lanuvio Col. Vulgo Lavino, solenni errore; conf. ad VIII, 361, in not. et V.L. Antiquiorem scripturam esse Lanivium monuit Jani ad Horat. Od. III, xxvii, 3. —366. cunctis Marsi edd. unde ad multas alias propagatum est. —368. Acciet Oxon. et Put. Accit, et interea primæ edd.

369. probarim Silio restituit Modius e c. Col. probb. N. Heins. Drak. et Lefeb. qui tamen in c. Col. precarim legi monent, p̅carum Oxon. precatur priscæ edd. pratū Tell. Vulgo probatum: sed proxime subsequitur Spectatum; unde probatur conj. Markl. Ep. crit. p. 45. —371. Tune Col. R. 1, Parm. Mediol. ut etiam conj. Scaliger. Vulg. tunc. Deinde inulto malebat N. Heins. —372. viso lictore Oxon. quæ lectio non minus bona videbatur Barth. Adv. VIII, 7. Male! conf. ad IX, 504. —374. vobis Col. Vulgo nobis. —378. quæ dextera cuique viritim opinabatur N. Heins. Possis et quæve viritim, scilicet dextera sit, vel quidve virilis. —379. Decernat R. 1, et Ben. Non male! Dausqueius hic aliquid desiderari putabat, quod ita subplebat, Decernet Mavors, tellus Campana videbit, Romanque; justi erimus: tibi si rebare, etc. Sed vid. not. —380. Justa dedit Nicander in Junt. et inde alii. Deinde pugnantum, vel pugnantem occumbere leto conj. Dausq. Posterius etiam placebat N. Heins. vel pugnanti leto, ut bellantem somnum VII, 229. Sed Drak. jam bene monuit, in vulg. lect. nihil posse jure displicere (tibi pugnanti licuit o. l.) et occumbere letum non minus recte dici, quam o. leto.

381. infandum Put. infandam luas culpam corrig. N. Heins. quum non satis sit dixisse consuli de tanta perfidia infaustam culpam. Idem tamen vulgatam lect. probabat sublata distinctione majori, quæ in omnibus fere libris post culpam posita est ante Drak. in qua hic versus recte connectitur cum proxime seq. —385. consedit primus edidit Marsus et inde alii, cum sedit R. 2, tum sedit putabat N. Heins. et mox forte belli externa. Illud recepit Lefeb. —394. parentum, non parentis, scripti, prob. N. Heins. ut et parentibus adcenseatur patruus, ut inf. v. 403; conf. Liv. XXVI, 41. Idem monet, parentum etiam construi posse cum suorum, quod subsequatur, amota distinctione.

400. Sic ad Grynæam Put. et Paris. prob. Scalig. nec inprob. N. Heins. Conf. ad IX, 57; Crineo antro Put. inf. v. 498, Sic ad Gryneam R. 1, Parm. Med. Sed ad Crineam Ox. Vulgo Sic et Grynæam. Sed Cymæam Col. probb. N. Heins. et Draken. Conf. ad VIII, 531. Deinde sub numine malebat N. Heins. et Autonoen. —401. sacrum edd. vetustiss. sacrumque ad marg. R. 1. 405. Mox Marsi Ven. posterior et inde plurimæ edd. furvas pro nigras reposuit Lefeb. invitis libris et ne admonito quidem lectore; cf. VIII, 119, et ad V, 220.

425. Invisus Col. R. 1, Parm. Mediol. unde recepi cum Lefeb. Conf. Serv. et Heins. ad Virg. Æn. VII, 568. Vulgo Invisum. 429. ater, non acer, scripti. —431. Hennææ Colon. Vulgo Ennææ, vel Enneæ, vid. ad lib. I, v. 93. —434. In sacris Eumenidum vinum non adhiberi, e Sophocl. Œdip. Col. vers. 472, notavit D. Heinsius, et Stanlei. ad Æschyli Eumenid. vers. 107, ubi monet, eam ob causam hunc Silii locum caute legendum, et vel μνημονικὸν ejus ἁμάρτημα esse, vel post bidentum certe punctum ponendum, ut hic versus ad v. 430 et 431, pertineat. Hoc consilium sequutus est Drakenb. Totum vero versum post v. 431, posuit Lefeb. ne adjuncta quidem hujus mutationis causa.

435. Sta ex emend. D. et N. Heins. Vulgo Stat, et mox in omni, quod primus edidit Nicander. —439. videbis legendum crediderim, ut et hæc sint vatis verba, ut quæ proxime tam præcedunt, quam sequuntur. —443. tendent scripti. Vulg. tendunt. —444. Dissice Col. Put. (in quo tamen disice legi adfirmat Lefeb.) et R. 2, disyce R. 1, Discite Oxon. et Med. unde discute suspicari possis. Vulgo Disiice; conf. ad IX, 538. —449. turbatus, non turbatur, scripti et R. 2.

459. dimisit Col. Male! —460. curant Put. curat primus dedit Marsus et hinc alii, sed lenta meorum Cura est, dum vanos ritus sollemnia vulgi E. conj. Dausq. et Dum varios ritus, curam, et, etc. Dempster. ad Rosin. Ant. Rom. Lib. V, c. ult. At v. not. —464. quæque Med. Deinde patrios Put. et vulgo patriis. Sed patris Col. R. 1, 2, Parm. Med. unde putres recte, opinor, emend. Dausq. et N. Heins. Ego ἀρχαϊκῶς et levissima mutatione scripsi putris, unde et τὸ patris, et vulgatum patriis ortum videtur. Phariis scribendum censebat Barth. Adv. VIII, 7, ut Appius Ægyptiorum condituras, medicamina exotica, deprecetur, et more Romano tumulari cupiat. Urge, quæ patriis (terris, in patrias terras reportandos) artus (integros) m. servant; vel Arce (quo citius cremer) quæ putres, etc. vel Urge, quæ putres, etc. vel denique Arce, quæ patrios artus, etc. tentabat Dausq. Sed vid. not. —466. Clausi ed. Ven. Marsi. Recte, vid. not. Dauni Put. Vulgo Claudi. —467. Haud ulla ante mihi, vel animum quamquam non parva fatigant, et v. 468, nam justa per omnes Discrimen servant p. conj. N. Heins. —469. cadentum, et v. 471, Telluri ut p. est mos a. Hiberæ maluerit idem.

475. odoratu Tell. odorato taxo ingeniose emend. D. Heins. h.e. reconditorio, e taxo fabrefacto, θηκαίῳ ὀικήματι Herodot. II, 86; odorata capsa, h.e. arca lignea, in qua cadaver includitur, conj. Burm. vel odorato gypso, quod Kircherus ex Herodoto (forte III, 24) notaverit, Ægyptios gypso induxisse cadavera. At vid. not. —478. medicata Col. moricata Tell. mercata Oxon. Put. et priscæ edd. myrrhata edd. Marsi et inde aliæ, quod glossema τοῦ medicata videbatur Drakenb. reponere malebat N. Heins. —481. Exanimos scripti. Vulgo Exanimes. —487. tabe malebat N. Heins. ad III, 342, ut ap. Lucan. II, 166; VI, 88; VII, 808; VIII, 778; Conf. Ernesti ad Tac. Ann. II, 69. Nil interest.

491. quanto conj. Barth. Adv. VIII, 7, et quantum ipse negarit Prænovisse Deus N. Heins. refrag. Lefeb. quum similiter multum ditior et multum majora inf. v. 683 et 708, dicatur.

494. Cymæa anus Put. Crines avus Oxon. R. 1, Med. Crines anus aliæ edd. priscæ; Cymeias opinabatur N. Heins. non inprob. Drak. Conf. ad II, 117, et VIII, 531. —496. egregiæ, non egregium, scripti. —503. quoniam pro quando Col. quæ tamen vulgatæ lectionis glossa videbatur Drak. Deinde est in scriptis. Vulgo omittitur. —505. properatim Put. properandum emend. Scalig. quod recepit Cell. Namque tibi certum properatæ oracula vittæ conj. N. Heins. —508. Marte Put. et R. 2, unde Martem edidit Lefeb. cujus hæc nota est: «Nempe ut XVI, 686, puero credita bella, et IV, 425, teneræ qui prœlia dextræ credebat puer. Junior erat Scipio ut consul crearetur, quum ivit in Hispaniam: ideo hac victa et pacata non triumphavit, qua privatus enim eam recuperaverat. Post creditum ipsi bellum Hispanicum, majus ad imperium vocatus fuit, ut ait poeta v. 511, atque victo Hannibale triumphavit, quia tum non ut privatus, sed qua consul bellum gessit. Nil intellexit hic Drakenb. qui legit marti, ut vulgati libri.» Sed vereor ne hæc difficiliora intellectu sint quam vulgata lectio. —511. posthac Col. rapiere malebat N. Heins. ut celeritas designaretur, qua Scipio ante annos ad Consulatum evectus sit. Non male! —513. abduxerit, vel huc duxerit emend. idem. Possis et duxerit illuc. —515. Quod post hæc... carebit scripti. Quod post hoc... carebit Tell. et R. 2. Vulgo Quod tu post... carebis.

517. Dum Col. Cum putabat N. Heins.

523. recludes Put. recludit Tell. a m. sec. optanda recludi conj. N. Heins. quod et mihi in mentem venit. At vid. not. —524. habitant scripti et R. 2, ut jam conj. Dausq. Vulgata lectio agitant ex ant. scriptura abitant, sine adspiratione, orta videbatur Drak. Mox per auras Put. —527. aer quatuor scripti. Vulg. æther, non inprob. Drak. quia æther ab αἴθω uro proprie igneus dicatur, ut sup. I, 135.

532. cruda sorte conj. N. Heins. Deinde crematos sine auctoritate ac perperam reposuit Lefeb. Ego maluerim dura Gradivi sorte necatos, ut sup. v. 484. Mavortis sorte peremtos.

542. hinc Put. —544. noctemque Oxon. teste et prob. N. Heins. Sed in excerptis hujus cod. duplicibus lectionem istam non notatam vidit Drakenb.

546. Umentes Colon. unde Humentes edidere Drakenb. et Ern. Viventis Ox. et Put. Lucentes emend. Barth. Adv. VIII, 7, et Uventes N. Heins. Conf. ad I, 259, et II, 469. Vulgo Liventes, ut in Tell. R. 1, 2; Mars. Ben. et al. quod restitui cum Lefeb. non inprob. Drak. quia poetæ loca infera semper liventia fingant, vid. not. —547. versasque, non versas, scripti. —548. Passim Marsi Ven. poster. et Paris. operarum errore, in reliquas edd. ante Drak. propagato.

554. contermina scripti, certamina R. 1 et 2. Vulgo certamine: unde sacro certamine fontis corrig. Dausq. Male! —555. potant Put. quod verius videbatur N. Heins. et Lefeb. Conf. ad XI, 232. Sed turba... posta... contermina... potant vix bene dicitur.

557. admotæ lunæ malebat N. Heins. —560. Hac Col. et a m. sec. Tell.

567. vecticibus R. 1, et ad marg. manu docta emend. verticibus; conf. not. ad III, 475. 574. Hanc optat edidit Mars. et deinde alii. —576. Hic ed. Marsi Ven. poster. et inde aliæ, restinguitur, non exstinguitur, Col. atra Megæræ rabies putabat N. Heins.

579. Quanta, non Quarta, scripti et R. 2. Deinde atria Col. Ox. Tell. R. 2. Vulgo avia. —580. terrent malebat N. Heins. —587. sedet Put. 588. excludere Basil. Wolfii et hinc aliæ. —592. non feta Oxon. et Putean.

595. Dextra, non Dextera, scripti, R. 1, ad marg. et R. 2; numerosaque maluerit N. Heins. At vid. not. —597. pastus cadavera Put. ut sup. v. 440; Virgil. Ge. III, 528, (ubi vid. Heins. et Heyne) et Æn. II, 471. Sed vulgatam quoque lect. bene se habere (vid. Ind.) et omnes fere libros pro ea stare monet Drak. —600. nutat pro sævit, primus edidit Nicander. Τὸ sævit tuebatur N. Heins. coll. IV, 98; Virg. Æn. V, 257, et Val. Fl. IV, 455, ubi vid. ejus not.

602. Suggesto Put. 603. seræque culpæ malebat N. Heins. —604. Pœnorumque scripti pro pœnarumque: nam pœnas a Minoe, vel Plutone umbris inrogatas ab iis expetunt Ποιναὶ, Ἀλάστορες καὶ Ἐριννύες. Conf. not. ad II, 551, et Barth. ad simil. loc. Stat. Theb. VIII, 21 sq. Forte sedens media regni infelicis in orce Dux Erebi, populos poscebat crimina vitæ, Nil hominum miserans iratusque omnibus umbris. Stant Furiæ circum, variæque ex ordine Mortes, Sævaque multisonas exercet Pœna catenas. —610. subicit Tell. et R. 2, subjicit Ben. Deinde contra scripti. Vulgo perque. 611. alterna Megæra emend. N. Heins. Sed Drak. recte interpretatur, Megæra æternum, semper domat, ut Conditus Inarimes æterna (h.e. æternum) mole Typhœus ap. Lucan. V, 101; conf. ad III, 36. —612. faciferis Put. teste N. Heins. qui eam ob causam fatiferis conjiciebat. Sed lætiferis in hoc cod. legi contendit Lefeb. vid. etiam Draken. si tanti est.

615. Jovi Tell. quod placet Lefeb. —618. Junoni Tell. non inprob. Lefeb. ut insidiis anteire Junoni sit idiotismus Ciceron. quo sensu capere ante dolis dixerit Virg. Æn. I, 673. Præstiterit fusam... patri Inplicuit flammam, quod facile a librariis in fusā patrē I. flammā mutari potuit. Vid. not. —620. Sidonis e conj. N. Heins. recepit Lefeb. Deinde Italicas Put. ex interpretamento.

629. partus Putean. unde ætherei partus suspicabatur N. Heins. partu, per adpositionem, ed. Marsi Ven. poster. et inde aliæ, partum Exsolvero Rom. 1, in cujus marg. manus docta emend. Exsolvo. —631. in scripti et Rom. 2 Vulgo ad. —633. sacro numine Putean. unde limine conj. N. Heins.

635. te adtollere Put. Tell. et R. 2. —636. nobiscum denique disce Col. —637. medio scripti pro vulg. media, quod tamen poetis familiarius esse monent Drakenb. et Broukh. ad Propert. III, ix, 50. —640. coruscas Col. unde coruscans conj. N. Heins. coruscum reposuit Lefeb. sine auctoritate, etsi non male.

650. consortia malebat N. Heins. quia unanimi mox subjungitur. At quoties Silius bis pluriesque idem dixit! 654. Qui tacite edidit Lefeb. Cf. ad II, 645. Queis quidam male. Deinde quod stabant Col. et cum stabant Med. —655. Latium scripti. Vulgo Latio.

661. plures medio Col. plura et medio emend. N. Heins. —664. gratia vitæ scripti et R. 2, ut gratia facti et factorum apud Virg. Æn. VII, 232, et Tac. Ann. III, 53; Lefeb. Vulgo gloria vitæ, quod firmabat Drak. verbis Cic. Philipp. V, 13. Neque enim ullam mercedem tanta virtus præter hanc laudis gloriæque desiderat. Parum interest. —665. Duret et edant priscæ edd. Post superos colon. ponit Lefeb. ut sensus sit: tum non edunt oblivia laudem.

670. causa Col. causam opinabatur N. Heins. —671. Sat tibi sint Col. ut ap. Prop. IV, ii, 81. Vulgo Sat tibi sunt, non male, judice Drak., ut sup. VI, 122. —674. Carthesia R. 1, et Med. Carchesia Put. unde Carteïa, vel Carpesia suspicari aliquem posse monet Draken. Cf. Heins. ad Ovid. Met. XIV, 416. Tarthesia et Thartesia alii. —681. Libyci quas fecerat auri scripti, eleganter, judice N. Heins. et Barth. Adv. VIII, 7. Vulg. Libyco quas fecerat auro, scilicet venales, h.e. conruperat; forte rectius: illud certe insolentius dictum videtur etiam Ern. An præstiterit, Libyco quas emerat, vel ceperat auro? —685. est ex scriptis. Vulgo omittitur. —686. laudi indulsimus ævum conj. N. Heins. at vel sed malebat Drak.

693. in Martem hortantibus armis Put.

700. Marcius ex emend. N. Heins. Conf. ad VI, 403. Vulgo Martius.

705. muta umbra, et mox at epoto reposuit Lefeb. cujus hæc nota est: «Muta, quia umbra corporis sepulti vel cremati, nec biberat sanguinem. At umbra Appii, qui non sepultus, poterat loqui, non epoto sanguine, sup. v. 448. Jam vero muta erat umbra, ut in Virg. Æn. V, 264, umbræ silentes. Aliis multa inepte. Dic, in sua umbra muta, quia tot vulneribus confossus fuerat, ut ni loquutus fuisset, non agnovisset eum Scipio.» Sed cur inepta est vulgata lectio? Verba vel sic jungi et exponi possunt: Paulus aderat vix adnoscendus in multa umbra, propter multitudinem umbrarum; vel, quod præstat, ita: Paulus in multa umbra, inter multas umbras, aderat, vix adnoscendus propter multa vulnera, quæ eum deformabant: nam umbræ, quæ ipsis fuerant in terris, cupiditates et adfectus animi, vitæ instituta, arma, vulnera, etc. retinent, et mortui iisdem notis, quibus vivi, cognoscuntur; conf. Hom. Odyss. λ, 37... 41, et 386 sq. Virg. Æn. VI, 494 seq. quem locum Silius ante oculos habuit. —708. nocti Col. nosti Oxon. Put. R. 2. Vulg. nunc te, scilicet ante fatum, cui mox semel respondet, unde prob. Cell. At exquisitius τὸ nocti, vid. not. —709. subicit R. 2, subiit Tell. —710. Cui Col. Qui Oxon. et Put. Conf. ad XII, 379. Vulgo Quem. —716. lacrimas R. 1, Lefeb. «Sic forte amassem e v. 387, ni in Virg. Æn. VI, 686, ploraret etiam Anchisæ umbra.» Quasi id non passim obvium esset.

722. Superos æquantem scripti, R. 2, Parm. Mars. in notis, et ad marg. R. 1, ut I, 611, et inf. v. 789, 803. Superis æquatum Ven. Marsi et Cell.; non male, judice N. Heins. qui et Superis æquandum conjecit, æquantum Tell. et R. 2. Vulgo Superis æquantem: sed Superis æquatum, vel se æquantem, vel Superos æquantem emend. jam Dausq.

730. inclitus scripti, (teste N. Heins.) R. 2, Ben. medius Ox. R. 1, Med. Marsi, Mart. Herbip. aliæque edd. Utraque lectio in c. Tell. reperta a Lef. qui tamen non monuit, quænam a m. pr. fuerit. Martius Basil. Wolfii et inde aliae. —731. ultor pro victor Put. Deinde Lutatius scripti R. 1, Parm. Med. et al. Vulgo Luctatius, quod vel metro adversatur; conf. ad VI, 687. —733. mesta pro morte Ox. meste Put. mœsta Parm. cæde R. 1, veste et in hoste alii, teste Lefeb. nescio qui. Deinde remissam conj. vir doctus, haud dubie Livineius, quod Cortius ad marg. edit. suæ notavit. Sed vulgata lectio exquisitior est, vid. not. —737. mitis quatuor scripti et R. 2, male. —739. Haud prætulerit N. Heins. sublata interrogationis nota. Atque Put. quod recepit Lefeb. —741. præruptis Putean. quod non displicebat N. Heins. qui tamen malebat perruptæ molibus Alpis, ut Alpis unitatis numero dicatur, quod poetis non infrequens esse, multis exemplis docuit Drak.

746. placitum Put. —751. incessit Put. quod ex Virg. Æn. I, 405, ad quem locum Silius adluserit, petitum putat Lef. At h.l. non de Dea sermo est.

758. dum secula Put. Conf. Heins. ad Claud. R. P. II, sub finem.

762. juvenem Col. et Tell. Vulgo juveni, scilicet Scipioni, quod non inprob. Drakenb. —764. cursim emend. Modius et N. Heins. Nihil mutandum, vel vago cursu legendum censebat Drak. Deinde Dahæque scripti et R. 1. Vulgo Dacæque contra metri leges; conf. Intpp. ad Virg. Æn. VIII, 728; Gronov. ad Senec. Thyest. 370 et 603; Grot. ad Lucan. II, 296; Daœque emend. Delrio ad Senec. l.c.

768. quando Col. quod jam conj. Dausq. Vulg. quanto. —770. fare Col. et Tell. Vulgo scire. —771. arces, non artes, Col. et Parm. —773. artis Col. Vulgo astris. —774. tum magna g. Præcipitat t. Put. dum m. g. Præcipitas, vel ut Præcipites (h.e. quamvis p.), vel ni Præcipitas tentabat N. Heins. Sed vulgata exquisitior et nervosior brevitas. —777. Hic versus abest a R. 1, et Marsi Ven. sec.

779. Effigiem castam h.e. umbram sacerdotis, ex emend. N. Heins. qui et juvenis casti, h.e. Homeri, conj. ut Dausq. quia Homerum cæcum a puero fuisse tradant Suidas et alii. Sed idem senex mortuus est. Vulgo castæ, quod servavit Lefeb. qui ita distinxit Effigiem juvenis, castæ cui, scilicet effigiei. —782. multæque frequentant, et mox clamore sequuntur tacite edidit Lefeb. forte operarum lapsu. —784. quam Col. et Oxon. Vulgo quem. Possis et facie pro facile, judice N. Heins. 792. persultans R. 2, quod recepit Lef. ut respondeat τῷ pererrat ap. Virg. Æn. IV, 363. —796. Æacide scripti. Æacidæ edd. Marsi et quædam aliæ. Sed cf. ad III, 650.

798. N. Heinsius recte metuebat, ne locus esset luxatus: nec tamen medelam ei adferre conabatur. grassantum, h.e. ruentium magno concursu, non male reposuit Lefeb. putans, Silio ante oculos fuisse Virgil. Æn. VI, 710, 712 et 305, 318. Sed præstiterit, opinor, adeo stridentum, h.e. tantum stridorem edentium: nam majores sunt umbræ. Animæ vero vel umbræ strident, seu stridunt, τρίζουσι, τρίζουσαι, ποτέονται ὡς νυκτερίδες. Conf. Stat. Theb. VII, 770; Horat. Serm. I, viii, 41; Homer. Odyss. ω, 5 seq. —799. adspicit corrig. Dausq. 800. Ire viro scripti et priscæ edd. Ulcus hic Chironium latere, et In torvo, vel In primo stupet Æ. legendum putabat N. Heins. Sic stupere in aliquo dixere Val. Fl. I, 262, et Hor. Serm. I, vi, 17. Hinc viso, vel In Phthio, vel In diro, vel denique Inde fero stupet Æ. conj. Burm. Irato st. Æ. corrig. Hœufft in Periculis poet. quod est Achillis epith. ap. Homerum, Horat. Ep. II, ii, 42; Ov. Am. II, xviii, 1; Claud. Cons. Stilic. I, 99. Non male, modo minus ab antiqua vel vulg. lectione aberraret. Inque uno emend. Corte vel potius Livin. Inque viro Ernesti. Ecce viro reposuit Lefeb. qui se diu dubium hæsisse dicit, antequam auctorem in ipso auctore detexerit. Sed vereor, ut acu rem tetigerit, mirorque, eum non τὸ En, quod ipsi in deliciis est, pro Inde, et tum diro pro viro maluisse, quod certe præstiterit, etsi nondum mihi satisfacit, et epitheton Achillis, ut mox magno, omnino latere videtur. Olim suspicabar Inmiti stupet Æ. ut ap. Virg. Æn. I, 30; III, 27. Nunc pluribus conjecturis indulgere nec lubet nec vacat. Withof. conjicit, jam claro, vel inde truci, aut acri, aut alto. —802. aspectat scripti, geminosque aspectat conj. Dausq. et geminos jam spectat N. Heins. Vulgo aspectans. —805. Alterno in æthere, et mox subitos vultus malebat N. Heins. Vulgatam lect. Alternam lucem bene tuebatur Drak. coll. Virg. Æn. VI, 121, et Ciris v. 397; Hom. Odyss. λ, 302.

814. Intravitque casæ Colon. Lustravitque casæ Oxon. Putean. Rom. 1, Parm. Med. Instravitque casæ edd. Marsi et Mart. Herbip. quam proxime vero. Vulg. Lustravitque casam. —817. cecinit conj. Drak.

824. Verginia Col. quæ scriptura in lapidibus literatis frequentius quam Virginia reperitur; et Græcis constanter est Οὐεργίνιος; Drak.

833. Tum virgo: En, patrios emend. N. Heins. Non male. 845. Orthrus Col. et Oxon. Orchus Put. unde Orthus conj. Balbus ad Val. Fl. III, 555, et Lefeb. Vulgo Orcus, quo nomine Cerberum designari putabat Barth. Adv. XXII, 8, et Geryonem Marsus. At vid. not. 847. pollutam reposuit Lef. ut ad Vestalem referatur, quod librarii more suo ad proximum substant. retulerint. præacuto ungue conj. N. Heins. quum mox sequatur Polluit, eamdemque vocem reddendam censebat Martiali, VIII, 58, pro piceata, vel piperata.

852. enumerasse Col. et Oxon. Vulgata lectio enumerare, quam revocavit Lefeb., glossam redolet et aures obfendit. —854. veniens ab origine parva scribendum videbatur N. Heins. et v. —856. Justa. Sed cave quidquam mutes. —864. quantos montes Put. —865. Hanc Col. quod perperam recepit Lefeb. Conf. ad I, 268, et h.l. not. —866. pugnabitis Col.

868. hæc dura maluerit N. Heins. et ego. —878. Macetum Col. et R. 2, Macetu Ven. sec. Marsi. Vulgo Macedum solenni lapsu, v. not. —879. desertus Put.

884. In omnibus edd. quas in manibus habui, versus hic ita legitur: Servitia atque hiemes, æstus, fugamque fretumque, contra metri leges. Quare vehementer admiror viros doct. hunc locum tacite prætermisisse, et quum versum manifeste claudicantem reciperent, nihil admonuisse. Equidem metro consului, addito que, quod et orationis junctura postulabat. Ed.886. fassusque Parm. cassusque conj. N. Heins. —889. inbelli scripti, in bellis R. 2. Vulgo inbellis. Deinde patiatur quædam edd. in aula pro in ævo suspicabatur N. Heins. —893. Hic versus abest a nonnullis edd.

894. reddidit Col. Vulgo retulit, quod revocavit Lefeb. —895. lætus scripti et R. 2. Vulg. lætos.

Præfatio
Liber I
Liber II
Liber III
Liber IV
Liber V
Liber VI
Liber VII
Liber VIII
Liber IX
Liber X
Liber XI
Liber XII
Liber XIII
Liber XIV
Liber XV
Liber XVI
Liber XVII
Appendices
Index
Diatribe de Stylo Poetico