Jam terra glaciale caput, fecundaque nimbis
Tempora, et austrifero nebulosam vertice frontem
Mitescente jam hieme Hannibal a Capua movet, vicinisque oppidis trepidationem injicit, 1-14.
Sed luxus milites ita enervaverat, ut vix arma ferre possent; 15-26.
Cupidus maritimi oppidi potiundi, quo cursus navibus tutus ex Africa esset, primum Neapolim petit, quæ urbs Græca, doctorum virorum secessu illa ætate celebris et Parthenope olim a tumulo Sirenes adpellata, ab eo, famæ suæ timente, omnibus quidem viribus, at inrito conatu obpugnatur; 27-59.
Inde Cumas, aliam urbem maritimam, ducit, ubi templum Apollinis, a Dædalo in colle exstructum, contemplatur; sed copias, Campana luxuria marcentes, nequidquam acuit ad pristinam virtutem, et a Ti. Sempronio Graccho repellitur; 60-103.
Obsidione igitur Cumarum soluta, Puteolos repente movet castra, et, dum ea quoque urbs frustra operibus cingitur, ipse tractum perlustrat propinquum, Baias, Lucrinum Avernique lacum, Acherusiam paludem, vastas in litore speluncas, loca sulfure ac bitumine scatentia ignibusque subterraneis æstuantia, Prochyten, Inarimen, Vesuvium, Misenum promontorium, Baulos et æstum maris, quæ omnia ei a primoribus Capuæ monstrantur; 104-160.
A Puteolis Nolam agmen convertit, et scalas admovet muris: enim vero M. Claudius Marcellus, instructo ad portas sub adventum hostium exercitu, eruptionem facit, et, Pœnis fugatis, ducem eorum ad singulare certamen provocat; 161-198.
Quod non detrectare Hannibalem fama nominis sui suadet; sed Junonis admonitu ab eo avocatur, et acerba ignaviæ increpatione fœdam suorum fugam sistit; 199-211.
Restituta acie ac pugna, a Pediano, Patavino, qui non minus belli artibus atque virtute quam literarum studio excellebat, Cinyps, formosissimus Pœnorum galeaque Æmilii Pauli consulis, qui in prælio Cannensi occiderat, ornatus, telo transfigitur et spoliatur; 212-252.
Marcellus, laudata victoris virtute, in ipsum Hannibalem hastam conjicit, cujus tamen ictum excipit Gestar; 253-265.
Quo adtonitus periculo Pœnus ad castra trepide refugit, et vehementer in milites invehitur: Marcellus autem, qui primus Romanos docuerat, Hannibalem vinci posse, magna hostium edita strage prædaque ingenti facta, Nolam se recipit, et ad cælum tollitur laudibus; 266-294.
Primo tandem victoriæ nuntio recreatis Romæ civibus, non minore animo res domi, quam militiæ, geritur, et censores notant eos, qui post Cannensem pugnam Metello auctore consilium de relinquenda Italia inierant, quique, quum a Pœnis, ut de captivis redimendis agerent, frustra Romam missi essent, jurassentque se regressuros, extemplo in castra hostium redierant, ut hac fraude se exsolverent jurejurando; 295-305.
Simul omnia in bellum consilia convertuntur, et in summa pecuniæ inopia matronæ aurum ornamentaque sua in ærarium deferunt: quæ voluntaria conlatio et certamen adjuvandæ rei publicæ excitat ad æmulandum animos primum Patrum, dein equestris ordinis et reliquæ plebis; 306-319.
Spes quoque Romanorum confirmatur a legatis Delphos missis, qui responsum renuntiant, res eorum jam meliores facilioresque fore, eamque ob causam Diis, maxime vero Jovi, sacra esse facienda: quæ res divinæ subplicationesque confestim in Capitolio fiunt; 320-341.
Dum hæc Romæ atque in Italia geruntur, Hampsagoras ejusque filius Hostus in Sardinia (cujus insulæ situs, forma, nomina, origo, bona et indoles una cum coloniis, a Sardo, Trojanis seu Iliensibus, Iolao, duce Thespiadarum, et Aristæo illuc deductis describuntur) a T. Manlio Torquato prætore fugantur, et silvarum latebras quærunt; 342-375.
Punica deinde classe adpulsa Hasdrubali se jungunt, et cum Romanis decertant prælio, in quo Ennius centurio et poeta, Rudiis natus oriundusque a Messapo rege, ingentem Sardorum Pœnorumque cædem facit; 376-402.
In eum hastam conjicit Hostus; sed ictus ab Apolline avertitur, et Hostus in acie cadit: qua filii nece audita Hampsagoras mortem sibi consciscit; 403-419. Per idem fere tempus Hannibal Acerris Nuceriaque direptis atque incensis, capit Casilinum, et Petiliam, alteram Saguntum, ad solum exurit; 420-433.
Inde Tarentum expugnat præter arcem, a Romanis occupatam, et naves Tarentinorum, sinu exiguo intus inclusas, quum claustra portus hostis haberet, plaustris machinisque admotis per mediam urbem ad mare transvehit; 434-448.
Certior tamen factus per nuntios de obpugnatione Capuæ, obsidione arcis Tarentinæ absistit, raptimque contendit in Campaniam; 449-462.
Obviam ei veniunt duo Romanorum exercitus, quibus duces stultitia et temeritate pares, M. Centenius Penula et Cn. Fulvius prætor, præsunt, quique ad internecionem cæduntur; nec quidquam iter victoris moratur nisi Ti. Sempronii Gracchi proconsulis, ab hospite suo Lucano in insidias præcipitati, exsequiæ, quas ipse celebrat, ut famam conligat humanitatis; 463-478.
Interea Romanorum duces omnem belli vim in Capuam vertunt, nuntio adcepto de Hannibalis adventu, qui in valle occulta post Tifata montem huic urbi inminentem considet; 479-488. Is vero ubi videt per castra hostium non perrumpi ad Capuam posse, multa secum consilia volventi subit animum impetus, caput ipsum belli Romam petendi; 489-506.
Itaque deductas nocte ad Vulturnum flumen copias trajicit ante lucem, et spe Romæ potiundæ ad maturandum iter incendit; 507-523.
Tum præter Cales in Sidicinum, mox in Allifanum et Casinatem, deinde præter Aquinum in Fregellanum, et per Frusinatem Anagninumque in Labicanum venit agrum: inde, Algido, Tusculo Gabiisque relictis, ad Anienem fluvium castra admovet, et Iliæ Nymphisque adventu suo terrorem incutit; 524-544.
Nec minor trepidatio est Romæ, ubi matronæ, in publicum effusæ, passim discurrunt, Patres vero ingentem metum torvo vultu dissimulant, et præsidia passim in collibus murisque disponuntur; 545-557.
Inter hæc Hannibal, qui, continuo itinere confecto, ne nocturnum quidem tempus ad quietem sibi reservaverat, cum Numidis mœnia situmque urbis obequitans contemplatur, donec ab equitibus inmissis a Fulvio Flacco, qui cum exercitu a Capua profectus Romam venerat, submovetur, atque in castra redigitur; 558-573.
Postero die sub lucem omnes copias in aciem educit, et ad pristinam virtutem tuendam excitat, docens Roma capta bellum esse confectum; 574-586.
Neque detrectant certamen Romani, infantium vagitu, gemitu ac precibus parentum, et Fulvii adhortatione exstimulati; 587-602.
At instructis utrimque exercitibus Jupiter crassas repente cælo obducit tenebras, et a monte Capitolino fulmina in Hannibalem jaculatur; 602-626. Is liquefactis armis in castra iratus se recipit; quo facto mira serenitas cum tranquillitate oritur, et subplicatio Jovi habetur in Capitolio; 627-645.
Postridie prima luce acies instructas eadem tempestas dirimit, quam eadem excipit serenitas; 646-667.
Pœnus inanem fulminis vim ridet, vanumque militum timorem increpat; 668-685.
Ut vero Romam adeo securam metuque vacuam esse comperit, ut milites sub vexillis in subplementum Hispaniæ profecti sint, ira incensus urbem obpugnare statuit; 686-690.
Quam ob causam Jupiter agit cum Junone, ut non amplius alat ferociam ejus, sed potius coerceat; 691-700.
Dea Hannibali in conspectum venit manifesta, ejusque visum acuit, ut Deos cernere possit, qui colles Romæ campumque Martium tueantur; 701-725.
Quo adspectu perculsus Pœnus castra ab urbe refert, minitans se mox rediturum esse; 726-730.
Eum ut abeuntem vident Romani, primum fraudem subesse rati non omnem deponunt timorem: mox hoste ex oculis sublato, læti sacra Diis faciunt, et certatim portis ruunt ad visenda loca, ubi castra posuerant Pœni; 731-752.
Jam terra glaciale caput, fecundaque nimbis
Tempora, et austrifero nebulosam vertice frontem
1... 3. Poeta exornavit Liviana (lib. XXIII, 19), mitescente jam hieme, eductus, ex hibernis miles. Notio hiemis, cujus, ut personæ, et caput et tempora et vertex adumbrantur, ac veris adventus luxuriantius exprimitur, quam a Virg. Ge. I, 43 seq.; II, 330 seq.; IV, 51 seq.; Lucr. I, 10, 11; Hor. Od. I, iv, 1, 2 et al. —hiems glaciale caput condit terra, docte pro, frigus terram subit, terra clausa vel adstricta glacie mulcetur, h.e. solvitur. —4. sereno; v. ad V, 58.
Prorumpit Capua Pœnus, vicinaque late
Præmisso terrore quatit: ceu condita bruma,
Dum Rhipæa rigent Aquilonis flamina, tandem
Evolvit serpens arcano membra cubili,
Et splendente die novus emicat, atque coruscum
10Fert caput, et saniem sublatis faucibus efflat.
5. vicina loca terrore quatit, ἐκπλήττει, percellit. —6... 8. Commoda et præclara comparatio, quam poeta debet Maroni Æn. II, 471 sqq. (ubi v. Heyne) et minus apte inf. XVII, 448 seq. repetiit. Serpentes vere ineunte exuvias ponunt, et e latibulis prolabuntur. Cf. Barth. ad simil. loc. Stat. Theb. IV, 95 seq. Denotatur simul novus militum vigor (cf. mox v. 15), longa quiete conlectus, forte et furor, quo certe serpens maxime ardet exuviis positis. Cf. Virg. Ge. III, 435 seq. —serpens condita bruma, hiberno tempore, sub terra, glacie constricta. —Rhipæa, pro quovis monte et quidem præalto. Cf. ad IV, 363, et XI, 459. —8. arcano cubili, in quo per hiemem delituerat. —10. sublatis faucibus, erecto capite ac collo, ut apud Virg. Ge. III, 426 (ubi v. Cerda) et Æn. II, 474; V, 277, ubi v. Heyne. —saniem sublatis faucibus efflat, conf. supra VI, 185 sqq. Hoc duriuscule dictum videbatur Barthio Adv. IV, 10. Sed locutionem illam multis poetarum locis firmarunt N. Heins. et Drak.
At Libyci ducis ut fulserunt signa per agros,
Desolata metu cuncta, et, suadente pavore,
12. Desolata; v. ad III, 429, et Gron. Obss. IV, 21. —13. trepidi salutis; conf. ad II, 234.
Sed non ille vigor, qui ruptis Alpibus arma
Intulerat, dederatque vias, Trebiaque potitus
Mæonios Italo sceleravit sanguine fluctus,
Tunc inerat: molli luxu madefacta meroque,
Inlecebris somni torpentia membra fluebant,
20Quîs gelidas suetum noctes thorace gravatis
Sub Jove non æquo trahere, et tentoria sæpe
Spernere, ubi hiberna ruerent cum grandine nimbi,
Ac ne nocte quidem clipeive ensesve reposti,
Non pharetræ aut jacula, et pro membris arma fuere;
2515 sq. Poeta expressit Liv. XVIII, 18 extr., sed inpr. verba Marcelli ipsiusque Hannibalis ibid. cap. 45. —ruptis Alpibus arma Intulerat, scil. Alpinis gentibus, de quo vid. sup. III, 540 sqq., vel Alpes potius docte pro his gentibus positæ. —17. Mæonios fluctus, Trasymenum lacum. Cf. ad IV, 719 seq., 738; V, 9 sq. —sceleravit, δεινῶς pro infecit, quia sacer quasi sanguis Romanorum, et atrox cædes illa fuit. —18 sq. Vid. Var. Lect. — 20. Cf. I, 242... 267. —21. trahere, exigere, traducere, noctes, quæ gelidæ; hibernæ, et hinc longæ sunt. —Sub Jove, aere, seu cælo, sub dio, ὑπὸ Διὸς, non æquo, iniquo, sævo, aspero, turbulento, seu tempestuoso et frigido. Conf. Horat. Od. I, i, 25; xxii, 19, 20. —24. pro membris arma fuere, arma tam militi, quam membra necessaria; Cell. Commentarii instar est locus Cic. Quæst. Tusc. II, 16, quem Dausq. jam laudavit et poeta haud dubie imitatus est: «Qui labor et quantus agminis? ferre plus dimidiati mensis cibaria; ferre, si quid ad usum velint; ferre vallum. Nam scutum, gladium, galeam, in onere nostri milites non plus numerant, quam humeros, lacertos, manus. Arma enim membra militus esse dicunt: quæ quidem ita geruntur apte, ut, si usus ferat, abjectis oneribus, expeditis armis, ut membris, pugnare possint.» Conf. Lips. de Mil. Rom. V, 11; Opp. T. III, p. 321 seq. —26. fusæ hastæ; v. ad I, 267. —nullis stridoribus, adeoque sine vi. Conf. ad I, 334; IV, 576.
Prima instaurantem sensit certamina mitis
Parthenope, non dives opum, non spreta vigoris:
Sed portus traxere ducem secura volentem
30Æquora, quæ peteret veniens Carthagine puppis.
27. In his et reliquis, quæ ad finem fere hujus libri traduntur, poeta maxime recessit ab ἀκριβείᾳ historica, solumque sequutus impetum suum ex iis, quæ Livius lib. XXIII, XXIV, XXV, et XXVI, adcurate ac copiose narravit, illa tantum selegit, nullaque ordinis temporumque ratione habita, memoravit, quæ graviora viderentur ornatumve epicum admitterent, et in Italia, non extra eam, in Hispania, gestæ essent. De hoc poetæ more disserui in Comm. de vita et carm. Sil. sect. II, fin. Hannibal «ad mare, proxime Neapolim descendit, cupidus maritimi oppidi potiundi, quo cursus navibus tutus ex Africa esset;» Liv. XXIII, 15. Cf. et cap. 14. —28. Parthenope vetus nomen Neapolis. Vid. ad VIII, 534. Neapolim, non quod dives esset, nec quod incolarum virtutem sperneret, potissimum ac præ aliis tentare statuit Hannibal, sed ut portum haberet, in quem secure naves, quæ commeatum ac subsidia Carthagine subveherent, adpellere possent. Ita Draken. et jam ante eum Dausq.
Nunc molles urbi ritus, atque hospita Musis
31, 32. Neapolim inde a Sullæ temporibus summi doctique viri secedebant, ut ibi otio Musarum fruerentur, et levioribus studiis, in Græcis gymnasiis, theatris, agonibus, etc., operam darent: unde et supra v. 27, mitis Parthenope; conf. Ovid. Met. XV, 711; Martial. V, 78; Petron. Sat. c. 5; Virg. Georg. IV, 564; Stat. Silv. III, v, 85; Gesner. ad Horat. Epod. V, v. 43 inpr.; Strab. V, pag. 378, et Camilli peregrini Campan. felic. Diss. II, §. 21. Withof. monet, veram verborum constructionem esse hanc: Non Parthenope, dives opum, dives vigoris, spreta fuit ab Hannibale ideoque invasa, sed portus traxere ducem; ut sensus sit: Hannibalem invasisse eam urbem, non ob contemtum virium ejus, sed ob situm portus. —32. Otia hospita, familiaria, grata, Musis, viris doctis. Ea esse Virgilio amata, et ad hujus monimentum (de quo vid. infra in hoc vol. Commentationem de Silii vita et carmine Sect. I, fin.) poetam respexisse suspicabantur Dausq. et Cellarius.
Sirenum dedit una suum memorabile nomen
Parthenope muris Acheloias; æquore cujus
35Regnavere diu cantus, quum dulce per undas
Exitium miseris caneret non prospera nautis.
Hæc pone adgressus (nam frontem clauserat æquor)
Mœnia, non ullas valuit perfringere Pœnus
Tota mole vias, frustraque inglorius ausi
4033 sqq. Cf. ad VIII, 534. —Sirenes Acheloiades, h.e. Acheloi filiæ; nam matris nomen non idem ab omnibus editur, de quo v. Heyne ad Apollod. I, iii, 4, p. 37, et I, vii, 10, pag. 113; Muncker. ad Hygin. p. 10, 13, 187 et 210. De earum nominibus, forma, cantu, et tribus petris, non longe a Capreis, Surrentino prom. objectis ac propter naufragia olim infamibus, v. sup. ad VIII, 534; Eustath. et Didym. ad Hom. Odyss. μ, 39 sq. Muncker. ll. cc. Heyne l.l. nec non ad Virg. Æneid. V, 864 sq. et Tibull. IV, i, 69. —34. muris, urbi, Neapoli. —35. diu, jam inde ab Argonautarum et Ulyssis temporibus: quod notum ex Apollon. IV, 891 sq.; Hom. Od. μ, 39 sq. et al. —36. Exitium dulce, dulci Sirenum cantu genitum.
39. Tota mole, omni conatu ac molimine, totis viribus, ut inf. vers. 143, et XI, 27; Drak. Conf. ad III, 46, et IV, 449. —inglorius ausi, qui frustra aliquid conatur, et ignominiose incepto desistere cogitur.
Stabat Cannarum Graia ad munimina victor
Nequidquam, et cautæ mentis consulta probabat
Eventu, qui post Dauni stagnantia regna
Sanguine Tarpeias ire abstinuisset ad arces.
45«En, qui nos segnes, et nescire addere cursum
Fatis jactastis, quod vobis scandere nuper
Non acie ex ipsa concessum mœnia Romæ;
Intrate, atque epulas promissas sede Tonantis
41. Graia munimina, Græca urbs, Neapolis. Vid. ad VIII, 533, 534. Sed. h.l. contemtim ita dicitur, ut Graia manus et Graiæ urbes, v. 49 et 69. Cf. ad III, 178. —Cannarum victor, tantus vir, qui prælio Romanos ad Cannas vicerat; quo rei indignitas augetur. —Stabat, hærebat, ut inf. v. 69 et 105, vel ut passim sedere adhibetur. Vid. ad X, 597. —42 sq. Eventu infelici hujus rei, irrita obpugnatione Græci et inbellis oppidi, et sibi et militibus probabat cautionem ac prudentiam, qua olim consilium Romæ obpugnandæ repudiaverit, de quo v. X, 330 sq., 337 sq., 375 sq. Eodem argumento mox in concione ad milites habita v. 45 seq. utitur ad eamdem ignaviam, quam ipsi antea exprobrassent, increpandam. —43. qui docte pro conj. quod, ut passim, et Gr. ὅς. —post Dauni stagnantia regna Sanguine, post victoriam Cannensem, in Apulia. Cf. ad I, 291. —44. Tarpeias arces Romam dicit, designans simul difficultatem gravitatemque conatus. Vid. ad I, 7, 541; VI, 604.
45 seq. Singula acerbe dicta, inpr. v. 48. —addere cursum fatis, prospera fortuna victoriaque uti. Conf. ad I, 268; IV, 731, et VII, 241. —48. epulas promissas sede Tonantis, in Capitolio. Vid. ad X, 375 sq. —49. Cf. ad v. 41.
Talia jactabat, famæque pudore futuræ,
Inritus incepta primus si absisteret urbe,
Audebat cuncta, atque acuebat fraudibus enses.
Sed subitæ muris flammæ, totoque fluebant
50. pudore, sollicitus et metuens famæ futuræ, vel de fam. fut. —51. Vid. V.L. —52. acuebat enses, vim armorum augebat, fraudibus, stratagemate; quia noctu clam tentavit scalis admotis in urbem transilire; Mars. quem tacite sequutus est Ernesti. Sed ita certe admodum obscure loquutus est poeta, quum in toto h.l. nihil occurrat præterea, unde suspicari possis, tale consilium a Pœno captum esse. Præstiterit fraudes adcipere de veneno. Conf. ad I, 219, 323, et inpr., 325. Alibi fraudes dicuntur insidiæ (v. ad VII, 134), quæ tamen ab h.l. alienæ.
53. Neapolitani flammis et telis muros defenderunt, instar aquilæ serpentem a nido coercentis; Ernesti V. C. qui etiam recte jam monuit, comparationem satis quidem aptam esse, aliisque multis usurpatam (quos vellem nominasset vir doctiss. nam imagines quidem ab aquila petitas passim reperire memini, non vero eamdem comparationem), sed illud vanum et tumidum videri, quod ungues dicantur fulmina ferre adsueti, quasi nunc de illo phantasmate poetico, nec potius de vera aquila sermo esset; neque excusari poetam, eo quod antea alitem Jovis dixerit, quæ poetica sit aquilæ descriptio. Cf. sup. X, 108, 109, ubi poeta similiter, nimio ornatus sectandi studio ductus, peccavit. Ceterum h.l. etiam notarida est nimia historiam turbandi licentia, quam poeta, ut passim, sibi sumsit: nam quæ Livius XXIII, 37 de Cumarum obpugnatione tradit, huc transtulisse videtur.
Haud secus, occuluit saxi quos vertice fetus
Ales fulva Jovis, tacito si ad culmina nisu
Evasit serpens, terretque propinquus hiatu;
56. Ales fulva Jovis, ut ap. Virg. Æn. XII, 247; Draken. coll. Ælian. H. A. IX, 10, notat, non omnem aquilam Jovis alitem dictam esse, sed herbis, non carne, vescentem. —58 sq. Ælian. H. A. II, 40. Ζηλοτυπώτατον δέ ἦν ζῶον αἰετὸς περὶ τὰ νεόττια· ἐὰν γοῦν θεάσηταί τινα προσιόντα, ἀπελθεῖν ἀτιμώρητον οὐκ ἐπιτρέπει· παίει γὰρ τοῖς πτεροῖς αὐτὸν, καὶ τοῖς ὄνυξι λυμαίνεται, καὶ ἐπιτίθησιν οἱ πεφεισμένως τὴν δίκην· οὐ γὰρ χρῆται τῶ στόματι. Quæ ultima verba aperte contra Silium esse monet Draken. Si vero poeta per errorem lapsus est, debet illum Maroni Æn. XI, 756, quem locum habuit ante oculos, sed variavit. At bene Ernesti: talia, inquit, in poeta non sunt urgenda, ne dicam Ælianum in his et similibus fabulas sæpe pro naturæ veritate vendere.
Tandem ad vicinos Cumarum vertere portus
Defessos subiit, varioque lacessere motu
Fortunam, et famæ turbando obstare sinistræ.
Sed custos urbi Gracchus, tutela vel ipsis
Certior arcebat muris, iterumque sedere
65Portis, atque aditus iterum sperare vetabat.
60. Cf. Liv. XXIII, 36, 37. Quæ in Livio inde a cap. 15, leguntur, poeta vel plane silentio prætermisit, vel infra demum, confusis temporibus, memoravit, v.c. obpugnationem Nolæ v. 161 sqq. —Cumarum portus, conf. Var. Lect. ad v. 65. —61. Vid. Var. Lect. —lacessere, movere, et hinc tentare, experiri, fortunam, incertum ejus eventum. Cf. inf. XV, 36 et supra ad I, 268; IV, 731; Heyne ad Virg. Æneid. X, 10, et Cl. Doering. ad Eclog. vett. poett. latt. p. 259, ubi monet, eum dici fatum lacessere, qui quasi ὑπὲρ μόρον temere aliquid tentet; de qua locutione Homer. Vid. Koppen ad Iliad. β, 155, et Ernesti ad Odyss. α, 34, 35. —62. turbando, vario impetu et motu, quo hostes conturbaret, ut si uno in loco male res cessisset, in altero tamen forte felicior esset, Ern.
63. Ti. Sempronius Gracchus, Cos. anno urbis, 538 (cf. ad IV, 495), tutela vel ipsis muris certior, firmius præsidium, propter insignem virtutem, quæ nota est ex Liv. XXII, 57; XXIII, 19, 24 sq., 30, 37; XXIV, 10, 14 seq., 43; XXV, 1, 3, 15 seq. —De v. 64 et 65, vid. Var. Lect.
Lustrat inops animi, rimaturque omnia circum
Alite vectus equo, rursusque hortatibus infit
Laudum agitare suos: «Pro Dî, qui terminus, inquit,
Ante urbes standi Graias, oblite tuorum
70Factorum miles? quis erit modus? Alpibus adstat
Nimirum major moles, et scandere cælum
Pulsantes jubeo scopulos: quamquam altera detur
Si similis tellus, aliæque repente sub astra
Exsurgant rupes, non ibis, et arduus arma
75Me ducente feres? Tene, heu! Cumanus hiantem
Agger adhuc murusque tenet? Gracchumque, moveri
Non ausum portis, parvo in discrimine cerno?
69. Standi, v. 41. —69. urbes Graias, v. ibid. —70 sq. Acerbe et εἰρωνικῶς objurgat milites, minora pericula pertimescentes, superatis majoribus. —71. Nimirum, ut al. scilicet; vid. ad V, 114. —scandere cælum Pulsantes jubeo scopulos, quod nunc vobis injungo oneris non minus grave est, quam quod olim tulistis, quum scanderetis Alpes. —72. scopulos pulsantes cælum, Alpes. Cf. ad XI, 136 et 217. —75. hiantem, oscitantem, h.e. ignavum (v. ad XI, 35): sed præstiterit, opinor, hiantem præ stupore, quasi tam arduus sit conatus et urbs inexpugnabilis. Conf. Virg. Ge. II, 508. —76. Verborum h.l. delectum gravitatemque poeticam desiderari, jam monuit Ern. —77. parvo in discrimine, quasi nihil periculosi conatus sit, eruptione facta. Cf. Var. Lect.
An vobis gentes, quæcumque labore parastis,
Casu gesta putent? Per vos Tyrrhena faventum
80Stagna Deum, per ego et Trebiam, cineresque Sagunti
Obtestor, dignos jam vosmet reddite vestra,
Quam trahitis, fama, et revocate in pectora Cannas.»
78. An pro nihilo habetis, gentibus exteris, si fama ad eas pervenerit de re male a vobis gesta vestraque ignavia, quæcumque labore, virtute, parastis, casu, fortuna cœptis adspirante, gesta videri? —labor, ærumnæ, inpr. bellicæ, res fortiter gestæ, etiam bellum et pugna, ut πόνος et μόχθος, vid. Cort. ad Sallust. Cat. vii, 4, p. 50. Musgrav. ad Eurip. Hecub. 1292.
79 seq. Cf. I, 658 seq., et V, 82 sq. —79 seq. Tyrrhena Stagna, Trasymenus, lacus Etruriæ: stagna Deorum faventum pro Dei. Cf. IV, 725... 738, 828; V, 4... 23. —82. Quam trahitis, fama, v. Var. Lect.
Sic ductor fessas luxu adtritasque secundis
Erigere, et verbis tentabat sistere mentes.
85Atque hic perlustrans aditus, fulgentia cernit
Arcis templa jugo, quorum tum Virrius, altæ
Inmitis ductor Capuæ, primordia pandit.
83. fessas luxu adtritasque secundis; conf. ad III, 506. —84. sistere mentes, firmare, confirmare animum, ut fere apud Virgilium Æn. VI, 859, et forte Livium III, 20 extr. Sed v. Stroth. ad Liv. II, 29, et III, 16.
85. Hæc ornatus sectandi studio efficta a Silio ad ductum Maronis, Æn. VI, 9... 19: ad quem locum, a poeta nostro majore verborum copia expressum, v. Heyne in not. et Excursu III. —fulgentia, apud Virg. aurea tecta. —86 sq. templa, templum Apollinis, in jugo arcis, montis (v. ad I, 7) ad Cumas; de quo v. Heyne l.l. —Virrius Inmitis, inmitia minatus Romanis, et ductor Capuæ, princeps Campanorum, vel dux olim et caput, seu princeps legationis. Conf. XI, 65 sq., et Liv. XXIII, 6.
«Non est hoc, inquit, nostri, quod suspicis, ævi:
Majores fecere manus. Quum bella timeret
90Dictæi regis, sic fama est, linquere terras
Dædalus invenit, nec toto signa sequenti
Orbe dare, ætherias aliena tollere in auras
Ausus se penna, atque homini monstrare volatus.
Suspensum hic librans media inter nubila corpus
9589 seq. Cf. Virgil. Æn. VI, 14... 19, ubi v. Heyne, et ad Apollod. pag. 890 sq.; Mém. de l’Acad. des Inscr., T. XIII; Juvenal. Sat. III, 25, et Gierig. ad Ovid. Met. VIII, 183 sqq. —90. Dictæi regis, Minois Cretensis; nam Dicte mons Cretæ; unde Jupiter Dictæus. Ed. —91. signa, vestigia fugæ, dare sequenti, Minoi ipsum persequenti. —92 sq. aliena penna, pennis, avibus, non homini, propriis, pennis non homini datis, Horat. Od. I, iii, 35. Sic alieno et contra suo Marte pugnare de equitibus dixit Liv. III, 62 extr. et alienis mensibus, Virg. Ge. II, 149.
94. librans; v. ad I, 317. —95. Enavit, ut mox Pennarum remi; v. ad III, 682. Sic etiam ταρσοὶ et πτερὰ; v. Dorville ad Charit. pag. 104.
Natum etiam docuit falsæ sub imagine plumæ
Adtentare vias volucrum; lapsumque solutis
Pennarum remis, et non felicibus alis
Turbida plaudentem vidit freta: dumque dolori
100Indulget subito, motis ad pectora palmis,
Nescius heu! planctu duxit moderante volatus.
96. Natum, Icarum; qui mythus vel tironibus notus. —97. solutis, solis ardore liquefactis. —99 sqq. plaudentem, lapsu percutientem, freta, mare Icarium. Commentum luxuriantis ingenii, nec tamen inlepidum. —101. planctu moderante duxit, produxit, volatus, volandi vires aluit, dum manibus ad pectus admotis, etiam alas movebat; Ern. Recte, puto, si sensum, respexeris; sed Silianæ verborum ubertati convenientius forte est, verba moderante duxit simpl. adcipere pro moderatus est, direxit, et hinc adjuvit.
102. meatu, volatu, ut ap. Petron. 122. Cf. Heins. ad Claud. R. P. II, 74.
Virrius hæc: sed enim ductor numerabat inertes
105Atque actos sine Marte dies, ac stare pudebat.
Ingemit adversis, respectansque inrita tecta
Urbe Dicarchæa parat exsatiare dolorem.
Hic quoque nunc pelagus, nunc muri saxea moles
Obficit audenti, defensantumque labores.
110Dumque tenet socios, dura atque obsepta viarum
Rumpere nitentes, lentus labor; ipse propinqua
104. Hannibal inrita tecta, h.e. Cumas, quas frustra obpugnabat, relinquit, respectans, adeoque invitus (v. inf. ad v. 594), et Puteolos exercitum admovet. De vero profectionis tempore et causa v. Liv. XXIV, 12, 13. Quæ præterea ibi memorantur, poeta silentio præterit, eorumque loco ea substituit, quæ a poetis fabulose traduntur de Tartaro, Cimmeriis tenebris, campis Phlegræis, Gigantibus et inferorum fluviis ac lacubus; quos mythos peperit antiqua tractus Cumani, Baiani ac Puteolani natura, ubi passim colles vel silvis inadcessis continuisque consiti, vel variis specubus perfossi erant, totusque ager inter Cumas et Baias bitumine, sulphure calidisque aquis scatebat; de quo vid. Heyne Excurs. II ad Virg. Æn. VI, et Strab. V, p. 244, 245. —105. stare; vide supra ad vers. 41.
107. De urbe Dicarchæa; v. ad VIII, 533.
Primores adsunt Capuæ: docet ille, tepentes
Unde ferant nomen Baiæ, comitemque dedisse
115Dulichiæ puppis stagno sua nomina monstrat.
Ast hic Lucrino mansisse vocabula quondam
Cocyti memorat, medioque in gurgite ponti
Herculeum commendat iter, qua discidit æquor
Amphitryoniades, armenti victor Hiberi.
113... 115. Conf. ad VIII, 539. —Dulichiæ puppis, Ulyssis, qui præter Ithacam vicinas quoque Ionii maris insulas, et in his Dulichium, seu Dulichiam, imperio tenebat. Cf. ad I, 379.
116 sq. Silius Cocytum in Lucrino, et v. 120 sq. Stygem in Averno quærit, viam autem ad inferos v. 126 sq. per Acherusiam paludem, in quo discrepat a Marone, quod jam monuit Heyne in Exc. IX ad Virg. Æn. VI, ubi docet, quantopere poetæ in fluminibus inferorum varient seu turbent. —Lucrinus lacus, prope Baias, inclytus ostreis et portu Julio, quo Augustus eum cum lacu Averno et ipso mari conjunxit; de quo v. Heyne ad Virg. Ge. II, 161 sq., et Cluver. Ital. ant. IV, 2, p. 1121. —119. Cf. I, 276 sq. Hercules inter Lucrinum lacum et mare aggerem, vel viam muniisse fingitur, qua Geryonis boves traduceret, et qua arceret lacum, ne in mare influeret. Vid. Strabon. V, p. 169 al., 236 al., 375; Diodor. IV, 22; Cic. Agrar. II, 14; Propert. I, ii, 2; III, xviii, 4; Lycophr. V, 697; Cluver. l.l. p. 1122. Hunc aggerem Agrippa refecit et exornavit, de quo v. Plut. vit. Marcell. pag. 215 sq., commendat, ostendit cum laude Herculis.
Ille, olim populis dictum Styga, nomine verso
Stagna inter celebrem nunc mitia monstrat Avernum;
Tum, tristi nemore atque umbris nigrantibus horrens,
Et formidatus volucri, letale vomebat
Subfuso virus cælo, Stygiaque per urbes
125120. Ille, alius e primoribus Capuæ. Cf. Virg. Æn. VI, 237 sq. (ubi v. Heyne in Exc. II); Strab. V, p. 169 al., 235 sq. al., 244 al., 374; Cluver. l.l. p. 1126 et sup. not. ad VI, 154. —121. Avernum nunc celebrem et mitia stagna, dicit poeta, quoniam Agrippa inmensam, quæ lacum cingebat, silvam excidendam curaverat, et lætiorem tristi loco dederat faciem. Vid. Strab. l.l. —124 sq. Stygia Religione sacer, propter νεκυομαντεῖον his locis institutum, et sævum honorem, sacra, quibus et evocari Manes et placari solebant. Conf. Strab. et Heyne ll.ll. —Stygia, magica. Vid. ad I, 94.
Hinc vicina palus (fama est, Acherontis ad undas
Pandere iter) cæcas stagnante voragine fauces
126 sq. palus Acherusia, Cumis vicina (Plin. III, 6), ubi iter ad undas Acherontis, aditus ad inferos. Cf. XIII, 397 sq., et Heyne l.c. —Hinc palus laxat, etc., pro, hinc Hannibali a primoribus Capuæ monstratur palus, quæ laxat, etc. —129. Cf. Ovid. Met. II, 261, et Burm. ad Petron. c. 120.
At juxta caligantes, longumque per ævum
Infernis pressas nebulis, pallente sub umbra
Cimmerias jacuisse domos, noctemque profundam
Tartareæ narrant urbis: tum sulfure et igni
Semper anhelantes coctoque bitumine campos
135Ostentant: tellus, atro exundante vapore
130 sqq. Cimmerii, in convalle inter Baias et Cumas, et in litore circa Misenum, ubi cautes passim excavatæ et cavernæ, quæ priscis hominibus pro domibus erant, unde nata fabula de Cimmeriis perpetuisque, quibus eorum terra prematur, tenebris; quod jam monuere Ephorus apud Strab. l.c. et Heyne l.l. quem. vid. etiam cum Broukh. ad Tibull. IV, i, 64 seq. Cimmerium oppidum quondam juxta lacum Avernum, Plin. III, 5, seu 9. —132. jacuisse sitas fuisse in convalle, vel depressa valle inter montes. Jacere et sedere dicuntur loca depressa et profunda. Cf. sup. ad VI, 645; Broukh. ad Tibull. I, iii, 67, et Drak. ad Liv. XXXIII, 17, et ad h.l. ubi laudavit Ovid. Fast. II, 392, et Lucan. II, 416; IV, 52. —133. narrant et mox ostentant scil. primores Capuæ Hannibali. Vid. sup. v. 113 sq. Cf. sup. ad v. 104 sq.; Cluver. Ital. ant. p. 1144; Vitruv. II, 6. —134. anhelantes campos, exæstuantes cum sonitu et veluti gemitu quodam, ut mox tellus suspirans; Ern. —135 seq. Conf. VI, 146 seq. —136. Suspirans; v. ad IV, 777.
Parturit, et tremulis metuendum exsibilat antris:
Interdumque cavas luctatus rumpere sedes,
140Aut exire fretis, sonitu lugubre minaci
Mulciber inmugit, lacerataque viscera terræ
Mandit, et exesos labefactat murmure montes.
Tradunt Herculea prostratos mole gigantas
Tellurem injectam quatere, et spiramine anhelo
145Torreri late campos, quotiesque minantur
Rumpere compagem inpositam, expallescere cælum.
Adparet Prochyte sævum sortita Mimanta:
Adparet procul Inarime, quæ turbine nigro
Fumantem premit Iapetum, flammasque rebelli
150Ore ejectantem, et, si quando evadere detur,
141. Cf. ad IV, 275 sq., et VIII, 537... 541; Heyne ad Virg. Æn. III, 571... 582, ex quo loco etiam orationis colores potissimum petiisse videtur Silius.
143. Herculea mole, vi ac virtute (v. ad IV, 599) Herculis, cujus præcipuæ in Gigantomachia partes fuere. Vid. Apollod. I, vi, 1, 2, et II, vii, 1, ibique Heyne. —146. compagem terræ, h.e. terram. —cælum, deos.
149. Iapetus ab aliis in Titanas, ab aliis in Gigantas refertur: hi enim a poetis confundi solent.
Monstrantur Vesvina juga, atque in vertice summo
Depasti flammis scopuli, stratusque ruina
Mons circum, atque Ætnæ fatis certantia saxa.
155Nec non Misenum servantem Idæa sepulcro
152. Vesvina juga; v. ad VIII, 654. Incendium Vesuvii sub Tito, quo Plinius major periit, non primum, sed maximum fuit. Eum sæpius ac diu ante conflagrasse, Strabo, Vitruvius aliique memorant. Infra, XVII, 593, «Evomuit pastos per secula Vesbius ignes.» —153 sq. Vid. Var. Lect.
155. Misenum, vid. ad VIII, 538. —servantem Idæa Nomina, Trojanum nomen, quod adcepisse dicitur a Miseno, tubicine Æneæ, ibi sepulto. Vid. Virg. Æn. VI, 212... 235. —156. videt, Hannibal. —Bauli, nobilis villa, inter Baius lacucumque Lucrinum (v. Martial. IV, 63; Tac. Ann. XIV, 4, et Dio Cass. LIX, p. 652), ubi Hercules caulas bubus Geryonis fecisse dicitur, unde h.l. Herculei, et Bauli quasi Boaulia, a βοῦς et αὐλὴ. Vid. Serv. ad Virg. Æn. VII, 662; Symmach. Epist. I, 1; Lips. ad Tac. l.c.; Cluver. Ital. ant. IV, 2, pag. 1124; Holsten. ad Cluver, p. 236. Tirynthiam aulam dixit Stat. Silv. II, ii, 109.
157. pelagi minas, fluctus cum impetu ingruentes, et terræ labores, litus adpulsu maris labefactatum, et ruinam minans, cautes excavatas et prominentes; Ern. Ego potius crediderim, terræ labores dici loca bitumine, sulphure calidisque aquis scatentia et subterraneis ignibus æstuantia. Cf. sup. v. 112, et III, 46 sq.
Quæ postquam perspecta viro, regressus ad altos
Inde Pherecyadum muros, frondentia læto
160158. Hannibal rediit Puteolos. Cf. v. 110 seq. —159. Pherecyadum contr. pro Pherecyadarum. Ingeniosa est h.l. Drakeub. conjectura: «Puteolanos, inquit, ita dictos esse crediderim a Pherecyde Pythagoræ præceptore: is enim, quamvis Syrius (immo Scyrius) fuerit, tamen per aliquod tempus in insula Samo habitavit (v. Diog. Laert. I, 116), et Puteoli a Samiis conditi sunt (v. Stephan. Byz. v. Ποτίολοι et Euseb. Chron. Olymp. LXIV); neque hæc cuiquam nimis longe petita videri debent.» Cf. ad I, 5, 6. Marsus ita dictos putabat Cumanos Neapolitanosque a Pherecyde, quo duce in Italiam navigassent Hujus autem nemo, quod sciam, mentionem fecit. —160. De Gauro; v. ad VIII, 532 in not. et Var. Lect. ubi docui, locum illam non cum nostro pugnare. Neque opus est ratione Capaccii (antiq. Puteol. c. 22) ab Ernesti probata, qua tres montes in Campaniæ finibus Gauri nomine adpellati censentur, primus prope Massicum et Minturnas, alter circa Nuceriam et Surrentum, in quo navalis materia sit cæsa, tertius prope Avernum et Lucrinum. —Nysæa, vitifera. Conf. ad VII, 198. —161. De obpugnatione Nolæ et Marcelli virtute. Conf. Liv. XXIII, 14... 16, et de Chalcidica Nota sup. ad VIII, 534.
Campo Nola sedet, crebris circumdata in orbem
Turribus, et celso facilem tutatur adiri
Planitiem vallo: sed, qui non turribus arma
165Defendenda daret, verum ultro mœnia dextra
Protegeret, Marcellus opem auxiliumque ferebat.
Isque ubi Agenoream procul adventare per æquor,
Et ferri ad muros nubem videt; «Arma, cruentus
Hostis adest, capite arma, viri,» clamatque, capitque.
162. sedet in campo, planitie, ad montium radices prope Vesuvium. Cf. ad v. 132, et VI, 645, 647.
167 seq. Cf. IV, 94 sq. —Agenoream nubem, Pœnorum copias. Vid. ad I, 15, et 311. —æquor, campos.
Circumstant rapidi juvenes, aptantque frementi
Sanguineas de more jubas: sonat inde, citato
Agmina disponens passu, «Tu limina dextræ
Servabis portæ, Nero: tu converte cohortes
Ad lævam patrias et Larinatia signa,
175Clarum Volscorum Tulli decus: ast ubi jusso,
Per tacitum ruptis subita vi fundite portis
Telorum in campos nimbum: ferar ipse revulsa
In medios, equitumque traham certamina, porta.»
Dumque ea Marcellus, jam claustra revellere Pœni,
180Et scalis spretos tentabant rumpere muros.
170 sq. Cf. V, 131, et ad V, 165 seq. De acie a Marcello instructa conf. Liv. XXIII, 16. Poeta vero alios substituit duces, et diversas Nolæ expugnationes confudit, in quarum tertia Neronis partes fuere, teste Liv. XXIV, 17, quod jam monuit Ern. De Nerone et Tullio; cf. VIII, 404 seq., 412 sq. —174. Larinatia signa, auxilia Frentana. Vid. ad VIII, 402. —175. Conf. ad VIII, 404 sq. —jusso pro jussero, ut ap. Virg. Æn. XI, 467 (ubi vid. Heyne) et dixis ap. Plaut. Mil. glor. III, ii, 29; Drak. —176. Per tacitum; v. ad VII, 527. —177. Telorum nimbum; v. ad I, 311.
180. spretos muros, quia intra muros Romani se receperant (v. Liv. XXIII, 16), adeoque nullus armatus in iis conspiciebatur; Ernest.
Insonuere tubæ passim, clamorque virorum,
Hinnitusque, simul litui, raucoque tumultu
Cornua, et in membris concussa furentibus arma.
Fertur acerba lues disjectis incita portis,
185Effusæque ruunt inopino flumine turmæ;
Inprobus ut fractis exundat molibus amnis,
Propulsum ut Borea scopulis inpingitur æquor,
181 sq. Cf. V, 188 sq. —183. concussa arma, clipei percussi. De armis cum impetu quodam adprehensis a militibus, prælium inituris, intelligit Ern. quo sensu Virgil. Æn. VIII, 3 (quem locum Silius imitatus sit), dixerit inpellere arma. Vid. ibi Heyne.
184. Fertur lues portis; id. qd. mox effusæ ruunt turbæ Romanorum. —Fertur; v. ad I, 261, lues; cf. ad I, 174, et X, 603. —185. Effusæ ruunt flumine, ut mox v. 189, torrente. Vid. ad II, 151, et III, 159. —186... 188. Triplex comparatio parum grata, et luxuriantis ingenii indicium. Singulas exornavit Silius sup. IV, 520 seq.; V, 395 sq., et VII, 569 sq. —188. rupto carcere; conf. Virg. Æneid. I, 54.
Nec, torrente, Libys, viso armorumque virumque
190Dejectus, sperare valet: dux Dardanus instat
Adtonito, prægressus equo, tergisque ruentum
Incumbens hasta, socios nunc voce fatigat:
«Perge, age, fer gressus: dexter Deus; horaque nostra est.
Hac iter ad muros Capuæ.» Nunc rursus in hostem
195Conversus, «Sta; quo raperis? non terga tuorum,
Te, ductor Libyæ, increpito: sta: campus, et arma,
Et Mars in manibus: dimitto a cæde cohortes;
Spectemur soli: Marcellus prælia posco.»
Sic rector Latius; juvenique invadere pugnam
200189 seq. Vid. Var. Lect. —190. dux Dardanus, Marcellus. Vid. ad I, 14. —192. voce fatigat socios, auxilia. Conf. ad I, 63. —193. dexter Deus, ut I, 514, et V, 227. —hora nostra est; v. ad I, 118. —195 sq. Verba Marcelli, quibus Hannibalem ad singulare certamen provocat. —198. Marcellus; v. ad II, 29.
199 sq. invadere pugnam; cf. ad IX, 12. —Barcæo juveni; v. ad I, 72.
201 sq. Ministerio deorum uti Silium more poetarum epicorum, sæpe jam vidimus. Vid. infra Commentationem de Silii vita et carmine, sect. II fin. —203. perculsos, trepidos milites suos.
«Talesne e gremio Capuæ tectisque sinistris
205Egredimur? state, o miseri, quîs gloria summa
Dedecori est: nil vos hodie (mihi credite) terga
Vertentes fidum exspectat: meruistis, ut omnis
Ingruat Ausonia, et sævo Mavorte parastis,
Ne qua spes fusos pacis vitæque maneret.»
210204. Imitat. Liv. XXIII, 45, ubi tamen de altera Nolæ obpugnatione agitur: nam diversas hujus urbis obpugnationes poeta confundit. Simili quoque acerbitate fugientes et ignavi milites increpantur sup. v. 68 sqq. et alibi passim, ut pudore et memoria pristinæ virtutis ad eam acuantur. Non video itaque, cur ducem haud deceat increpare milites, sed potius conqueri aliisque modis fortituidinem in pectora revocare, curque absurda sit v. 204, Hannibalis interrogatio, quod putat Ernesti. Non ignorabat ille, Capuam virtutis bellicæ scholam non fuisse, sed miratur, tantopere milites ibi degenerasse a pristina virtute, et interrogationi magna vis inest exprobratioque acerba. —e gremio Capuæ; v. ad II, 574, et III, 678. —205. quîs gloria summa, rebus præclare olim gestis parta, dedecori est, quoniam nunc labem ei æternam adspergitis; quibus minori dedecori ac pudori fuisset, gloriam non cepisse, quam perdidisse et ignavia fœdasse. Magna est vis et gravitas verborum, nec minor v. 207 seq. —meruistis, digni estis, quibus nunc arma inferat omnis Italia deposito timore, quo adhuc torpebat: nisi meruistis est id. qd. parastis, ut sensus h.l. sit: sævo Mavorte, ærumnis bellicis et cruentis, quas de populis Italiæ reportastis, victoriis nihil aliud consequuti estis, quam ut hi omnes nunc metu vacui arina capiant, et ne pacis quidem vitæque, nedum belli feliciter perficiendi, spes vobis reliqua sit.
211. obstructas, tumultu bellico vel clangore tubarum; et sævus, cum summo nisu et contentione clamans; Ern.
Polydamanteis juvenis Pedianus in armis
Bella agitabat atrox, Trojanaque semina, et ortus,
Atque Antenorea sese de stirpe ferebat,
215212. Episodium, nimia verborum ubertate passim expressum, et, ut similia aliis locis, intextum haud dubie a poeta in gratiam amici sui, Q. Asconii Pediani Patavini, cujus patria, mores et ingenium adumbrantur. Cf. Fabricii Biblioth. lat. L. II, c. 6, T. II, p. 65, ed. Ern. et Voss. de histor. lat. pag. 143. Pedianus genus duxisse fingitur a Polydamante (de quo v. Hom. Iliad. μ, 60 sq., 210 sq.; ο, 522, ξ, 449, 518, ς, 260, χ, 100) et Antenore Trojano, Patavii conditore, de quo et de Euganeis; vid. ad VIII, 602 sq. Polydamanteis autem simpl. pro Trojanis dictum videtur. —213. Bella agitabat, ut I, 394, et X, 307. Verba semina et ortus et stirpe languent. Luxurianter etiam Patavina regio designatur, memoratis quinque gentibus ac fluviis. —215. sacri dicuntur fluvii et fontes ob numina, quæ in iis habitare putabantur. Vid. Spanhem. ad Callim. H. in Apoll. v. 112. —De Timavo, fl. Patavio et Antenore, vid. Heyne Exc. VII ad Virgil. Æneid. I, 244.
Huic pater Eridanus, Venetæque ex ordine gentes,
Atque Apono gaudens populus, seu bella cieret,
Seu Musas placidus doctæque silentia vitæ
220Mallet, et Aonio plectro mulcere labores,
Non ullum dixere parem; nec notior alter
Gradivo juvenis, nec Phœbo notior alter.
217. pater Eridanus; vid. ad I, 606. —218. Aponus fons prope Patavium, de quo v. Sueton. Tib. 14; Cassiodor. II, 39, et Claudian. Epigr. VIII. Pedianus ille et belli artibus, et literarum studio excellebat: quæ sententia argute et luxurianter ornatur; Ern. —219. doctæ silentia vitæ, otium literatum. Cf. ad III, 145. —220. Aonio plectro; vid. ad VIII, 594, et Jani ad Horat. Od. I, xxvi, 11. —mulcere labores; v. ad IV, 748, et VI, 386. —222. Phœbo, Apollini, Musarum poetarumque præsidi et chorago, auctori carminis et tutelæ ingeniorum, cui ars vaticinandi et enthusiasmus tribuitur.
Qui postquam, effusis urguens vestigia frenis
Pœnorum, juxta galeam atque insigne peremti
225Adnovit spolium Pauli... puer illa gerebat,
Non parvo lætus ductoris munere, Cinyps,
Dilectus Pœno Cinyps, quo gratior ora
Non fuit, ac nulla nituit plus fronte decoris;
Quale micat, semperque novum est, quod Tibaris aura
230Pascit, ebur, vel qui miro candoris honore
Lucet in aure lapis, rubris advectus ab undis.
224. insigne Æmilii Pauli Cos. —peremti in pugna Cannensi. Hoc insigne potest esse sagum aliaque Æmilii arma, ut insignia, v. 241. At ex v. 232, 237, 251, 253, intelligitur, non aliud præter galeam insigne consulis designari. —226. ductoris, Hannibalis, munere; vid. ad V, 321 sqq. —227 sqq. Imitat. Virg. Æneid. I, 588... 593 et inpr. X, 132... 138, ad quæ loca vid. Heyne. —229. Ebur Tiburtino aere et vi auræ e calidis sulphureisque Albulis ipsoque Aniene (qui per Tiburtinum agrum fluit, et quidem sulfureis undis, inf. v. 539), surgentis, candidius fieri, semperque candidum colorem retinere; numquam pallescere, vel luteum fieri et flavescere dicitur. Cf. Martial. IV, 62; VII, 12, al. 13; VIII, 28, Propert. IV, vii, 81, ubi v. Broukh. —231. lapis, unio, margarita (ut ap. Catull. 70; Claud. Cons. Hon. IV, 598, et Tibull. I, ix, 39, ubi v. Brouhk.), qui lucet in aure (de quo aures margaritis ornandi more v. Intpp. ad Petron. Sat. c. 55), advectus ab undis rubris, a mari Indico, quod rubrum et erythræum dicitur, et unde optimi uniones (v. Relandi Diss. de mari rubro §. 5) extrahebantur; Drak. Cf. Martial. V, 37 al.; xxxix, 4; VIII, xxviii, 14; Stat. Silv. IV, vi, 18.
Quem postquam, egregium cristis et casside nota
Fulgentem, extremo Pedianus in agmine vidit,
Ceu subita ante oculos Pauli emersisset imago
235Sedibus infernis, amissaque posceret arma,
Invadit frendens; «Tune, ignavissime, sacri
Portabis capitis, quæ non sine crimine vester
Invidiaque Deum gestaret, tegmina, ductor?
En Paulus!» Vocat inde viri ad spectacula manes,
240236. Tune, etc., ut ap. Virg. Æn. XII, 947; Lef.
239. En Paulus, en me tamquam alterum Æmilium ejusque vindicem. —Vocat viri, Pauli, manes, ut læti spectarent vindictam, et quasi inferias, quibus Manes adesse putabantur. —240. penetrabile telum; v. ad VII, 649.
Tum, delapsus equo, galeam atque insignia magni
Consulis abrumpit dextra, spoliatque videntem.
Solvitur omne decus leto, niveosque per artus
It Stygius color, et formæ populatur honores.
241. delapsus, desultans; impetum et celeritatem desilientis ex equo expressit; Ern. —242. spoliat videntem, adhuc viventem, unde vers. 276 vivis avulsa tegmina bellantum, Drak.
243. Nimium et luxuriantem in formæ laudibus se præstitit poeta, præsertim quum vs. 227 sq. subficere possent, et Venerem moribundam, an militem pingat, ægre distinguas; ita colores undique adreptos in una hac imagine consumsit, ita v. 243 sq. omnia ludens variat vertitque dicendo, et v. 247 seq. ad absolvendam luxuriem ornandi etiam comparationem addit; Ernest. —244. color Stygius, mortis, pallidus, qualis est umbris; immo lividus, quod τῷ niveos obponatur. Ed. —formæ honores; v. ad IV, 755, et Heyne ad Virg. Æn. I, 591, qui locus Silii animo oculisque obversatus videtur.
245. Ambrosiæ comæ, divinæ et pulcherrimæ, vel unguentis optimis delibutæ, ut XV, 24. Cf. Cerda et Heyne ad Virg. Æn. I, 403, ubi tamen proprie, de dea, epith. adhibetur. —violata cervix, vulnerata, læsa vulnere, et quidem altero forte, quum Pedianus saucio galeam detraheret (nam per costas, non per cervicem telum adegerat); aut, quæ colorem amisit, Draken. Sic et Ern. deformatam intelligit, colore in morte mutato. Idem mihi in mentem venit: at nunc, re adcuratius perpensa, exspecto potius ac desidero epithet. ornans, ut nivei artus, ambrosiæ comæ, Marmoreum jugulum. Suspicor itaque, violatam cervicem esse violaceam, vel, ut Horatii verbis utar Od. III, x, 14, tinctam viola, h.e. quæ colorem violaceum, adeoque flavum, vel candidum, vel purpureum, habeat, cui sit color candidus violam sentiens, Plin. XXXIV, 13, extr. Cf. Heyne ad Virg. Æn. XII, 67, et Intpp. Horat. Epist. II, i, 207. Perperam Lefeb. «cervix, pars pro toto, de capite labanti.» Nota miram hic palilogiam, cervix labente collo in jugulum recumbit, Drak. —246. Marmoreum jugulum, candidum, ut λύγδινος τράχηλος (Anacr. XXVIII, 27), Δειρὴ λυγδινέη καὶ στήθεα μαρμαίροντα (Anthol Gr. VII, epigr. 201), Δάκτυλα μαρμαίροντα (Nonn. Dionys. XV, 331) Drak. qui et multa e Rom. poetis exempla congessit post Dausq. Conf. Cerda et Heyne ad Virg. Ge. IV, 523.
Haud secus Oceano rediens Cithereius ignis,
Quum sese Veneri jactat splendore refecto,
Si subita invadat nubes, hebetatur, et, atris
250Decrescens tenebris, languentia lumina condit.
Ipse etiam, capta, Pedianus, casside, nudos
247 sq. Cf. VII, 639, 640, et ibi not. —Cythereius ignis, Lucifer, Veneris stella. —248. sese jactat, superbiens quasi splendore ac pulchritudine; vel placet, ut sup. VII, 640. Laudatur Veneri. Cf. Ernesti Clav. Cic. v. jactare. —251 sq. Cf. VII, 470 sq.
Tum, galeam magno socium clamore reportans,
Inmitem quatiebat equum, spumantia sævo
255Frena cruentantem morsu, cui turbidus armis
Obvia Marcellus rapido tulit ora tumultu:
Adnoscensque, «Decus macte o virtutis avitæ,
Macte Antenoride, nunc, inquit, rapta petamus,
Quod superest, Libyci ductoris tegmina;» et ardens
260254 sq. Inmitem... morsu, ἵππον θυμοειδῆ, λυκοσπάδα, D. Heins. —Inmitem, ferocem, indomitum. —spumantia... morsu, ut ap. Virgil. Ge. III, 203, et Æneid. IV, 135. —turbidus; conf. ad I, 477. —257. Decus macte, etc., ut X, 278, et IV, 475, ubi v. not. —258. Antenoride; cf. v. 214. —259. tegmina capitis, galeam, ut I, 402 et al. nam galeam Cinypi abstulerat Pedianus. —260. stridoribus; vid. ad I, 334, et IV, 567. —fundit hastam, v. ad I, 267.
Nec forsan voti vanus foret, obvia ni vis
Gestaris obposito tenuisset corpore telum.
Qui dum vicinis ductorem protegit armis,
Transabiit non hunc sitiens gravis hasta cruorem,
265Ingentesque minas mutata morte peregit.
Avehitur raptim ductor, discrimine leti
Turbatus, cursumque furens ad castra capessit.
261 sq. non foret, fuisset, vanus voti, ut inritus incepti, VII, 131. —vis Gestaris, fortis Gestar. Vid. ad IV, 599. Nota Homeri et inde poetarum consuetudo, heroum armigeros, vel vicinos milites alios substituendi, qui tela excipiant, divinitus quidem, ne heros ipse feriatur; Ern.
264. Transabiit, ut ap. Virgil. Æn. IX, 432. —sitiens cruorem hasta; vid. ad V, 274. —non hunc sitiens gravis hasta cruorem; cf. VII, 630. —265. Telum et ictus Marcelli mortem, quam minitabatur, intulit quidem, sed Gestari, non, cui destinata erat, Hannibali.
266. discrimine leti, ut mutata morte. Cf. Var. Lect.
Jamque, fugæ inmodicus, tendit certamine gressum
Præcipitem versis Pœnorum exercitus armis.
270Adsequitur telis hostis, longasque viritim
268. certamine, ὁρμῇ, ut VI, 327 (cf. XVI, 494), vel potius certatim ut I, 184, et apud Virg. Georg. III, 103. Certatim veluti agmine facto fugiunt, vel certantes inter se de fuga et cursu; Ern. —tendit gressum, ut v. 512; XVI, 494, 629; Virg. Æn. I, 410, 656.
270 sq. longas iras cladum, iram, quam diu gesserant Romani, propter clades, a Pœnis sibi inlatas. In his verbis et iis, quæ mox sequuntur, magna vis inest.
Ille dies primus docuit, quod credere nemo
Auderet Superis, Martis certamine sisti
275Posse ducem Libyæ. Raptant currusque, virosque,
Massylamque feram; et vivis avulsa reportant
Tegmina bellantum, atque abeunt, sub cuspide terga
Contenti vidisse ducis. Tum Martis adæquant
Marcellum decori: graditur comitante triumpho
280273 seq. «Ingens eo die res, ac nescio, an maxima illo bello gesta sit: non vinci enim ab Hannibale vincentibus difficilius fuit, quam postea vincere,» Liv. XXIII, 16, extr. «Marcellus primus et Syracusas capi posse docuit,» Valer. Max. IV, i, 7. Cf. et Claudian. B. Get. v. 138 sq. —273 sqq. quod, vel superis adfirmantibus credere nemo auderet, de eo, quod incredibile est, et nimis lætum fortunatumque, quam ut aliquis illud exspectare ac sperare potuisset, adeoque, ubi nuntiatur, credere queat. Comparant Virg. Æneid. V, 17; IX, 6; Ovid. Trist. IV, viii, 43 sq., et Stat. Theb. V, 724, ubi vid. Barth. et Lutat. —ducem Lybyæ, ejus impetum continuamque fortunam. —sisti, cursum fortunæ et victoriarum ejus inhiberi posse. —276 sqq. Massylam feram, elephantos. Cf. ad I, 101; III, 459; IV, 611. —vivis avulsa Tegmina. bellantum; cf. sup. v. 242. —277. sub cuspide, ut sub ictu IV, 42, ubi v. not. —vidisse terga ducis, fugientem Hannibalem ac terga vertentem, ut v. 283; Valer. Max. II, 7, ex. 2, et Petron. Sat. c. 123; Drak. 280. Vid. ad I, 133.
Inde furens, postquam vallo vix depulit hostem,
Ductor Agenoreus; «Quando hanc, quantoque cruore
Hostili labem eluerim? mea terga videre
Contigit Ausoniæ? mene, inquit, summe Deorum,
285Post Trebiam statuis tam turpi funere dignum?
Vosque, invicta diu, nunc, heu! sine Marte, juventus
Debellata bonis Capuæ, non degener ipse
Gestorum Ausoniis verti victricia signa,
Vobis terga dedi: vidi, quum ad bella vocarem,
290Non secus atque Italo fugere a ductore paventes.
Quid reliquum prisci Martis tibi, qui dare terga
Me revocante potes?» Fundebat talia Pœnus;
Et Latiæ sese Nolana ad mœnia turmæ,
Portantes spolium insigni clamore, ferebant.
282. Hæc oratio et personæ temporique adcommodatissima est, et plenissima gravitatis atque adfectus. Silio præivit Virgilius in loco præclaro Æn. X, 668 sq. cujus tamen vim et pathos non prorsus adsequutus est. —285. Trebiam, victoriam ad Tr. —funere, morte Cinypi inlata; de quo cf. v. 225 sq. Vid. et Var. Lect.
286. Heus tu, juventus debellata, victa et debilitata bonis Capuæ, luxu Campano, non ego Ausonios fugi, veluti degener gestorum, et pristinæ virtutis meæ oblitus, immo vero vobis, propter vestram ignaviam, qua me deseruistis, et ad fugam quasi coegistis, terga dedi, acerba increpatio Hannibalis, cum qua callide suæ virtutis defensionem conjungit; Ern. —sine Marte, inbellis. Mars pro virtute, ut v. 291.
292. Fundebat talia verba, ut IV, 526; X, 231; XIII, 539. —293 sq. sese ferebant, vid. ad IV, 261.
At, consueta graves per longum audire suorum
Eventus, Roma, et nunquam recreata secundis,
298. «Post Cannensem illam calamitatem primum Marcelli ad Nolam prælio populus se Rom. erexit,» Cic. Brut. c. 3. —primo Deum munere, prima victoria, Deorum favori debita.
Ante omnes pigra in Martem, fugiensque laborum,
300Dum bellum tonat, et sese furata juventus
Dat pœnas latebræ: tum, qui dulcedine vitæ
299. Silii errores et turbas jam notavit Ernesti his verbis: «Duplex hominum ignavorum, qui pœnas dare Romanis debebant, genus indicatur, primum ii, qui auctore Metello post pugnam Cannensem ex Italia migrare parabant, deinde illi, qui jurejurando adacti, ut negata captivorum permutatione in castra Pœnorum redirent, id jusjurandum violassent. De illo genere Silius memoravit sup. X, 415 sqq., et Liv. XXII, 53, de hoc Liv. XXII, 61; Cic. Off. III, 32; Gell. VII, 18. At Silius varias Nolæ obpugnationes commiscuit, veluti una tantum facta fuisset. Nam quæ de pœna transfugarum et perjurorum narrat a Romanis sumta, ea Livius demum lib. XXIV, 18 memorat, quum tertia Nolæ expugnatio facta esset.» —300. bellum tonat; v. ad IV, 436 in Var. Lect. —sese furata, v. ad X, 74. —303. notant, h.l. proprie dicitur de nota censoria. Vid. Liv. XXIV, 18. —notant scil. Romani, et quidem Censores, eos, qui dulcedine, etc.
Punitur patriam meditati linquere terram
305Consilium infelix scelerataque culpa Metelli.
Talia corda virum: sed enim nec femina cessat
306. Eadem memorant Liv. lib. XXVI, 36, et Flor. II, vi, 23, sed diu post Nolæ obpugnationem facta sunt; unde poetam iterum non adcurate tempora distinxisse, monet Ern. Similia tamen jam prius variisque temporibus facta refert Livius v.c. lib. XXIII, 48, 49, quin eodem tempore lib. XXIV, 18, et de matronis lib. V, 25, 50.
Omnis, præ sese portans capitisque manusque
Antiquum decus ac derepta monilia collo,
310Certatim matrona ruit, belloque ministrant.
Haud tanta cessisse viros in tempore tali
Laudis sorte piget; factoque in secula ituro
Lætantur tribuisse locum. Tum celsa Senatus
Subsequitur turba: in medium certamine magno
315Privatæ cumulantur opes: nudare penates,
Ac nihil arcanos vitæ melioris ad usus
Seposuisse juvat: coit et sine nomine vulgus.
311. in tempore tali; v. ad VII, 227. —312. facto in secula ituro; vid. ad II, 511. —317. sine nomine; vid. ad VIII, 508, et IX, 373.
319. Exsangues, v. ad XI, 150.
Addunt spem miseris dulcem Parnasia Cirrha
Portantes responsa viri: nam læta ferebant
Exaudisse adytis, sacra quum voce tonaret
Antrum, et mugiret Phœbo jam intrata sacerdos.
«Solvite, gens Veneris, graviores corde timores:
325Adversa, et quidquid duri sub Marte manebat,
Exhaustum est vobis: restant leviora laborum,
320. Poeta exornavit, quæ ap. Liv. XXII, 56, et XXIII, 11 leguntur, et jam paulo post Cannensem cladem facta sunt; adeoque et in his tempora turbavit. —321. Portantes, adferentes a Cirrha, Delphis (propr. navali Delphorum), responsa Parnasia, oraculi Delphici. Cf. ad III, 97. —323. Antrum in Parnaso, cui tripos inponebatur, et ex quo Pythia dei adflatum excipiebat, χάσμα, de quo v. Diodor. XVI. —mugiret, ut apud Virg. Æn. VI, 99, ubi vide absolutissimam bacchantis sibyllæ descriptionem. Ed. —Phœbo intrata sacerdos; v. ad I, 124, et III, 697.
324. gens Veneris, Romani, a Trojanis et Ænea, Veneris filio, oriundi. —327 sq. Dis vota precesque Ferte; conf. ad VIII, 264 in V.L.
Neu date terga malis: aderit Gradivus, et ipse
330Delius avertet propiora pericula vates,
Trojanos notus semper minuisse labores.
329. Neu date terga malis; vid. ad III, 507. —330 seq. Imitat. Virg. Æn. VI, 56. Apollo semper Trojanos juvit, quod ex Homero notum. —Delius vates, ut ap. Virg. Æn. VI, 12. Cf. ad v. 222, et Jani ad Horat. Od. III, iv, 64.
332 sq. Sed vero sed enim, v. ad I, 33. —ante omnes deos. —Centum altaria fument Jovi; conf. Virg. Ecl. I, 44; Æn. I, 416 seq., et sup. ad I, 91. —centum, multa; numerus definitus pro infinito. De ἑκατόμβῃ adcipiunt alii: at tum centum cultros paulo argutius dixisse poetam, quia non opus sit, ut hi victimarum numerum exæquent, monet Ernesti. D. Heinsius hæc notavit: «Ego de ἑκατόμβῃ sumo: nam per cultros centum centum hostias αἰνίττεται. Erat autem numerus ille mirum in modum receptus, præsertim in sacris antiquorum et religionibus. Sic dii ἑκατομπέδους ναοὺς, βωμοὺς et ἀνδρῶνας, vel παρθενῶνα ἑκατόμπεδον habebant (vid. Harpocrat.), et Jupiter ægida ἑκατονθύσανον. Neque tamen me fallit, τὸ ἕκατον et ἑκατόμβη et hic ἀοριστίαν optime et τὸ πολὺ designare posse. Ab Lacedæmoniis autem profectum videtur, qui, centum urbes quum haberent, ἑκατόμβαια celebrabant; cujus auctorem Cononem quemdam fuisse reperio.»
334 seq. Hannibal ex Italia in Libyam revocabitur et bellum transferet. —belli nubem; vid. ad I, 311. —procellas, ut VI, 105, et XI, 91. —336. turbato mundo, commoto cælo, vel turbatis ipsis Superis, ut terræ pro hominibus ponuntur; Dausq. et Drak. Cf. ad. III, 611; Gron. Obss. I, 9; Castal. ad Rutil. Itin. I, 117; Taubman. ad Virg. Georg. I, 5; Heins. ad Ovid. Met. II, 157. Sic et κόσμος, de quo v. Wesseling. ad Diodor. T. I, p. 225, et Photius c. 249. Turbas bellicas, ab H. in Hispania motas, simpl. intelligit Ern. coll. v. 62. Imago Jovis qualis Martis sup. I, 433 seq.; IV, 430 seq., et Palladis IX, 442 sq., ubi vid. not.