Atque ea Parnasi postquam clamata sub antris
Adlatum, vulgique Deus pervenit ad aures,
In Capitolinas certatim scanditur arces,
340Atque ea Parnasi postquam clamata sub antris
Adlatum, vulgique Deus pervenit ad aures,
In Capitolinas certatim scanditur arces,
340337. clamata, per oraculum edita: ut tonare, et mugire sup. vers. 322 seq. —338. Adlatum, ut I, 456. —Deus, responsum oraculi. —340. Sternuntur, prosternunt se, προσκυνοῦσι et supplicant Jovi. —honorant delubrum, propr. Jovem, in cujus honorem sacra fiunt. —341. Pæana canunt, hymnum in honorem Apollinis. Cf. Spanh. ad Callim. H. in Apoll. 21 et 98.
Interea adsuetis senior Torquatus in armis,
Sardoas patrio quatiebat milite terras.
Namque, ortum Iliaca jactans ab origine nomen,
345In bella Hampsagoras Tyrios renovata vocarat.
342 seq. Memorantur res a T. Manlio Torquato in Sardinia gestæ, præeunte Liv. XXIII, 32, 34, et inpr, 40 et 41. De Hampsagora, principe Sardiniæ, defectionem moliente, ejusque filio, Hosto, seu Hiosto v. Liv. ibid. Ernesti et nunc emblema historicum adnoscit, et, qui rerum gestarum ex causis suis nexum quemdam argumentique unitatem requirant, eos hoc transitu poetæ, quo in medias res easque diversissimas abripiat lectores, obfendi arbitratur. Silius tamen h.l. minus tempora et res tum gestas turbat quam supra, et voce interea transitus satis apte designatur, ut apud Liv. quoque passim. —adsuetis in armis; nam ante b. Punicum II, in consulatu jam subegerat Sardos et de iis triumphaverat. Vide Liv. XXIII, 34; Eutrop. III, 1. —343. patrio, Romano, Italico.
344. Poeta, qui doctrinam ubivis ostentare solet, respexisse videtur Ilienses, Ἰλιεῖς (Teucros; v. 362), antiquissimos celeberrimosque Sardiniæ populos, qui Ilio diruto huc confugisse traduntur. Οἵ τε Τρῶες ἐς τῆς νήσου τὰ ὑψηλὰ ἀναφεύγουσι.—Ἰλιεῖς μὲν ὄνομα καὶ ἐς ἐμὲ ἔτι ἔχουσι, Pausan. X, 17. Cf. Diodor. V, pag. 296; Mela II, 7; Liv. XL, 19; XLI, 10, 16; Polyb. V, 78 et 111; XXIII, 3; Plin. III, 7, ubi v. Harduin.
Proles pulchra viro, nec tali digna parente,
Hostus erat: cujus fretus fulgente juventa,
Ipse asper paci, crudos sine viribus annos,
Barbarici studio ritus, refovebat in armis.
350Isque ubi Torquatum raptim properata ferentem
Signa videt, pugnæque avidas adcendere dextras,
Fraude loci nota, tenebrosa per avia saltus
Evolat, et, provisa fugæ compendia carpens,
Virgulta tegitur valle ac frondentibus umbris.
348. asper, alienus, infestus, ut apud Virg. Æn. VIII, 365. —crudos sine viribus annos; v. ad I, 405.
351. Vid. Var. Lect. —352. Conf. ad v. 376 seq. —353. compendia fugæ, ut contra dispendia fugæ, apud Stat. Theb. I, 320; Lef. carpens, v. ad I, 570. —354. Virgulta valle; v. V.L. —umbris, ut IV, 679, ubi v. not.
Insula, fluctisono circumvallata profundo,
Fastigatur aquis, compressaque gurgite terras
Enormes cohibet nudæ sub imagine plantæ.
Inde Ichnusa prius Graiis memorata colonis,
Mox, Libyci, Sardus, generoso sanguine fidens
360355. descriptio venusta Sardiniæ, de qua locus class. est Pausan. X, seu Phocic. c. 17, unde poetam profecisse haud dubitat Ern. Cf. etiam Claud. B. Gild. 507 sq.; Salmas. Exerc. Plin. p. 70, et Cluver. Sardin. ant. c. 1, p. 481 sqq. —356. Insula non lata, sed longa est. Cf. Var. Lect. —357 seq. Sardinia olim a specie plantæ pedis, quam præbet, ὰπὸ τοῦ ἴχνου, dicta Ἰχνοῦσα et Σανδαλιῶτις. «Sardiniam ipsam Timæus Sandaliōtin adpellavit ab effigie soleæ, Myrsilus Ichnusam a similitudine vestigii,» Plin. III, 7, seu 13. Ὄνομα τὸ ἀρχαῖον, ὅτι μὲν ὑπὸ τῶν ἐπιχωρίων ἐγένετο, οὐκ οἶδα. Ἑλλήνων δὲ οἱ κατ’ ἐμπορίαν ἐσπλέοντες Ἰχνοῦσαν ἐκάλεσαν, ὅτι τὸ σχῆμα τῃ νήσῳ κατ’ ἴχνος μάλιστα ἐστιν ἀνθρώπου, Pausan. l.l. Cf. Strab. V, p. 155, ibique Casaub. Scalig. ad Manil. IV, 629; Claudian. loc. cit. et Auctor libri mirab. auscultat. p. 1159.
359. Pausan. l.c. Πρῶτοι διαβῆναι λέγονται ναῦσιν ἐς τὴν νῆσον Λίβυες. ἡγεμὼν δὲ τοῖς Λίβυσιν ἦν Σάρδος ὁ Μακήριδος ἩΡΑΚΛΕΟΥΣ ἐπονομασθέντος ὑπὸ Αἰγυπτίων τε καὶ Λιβύων.... Καὶ τὸ ὄνομα ἀπὸ τοῦ Σάρδου τούτου μετέβαλεν ἡ νῆσος. Οὐ μέντοι τοὺς γε αὐτόχθονας ἐξέβαλεν ὁ τῶν Λιβύων στόλος· σύνοικοι δὲ ὑπ’ αὐτῶν οἱ ἐπελθόντες ἀνάγκῃ μᾶλλον, ἢ ὑπὸ εὐνοίας ἐδέχθησαν. «Sardinia a Sardo filio Herculis adpellata,» Martian. Capella lib. VI.
Adfluxere etiam, et sedes posuere coactas
Dispersi pelago, post eruta Pergama, Teucri.
361 seq. Vid. ad v. 344. —Adfluxere; conf. ad VIII, 604, in Var. Lect.
363 sq. Thespius (al. Thestius) Thespiarum in Bœotia conditor et rex, cujus L filias Hercules gravidas reddidit, et ex quibus L suscepti filii, quorum Thespiadarum pars in Bœotia remansit, pars in Sardiniam missa est, duce Iolao, filio Iphiclis (qui Amphitruonis et Alcmenæ filius Herculisque frater fuit) ac perpetuo Herculis comite. De hac colonia v. Diodor. IV, 29; Strab. V, p. 155 (ubi cf. Casaub.) et Pausan. lib. X, 17: de Thespio, Thespiadis, Iphicle et Iolao Heyne ad Apollod. pag. 123, 324, 331, 439, 467, 486, 487, 490, 498; de Iolao Diodor. IV, 24, 29, 30, 40. Pausan. Arcad. c. 14; Eliac. c. 8; Phoc. 29; Bœot. 23, et Att. c. ult. Hinc Ἰολαεῖς, vel Ἰολάειοι dicti, Iolaenses (Strab. l.c. et Diodor. V, p. 296), diversi ab Iliensibus, quod ignorabat, vel negabat Salmas. Exerc. Plin. p. 70, et ad Solin. p. 29 et 99.
Fama est, quum laceris Actæon flebile membris
Supplicium lueret spectatæ in fonte Dianæ,
Adtonitum novitate mali fugisse parentem
365 sqq. Ultimam coloniam in Sardiniam deduxit Aristacus, Apollinis et Cyrenes filius, qui, quum Actæon filius, ab irata Diana, quam nudam vidisset, in cervum mutatus esset et a canibus laceratus, doloris inpatiens patria exsulavit et Thebis migravit Ceam, deinde in Libyam, Sardiniam, ubi diu commoratus est, et Thraciam, Vid. Diodor. IV, 83 seq.; Solin c. 10, et Sallust. Fragm. De tristi Actæonis fato et fabula varie a poetis relata v. Spanhem. ad Callim. H. in Lavacr. Pall. vers. 108... 113; Muncker. ad Hygin. f. 180, 181, et Heyne ad Apollod. p. 564 seq. de Aristæo Heyne ibid. p. 558, et ad Virg. Ge. I, 14; IV, 283 sq., 317... 558. —De aliis autem coloniis in Sardiniam deductis, v.c. Hispanorum, duce Norace, conditore Noræ, Locrensium, Pœnorum, etc. Vid. Pausan. Strab. et Diodor.
Serpentum tellus pura, ac viduata venenis;
Sed tristis cælo, et multa vitiata palude.
Qua videt Italiam, saxoso torrida dorso
Exercet scopulis late freta, pallidaque intus
Arva coquit nimium, Cancro fumantibus Austris.
375Cetera propensæ Cereris nutrita favore.
370. Cf. Strab. V, p. 155, ibique Casaub. «Venenum ibi non nascitur, nisi herba per scriptores plurimos et poetas memorata,» Isidor. Orig. XIV, 7. Hæc est herba Sardonia, de qua v. Solin. 4 (10), Plin. XX, 11; Martin. et Heyne ad Virgil. Ecl. VII, 41. Præterea ibi solifugæ, seu solipugæ, seu solpugæ, venenatum genus formicarum, de quo v. Solin. 1. c. et Plin. XXII, 25; XXIX, 4. —viduata venenis, expers veneni, et quidem omnis, non serpentini tantum. —371. cælum Sardiniæ est triste, h.e. aer noxius et gravis propter paludes et salinas, violentos austros montesque altissimos (unde quidam Insani dicuntur), qui salubrem Boreæ flatum avertunt. Cf. ad XI, 540. Ἔστι δὲ καὶ ἄλλα διὰ μέσης αὐτῆς ὅρη χθαμαλώτερα· ὁ δε ἀὴρ ὁ ἐνταῦθα θολερός τε ὡς ἐπίπαν ἐστὶ καὶ νοσώδης, Pausan. l.c. Cf. Mela II, 7; Tac. Ann. II, 85 extr.; Martial. IV, lx, 6 (ubi pestilens Sardinia Tiburi obponitur), et Strab. l.c.
372... 374. Pars insulæ, quæ Italiam et septemtr. spectat (in quo tractu sunt Insani Montes), montosa et aspera. Τῆς νήσου τὰ πρὸς τῆς ἄρκτου καὶ ἠπείρου τῆς κατὰ Ἰταλίαν ἔστιν ὅρη δύσβατα, τὰ πέρατα συνάπτοντα ἀλλήλοις. Pausan. loc. cit. «quæ respicit Arcton, Inmitis, scopulosa, procax, subitisque sonora Flatibus: Insanos infamat navita montes. Hinc hominum pecudumque lues, hinc pestifer aer Sævit, et exclusis regnant aquilonibus austri,» Claud. b. Gild. 511 sq. —373 sq. Vid. Var. Lect. —Exercet scopulis freta, ut fatigare et lassare. V. ad I, 208 et 363. —375. Reliqua Sardiniæ pars fertilissima: unde etiam in horreis Romæ Italiæque refertur. Cf. Pausan. l.c.; Mela II, 7; Polyb. I, 79 et 82. Cic. pro l. Manil. c. 12; Valer. Max. VII, vi, 1.
Hoc habitu terræ nemorosa per invia crebro
Torquatum eludens hostis, Sidonia pugnæ
Tela exspectabat, sociosque laboris Hiberos.
Qui postquam adpulsis animos auxere carinis;
380Haud mora, prorumpit latebris; adversaque late
Agmina inhorrescunt, longumque coire videtur;
Et conferre gradum: media intervalla patentis
Conripiunt campi properatis eminus hastis.
376 sq. «Hostus temere prælio inito fusus fugatusque... Alius exercitus primo per agros silvasque fuga palatus... (cf. sup. v. 352 sq.) debellatumque eo prælio in Sardinia esset, ni classis Punica cum duce Hasdrubale in tempore ad spem rebellandi advenisset,» Liv. XXIII, 40, ubi etiam verba, quæ sequuntur, sunt conferenda.
381. Agmina inhorrescunt armis, conf. VIII, 570, et ad I, 423. Longum militibus videtur tempus eundi in hostes, quos ideo eminus jam telis lacessunt; Drak. Ardor pugnandi describitur, quem saltem simulacro pugnæ explent; et singula cum delectu, at luxuriantius expressa, Ern. —383. Corripiunt; v. ad I, 570. —properatis, properanter missis. Sic ap. Liv. II, 46: «Pilis inter primam trepidationem abjectis temere magis quam emissis, pugna jam in manus, jam ad gladios, ubi Mars est atrocissimus, venerat.» Cf. ad IX, 314 in Var. Lect.
384. expertos enses, ut expertam clementiam, dixit Liv. III, et similia alii: experientia vero hæc causa est, cur enses a poeta dicantur fidissima tela; Dausq. Cf. tamen Var. Lect. —386. Cf. Virg. Ge. IV, 238.
Non equidem innumeras cædes totque horrida facta
Sperarim tanto digne pro nomine rerum
Pandere, nec dictis bellantum æquare calorem.
390Sed vos, Calliope, nostro donate labori,
Nota parum magni longo tradantur ut ævo
387 sq. Cf. IV, 525 seq., et IX, 340 sqq. —388. tanto pro nomine rerum, tantis rebus. Cf. ad V, 161.
390. vos, Calliope; vid. V.L. et not. ad III, 222. —391. Fac, o Musa, ut laudes Ennii, magni viri, meis carminibus ad memoriam posteritatis tradantur.
Ennius, antiqua Messapi ab origine regis,
Miscebat primas acies, Latiæque superbum
395Vitis adornabat dextram decus: hispida tellus
393 sqq. Elogium Q. Ennii poetæ, quem Silius fortiter pugnantem inducit. Ennius obiit anno ætatis LXXII, U.C. 585, et XXXIII post confectum b. Punicum II. Natus est Rudiis prope Tarentum (unde Tarentinum eum prodit Hieron. Chron. Euseb. Olymp. 135) in Calabria (quæ Messapia Græcis et Iapygia vulgo dicitur) et a Messapo rege originem duxisse perhibetur. Vid. Fabric. Bibl. Lat. lib. IV, cap. 1, et Heyne in Exc. VIII ad Virg. Æneid. VII, 691. —Rudiæ (v. 396), hodie Ruia, seu Musciagna in Terra d’ Otranto. —Miscebat acies (v. 394); vid. ad I, 69. —Latiæ superbum Vitis decus; vid. ad VI, 43. Ennius poeta centurionis olim munere fungebatur in Sardinia. —397. conf. sup. ad vers. 31 in V.L.
Is prima in pugna (vates ut Thracius olim,
Infestam bello quateret quum Cyzicus Argo,
400Spicula deposito Rhodopeia pectine torsit)
Spectandum sese non parva strage virorum
Fecerat, et dextræ gliscebat cædibus ardor.
Advolat, æternum sperans fore, pelleret Hostus
Si tantam labem, ac perlibrat viribus hastam.
398 seq. Cf. Claud. de laud. Stilic. lib. III; Præf. v. 11 sqq. —prima in pugna, inter προμάχους, vel ἀριστεῖς vates Thracius, Orpheus, Argonautarum comes, cui apte comparatur Ennius.
399. Cyzicus rex Dolionum in insula Propontidis, quæ olim Dolionis, et ab eo Cyzicus dicta est (Plin. lib. V, cap. 32; Strab. XII, pag. 575; Apollon. II, 767; Flor. III, 5), Argo navem h.e. Argonautas, qui, quum hospitio benigne ab eo excepti discessissent, noctu tempestate orta ad eamdem insulam rejecti erant, bello quassit, h.e. adortus est putans eos hostes esse (unde h.l. infestam, h.e. quos infestos, vel hostes esse arbitrabatur), et quidem Macrienses, vel Macrones, Pelasgicæ stirpis: ipse vero a Jasone, ignaro quis esset, occisus est et postero die sepultus. Cf. Var. Lect. Apollon. I, 948 sqq.; Orph. Argon. v. 499... 593; Hygin. f. 16 et 273; Conon. Narr. 41; Apollod. I, ix, 18; Euphorion ap. Parthen. Erot. c. 28; Valer. Fl. lib. II et III; Mela I, 19. —400. Rhodopeia, Thracia, epith. orn. —pectine, lyra, ut V, 205 et al.
403. æternum fore se, h.e. nomen suum, gloriam sibi a. fore, si pelleret, repelleret vel adeo occideret, tantam labem, hostem tam exitiabilem: nisi malis, si tantam calamitatem ac perniciem, quam Ennius Pœnis virtute sua moliretur, averteret, propulsaret, scil. cæde ejus. —404. labes, ut al. lues, pestis, pernicies, al. Cf. ad I, 174; VIII, 21; X, 603. —perlibrat, v. ad I, 317.
Risit nube sedens vani conamina cœpti,
Et telum procul in ventos dimisit Apollo.
Ac super his: «Nimium, juvenis, nimiumque superbi
Sperata hausisti: sacer hic, ac magna sororum
Aonidum cura est, et dignus Apolline vates.
405 sq. Iterum θεὸς ἀπὸ μηχανῆς, in periculo, quod magno viro inminet, ut passim. —Apollo tutor et præsidium vatis. —Risit vani conamina cœpti, præclara idea et magnifica, ut apud Horat. Od. III, xxix, 30 (ubi vid. Jani) et Psalm. II, 4. Languent tamen conamina cœpti.
407. super his sc. dixit. Vid. ad I, 60 in Var. Lect. Sacer, quia vates est. Cf. Jani ad Horat. Od. III, i, 1... 3; IV, ix, 28. —408 sq. sororum Aonidum; v. ad VIII, 594; XI, 436, 464. Sic apud Virg. Æn. VI, vs. 662: Phœbo digna loquuti. Ed.
Hic canet inlustri primus bella Itala versu,
Adtolletque duces cælo; resonare docebit
Hic Latiis Helicona modis, nec cedet honore
Ascræo famave seni.» Sic Phœbus, et Hosto
Ultrix per geminum transcurrit tempus arundo.
415Vertuntur juvenis casu perculsa per agros
Agmina, et effusæ pariter dant terga catervæ.
Tum pater, audita nati nece, turbidus iræ,
410 sq. Præclari versus de Ennio, carminis epici apud Romanos parente, qui eo Annalium Rom. libros XVIII scripsit. Conf. insignis locus Lucret. I, 118 sq. quem Silius ante oculos habuisse videtur. —411. Adtollet cælo, ut I, 1. —412. Latiis modis, romano, seu latino carmine epico. Conf. Horat. Od. III, xxx, 13, 14, et Epist. I, iii, 12, 13; II, ii, 143 al. —413. Ascræo seni, Hesiodo, cujus patria Ascra, vicus Bœotiæ, ut ap. Virg. Ecl. VI, 70, et Ge. II, 176. —414. Cf. V, 447; Liv. XXIII, 41.
416. effusæ; v. ad II, 151.
417. turbidus iræ, ut IX, 23; v. ad I, 477. —418. Barbaricum, incondito clamore, qualis barbarorum esse solet. Cf. III, 346. —419. urget vestigia, exquisite pro festinat, morte adcelerata; Ern.
At Libyæ ductor, Marcello fractus, et acri
Contusus pugna, campos damnarat, et arma
Verterat ad miseras non æqui Martis Acerras.
Inde, ubi permisit flammis atque ensibus urbem,
Nuceriæ, nihilo levior nec parcior ira,
425420. Cf. Liv. XXIII, 17. —fractus, victus a Marcello ad Nolam, ut vidimus sup. v. 266 sqq. —421. Contusus; v. ad I, 34. —campos, justa prælia in campis apertis. —422. Acerras; vid. ad VIII, 535. —non æqui Martis, non pares viribus Pœnis. «Acerranis plus animi quam virium erat,» Liv. l.c. —miseras, quas, noctu ab incolis desertas, Hannibal diripuit atque incendit. Aliam causam tradit Val. Max. IX, 6, ext. 2.
423. Conf. Heins. ad Claudianum de bello Gildonico, v. 126. —424. Conf. Liv. XXIII, 15, quo auctore hoc ante pugnam Nolanam factum. De Nuceria; vid. ad VIII, 532. —425. Incussit sese, omnem iram ac vim inmisit Nuceriæ. Conf. Virgil. Æn. I, 69 et ibi Heyne.
Post Casilina sibi, multum obluctatus iniquis
Defendentum armis, ægre reseraverat astu
Limina, et obsessis vitam pensaverat auro.
Jamque, in Dauniacos transfundens agmina campos,
430Flectebat rabiem, quo præda vel ira vocasset.
Fumabat versis incensa Petilia tectis,
Infelix fidei, miseræque secunda Sagunto,
At quondam Herculeam servare superba pharetram.
426. Copiosius hæc memorat Liv. XXIII, 17... 20. —iniquis, ut non æqui, v. 422; nam parvum Casilini erat præsidium Rom. —427. Conf. Var. Lect. —428. Limina, portas oppidi. —obsessis vitam pensaverat, donaverat adpenso auro, ut fere Florus III, xv, 6, dixit caput Gracchi percussoribus auro pensatum. Cf. Var. Lect. et de re ipsa Liv. XXIII, 19.
429 sq. Cf. Liv. XXIV, 20, ubi tamen narrantur, quæ post receptum a consulibus Rom. Casilinum facta sunt, unde poeta duplicem hujus oppidi expugnationem et tempora iterum confudisse videtur. —Dauniacos campos, Apuliam. Vid. ad I, 291.
431. Conf. Liv. XXIII, 20 et 30. —Petilia, vel Petelia (Gr. Πετηλία et ita passim in numis, nunc Strongoli, si fides habenda Holsten. p. 307), in Bruttiis sita, et fide Romanis servata non minus inclyta, sed nec minus infelix Sagunto. Petelini uni ex Bruttiis manserant in amicitia Rom., etc. Liv. XXIII, 20. —433. Petilia condita a Philoctete, perpetuo comite Herculis, qui moriens illi pharetram, arcum et sagittas hydræ veneno imbutas dono dederat. Vid. Strab. VI, p. 254; Virg. Æn. III, 401 sq. (ubi conf. Serv. aliique Intpp.); Tzetz. et Potter. ad Lycophr. v. 55 et 911; Diodor. IV, 39, et Hygin. f. 102, ubi cf. Muncker. —superba servare pharetram, ut sup. III, 374.
434. De expugnatione Tarenti plura v. ap. Liv. XXV, 7... 11; Polyb. VIII, 26... 36, ed. Schweigh. et Appian. hist. Hannibal. c. 32... 34. —Verterat et... Tarentus, h.e. a Romanis ad Pœnos defecerat. —435 sq. Portis intrarant; vid. ad VI, 498 in Var. Lect. —arcem tenebant Romani. «Arx loco plano posita, non altitudine tuta, sed et mari, quo in peninsulæ modum pars major circumluitur, præaltis rupibus, et ab ipsa urbe muro et fossa ingenti septa,» Liv. c. 11. —corusca forte propter illas rupes præaltas et murum. N. Heinsius eam putabat coruscam dici, ut sup. v. 85, fulgentia Arcis templa jugo, Ernesti vero, ut urbe paulo elatiorem, et e longinquo, inprimis a mari, conspicuam. —sed enim; v. ad I, 33.
Hic, miranda movens, classem, quæ condita portu
Adstabat, (namque angustis e faucibus æquor
Erumpit scopulos inter, patuloque recessu
440Infundit campis secretum gurgite pontum)
Inclusas igitur, quibus haud enare dabatur,
Arce superposita, claustris maris extulit astu,
Perque aversa tulit portatas arva carinas.
437. Romani tenebant arcem et claustra portus; Tarentinorum autem naves sinu exiguo intus inclusæ erant: hinc eas Hannibal plaustris machinisque subductas per mediam urbem transvexit, et altera ejus parte inmisit in mare, ut non amplius urbs, sed arx commeatibus maritimis excluderetur. Ita Liv. c. 11, et Polyb. VIII, 36. Cf. Scheffer. de re nav. III, 3, et Var. Lect. —438. faucibus portus, adeo angustis, ut ponte jungerentur clauderenturque. Vid. Strab. VI, p. 278, et Appian. de reb. Hannib. c. 34. —443. tulit portatas; vid. ad IX, 99.
Lubrica roboreis aderant substramina plaustris,
445Atque, recens cæsi tergo prolapsa juvenci,
Æquoream rota ducebat per gramina puppim.
444. Lubrica substramina, ut ap. Virg. Æn. II, 235, rotarum lapsus. Πορεῖα ὑπότροχα dixit Polyb. l.c. Ernesti intelligit terga boum recens cæsorum, per quæ machinæ ducerentur faciliori negotio, ita ut magis prolabi quam pertrahi viderentur. Labi enim ea monet dici, quæ lubrico in solo, vel propria lubricitate sua moveantur, ut apud Virgilium, Æneid. lib. I, v. 147, et II, 225. — 445. Conf. Virg. Æneid. V, 328 seqq.
447. Hæc poeta absurde prope et contra veritatem historicam finxit, ut strategematis miraculum augeret; Ern.
Nuntius interea vectis non more carinis
450Terrentem freta curarum fervoribus inplet,
Dum procul Œbalios amet expugnare nepotes,
Et primus rostris sulcet navalibus arva,
Adsessos Capuæ muros, claustra ipsa revelli
Portarum, ac totum miseris incurrere bellum.
455Linquit cœpta ferox, pennasque addente pudore
Atque ira simul, inmani per proxima motu
Evolat, et minitans avida ad certamina fertur.
449 sqq. Hannibal Tarentinæ arcis obpugnatione absistit raptimque contendit Capuam, quam obsideri a Romanis compererat. Cf. Liv. XXV, 13 sq., inpr. XXVI, 4, 5, quibus locis accuratius omnia fusiusque narrantur. —450. Terrentem freta, mare. Vid. ad I, 49, et III, 463. Tarentini dicuntur nepotes Œbalii, h.e. Spartani, quorum coloniam Tarentum deduxit Phalantus. Vid. ad VII, 665. —451. Œbalus priscus Lacedæmonis rex, Tyndarei pater, unde et Tyndarium Tarentum dixit Silius inf. XV, 320. Cf. ad I, 6. —452. Primus in terra quasi naviget. Sed idem jam fecerat Lysander. v. Frontin. Strateg. I, v, 7.
455. pennas addente pudore, ut pedibus timor addidit alas apud Virg. Æn. VIII, 224.
Haud secus, amisso tigris si concita fetu
Emicet, adtonitæ paucis lustratur in horis
460Caucasus, et saltu tramittitur alite Ganges;
458. Comparatio satis frequens apud poetas, et nunc apte ad bestiæ atrocitatem verbis expressa, si a luxurie quadam recesseris, qua cursus celeritatem tribus modis variavit; quamvis, meo quidem sensu, paucæ illæ horæ nunc valde frigent, et vim summæ celeritatis et impetus infringunt; Ern. Enimvero luxuries illa hoc loco minus displicet, ubi celeritatis notio potissimum erat exprimenda, neque paucæ horæ admodum frigent, quoniam de Caucaso, altissimo Asiæ monte ac parte Tauri, qui simul designari videtur, sermo est. Conf. Plin. VIII, 18, seu 25; Stat. Theb. IV, 316 seq.; Dempster. ad Rosin. Antiq. Rom. II, 11 et supra ad IV, 331 sq. —459. Emicet, ut II, 238; III, 85; IV, 468 al. adtonitæ, ab adtonita, ob metum amissi fetus. —lustratur discursu, ut II, 266; Virg. Æn. II, 528 al. —461 sq. fulmineo cursu; vid. ad I, 421. —Conligere vestigia exquisite pro reperire, adsequi; Ern. 448; conf. Stat. Theb. VIII, 577; Cic. ad Heren. IV, 8 al.
Obvius huic sparso Centenius agmine raptim
Funditur, audendi pravus, facilisque periclis.
465Sed parvum decus Hannibali: nam, vitis honore
Perfunctus Latiæ, subito stimularat agrestes,
Semiermemque manum sternendam objecerat hosti.
Bis septem demissa neci, nec substitit agmen,
Millia: bis septem, quæ non sollertior ense,
470Sed genus insignis, justis ducebat in armis
Fulvius: ast æque per corpora fusa jacentum
Raptum iter est, victorque moram non passus eundi:
463. Conf. Liv. XXV, 19 et sup. ad v. 27 seq. nam res a Silio memorata ab h.l. aliena est. —464. facilis periclis; vid. ad I, 615.
465 seq. vitis honore Latiæ, ut VI, 43, ubi v. not. —466. agrestes semiermemque manum; v. Liv. l.c.
468. demissa neci; v. ad I, 439. —nec substitit agmen victoris, Hannibalis. Cf. v. 471 sq. —469. Cf. Liv. XXV, 21., et Var. Lect. —non sollertior ense apud Liv. l.c. dux stultitia et temeritate Centenio par. —470. insignis (κατὰ) genus, nobilior Centenio. De gente Fulvia v. meas Tabulas Geneal. —justa arma et justus exercitus Fulvii prætoris, non tumultuarius ac semiermis, neque precario ipsi traditus, ut Centenio, centurioni primipili. —471. jacentum; v. ad II, 574. —472. Raptum iter est; vid. ad I, 570. —moram non passus eundi, inpatiens moræ, quam itineri faciendo inpendebat; Heins.
Exsequiæ tantum famam nomenque volentem
Mitificæ mentis tenuerunt funere læto.
475Namque per insidias (infandum!) et ab hospite cæsus,
Conloquium et promissa petit dum perfida gentis
473. Commentarii instar est Liv. XXV, 16, 17. Conf. et sup. ad X, 559 sq. Citum Hannibalis iter morabantur Ti. Sempronii Gracchi Procos., qui hospitis Lucani dolo perierat, exsequiæ, quas Hannibal ipse celebrabat, volens, h.e. optans, cupiens, desiderans, captans (ut Gr. θέλων), famam mitificæ, h.e. mitis (ut apud Apul. de Mundo extr. et Prudent. Hamart. 963, et περὶ στεφ., hymn. VII, 42, ubi vid. Heins.) mentis, humanitatis et miserationis. —474. funere; vid. ad V, 156. —læto, non modo quod Gracchus hostis fuerat et dux fortis bellique peritus, adeoque metuendus, sed quod armatus exercitus circa rogum ejus cucurrit cum tripudiis Hispanorum motibusque armorum et corporum. Vide Livium, loc. cit.
475. Cf. Var. Lectiones. — 477. cæco astu; v. ad V, 3. —478. laudem Libys rapiebat humani, tum honoris et famæ gratia, tum raptim et ὡς ἐν παρόδῳ funus curabat: ipsa autem verba nihil prope nisi versum explent; nam res ipsa ex antecedd. nota erat; Ern.
Sed non, ut scitum celerare ad mœnia Pœnum,
480Adstabat res ulla loco. Jam consul uterque
Præcipites aderant; Nola vis omnis, et Arpis
Ævi floridior Fabius rapida arma ferebat;
Hinc Nero, et hinc volucris Silanus nocte dieque
Inpellebat agens properata ad bella cohortes.
485Undique conveniunt, pariterque obponere cunctos
Uni ductores juveni placet. Arduus ipse
Tifata insidit, propior qua mœnibus instat
479 seq. Cf. Liv. XXVI, 5, ubi tamen pro Fabio et Silano Fulvius memoratur. —ut scitum, cognitum, auditum est. —mœnia, Capuam. —non Adstabat res ulla loco, summa omnium perturbatio erat; Ern. coll. Liv. l.c. res nec explorata Romanis (quæ tamen verba in ed. Drak. et Ern. non leguntur) ingentem præbuit terrorem. Vid. Var. Lect. —481. Conf. Liv. XXIII, 46, et XXIV, 46. —vis omnis, exercitus Nolæ in præsidio relictus. —482. Ævi floridior; cf. ad I, 61. —484. Inpellebat agens; cf. V, 623.
486. Uni juveni, Hannibali. Cf. ad IX, 562. —487. insidit, cum quarto casu junctum. Vid. ad V, 3 in V.L., et Heins. ad Valer. Fl. V, 536. Sic passim ap. Liv. Hannibal «in valle occulta post Tifata montem inminentem Capuæ consedit,» Liv. lib. XXVI, 5. Cf. id. VII, 29, et sup. ad IV, 363.
Verum ubi, tum sese circumfundentibus armis,
490Vallatas socium portas, unaque negari
Intravisse sibi, Capuæque erumpere cernit,
Anxius adventus, nunc ferro frangere cœtum
Obstantum meditatur; init nunc avia cœpto
Consilia, atque astu quærit tot millia portis
495489. Conf. omnino Liv. XXVI, 7. —armis, ut VII, 61 et sup. v. 482. —490. Vallatas, cinctas a Romanis portas sociorum suorum, incolarum Capuæ. —una, simul, sibi negari, se prohiberi a Romanis urbem obsidentibus, intravisse (v. 491), intrare Capuam, et Capuæ, Campanis, sociis suis, scilicet negari erumpere portis. Lefeb. notandam h.l. dicit audaciam trium militum e Val. Max. III, ii, 20. —492. Anxius adventus; v. V.L. Sollicitus de adventu suo, quod breviter et obscure dicitur pro: quomodo iis, quorum causa advenisset, auxilium ferret incertus; Lenz. —493. Hannibal «abscedere inrito consilio et movere a Capua statuit castra. Multa secum, quoniam inde ire pergeret, volventi, subiit animum impetus, caput ipsum belli Romam petendi,» etc. Liv. l.c. Cf. Polyb. IX, 3, 4. —avia cœpto, diversa a priori consilio, scil. ferro et impetu in hostes inrumpendi; Ernest. qui recte monet, omnem hunc locum (a v. 490... 495) laborare duritie quadam auribus elegantioribus et Virgilianæ concinnitati adsuetis molesta. Cœptum vero non consilium est, sed conatus sc. Capuæ obsidione liberandæ, quam ob rem iter erat ingressus.
Sic igitur secum, curasque ita corde fatigat:
«Quo, mens ægra, vocas? rursusne pericula sumam,
Non æquus regione loci? Capuaque vidente
Terga dabo? an, residens vicini vertice montis,
500Exscindi ante oculos patiar socialia tecta?
Non ita me experti Fabius Fabiique magister
Turbatum, Hesperio quum clausos milite colles
Evasi victor, sparsosque per arva juvencos
Jactare adcensis stimulavi cornibus ignes.
505496. curas fatigat; vid. ad I, 675. —497. rursus, ut ad Nolam. —periculum sumere pro subire etiam dixit Tac. Hist. III, 69 et al. —498. Non æquus regione loci, inpar Romanis, qui opportuna loca tenent; Cell. et Ern. —499. vicini montis; v. ad v. 487.
501. Imitat. Virg. Æn. XI, 396 sq. —magister equitum, Minucius. —502 sqq. Cf. sup. VII, 272 seq. et 310 sq. —Turbatum, confusum et consilii inopem. —Hesperio, Italo Romano. Vid. ad I, 4. —503. victor, voti compos, ἐπιτυχὼν. Vid. Heyne ad Virg. Æn. II, 329; VIII, 61; X, 409; XI, 565, et Georg. III, 9; Burm. ad Valer. Fl. IV, 528, et ad Petron. c. CXII. —victor, superior iis arte ac fraude; Lenz.
Hæc postquam placita, et tenuit sententia mentem,
Non exspectato, Titan dum gurgite lucem
Spirantes proferret equos, inpellit in agmen
510Voce manuque viros, et cœpta inmania pandit:
«Perge, age, vince omnem, miles, virtute laborem;
Et, quantum humani possunt se tendere passus,
Arduus adcelera. Romam petis: hoc iter Alpes,
Hoc Cannæ stravere tibi: eia, incute muris
515Umbonem Iliacis, Capuæque repende ruinas;
Quam tanti fuerit cadere, ut Palatia cernas,
Et demigrantem Tarpeia sede Tonantem.»
507. tenuit sententia mentem, ei stetit; stabilem habuit sententiam. —508. Non exspectato ablat. absol. ut audito V, 106, ubi v. not. — 509. equos Solis spirantes lucem, cf. Virg. Æneid. XII, 115, ibique Heyne. —inpellit in agmen, convocat, militum concionem facit; Ern. quod ab usu loquendi alienum videtur. Cf. V.L.
513. Præclari versus, quibus magnum inest pathos. —514 sq. incutere Umbonem, ut sup. II, 256. Cf. V.L. —515. Iliacis, Romanis. —516. Non magna est jactura Capuæ, si possessio quasi Romæ præsensque ejus potiundæ spes ea redimitur. —517. Conf. ad II, 365, 592, et Klotz. ad Tyrt. p. 78.
Instincti glomerant gressus. Roma auribus hæret,
Roma oculis: creduntque ducis sollertibus actis
520Aptius id cœptum, quam si duxisset ab ipso
Fatali Æneadis campo. Vulturna citata
Transmittunt alno vada, postremique relinquunt
518. Instincti, incitati et incensi, Drak. Cf. Var. Lect. —glomerant gressus; vid. ad III, 336. Bene Ernesti: «Exquisita ratio militum adplausus significandi, Roma auribus hæret, Roma oculis; at quam tenuis et diluta sententia est, credunt ducis, etc. Laudant milites Hannibalem, quod nunc demum, nec statim post pugnam Cannensem Romam petere instituerit. Quis, quæso, nunc hanc militum sententiam desideret? Aptior ea erat tranquillæ deliberationi, quam huic tempori, quo cuncti ardore Romam vincendi flagrant.» Contrariam adeo Livius XXVI, 7, Hannibalis et militum sententiam adfert: «Cujus rei (sc. Romam petendi) semper cupitæ occasionem prætermissam post Cannensem pugnam et alii vulgo fremebant, et ipse non dissimulabat.» —521 seq. campo Cannensi. —Æneadis, Romanis. —Vulturna vada; v. ad I, 52, et VIII, 528. —alno; v. ad III, 458. —citata, celeriter. —523. «Fulvium Vulturnus tenuerat amnis, navibus ab Hannibale incensis, rates ad trajiciendum exercitum, in magna inopia materiæ, ægre comparantem,» Liv. XXVI, 9.
Tum Sidicina legunt pernicibus arva maniplis,
525Threiciamque Calen, vestras a nomine nati,
Orithyia, domos: hinc Allifanus Iaccho
Haud inamatus ager, Nymphisque habitata Casinis
Rura evastantur: mox et vicinus Aquinas,
Et, quæ fumantem texere giganta, Fregellæ
530Agmine carpuntur volucri. Fert concitus inde
Per juga celsa gradum, duris qua rupibus hæret
524 seq. Describitur iter H. præeunte Livio l.c. Cf. Polyb. IX, 5. —Sidicina arva Threiciamque Calen et Orithyia; v. ad VIII, 511, 512. —arva legunt, ut VII, 132. —526 sq. Allifanus Iaccho Haud inamatus ager; vid. ad VIII, 535. —Iaccho Haud inamatus; conf. I, 237; Bentl. ad Horat. Od. II, vi, 18, et Gronov. Diatr. Stat. c. XLIII. Casinis; vid. ad IV, 227. —527. Nymphis habitata, quia ad Lirim fl. sita. —528. Aquinas, incolæ Aquini pro oppido, de quo v. ad VIII, 403. —529. Fregellæ; v. ad V, 542. —fumantem texere giganta, quoniam in regione bituminis et sulphuris plena sitæ, Ern. cf. ad VIII, 537... 540. —530. carpuntur; vid. ad II, 458. —531. juga celsa inter Fregellas. et Frusinonem. —hæret, ut al. pendere, et mox suspensa; vid. ad I, 128; III, 556; VI, 645; VIII, 565. —532. Frusino; vid. ad VIII, 398. —533. Cf. ad V, 543; VIII, 392, et Heyne ad Virg. Æn. VII, 684.
Jamque adeo est campos ingressus et arva Labici,
535Linquens Telegoni pulsatos ariete muros,
534. Labici; v. ad VIII, 366. —535. Telegonis muros Tusculum. Vid. ad VII, 692. —Linquens hanc urbem regionemque, quæ, quamvis amœnissima, non tamen morabatur iter Hannibalis inter tanta molimina, in tantis cœptis. —537. Algidum opp. et Algidus mons nemorosus et pascuus (h.l. amœnus) Latii in Æquis, XVIII M. P. a Roma distans. Vid. Jani ad Horat. Od. I, xxi, 6; III, xxiii, 9; IV, iv, 58. —Algida, ut Taygeta, Gargara, Mænala, etc. Vid. ad IV, 363. —Gabii, oppidum Latii, medio fere inter Romam et Præneste loco situm, ubi Juno inprimis colebatur. Conf. Virgil. Æn. VII, 682, et ibi Heyne.
Præceps ad ripas inmani turbine fertur,
Sulfureis gelidus qua serpit leniter undis
540Ad genitorem Anio labens sine murmure Thybrim.
538. Præceps fertur, properat inde Hannibal. Vid. ad IV, 261. —turbine, impetu, velocitate. —539 sq. Anio serpit ad genitorem Thybrim; influit in Tiberim. Mirantur Drak. et Ernesti Anienem dici h.l. serpentem leniter et labentem sine murmure. Sed v. ad IV, 224 in V.L. Lenz. monet, poetam ad verbum expressisse Tibull. I, vii, 13, 14. —Sulfureis, flavis, luteis, ut VIII, 400, nam gelidus etiam vocatur; Ern. Rectius forte Draken. propter aquas Albulæ (fluminis Piceni in Marchia Anconitana, hod. Ragnola) in Anienem influentes et sulfureas. Vide Barth. ad Stat. Silv. I, iii, 75, et intpp. Suet. Aug. 82, et Ner. 31. Cf. sup. ad v. 229, et ad VIII, 400. —540. genitorem, quia in Tiberim influit (ut patre Benaco dixit Virg. Æn. X, 205), vel quia hic major fluvius est. Conf. I, 606 sq. ibique not.
Hic ut signa ferox dimensaque castra locavit,
Et ripas tremefecit eques, perterrita pulsis
Ilia prima vadis sacro se conjugis antro
Condidit, et cunctæ fugerunt gurgite Nymphæ.
545541. Cf. Liv. XXVI, 10, et Polyb. IX, 5, 9. —542 seq. Terror etiam fluviis eorumque Nymphis tribuitur. Cf. I, 48; III, 463 seq.; IV, 443 sq., 601; VII, 413 sq. —543. Ilia, vel Rhea, Amulii jussu Aniene, vel Tiberi mersa, et hinc ab aliis huic, ab aliis illi nupta fingitur. Vid. Jani ad Horat. Od. I, ii, 13... 20.
545 sq. Conf. Liv. XXVI, 9, cujus elegans gravitas multo magis placet, quam ornatus Silianus; Ernest. v. et Polyb. IX, 6. —546. furibundis gressibus; vide Nostrum supra ad I, 458.
Ante oculos adstant laceræ trepidantibus umbræ,
Quæque gravem ad Trebiam, quæque ad Ticina fluenta
Obpetiere necem, Paulus Gracchusque cruenti,
550Flaminiusque simul, miseris ante ora vagantur.
Clausit turba vias. Stat celsus et asper ab ira,
Ingentemque metum torvo domat ore Senatus.
Interdum tamen erumpunt sub casside fusæ
Per tacitum lacrimæ; quidnam Fortuna minetur,
555Quidve parent Superi? Pubes dispersa per altas
Stat turres, atque huc ventum sub corde volutat,
547. laceræ umbræ, quæ etiam nunc servant vulnera, quibus olim occubuerunt: tali enim habitu umbrae ad inferos descendere credebantur, quali erant tempore mortis; Drakenb. Cf. Advers. Heinsii in Broukhusiana editione Tibull. pag. 461, et Cerda ad Virgil. Æn. II, 272... 279. —549. Gracchus, de quo v. supra v. 475 sq.
551 sq. Stat, in foro, ubi magistratibus præsto est (Liv. l.c.), in viis et in turba hominum. —celsus Senatus, ut sup. v. 313, nisi malis, in muris. Magno animo est in tantis periculis; Cell. —asper ab ira; cf. XVI, 521, et ad II, 139. —552. domat, dissimulat.
554. Per tacitum; vid. ad VII, 527. —quidnam Fortuna minetur, sc. tristes et anxii expendunt, tacite quærunt. —555. Quidve parent Superi, ut I, 136. —556. sub corde volutat, secum cogitat, huc ventum esse, rem eo jam rediisse, ut Roma satis credat, satis habeat, contenta sit et esse debeat, defendere muros.
Pœnus ut ad somnos vix totam cursibus actæ
Indulsit pubi noctem, vigil ipse, nec ullam
560Ad requiem facilis, credensque abscedere vitæ,
Quod sopor eripiat, tempus; radiantibus armis
Induitur, Nomadumque jubet prorumpere turmas.
Inde, levis frenis, circum pavitantia fertur
558. Cf. Liv. XXVI, 10. —pubi cursibus actæ, militibus raptim actis et itinere fessis. —560 sq. credens abscedere... tempus, verba somno deditis notanda. —562 sq. «Cum duobus millibus equitum a porta Collina usque ad Herculis templum est progressus, atque, unde proxime poterat, mœnia situmque urbis obequitans contemplabatur,» Liv. l.c.
563. levis frenis, quæ celeritatis vel artis laus nunc aliena; et arguta doctrina est, qua dicit quadrupedanti sono ferri pro obequitare; Ern. Sed verba sic jungenda: «levis frenis fertur circa mœnia Romæ, perculsæ sono quadrupedante,» h.e. quadrupedum, equorum: neque video, cur non celeriter obequitasse censendus sit Hannibal, urbem contemplaturus, etsi propius ad eam adcesserit. Cf. supra v. 66 seq., et Virgil. Æneid. VIII, 596.
Nunc aditus lustrat, clausas nunc cuspide pulsat
Infesta portas, fruiturque timore paventum.
Nunc, lentus celsis adstans in collibus, intrat
Urbem oculis, discitque locos, causasque locorum.
Ac legeret visu cuncta, et penetraret in omnes
570Spectando partes, ni magno turbine adesset
Fulvius, haud tota Capuæ obsidione relicta.
Tum demum castris turmas inflexit ovantes
Spectata ductor satiatus pectora Roma.
566. fruitur, delectatur, Drak. coll. Martial. lib. VIII, xxx, 3, et Claud. in Rufin. I, 237. At malim exponere, utitur: in rem suam convertit, et fructum inde percipit. —567. lentus adstans in collibus, lento obtutu, ut admirabundus, colles contemplans; Barth. Adv. V, 6, et Ernesti, coll. II, 639. Immo, stans in collibus, ut urbem oculis intrare, introrsus perspicere possit. Voce autem lentus securitas designatur. Vide supra ad II, 489, et Brouk. ad Tibull. I, v, 45.
568. discit locos, causasque locorum, explicari sibi loca quæque, et unde singula nomen adceperint, jussit; Mars. Conf. ad XI, 261.
569 seq. Cf. Liv. XXVI, 10. —legeret, legisset, visu, oculis quasi percurrisset, cognovisset, ut ap. Virg. Æn. VI, 755. —571. Q. Fulvius Flaccus, a Capua obsessa Romam cum exercitu profectus, ceteris ducibus Romanis ibi relictis, unde haud tota, etc. Conf. Liv. XXVI, 8... 10.
Atque, ubi nox depulsa polo, primaque rubescit
575Lampade Neptunus, revocatque Aurora labores,
Effundit rupto persultans agmina vallo,
Et quantum clamare valet: «Per plurima vestra,
O socii, decora, et sacras in sanguine dextras,
Vobis ite pares, et tantum audete sub armis,
580574. Cf. Liv. XXVI, 11; Virg. Æn. III, 588 sq.; IV, 6, 7, aurora polo dimoverat umbram; et VII, 148. —575. Aurora revocat labores Solis, eum ad cursum diurnum vocat; Lenz. coll. Ovid. Met. II, 144. Immo, Aurora labores suos, cursum suum, revocat, repetit, renovat. —576. Effundit, ut II, 151, ubi v. not. —577. quantum clamare valet, scil. clamat: Oro vos, vel obtestor per plurima, etc. Vid. ad I, 658. —578. sacras in sanguine dextras, dura brevitate dictum pro, per dextras vestras sanguine hostium fuso venerabiles; Ern. Conf. ad VII, 9, et h.l. Var. Lect. —sacras in sanguine dextras, sacratas, inbutas, cædibus; et vobis pares, ita ut vobis dignum est, et pristinæ virtuti vestræ respondet; Lenz. —579. Vobis pares ite, tam fortes, ut olim et hactenus, vos præstate. Cf. Heins. ad Ovid. Epist. Her. XX, 62 et inf.; XV, 445. —581. restabit, supererit; nam Roma capta, urbes et provinciæ Romanorum imperio subjectæ, sponte Pœnis se submittent. Nihil est itaque, quod τὸ restabit cum Dausq. exponas, resisteret, repugnabit.
Neu populi vos Martigenæ tardarit origo;
Intratam Senonum capietis millibus urbem,
Adsuetamque capi: fortasse curulibus altis
585Jam vos, exemplo proavorum, ad nobile letum
582. populi Martigenæ; conf. Virg. Æn. I, 276; VI, 873 al. —585. exemplo proavorum, ut olim, Roma a Gallis Senonibus, Brenno duce, capta, quod vel tironibus notum ex Liv. lib. V, cap. 41 pr. et Flor. I, 13. —nobile letum, quia in honorum insignibus moriebantur; Lenz. Malim referre ad genus mortis, quæ forti et obstinato ad eam animo adpetita, memorabilis et gloriosa fuit. —586. morti parantur, ad mortem, ad moriendum se parant.
Talibus hinc Pœnus: sed contra Œnotria pubes
Non ullas voces ducis aut præcepta requirit.
Sat matres stimulant, natique, et cara supinas
590Tendentum palmas lacrimantiaque ora parentum.
Ostentant parvos, vagituque incita pulsant
Corda virum, armatis infigunt oscula dextris.
587. Œnotria pubes. Romana juventus. Cf. ad I, 2.
589. Scena miserationis plena, e Liv. XXVI, 9, adumbrata, at paulo absolutior: qualibus locis inmorentur velim, qui Silium morosius fastidiunt; Ern. Eumdem Livii locum Silius expresserat sup. v. 545 seq. Cf. et Liv. VII, 11 med. —591 sq. pulsant Corda, ut ap. Virg. Georg. III, 106. Cf. ad II, 213 (in V.L.) et 580.
593. Ire volunt pubes, armati, et pro muris; ante muros; Lenz. Immo pro salute urbis. —594. respectant suos, quos sc. inviti relinquunt: ut apud Quintil. Decl. X, p. 174. «Invitus ille vanescebat ex oculis, multum resistens, sæpe respiciens,» etc. Conf. ad VIII, 108. —fletum resorbent reprimunt. Cf. Senec. Herc. Œt. 1285, et Stat. Theb. V, 654.
Ut vero inpulso patefactæ cardine portæ,
Et simul erupit motis exercitus armis,
Funditur inmixtus gemitu precibusque per altos
Ad cælum muros plangor, sparsæque solutis
Crinibus exululant matres, atque ubera nudant.
600Fulvius antevolans agmen, «Quis nesciat, inquit,
Non sponte ad nostros Pœnum venisse penates?
A portis fugit Capuæ.» Subnectere plura
Conantem tristis cæli cum murmure vasto
598. Conf. VI, 560 sqq. —599. ubera nudant planctus causa; Lenz. Nonne potius quia vestes lacerant?
600 sqq. Brevis, at apta tempori et efficax admonitio: non timendus est hostis, qui non sponte, h.e. expulsus e Capua (immo repulsus a Capua, quam obsidione liberare non potuerat) venit et veluti in fuga versatur; Ern. Silius vero Fulvio tribuit, quæ Fabius dixit ap. Liv. XXVI, 8.
603. Poeta exornavit Livianam (lib. XXVI, c. 11) descriptionem tempestatis, qua prælium bis diremtum: quod cum judicio fecisse censendus est, quum res ipsa tanti fuerit momenti. Colores imaginis potissimum petiit e Virgil. Ge. I, 322 sqq., et Æneid. I, 84 sq.; IV, 160 seq. Hujus tamen tempestatis nulla mentio fit ap. Polyb. IX, 6, 7, ubi aliæ memorantur causæ, cur Hannibal abjecerit spem urbis capiendæ, et inde discesserit. —tristis fragor; v. V.L.
Jupiter, Æthiopum remeans tellure, minantem
Romuleo Pœnum ut vidit subcedere vallo,
Cælicolis raptim excitis, defendere tecta
Dardana, et in septem discurrere jusserat arces.
Ipse e Tarpeio sublimis vertice cuncta,
610Et ventos simul, et nubes, et grandinis iras,
Fulminaque, et tonitrus, et nimbos conciet atros.
Concussi tremuere poli, cælumque tenebris
Clauditur, et terras cæco nox condit amictu.
Instat tempestas oculis, hostique propinquo
615Roma latet: jactæ in turmas per nubila flammæ
Stridorem servant, membrisque insibilat ignis.
605. Jupiter Æthiopum remeans tellure fingitur exemplo Hom. Iliad. α, 423 sq., et Odyss. α, 22 sq., sed minus apte, nec nisi doctrinæ ostentandæ causa. A deorum quoque majestate abhorrere videtur, quod jubentur discurrere in septem arces, h.e. colles, in quibus sita est Roma; vid. Georg. II, 535. Id tamen coll. vs. 707... 725, minus displicebit.
609. e Tarpeio vertice, monte Capitolino, Jovi inpr. sacro Cf. X, 360 sqq. —610. grandinis iras docte pro grandine, quam iratus mittit.
613. Claudi cælum dicitur tenebris, vel nubibus ac frigore, ut contra aperiri, recludi, reserari, resolvi luce, sole ac calore. Vide Weitz. et Burm. ad Valer. Fl. I, 655; Cerda et Heyne ad Virg. Ge. I, 393; IV, 52, et Æn. I, 155, 394; VIII, 523. —cæco, atro, nigro, amictu, ut V, 36.
616. insibilat ignis, vivaciter, ut σίζειν ap. Hom. Odyss. IX, 394; Dausq.
Hinc Notus, hinc Boreas, hinc fuscis Africus alis
Bella movent, quantis animos et pectora possint
Irati satiare Jovis. Fluit agmen aquarum,
620Turbine confusum piceo et nigrante procella,
Atque omnes circa campos spumantibus undis
Involvit. Celsus summo de culmine montis
Regnator Superum sublata fulmina dextra
Libravit, clipeoque ducis non cedere certi,
625617. Venti promiscue ponuntur, omisso Euro. Sic Aquilo non memoratur Virgil. Æn. I, 85, ubi v. Heyne Exc. III. —fuscis alis; v. ad I, 589, et III, 524. Hæc vero verba non ad solum Africum, sed etiam ad Notum ac Boream referenda esse, jam monuit Drak. —618. Bella movent; conf. VII, 569 sqq. —619. agmen aquarum; vid. Salmas. Exerc. Plin. p. 59, et Heyne ad Virg. Ge. I, 322. —Fluit ex alto, e cælo, magna vis pluviæ confusa, coacta, conlecta in nubibus piceis; Lenz, coll. Virgil. Ge. I, 322 sqq. Immo, effusus est imber, confusus, commixtus, conjunctus cum turbine, vel procella, vehementiore vento. Ita Liv. VI, 32, et XXIII, 44, ingentibus procellis fusus, scil. effusus imber diremit pugnam, scil. pugnantes. —620. Turbine piceo; cf. II, 630 seq.; V, 37, et VI, 321 sq.; Virg. Æneid. III, 573 (ubi v. Heyne) et Ge. I, 320. —nigrante procella; cf. Virgil. Æneid. IV, 120. —622. montis Capitolini. Conf. v. 609. —624. non cedere certi, ut IV, 448. —625 seq. Cf. simil. loca, a Draken. laudata, Lucan. VII, 158 sq., et Claudian. Consulat. Honorii, lib. VI, 344 seq.
Ambustis sed enim ductor Sidonius armis
Sistebat socios, et cæcum e nubibus ignem,
Murmuraque a ventis misceri vana docebat.
630Tandem post clades socium cælique ruinam,
627. sed enim; v. ad I, 33. —628 sq. Sistebat socios, revocabat milites suos in aciem prodeuntes. Hæc ad verbum fere translata e Virgil. Æn. IV, 209 seq., ubi vid. Heyne, qui verbum miscere alio sensu, quam Silius cepit. Cf. inf. XVII, 327 sq. Ex his locis Drak. colligebat, hanc Carthaginiensium de tonitru et fulmine opinionem fuisse. Enimvero designatur potius Hannibalis intrepidus et invictus animus, contemtusque deorum. Cf. omnino sup. I, 58 (ubi v. not.) et 250... 255. Idem Drak. coll. Plin. II, 43, monet, fulmina hæc vana proprie et ex disciplina augurali bruta vocari, ut quæ nulla veniant ratione naturæ. —Sistebat, a fuga retinebat; Lenz.
630. post clades socium, per tempestates et fulmina factas; Lenz. —cæli ruinam; v. ad I, 251.
«Ventis debebis nimirum hiemisque procellis
Unum, Roma, diem: sed non te crastina nobis
635Lux unquam eripiet; descendat Jupiter ipse
In terras licet.» Infrendens dum talia fatur,
633. hiemis; v. ad III, 197. —nimirum, ut sup. v. 71, et scilicet, V, 114. —635. Ζεὺς καταιβάτης, de quo vid. Burm. Diss. Poeta immemor fuisse videtur eorum, quæ supra v. 609 finxerat, Lenz. qui etiam docte disputavit de Jove Elicio ac Descensore (Ζεὺς Καταιβάτης) in Magazin für Philologen, Tom. II, p. 48 sqq. et in Obss. ad Ovid. Fast. III, 179 (Braunschw. Schul. Encyclop. p. 118 sq.) —637 seq. «Ubi recepissent se in castra, mira serenitas cum tranquillitate oriebatur,» Liv. XXVI, 11, qui tamen postero demum die id factum memorat, quum eodem loco acies instructas eadem tempestas diremisset, ut inf. v. 664 sq. —jubar solis, ut ap. Virg. Æn. IV, 130. —axe, cælo. Vid. ad VIII, 650.
Æneadæ sensere Deum, telisque repostis
640Submissas tendunt alta ad Capitolia dextras,
Et festa cingunt montis penetralia lauro.
Tum vultus, modo non parvo sudore madentes,
Nunc lætos Jovis adspectant. «Da, summe Deorum,
Da, pater, ut sacro Libys inter prælia telo
645639. Æneadæ, Romani, sensere Deum, cognoverunt voluntatem mentemque benignam Jovis. Cf. IV, 120. —640. Silius ante oculos habuit Virg. Æn. IX, 657, Agnovere deum et sensere; Æn. XI, 477... 485, ut hic Hom. Iliad. ζ, 86 sq., 269 seq., 305 seq. Preces saltem inde petitæ. —Submissas tendunt dextras; v. ad I, 673, et IV, 409. — 641. In publica lætitia aræ ac templa deorum coronari, solebant, suspensis in horum postibus sertis, frondibus et infulis. Cf. inf. v. 743; Heyne ad Virg. Æn. II, 248 seq.; Gierig. ad Ovid. Met. VIII, 264; Toup. Opusc. T. II, p. 102; Barth. ad Stat. Silv. IV, viii, 1; Koeppen. ad Hom. Iliad. α, 39. —montis penetralia, templum Jovis in monte Capitolino. —642. De hoc tristi prodigio v. ad I, 86, 98, et VIII, 645. —vultus statuæ.
644. sacro telo; v. ad I, 253, et IX, 538. —645. Hæc magnifice dicta de Hannibale, sed indigne de Romanis, qui tamen non omnes ita sensisse, vel certe dixisse censendi sunt.
Sic adeo orantes pressere silentia, postquam
Abstulerat terras nigrantibus Hesperus umbris.
Quem simul adtollens rutilantem lampada Titan
Obruit, et vitæ rediit mortalibus usus,
650Pœnus adest, nec se castris Œnotria pubes
Continet. Haud dum enses stricti, mediumque jacebat
Tantum ad bella loci, quantum transmittere jactæ
Subficerent hastæ, quum fulgor hebescere cæli
Per subitum cœpit, densæque subire tenebræ;
655Atque dies fugere, atque armari ad prælia rursus
Jupiter. Incumbunt venti, crassusque, rotante
Austro, nimborum fervet globus. Intonat ipse,
Quo tremat et Rhodope, Taurusque, et Pindus, et Atlas:
646. silentium premere, ut tenere, obtinere. —647. Abstulerat terras, earum adspectum, Hesperus, Vesper. Cf. IX, 327.
648. «Postero die eodem loco acies instructas eadem tempestas diremit. Ubi recepissent se in castra, mira serenitas cum tranquillitate oriebatur,» Liv. XXVI, 11. —Quem Hesperum simul, simulac, Titan obruit, luce radiisque suis vicit, ejus adspectum abstulit et splendorem restinxit, vel obscuravit. Conf. Stat. Achil. I, 293, et Tac. Agric. 17. —adtollens lampada, graphice, proferens lucem; Ern. —650. Œnotria pubes, ut v. 587. —651. Haud dum enses stricti; cf. ad v. 384, et ad IX, 314, in Var. Lect. Vid. ad IV, 101 seq. —652. bella, prælium. Vid. ad I, 621. —653. Subficerent, valerent, possent, ut ap. Virg. Æn. V, 22 al. In tempestatis instauratæ imagine expende artem non contemnendam poetæ colores variandi, quæ est pars ingenii Siliani maxime insignis et ferax; Ern. —654. Per subitum; v. ad VII, 527. —656. Incumbunt terris, in eas inruunt, ingruunt. Conf. Heyne ad Virg. Æneid. I, 85, et Ge. II, 311; III, 197; Jani ad Horat. Od. I, iii, 31. —crassus globus flammarum, fulmina nimborum, spissis atrisque nubibus excussa. Cf. sup. IV, 441. Conf. V, 384... 388; Virgil. Georg. I, 328 seq., et Horat. Od. I, xxxiv, 5... 12. Sensus h.l. est: Tonitru tota natura et terræ tam altissimæ quam profundissimæ infimæque, nec non remotissimæ (nam Atlas terminus orbis terrarum versus occidentem) partes contremuere.
Audivere lacus Erebi, mersusque profundis
660Adnovit tenebris cælestia bella Typhœus.
Invadit Notus, ac, piceam cum grandine multa
Intorquens nubem, cunctantem et vana minantem
659. Erebi lacus, infera loca et manes. —660. De Typhœo; v. ad VIII, 540.
661 seq. Invadit ducem, Hannibalem. —662. vana minantem; v. ad I, 306 in V.L.
Verum ubi depositis sepsit sese aggere telis,
665Læta serenati facies aperitur Olympi,
Nullaque tam mitem credas habuisse Tonantem
665... 667. Poeta bene variavit, quæ sup. v. 637 sq. dixerat.
Durat, et adfirmans non ultra spondet in ipsos
Venturam cæli rabiem; modo patria virtus
670In dextras redeat, nec Romam exscindere Pœni
Credant esse nefas: ubi nam tunc fulmina tandem
Invicti latuisse Jovis, quum sterneret ensis
Ætolos campos? ubi, quum Tyrrhena natarent
Stagna cruore virum? «Pugnat pro mœnibus, inquit,
675Si rector Superum tot jactis fulmine telis,
Inter tot motus cur me contra arma ferentem
Adflixisse piget? ventis hiemique fugaces
Terga damus: remeet, quæso, mens illa vigorque,
Qua vobis, quum pacta Patrum, quum fœdera adessent,
680Integrare acies placitum.» Sic pectora flammat;
Donec equum Titan spumantia frena resolvit.
668 sqq. Bene Ernesti Vir. Clar. «Spernens irata numina Hannibal spondet militibus suis, si modo fortes futuri sint, similem diem in posterum numquam rediturum esse. Non poterat superba inpietas hominis luculentius et invidiosius adumbrari. Scilicet artem nunc poetæ, non rei dignitatem exploramus.» Egregie autem singula respondent personæ partibusque Hannibali a poeta adsignatis. Conf. I, 58 (ubi v. not.) et 250... 255. —Durat; cf. ad II, 463; VI, 308; Virg. Æn. I, 207, ubi v. Cerda et Heyne. —672. Invicti Jovis; vid. Doering. ad Cat. 64, 204. —sterneret, stravisset sc. hostium cadaveribus. —673 seq. Ætolos campos, ut I, 125. —Tyrrhena Stagna, Trasymenus lacus in Etruria. —675. telis; v. ad I, 253, et IX, 538. Cf. V.L. —676. Cur me sibi resistentem Jupiter non puniit? non numen ergo esse, cui Pœni cedant, sed ventorum et tempestatis fortuitum casum, patet; Cell. Ordo verborum est: Si rector Sup., tot jactis, quum tot homines dejecit, fulmine pugnat pro mœnibus, cur me contra Jovem arma ferentem adflixisse telis, fulminibus, piget inter tot motus, in tanta tempestate et clade? Sed præstiterit interpunct. vulgari servata legere fulmine teli, hoc est, telo, seu fulmine; Lenz. —677. hiemi, ut III, 197. —678 seq. Hæc spectant ad initium belli Punici II, quo fœdus ruptum, et arma iterum capta sunt; quod etiam Lenz. monuit. Cf. I, 8... 11. —681. Cf. VI, 1 sq.
Nec nox composuit curas, somnusve frementem
Ausus adire virum, et redeunt cum luce furores.
Rursus in arma vocat trepidos, clipeoque tremendum
685684. trepidos, bis tempestate repulsos. —685. Increpat clipeo, ut Mars ap. Virg. Æn. XII, 332, Sanguineus mavors clipeo increpat, ubi v. Heyne. Ita et fulmina adcensis ignibus imitatur v. 700, ut vanam tempestatis ipsiusque Jovis vim eludat trepidosque erigat milites, qui cum numine sibi pugnandum credebant.
Ut vero adcepit, tantum confidere Divis
Ausonios Patres, submissaque Bætis ad oras
Auxilia, et noctu progressum mœnibus agmen:
Sic agitare fremens obsessos otia, jamque
690686 sqq. «In religionem ea res apud Pœnos versa est. Minuere etiam spem Hannibalis aliæ, parva magnaque res: magna illa, quod, quum ipse ad mœnia urbis Romæ armatus sederet, milites sub vexillis in supplementum Hispaniæ profectos audivit; parva, etc. His motus ad Tutiam fluvium castra retulit;» Liv. XXVI, 11. Poeta autem ita rem variavit, ut potius eam ob causam violentius institerit, et Jovis demum Junonisque interventu a vesano conamine et consilio, Romæ Capitoliique Jovi sacri, obpugnandi deterritus sit. Quod commentum et Hannibalis et Urbis dignitati consentaneum est, atque desumtum ex Virg. Æn. II, 588... 623, ubi Venus Æneam ab audaci consilio Trojæ defendendæ revocat. Ibid. v. 604 sq. Venus Æneæ, ut inf. v. 707 sq. Juno Hannibalis visum acuit, ut varias urbis partes et Deos, qui ipsi eas evertant, videre possit. Colles tamen Romæ et campus Martius, quos Juno Pœno ostendit, a Diis tutelaribus ac præsidibus defenduntur, non diruuntur. Livius bis tantum, epitomator vero ejus, ut Silius, ter Hannibalem impetum in Romam fecisse memorat. Polybius neque repetiti impetus, neque tempestatis mentionem facit: unde tota hæc historia Lenzio V. C. fabulosa videtur. Ed. —687. Bætis ad oras, in Hispaniam. Cf. ad I, 146. —689. fremens, etc., indignans, Romam obsessam tam securam esse et metu vacuam.