Primus Agenoridum cedentia terga videre
Æneadis dederat Fabius: Romana parentem
Solum castra vocant; solum vocat Hannibal hostem,
Inpatiensque moræ fremit: ut sit copia Martis,
5Exspectanda viri fata, optandumque sub armis
Fabium, qui posse vinci hostem, Romanis persuaserat, pro se quisque laudibus ad cælum fert: Hannibal contra, jam summum militiæ jus dictatori redditum, eoque vivente omnem sibi non victoriæ tantum, sed prælii quoque spem præcisam esse, magnopere et dolet et indignatur; 1-11.
Quin etiam inopia cunctarum rerum in dies ingravescit, et milites, ex conluvione omnium gentium mixti, Galli in primis, animo semper fluctuantes et prædæ sanguinisque cupidi, pugnam stipendiumque debitum exposcunt, et jam consilia, vel transitionis, vel reditus in patriam agitant; Hannon autem, qui ducem Pœnorum internecivo capitalique odio prosequitur, quantum potest et valet, inpedit, quo minus, vel supplementum copiis ejus scribi, vel frumentum et pecuniam mitti senatus censeat; 11-24.
Has curas, quibus Hannibal conficitur, lenit Juno, quæ Annam, Didonis sororem et Numicii fl. Nympham, blande adpellat, ut eum de prosperis, quæ instent, fatis, de fine dictaturæ, comitiis consulum, temeritate Varronis, quem, sui generis hominem, vulgus ad consulatum extrahere nitatur, et de pugnæ Cannensis eventu, certiorem faciat; 25-38.
Nympha, communis a Belo ductæ originis, amoris patriæ et mandatorum sororis memor, negotium sibi demandatum non recusat, quanquam divino in Italia honore colatur; 39-49.
Quem, unde, et quando consecuta sit, ipsa hoc modo memorat: Post Didonis mortem Iarbas, Gætulorum rex, Carthagine rerum potitur, et Anna primum quidem ad Battum, Cyrenes regem, confugit; sed biennio post, bello propterea hospiti suo a Pygmalione indicto, navem conscendit, quæ vi tempestatis in litus Italiæ ejicitur; 49-68.
Ibi in terra prorsus sibi ignota oberrans obviam venit Æneæ, a quo benigne hospitio excepta Didonem, dolore confectam, in ardentem rogum adscendisse refert; 69-159.
Sed a sorore in somnis admonita, ut insidias vitaret, quas Lavinia strueret, intempesta nocte fuga sibi consulit, ipsaque se in Numicium præcipitat, quo facto inter Deas indigetes Latii relata colitur; 160-201.
His ordine expositis, Anna, Junonis voluntati morem gerens, ejus verbis optatissimum de subita, quæ inpendeat, rerum mutatione, nuntium Hannibali adfert; 202-224.
Is animum revocat, et e Campania, monitu deæ, in Apuliam castra movet; 225-241.
Interea Romæ comitiis consulum indictis, C. Terentius Varro, homo non humili solum, sed sordido etiam loco ortus, haud parum callide auram favoris popularis ex dictatoria invidia principumque insectatione petit, et suffragiis turbæ forensis, quæ æternam fastis labem adspergunt, consul creatur; 242-257.
Is, qui melior lingua quam dextra erat, et qui nec castra, nec hostem unquam viderat, extemplo ab urbe signa movere statuit; concionesque multas ac feroces habet, denunciantes, bellum arcessitum in Italiam ab nobilibus, mansurumque in visceribus reipublicæ, si plures Fabios imperatores haberet; se, quo die hostem vidisset, Pœnorum bello æque ac inpotenti Patrum dominationi finem adlaturum, et Hannibalem mox, Fabio spectante, in triumpho ducturum; 258-277.
Collega ejus, L. Æmilius Paulus, qui cum L. Livio olim consul fuerat, et ab iis, qui gloriam perfecti belli Illyrici ipsi invidebant, adcusatus damnatione collegæ, et sua prope, ambustus evaserat, etsi perniciem patriæ imminentem animo præsagit, et tam nobilitate, quam virtute excellit, nihil tamen inclementer in Varronem dicere conatur; 278-297.
Eum proficiscentem hortatur Fabius, ut, quum non minus ipsi certaminis cum Varrone, quam cum Hannibale futurum sit, nec alia ratione saluti reipublicæ, quæ tota ab ipso pendeat, consuli possit, utrisque ducibus unus fortiter resistat, sibique persuadeat, Pœnum imperatorem, qui in aliena, in hostili terra, inter omnia inimica infestaque, procul ab domo, procul ab patria sit, summaque commeatus et pecuniæ inopia laboret, superari posse ab eo, quem ratio agentem ducat, non fortuna, quique nec occasioni suæ desit, nec suam occasionem hosti det; 298-326.
Ad ea paucis verbis mæstoque vultu respondet consul, se quidem, quam possit, solertissime omnia e republ. fide sua facturum, et, quæ una salutis sit via, eadem ratione bellum adversus Hannibalem gesturum, qua Fabius gesserit; sed, quum irati dii alterum quasi consulem Romanis, alterum Pœnis dederint, et ne ipse quidem Carthaginiensium senatus, vel magis sibi discordem collegam adjungere, vel infestiorem reipubl. Rom. pestem inmittere potuerit, consilia amici magis sana et salubria, quam explicatu facilia esse, et, si vana idcirco præcepta surdis caneret auribus, atque adversi quid adcideret, hostium se telis potius, quam iterum suffragiis iratorum civium, caput objecturum; 327-348.
Non ita multo post consules ad nobilitandas clade Romana Cannas, Apuliæ vicum, cui Hannibal castra jam admoverat, proficiscuntur, et in unum locum cogunt exercitum numero amplissimum (349), et ex Latinis (356), Sabinis (412), Picentibus (424), Umbris (446), Etruscis (468), Marsis (495), Pelignis (510) Campanis, Marrucinis, Frentanis, Vestinis (512) Samnitibus (562) Brutiis, Lucanis, Hirpinis, Calabris, Salentinis, Picentinis (568), Gallis Cisalpinis, Boiis, Anamanis, Cenomanis, Venetis, Lingonibus, Liguribus, Morinis, Euganeis, Carnis, Vagennis (588), Siculis et Ilvæ ins. incolis (613) conscriptum, quorum populorum urbes una cum ducibus, Scauro, 370, Scævola, 384, Sulla, 393, Tullio, 404, Nerone, 413, Curione, 425, Pisone, 463, Galba, 469, Scipione, 546, Cethego, 575, et Bruto, 607, recensentur; 356-621.
Castris autem vix ad Cannas locatis, varia deorum iram declarant prodigia; (622-655). Unde milites, vultu sensibusque adtoniti, et omnia truci clamore complentes, cladem Romanis inminentem, Pauli Serviliique mortem, fugam Varronis, et tot equitum peditumque stragem ominantur; 656-676.
Primus Agenoridum cedentia terga videre
Æneadis dederat Fabius: Romana parentem
Solum castra vocant; solum vocat Hannibal hostem,
Inpatiensque moræ fremit: ut sit copia Martis,
5Exspectanda viri fata, optandumque sub armis
1. Fabius nempe Hannibalem primus repulit et retro cedere coegit; at prælio primus eum superavit Marcellus; Drak. Conf. tamen v. 15, et ad VII, 567. —2. parentem, cf. VII, 735. —3. solum vocat Hannibal hostem, cf. Liv. XXII, 30, extr. —4. De pugnæ copia desperandum ante Fabii mortem. —5. Expectanda, cf. ad V, 207. —6. hac spirante senecta, vivente hoc sene.
Jam vero concors miles, signisque relatis
Indivisus honos, iterumque et rursus eidem
10Soli obluctandum Fabio, majoribus ægrum
Angebant curis. Lentando fervida bella
Dictator, quum multa adeo, tum miles egenus
Cunctarum ut rerum Tyrius foret, arte sedendi
Egerat, et, quanquam finis pugnaque manuque
1511. Cf. Liv. XXII, 32, et inpr. 43; quem locum miror fugisse diligentiam memoriamque Ill. Ernesti, qui non modo ea, quæ de Hannonis odio, sed etiam quæ de Celtis, defectionem molientibus, mox dicentur, fictioni poeticæ tribuenda putat. —Lentando, prolatando, trahendo, vel lente gerendo, bella fervida, quæ Minucius majore fervore, quam consilio aut prudentia, administrabat; Drak. —13. arte sedendi, vid. ad III, 142. —14. Egerat, effecerat.
Quin etiam ingenio fluxi, sed prima feroces,
Vaniloquum, Celtæ, genus ac mutabile mentis,
Respectare domos: mærebant, cæde sine ulla
(Insolitum sibi) bella geri, siccasque cruore
20Inter tela siti Mavortis hebescere dextras.
His super, internæ labes, et civica vulnus
Invidia augebant: lævus conatibus Hannon
16, 17. Cf. ad IV, 50 et 311. —prima, τὰ πρῶτα, primum, initio. —20. siti, collocati ac undique hostium pilis septi; Mars. et Barth. Adv. IV, 22. Cf. V.L.
21. labes, ut pestis et lues, pernicies, ruina, et omne malum, quod interitum minatur, ut passim ap. Cic. v.c. Dom. I; Div. I, 43; Verr. I, 1; Harusp. 22; conf. Ern. ad Tac. Ann. II, 47; Intpp. ad Val. Fl. II, 239; V, 237, et ad h.l. Drak. recte intelligit vitium et malum, quod remp. Carthag. adfligebat, et quo latius serpente ruinam minitabatur; invidiam nempe popularium, et factionem Hannonis Barcinæ factioni adversam, quæ Hannibali necessaria submitti prohibebat. —22. lævus, adversus, vid. ad III, 94; Virg. G. IV, 7; Æn. II, 693. Ed.
Quîs lacerum curis, et rerum extrema paventem
Ad spes armorum, et furialia vota reducit
Præscia Cannarum Juno, atque elata futuris.
Namque hac adcitam stagnis Laurentibus Annam
25. Cura lacerat, τείρει θυμὸν, φθείρει, φθινύθει κῆρ. Cf. ad VII, 271. —rerum extrema, pro vulg. extremas res, ut ap. Cæs. B. C. II, 25; extrema, sup. VII, 320. Sic extrema tempora, fortuna, casus, extrema pati, ad extrema ventum est, et similia passim obvia. —26. furialia vota, furiosam, h.e. acerrimam pugnandi cupiditatem, vid. ad I, 32, bellandi furore.
28. Episodium nimis forte longum, quod tamen magni poetæ ingenium doctrinamque arguit. Nam Annæ memoria in Carthaginis et Romæ etiam historiis, mythis atque originibus non erat obscura. Præterea hoc episodio, ad quod viam sibi munivit Silius, v. 8 sqq., rerum varietati consuluit cavitque, ne lectorum voluptas perpetua præliorum descriptione interciperetur; sed potius eorum, qui antiquæ historiæ, Virgilii aliorumque poetarum lectione imbuti essent, Romanorum in primis, animi magnarum rerum exspectatione suspensi tenerentur, et ad pugnam Cannensem præpararentur. Cum Anna, Didonis sorore, filia Beli (vid. ad I, 73, 87, et Heyne Exc. XXIII, ad Virg. Æn. I), exemplo poetarum Rom. confunditur Anna Perenna, quæ facta inde Nympha Numicii fl., quum potius dea esset ex indigetum numero, et fausta anni initia designaret; quod monet Heyne, Exc. III et IV, ad Virg. Æn. VII, p. 112 et 121, ed. prior. Annæ fata et fabulam non minus copiose persequitur Ovid. Fast. III, 523... 696; quem Silius ante oculos habuit, sed sermonis poetici nitore multum antecellit. Utrumque poetam comparasse, non pœnitebit humanitatis studiosos. —stagnis, aquis (vid. ad VII, 282), fluvio, Laurentibus, Numicio, seu Numico, qui in Latio inter Laurentum ac Lavinium in finibus Rutulorum defluit; vid. Heyne, Exc. III, ad Virg. Æn. VII, 150 sq., et Cluver. Ital. ant. III, 3, p. 893.
«Sanguine cognato juvenis tibi, Diva, laborat
Hannibal, a vestro nomen memorabile Belo.
Perge, age, et insanos curarum comprime fluctus.
Excute sollicito Fabium: sola illa Latinos
Sub juga mittendi mora: jam discingitur armis.
35Cum Varrone manus, et cum Varrone serenda
Prælia: ne desit fatis ad signa movenda.
Ipsa adero: tendat jam dudum in Iapyga campum.
31. a vestro nomen memorabile Belo, ut v. 439. —32. fluctus curarum, ut ap. Lucret. VI, 33, et Catull. LXV, 62, 97. Sic et fluctus concionum, Cic. Mil. 2, et Fl. 24; fluctus belli, Lucret. V, 1289, et inf. IX, 527: κῦμα μόθου in Epigr. κῦμα κατακλυσμὸν φέρον νόσων, Plat. Leg. V. Conf. Cerda ad Virg. Æn. VIII, 19; XII, 831. —insanos, vid. ad I, 251.
33. Excute Fabium, eripe ei metum Fabii. —34. jam discingitur armis, ἀποζώννυται, jam in eo est, ut arma imperiumque deponat. Cf. Liv. XXII, 31.
35. Varronis nomen repetit contemtus causa; Cell.
37. jam dudum, ut ap. Virg. Æn. II, 103, ubi Vid. Heyne et Burm. —Iapyga campum, vid. ad I, 51.
Tum Diva, Indigetis castis contermina lucis,
40«Haud, inquit, tua jus nobis præcepta morari:
Sit fas, sit tantum, quæso, retinere favorem
39. Indigetis dei, ἐγχωρίου, Æneæ, lucis, eum templo, vid. Liv. I, 2; Dionys. Hal. I, p. 52; Ovid. Met. XIV, 598 sq.; Tibull. II, v, 43, 44, ubi vid. Heyne. Lucum Jovis Indigetis memorat Plin. III, 5, ubi Dalec. monet, nemus illud hodie dici Campo Selva prope Albam Longa (Savello) et Aritiæ (la Riccia) ruinas. —40. Cf. Virg. Æn. I, 76, 77. —41. Fas sit, amorem in Carthaginem, patriam meam, retinuisse, et mandatorum Didonis, quæ ad æternum in Æneam Romanosque odium spectabant, (vid. Virg. Æn. IV, 622 sq.) memorem esse, etsi Anna (ego) stet, sit, inter Latios honores, h.e. numina, quæ a Romanis coluntur.
Multa retro rerum jacet, atque ambagibus ævi
45Obtegitur densa caligine mersa vetustas,
Cur Sarrana dicent Œnotri numina templo,
Regnisque Æneadum germana colatur Elissæ.
Sed pressis stringam revocatam ab origine famam
46. Cur Romani templum mihi dicaverint. —Sarrana, vid. ad I, 72. —Œnotri, ut v. 220; IX, 473; XIII, 51; quibus locis vulgo Œnotrii legitur, quod recte emendarunt N. Heins. et Drak. Gr. Οἰνώτροι, seu Οἴνωτροι, et Οἰνωτρία, secunda producta, ut in Œnotria I, 2, et ap. Virg. Æn. VII, 85. Cf. Burm. et Pier. ad Virg. Æn. I, 532; III, 165, et sup. ad I, 2.
48, 49. Hæc luxuriosius dicta, pro leviter et paucis adtingam hanc famam. Formæ loquendi a Circo desumtæ, ubi brevissimus cursus est ejus, qui metam stringit et premit. Metam stringere, ut V, 24, ubi vid. not. —pressis, artatis; propr. ut premere litus, latus, etc. ap. Hor. Od. II, x, 3; Ovid. Trist. III, xi, 14, al. —famam, cf. simil. loc. Virg. Ge. IV, 286.
Iliaco postquam deserta est hospite Dido,
Et spes abrupta e medio, in penetralibus atram
Festinat furibunda pyram: tum conripit ensem
Certa necis, profugi donum exitiale mariti.
Despectus tædæ regnis se inponit Iarbas,
55Et tepido fugit Anna rogo. Quis rebus egenis
50. Conf. Virg. Æn. IV, 494 sq., 504 sq., 641 sq. —51. spes nuptiarum. —atram infaustam. —52. Festinare, ut properare, festinanter, properanter facere; Drak.
54 seq. Conf. Virg. Æn. IV, 36, 196 sq., et sup. ad I, 417. —55. tepido rogo, tepente adhuc Didonis rogo, h.e. ea modo interfecta; non tertio demum anno, ut ap. Ovid. Fast. III, 551 sq. Drak. —56. Nomadum terrente, ut ap. Virg. Æn. IV, 320.
Battus Cyrenen molli tum forte fovebat
Imperio, mitis Battus, lacrimasque dedisse
Casibus humanis facilis; qui, supplice visa,
60Intremuit regum eventus, dextramque tetendit.
Atque ea, dum flavas bis tondet messor aristas,
Servata interea sedes: nec longius uti
His opibus Battoque fuit: nam ferre per æquor
Exitium miseræ jam Pygmaliona docebat.
65Ergo agitur pelago, Divis inimica sibique,
Quod se non dederit comitem in suprema sorori:
Donec jactatam laceris (miserabile) velis
Fatalis turbo in Laurentes expulit oras.
Non cæli, non illa soli, non gnara colentum,
7057 sq. Conf. ad III, 253, in V.L. —60. Intremuit, ut θάμβειν, ταρβεῖν; Lefeb. —regum, regiæ familiæ, eventus, tristia fata. —tetendit supplici, ἰκετίδι, dextram, pignus amicitiæ et hospitii.
61. Color orationis satis notus apud poetas. Confer Intpp. ad Petron. c. 89, ad Virg. Æn. I, 265, 756; Ecl. I, 70, et quos Drak. laudat, Ovid. Fast. III, 557; Sen. Œd. 783, et Troad. 73 sq.; Claud. b. Get. 147, 166, et inf. XIII, 672. — 63. fuit, vid. ad I, 163. —64. Cf. Virg. Æn. I, 346 sq.
Ecce autem Æneas, sacro comitatus Iulo,
Jam regni compos, noto sese ore ferebat.
Qui terræ defixam oculos et multa timentem,
Ac deinde adlapsam genibus lacrimantis Iuli
75Adtollit, mitique manu intra limina ducit.
Atque ubi jam casus adversorumque pavorem
Hospitii lenivit honos, tum discere mæsta
Exposcit cura letum infelicis Elissæ.
Cui sic, verba trahens largis cum fletibus, Anna
8071. Iulo, sed Achate ap. Ovid. Fast. III, 603. —sacro, venerabili, ex cujus stirpe Julius Cæsar, in Deorum numerum relatus; Cell. Conf. ad VII, 9. —72. Jam regni compos, post mortem Latini, soceri sui. —sese ferebat, vid. ad IV, 261.
79. verba trahens, ut ap. Virg. Æn. I, 371; vel longo sermone qui tractus dicitur, Val. Fl. II, 665. —80. En consilium, quod in tota narratione sequitur poeta. —pro tempore, pro misera conditione sua, quæ odium Æneæ subprimere cogebat, ut fere ap. Virg. Ecl. VII, 35. —81. regni lucisque, proprie malorum et mortis causa fuerat.
«Nate Dea, solus regni lucisque fuisti
Germanæ tu causa meæ: mors testis, et ille
(Heu! cur non idem mihi tum?) rogus. Ora videre
Postquam est ereptum miseræ tua, litore sedit
85Interdum, stetit interdum, ventosque secuta
Infelix oculis magno clamore vocabat
Ænean, comitemque tuæ se inponere solam
Orabat paterere rati: mox turbida anhelum
Retulit in thalamos cursum, subitoque tremore
9083 sq. Poeta variavit, nec tamen adsequutus est gravitatem et vim narrationis Maronianæ, Æn. IV, 586 sq.; (vid. ad v. 126) quam ut carmini suo intexeret, v. 78, maculis adspersit characterem Æneæ, quem multo veriorem et amabiliorem ab Ovid. Fast. III, 619, proditum jam notavit Ernesti.
Inde amens, nunc sideream fulgentis Iuli
Effigiem fovet amplexu; nunc tota repente
Ad vultus conversa tuos, ab imagine pendet,
Conqueriturque tibi, et sperat responsa remitti.
95Non unquam spem ponit amor: jam tecta domumque
Deserit, et rursus portus furibunda revisit,
Si qui te referant converso flamine venti.
91. sideream, splendidam, divinam, pulchram, ut siderea ora et juventa; vid. Heins. et Burm. ad Val. Fl. IV, 190; V, 467, et VIII, 26. Sic et fulgentis Iuli pro pulchri juvenis: nam juventuti proprie tribuitur nitor et lumen purpureum. Cf. ad VII, 195; κάλλεϊ καὶ χάρισι στίλβων, Homer. Odyss. ζ, 237. —92. Effigiem, cf. Virg. Æn. IV, 508. —93. pendet, vid. ad VI, 565.
98. Conf. Virg. Æn. IV, 480 sq. —99. Massylæ, vid. ad I, 101. —compulit invitam, Æn. IV, 493; Drak. qui et contra Barth. monet, non inopportune mores Pœnos in persona Annæ fallaces vocari, sed recte Didonem reprehendi, quod, quum Tyro oriunda sit, ad hanc levitatem prolapsa fuerit.
Heu sacri vatum errores! dum numina noctis
Eliciunt, spondentque novis medicamina curis,
100. Cf. Virg. Æn. IV, 65 sq., ubi vid. Heyne. —sacri, ut ἱεροὶ, magni; D. Heins. et Dausq. Conf. ad VII, 9. Horrendos, exsecrabiles, nefandos, exponunt Drak. et Barth. Adv. IV, 22, Coll. Catull. carm. XIV; (ubi vid. Muret.) Stat. Th. II, 298; Virg. Æn. III, 57; Ge. III, 566. Possis etiam felices, sive præclaros errores (vid. ad VII, 9) per ironiam intelligere; vel, quod cæteris præstiterit, sacrorum vatum errores. —101... 103. Conf. Virg. Æn. IV, 487... 511. —non prospera dona, inprim. ensem, quo se ipsa transfixit.
Tum sic Æneas dulci repetitus amore:
105«Tellurem hanc juro, vota inter nostra frequenter
Auditam vobis, juro caput, Anna, tibique,
Germanæque tuæ dilectum mitis Iuli,
104. repetitus amore, iterum sagittis ab Amore petitus, transfixus: nam ducta in matrimonium Lavinia, primi amoris memoria Æneæ exciderat, quem Annæ sermo ipsi revocabat; petere autem sagittariorum vox est, unde ad Amorem transfertur, qui sagittis petit; Drak. Sic et repeti dicuntur gladiatores, si vulneratis nova plaga infligitur; vid. Lips. Saturn. II, 20. Possis tamen etiam simpl. explicare, iterum captus, vel ita: repetitus, h.e. iterum (ut ap. Virg. Ge. I, 39; Ovid. Met. V, 473; Martial. XII, xviii, 7) dulci amore adfatus est, ut ap. Virg. Æn. VI, 455. —105. Conf. Virg. Æn. VI, 458 sq. Tellurem, etc. Imitat. Ovid. Fast. III, 613 sq. —juro Tellurem, h.e. per tellurem, ut ap. Catull. LXVII, 40; Cic. ad Div. VII, 12; Prop. I, xv, 35; Claud. b. Gild. I, 81; ὄμνυμι τοὺς θεοὺς Herodian. II, 10, et Theocrit. XXX, 22 sq. Drak. Cf. Broukh. et Heyne ad Tibull. IV, xiii, 15. —frequenter Auditam, cf. v.c. Virg. Æn. I, 530, 553; III, 94; IV, 345, 361; et alibi. —106 sq. juro caput Iuli, ut ap. Virg. Æn. IX, 300, Drak. —107. Mitis, vox fructibus propria, qui vel maturitate, vel requie, postquam decerpti sunt, molles, dulces suavesque fiunt; hinc placidus, dulcis, jucundus, ἤπιος, cui venustas et gratia, χάρις καὶ ἵμερος, inest, adeoque pulcher, ut Gr. ὡραῖος. Sic mitis Venus, Tibull. II, iii, 72; mites Horæ, Ovid. Fast. I, i, 125; πολυγηθέες Ὧραι, Hom. Iliad. φ, 450. Pulchritudo autem Iuli nota est ex Virg. Æn. V, 570; VII, 107; IX, 293; X, 132 sq.
Respiciens, ægerque animi tum regna reliqui
Vestra, nec abscessem thalamo, ni magna minatus,
110Meque sua ratibus dextra inposuisset, et alto
Egisset rapidis classem Cyllenius Euris.
Sed cur, (heu seri monitus!) cur tempore tali
Incustodito sævire dedistis amori?»
108. Respiciens, ægerque animi, ut non sponte et invitus ap. Virg. Æn. IV, 361; VI, 460. Cf. et Æn. V, 3; inf. XII, 729, et XVII, 214, ubi Drak. confert Quintil. Decl. X, p. 174; Ovid. Her. XVIII, 118; Scalig. ad Virg. Cir. 469, et Gebhard. ad Prop. II, vii, 10. —109 sq. Cf. Virg. Æn. IV, 222 sq., 356 sq.; VI, 461. —magna minatus, ut ap. Val. Fl. VIII, 460. Sic et magna promittere, inf. v. 240, vel magna loqui, μεγάλα εἰπεῖν, ἔπος μέγα ἐξερέειν, μεγα πνεῖν, φρονεῖν, etc., vid. Vulp. ad Prop. II, xv, 53; Burm. ad Val. Fl. I, 262, et ad Phædr. IV, 22, extr. —110. Qui plane prospero eventu utitur, manu deorum levari dicitur; Barth. Adv. IV, 22. Imo sensus est: nisi Mercurius me invitum vi et minis ad navigandum impulisset.
112. tempore tali, tam importuno, vid. ad VII, 227. Nam Dido, etsi Iarbæ desponsata erat, incustoditum, h.e. incautum, vel potius non celatum, non furtivum amorem, (ut ap. Tac. Ann. XII, 4) sed palam exercebat. Conf. Virg. Æn. IV, 169 sq. —113. dedistis, permisistis, concessistis. —sævire, cf. Virg. Æn. IV, 300 sq., et 532.
Contra sic infit, volvens vix murmur anhelum
115Inter singultus, labrisque trementibus Anna:
«Nigro forte Jovi, cui tertia regna laborant,
Atque atri sociæ thalami nova sacra parabam,
Quîs ægram mentem et trepidantia corda levaret
Infelix germana tori, furvasque trahebam
120Ipsa manu, properans ad visa pianda, bidentes.
Namque asper somno dirus me inpleverat horror,
Terque suam Dido, ter cum clamore vocarat,
114, 115. Ornate et summo Annæ mærori apte. —116. Imitat. Virg. Æn. IV, 634 sq. —Nigro Jovi, vid. ad II, 674. —tertia regna, ut XIII, 437. —laborant, serviunt, parent, adeoque imperio subjecta sunt. —117. sociæ thalami, Proserpinæ. —119. furvas, vid. ad I, 119, et V, 220, in V.L. —120. visa pianda, expianda, avertenda, quod proprie procurare somnia dicebant; Drak. qui laudat Broukh. ad Tibull. I, v, 13, et Intpp. ad Petron. c. 104.
121. Recte comparant Virg. Æn. IV, 460 sq., et Ovid. Her. Ep. VII, 99 sq. —122. Dido, Διδόα, contr. Διδὼ, ut v. 233. —suam Dido, non solum uxorem suam dum viveret, sed cui mortuo etiam voverat, se reliquum vitæ tempus viduam fore; cui se totam dicarat; Drak. qui hanc emphasin vocc. meus, tuus, suus illustrari monet a Broukh. ad Prop. IV, iii, 1, et Heins. ad Ovid. Rem. Am. 492. Cf. Virg. Æn. IV, 15 sq. et 552. —123. exsultans, quod votam tumulo suo pudicitiam, neque servatam, mox ipsa suî cæde ultura, atque ad ipsum ventura esset; Barth. Adv. IV, 22.
Quæ dum abigo menti, et, sub lucem ut visa secundent,
125Oro cælicolas, ac vivo purgor in amni;
Illa, cito passu pervecta ad litora, mutæ
Oscula, qua steteras, bis terque infixit arenæ.
124, 125. Conf. Virg. Æn. IV, 635 sq. Oro deos, ut visa sub lucem, h.e. somnia horrenda, instante luce, nocte in diem vergente, (quo tempore veriora credebantur, de quo vid. ad III, 200) mihi inmissa, prospera facere velint; Drak. coll. IX, 90, et XIII, 406. Add. Virg. Æn. VI, 225, et alia loca, ubi τὸ sub, cum quarto casu junctum, rem inminentem innuit, ap. Gron. ad Liv. II, 55. —visus secundent, ut ap. Virg. Æn. III, 36, et Lucan. I, 635; Drak. —126. Conf. Virg. Æn. IV, 642... 692. —mutæ, vitæ, sensus ac rationis experti, ut passim. Dido iterum ad litus tendit, in quo jam sup. v. 84 sq., modo sedisse, modo stetisse fingitur, et arenam, qua Æneas steterat, exosculatur, quæ molli potius amoris adfectui consentanea sunt, quam animi motibus, quos desperatio nunc concitare debebat, quosque bene expressit Virg. Æn. IV, 586 sq., ubi Dido non domo se proripit ad litus, sed ex edita ædium parte Ænean vela in altum dantem prospicit, et confestim æstuat dirasque perfido inprecatur. Conf. ad v. 80.
128. vestigia, arenam, in qua vestigia tua erant. —129. Ut ap. Ovid. Met. VIII, 538, al.
Tum rapido præceps cursu, resolutaque crinem,
Evasit propere in celsam, quam struxerat ante
Magna mole, pyram: cujus de sede dabatur
Cernere cuncta freta et totam Carthaginis urbem.
Hic Phrygiam vestem et baccatum induta monile,
135Postquam illum infelix hausit, quo munera primum
Sunt conspecta, diem, et convivia mente reduxit,
Festasque adventu mensas, teque ordine Trojæ
134 sq. Cf. Virg. Æn. I, 647 sq., 654, 711; IV, 648, 649. —135. hausit sc. animo, (ut Æn. XII, 26) in intimam mentem demisit, memoriam diei penitus animo infixit. Cf. ad I, 345. Similiter fere oculis, vel auribus haurire, bibere, trahere, pro intentissime videre, et cupidissime audire, metaph. a bibendi aviditate petita. Cf. XI, 284; Jani ad Hor. Od. II, xiii, 32; Burm. ad Val. Fl. I, 263; III, 609; Barth. Adv. III, 21. —136. convivia... mensas, cf. Virg. Æn. I, 699 seq. Sed cur harum nunc rerum et singulatim memor est? et cur vestem Æneæ induit? Apud Virg. Æn. IV, 648, vestem notumque cubile conspicit, paulum lacrimis et mente morata. —138. Narrantem, Æn. II et III. —se pervigilante, cf. Virg. Æn. I, 748 sq.
«Dî longæ noctis, quorum jam numina nobis
Mors instans majora facit, precor, inquit, adeste,
Et placidi victos ardore admittite manes.
Æneæ conjux, Veneris nurus, ulta maritum,
Vidi constructas nostræ Carthaginis arces.
145Nunc ad vos magni descendet corporis umbra.
141. Imitat. Virg. Æn, IV, 651 sq.; cujus loci præstantiam irrito quidem, sed laudabili conatu adsequi studuit; Apud Virg. l.c. v. 660 sq. odium Æneæ in ipso necis momento expromitur. Sed h.l. v. 146, 147, Dido cum dulci spe reditus ad Sychæum animam efflat. Cf. ad v. 80. —majora, venerabiliora. —142. ardore, gravius quam amore.
143. ulta maritum, vid. Æn. I, 360 sq.; IV, 656. Ed.
145, 146. Verba Virg. Æn. IV, 654, 655. —magni corporis umbra, ut ap. Virg. magna mei imago, vel umbra. Cf. V, 421, et X, 289, ubi Drak. conf. XI, 348; Lucan. IX, 2, et Sen. Troad. 181: vid. sup. ad I, 97. Corpus ut σῶμα, etiam homo, ejusque manes, ut ap. Virg. Æn. VI, 303, 306, al.
Hæc dicens ensem media in præcordia adegit,
Ensem Dardanii quæsitum in pignus amoris.
150Viderunt comites, tristique per atria planctu
Concurrunt: magnis resonant ululatibus ædes.
«Adcepi infelix, dirisque exterrita fatis,
Ora manu lacerans, lymphato regia cursu
Tecta peto, celsosque gradus evadere nitor.
155Ter diro fueram conata incumbere ferro,
Ter cecidi exanimæ membris revoluta sororis.
Jamque ferebatur vicina per oppida rumor.
149. Æn. IV, 647.
150 seq. Æn. IV, 646 sq. et Ovid. Epist. VII, 195. —151. Æneid. lib. IV, 663 sq. Ed.
153 sq. Æn. IV, 672 sq. et 685. —lymphato cursu, vid. ad I, 459.
155, 156. Variavit Maroniana Æn. IV, 690, 691. Cf. ad IV, 457.
158, 159. Cellarius, nisi quædam desint, nimis arte hæc dici putat, sed omnino ei excidit, ipsum etiam Silium ea jam plenius descripsisse sup. v. 54 sq. Drak.
Motus erat, placidumque animum mentemque quietam
Troius in miseram rector susceperat Annam.
Jamque omnes luctus, omnesque e pectore curas
Dispulerat, Phrygiis nec jam amplius advena tectis
Illa videbatur. Tacito nox atra sopore
165Cuncta per et terras et lati stagna profundi
Condiderat, tristi quum Dido ægerrima vultu
Has visa in somnis germanæ effundere voces:
«His, soror, in tectis longæ indulgere quieti,
Heu! nimium secura, potes? nec, quæ tibi fraudes
170Tendantur, quæ circumstent discrimina, cernis?
Ac nondum nostro infaustos generique soloque
Laomedonteæ noscis telluris alumnos?
160. Vellem minus hæc languerent.
165. Ita ad verbum sup. VII, 282; Drak.
171, 172. Imitat. Virg. Æn. IV, 541, 542.
Dum cælum rapida stellas vertigine volvet,
Lunaque fraterno lustrabit lumine terras;
175Pax nulla Æneadas inter Tyriosque manebit.
Surge, age; jam tacitas suspecta Lavinia fraudes
Molitur, dirumque nefas sub corde volutat.
Præterea (ne falsa putes hæc fingere somnum)
Haud procul hinc parvo descendens fonte Numicus
180Labitur, et leni per valles volvitur amne.
Huc rapies, germana, viam, tutosque receptus.
Te sacra excipient hilares in flumina Nymphæ,
173. Conf. Æn. IV, 622... 629. Color orationis, ut sup. VII, 476, ubi vid. not. —cælum stellas vertigine volvet, ut ap. Ovid. Met. II, 70. Proprie stellæ in cælo se circumvolvunt, de quo vid. Heyne Exc. II, ad Virg. Æn. II. —174. fraterno lumine, ut fere IV, 481; quod a sole mutuatur, quo ipsa caret.
176. Cf. Ovid. Fast. III, 633 sq.
178. Verba Maroniana Æn. VIII, 42. —180. leni amne, cf. Heins. ad Ovid. Fast. III, 647 et 652.
181. rapies viam, vid. ad I, 569.
184. Cf. Virg. Æn. IV, 278.
Anna novis somno excutitur perterrita visis,
Itque timor totos gelido sudore per artus.
Tunc, ut erat tenui corpus velamine tecta,
Prosiluit stratis, humilique egressa fenestra
Per patulos currit plantis pernicibus agros;
190Donec arenoso (sic fama) Numicius illam
186. Cf. ad IV, 205. Ad sqq. cf. Ovid. l.c. v. 643 sq.
191. vitreis, vid. ad IV, 344, in V.L. et ad VII, 413.
Orta dies totum radiis inpleverat orbem,
Quum nullam Æneadæ thalamis Sidonida nacti,
Et Rutulum magno errantes clamore per agrum,
195Vicini ad ripas fluvii manifesta sequuntur
Signa pedum; dumque inter se mirantur, ab alto
Amnis aquas cursumque rapit: tum sedibus imis
Inter cæruleas visa est residere sorores
Sidonis, et placido Teucros adfarier ore.
200193. nacti, invenientes, καταλαβόντες, ut ap. Liv. V, 45; Cic. Orat. 9, extr. et al. —196. ab alto, a mari Infero, seu Tyrrheno, in quod influit, aquæ cursum revocat. Sustinuit tacitas conscius amnis aquas, Ovid. Fast. III, 652. Ill. Ernesti interpretatur: aquis utrimque reductis fundum alvei apertum ostendebat, ut Anna a Trojanis conspici posset inter Nymphas residens: quod miraculum fundi amnis aperti putat nos debere ingenio Silii, ad παράδοξα hujus generis inprimis proni. —199. Ovid. l.c. pergit: Ipsa loqui visa est: Placidi sum Nympha Numici.
200. primis anni veteris diebus, Idibus scil. Martiis; quippe a mense Martio annum redintegrabant antiqui. Vid. Ovid. l.c. v. 523 et 675 sq.; Macrob. Sat. I, 12; Rosin. Antiq. Rom. IV, 7, et Struv. Synt. Antiq. Rom. cap. 1, pag. 178, et cap. 9, pag. 434.
Hanc postquam in tristes Italum Saturnia pugnas
Hortata est, celeri superum petit æthera curru,
Optatum Latii tandem potura cruorem.
205Diva Deæ parere parat, magnumque Libyssæ
Ductorem gentis nulli conspecta petebat.
Ille, virûm cœtu tum forte remotus ab omni,
Incertos rerum eventus bellique volutans,
Anxia ducebat vigili suspiria voce.
210202 sqq. Tandem poeta redit in viam, de qua inde a v. 38 deflexerat. —203. superum æthera, ut ap. Ovid. Met. II, 437, ubi vid. Heins.
207. νόσφι λιασθεὶς, etc. Hom. Iliad. α, 349; λ, 80; D. Heins. —208. Ut ap. Virg. Æn. VI, 157.
«Quid tantum ulterius, rex o fortissime gentis
Sidoniæ, ducis cura ægrescente dolorem?
Omnis jam placata tibi manet ira Deorum,
Omnis Agenoridis rediit favor. Eia, age, segnes
215Rumpe moras, rape Marmaricas in prælia vires.
Mutati fasces: jam bellum atque arma Senatus
Ex inconsulto posuit Tirynthius heros,
211. tantum ulterius, τόσον περαιτέρω, Lefeb. —ulterius ducis, producis, continuas, ut ducere bellum, et tempus, vel trahere verba, sup. v. 79; nisi ducere dolorem dicitur, ut ducere suspiria, seu spiritum, ἀνάγεσθαι πνεῦμα διὰ στηθέων, ap. Callim. Epigr. 45.
213. Cf. v. 234, 235. Virg. Æn. VIII, 40, et ad II, 365. —placata manet, πραϋνθεῖσα διατελεῖ, Lefeb. —214. Eia, age, segnes Rumpe moras, ut ap. Virg. Æn. IV, 569, et Ge. III, 42.
216. Senatus ex inconsulto, ex SC. sed inconsulto et temerario, Cell. Barth. et Drak., ut inconsultum substantive sit inconsulta ratio, temeritas. —217. Tirynthius heros; vid. ad II, 3. —218. alio Flaminio, C. Terentio Varrone. Nam Silius, ut fere Polyb. III, 106, silentio prætermittit biennem consulatum Atilii et Gemini Servilii, qui Fabii artibus cum summa inter se concordia bellum gesserunt, teste Liv. XXII, xxxii, 34; ut tot alia, quæ non satis poetice tractari possunt, quibusque rerum status non mutatur, tacitus præterit, aliisque gravioris momenti rebus diutius inmoratur.
Me tibi, ne dubites, summi matrona Tonantis
220Misit; ego Œnotris æternum numen in oris
Concelebror, vestri generata e sanguine Beli.
Haud mora sit; rapido belli rape fulmina cursu,
Celsus Iapygios qua se Garganus in agros
Explicat: haud longe tellus; huc dirige signa.»
225Dixit, et in nubes humentia sustulit ora.
222. fulmina belli possint esse τεύχεα μαρμαίροντα, παμφανόωντα; sed præstat, cum Drak. adcipere de militibus Punicis, quibus Hannibal omnia tanquam fulmine prosternit; vid. ad I, 421. —223 sq. Livius XXII, 43, Hannibalem, frumenti inopia commotum, in calidiora, atque eo maturiora messibus Apuliæ loca movisse tradit. Plures causas adfert Polyb. III, 107. —224. Cf. ad I, 51, et IV, 561.
225. humentia sustulit ora, ut Nympha fluvii.
Cui dux, promissæ revirescens pignore laudis:
«Nympha, decus generis, quo non sacratius ullum
Numen, ait, nobis, felix oblata secundes.
Ast ego te, compos pugnæ, Carthaginis arce
230Marmoreis sistam templis, juxtaque dicabo
Æquatam gemino simulacri munere Dido.»
226. revirescens, vigorem, vires et animum recipiens, ut XV, 134, ubi Drak. cf. Ovid. Met. VII, 305; Val. Max. IV, 8, extr. 4, et Cic. Phil. VII, 1, ubi vid. Intpp.
227. generis, Beli. Conf. v. 31 et 221. —228. Felix, qui facit felices, propitius; vid. Intpp. ad Virg. Ecl. V, 65, et Æn. I, 330. —secundes, ut sup. v. 124. Lefeb. male capit de secundo, vel altero omine, quod antiqui rogaverint deos ad prius omen confirmandum. —oblata bona, spem, promissa.
229. compos pugnæ, quam opto, et cujus committendæ facultate mihi data certam victoriæ spem habeo. —230. Marmoreis templis, ut ap. Virg. Ge. III, 13, et Æn. VI, 69. —sistere, ut ponere, et τιθέναι, aliquem, h.e. imaginem ejus. —231. Simulacrum Didonis juxta tuum ponam.
Hæc fatus socios stimulat tumefactus ovantes:
«Pone graves euras tormentaque lenta sedendi,
Fatalis Latio miles: placavimus iras
235Cælicolum; redeunt Divi: finita maligno
Hinc Fabio imperia et mutatos consule fasces
Nuntio: nunc dextras mihi quisque, atque illa referto
Quæ Marte exclusus promittere magna solebas.
En, numen patrium spondet majora peractis.
240Vellantur signa, ac Diva ducente petamus
Infaustum Phrygibus Diomedis nomine campum.»
233. tormenta lenta sedendi, gravem dolorem ex segni et ignava belli gerendi ratione, quæ nos lente sensimque conficit. Conf. ad III, 142. —234. Fatalis, quem fata in Latii exitium miserunt. Ed. —235. redeunt Divi; vid. ad II, 365. —237. dextras, quæ olim data dextra promisit, referto, renovato, iterum promittito. An referre est perficere, ut ap. Liv. III, 45, extr. et alibi? —238. Marte, pugnandi occasione; cujus spe destituti Pœni, et inpr. Galli, fremebant. Cf. v. 16 sq. —promittere magna; vid. ad v. 109.
241. Apuliam petamus. Cf. ad v. 223, et ad I, 125.
Dumque Arpos tendunt instincti pectora Pœni,
Subnixus rapto plebeii muneris ostro,
Sævit jam rostris Varro, ingentique ruinæ
245242. Arpos; vid. ad IV, 554. —243 sq. Cf. Liv. XXII, 34 et 38. —Subnixus, h.l. non tam fretus, vel, ut Schmid. putat, adjutus, quam audax et superbus, ut ap. Liv. XXVI, 13; XLI, 19, et Cic. Or. I, 58. Cf. Gell. XVII, 2; Gron. Diatr. Stat. c. 54, et Intpp. ad Tac. Hist. I, 73. —ostro, purpura consulari, muneris plebeii, quam aura favoris popularis, et insectatione Patrum consecutus fuerat, vel potius rapuerat; ut invadere VII, 541. —244. Sævit rostris; cf. Liv. XXII, 38; ferocibus turbulentisque concionibus criminatur Patres. —ruinæ est vel interitus, vel, ut mox fata, calamitates et clades, quæ rixæ gravi fato atque fundatæ tenebantur. —ruinam et fata admovet, ut ruinam ducit, apud Hor. Od. II, xvii, 9, ubi vid. Jani. 246 seqq. Summo verborum ornatu et pondere expressit Liv. XXII, xxv, 26. Cf. Val. Max. III, iv, 4.
Atque illi sine luce genus, surdumque parentum
Nomen, et inmodice vibrabat in ore canoro
Lingua procax: hinc auctus opes, largusque rapinæ
Infima dum vulgi fovet, oblatratque Senatum;
250Tantum in quassata bellis caput extulit urbe,
246. genus sine luce, splendore, dignitate, claritate, ut ap. Stat. Silv. V, iii, 117. Lux et lumen dicitur, quidquid præstans, pulchrum et clarum est. De Varronis genere vid. Liv. l.c. —surdum; cf. ad VI, 75. —247 sq. Lingua vibrabat; vid. ad I, 539, et II, 587. Non vero innuitur oratio vibrans, h.e. vehemens, incitata et gravis, ut ap. Cic. Orat. 95, et Quintil. X, i, 60; XII, 9; sed linguæ verborumque volubilitas. Varro similis Dranci, de quo vid. Virg. Æn. XI, 338 sq. —inmodice vibrabat lingua procax in ore canoro, arguto, stridulo, ut Thersites ap. Homer. Iliad. β, 212, ἀμετροεπὴς ἐκολῴα, Ὅς ῥ᾽ ἔπεα φρεσὶν ᾗσιν ἄκοσμά τε πολλά τε ᾔδη, et v. 222, Ὀξέα κεκληγὼς λέγ᾽ ὀνείδεα. Lenz. —249. oblatrat Senatum; vid. ad v. 290. —250. caput extulit, ut I, 29. —251. Summa δεινότης horum versuum! —Momentum rerum, ut ap. Liv. III, 12; XXVII, 9; Lucan. III, 338; IV, 819. Momentum propr. pondus, quo libræ lanx deprimitur.
Hunc Fabios inter, sacrataque nomina Marti
Scipiadas, interque Jovi spolia alta ferentem
255Marcellum, fastis labem suffragia cæca
Addiderant, Cannasque malum exitiale fovebat
253. sacrata nomina Marti, ἀρήϊοι, ἀρηϊφίλοι. Cf. ad IV, 729. —254 sqq. Scipiadas; vid. ad VII, 106. —Jovi spolia alta ferentem Marcellum; vid. ad I, 133. —labem addere, ut l. adspergere, maculam notasque inurere. —suffragia cæca, ut VII, 540. —Suffragia cæca, temeraria plebis, hunc Varronem consulem addiderant, inscripserant, fastis labem, tanquam dedecus eorum, inter viros et consules, qui bello Punico II inclaruerant; et v. 257 (ubi poeta verbis ludit) campus Martius funestior Cannensi, quoniam clades Cannensis non illata fuisset Romanis, nisi Varro consul creatus esset; Lenz. —257. Ambitus, quo viam sibi ad consulatum Varro muniverat, Cannas fovebat, Romanis cladem Cannensem inportabat. Cf. V.L. —campus Martius propter comitia funestior Romanis æquore Graio, campo Diomedis, seu Cannensi; vid. ad I, 125.
Idem, ut turbarum sator, atque adcendere sollers
Invidiam, pravusque togæ, sic debilis arte
260Belligera, Martemque rudis versare, nec ullo
Spectatus ferro, lingua sperabat adire
Ad dextræ decus, atque e rostris bella ciebat.
Ergo alacer, Fabiumque moræ increpitare professus,
Ad vulgum in Patres et ovantia verba ferebat:
258. sator, auctor, turbarum, ut sator litis, Liv. XXI, 6; sator scelerum, Plaut. Capt. III, v, 3. Cf. ad I, 394, in V.L. —259. pravus togæ, domi, seu pacis tempore malis artibus utens. —261. Spectatus ferro; vid. ad I, 77, et observa h.l. verborum ambages. —262. dextræ decus, virtutis gloriam, quæ manu, non lingua, paratur. —e rostris bella ciebat; cf. verba Livii, inf. ad v. 311, adscripta.
263. Præclare exornavit verba Liv. XXII, 38: «Conciones, priusquam ab urbe signa moverentur, consulis Varronis multæ ac feroces fuere, denunciantes, bellum arcessitum in Italiam ab nobilibus, mansurumque in visceribus reipublicæ, si plures Fabios imperatores haberet; se, quo die hostem vidisset, perfecturum.»
«Vos, quorum imperium est, consul præcepta modumque
Bellandi posco: sedeone, an montibus erro,
Dum mecum Garamas et adustus corpora Maurus
265. Vos, populum adloquitur. A vobis belli gerendi rationem quæro, jubeatisne, more Fabii, sedere (vid. ad III, 142), et in locis altis munitisque castra ponere, an cum hoste confligere? —267. adustus corpora Maurus; cf. XVII, 633.
Exaudi, bone Dictator, quid Martia plebes
270Inperitet: pelli Libyas, Romamque levari
Hoste jubet. Num festinant, quos plurima passos
Tertius exurit lacrimosis casibus annus?
Ite igitur, capite arma, viri: mora sola triumpho
Parvum iter est. Quæ prima dies ostenderit hostem,
275Et Patrum regna et Pœnorum bella resolvet.
Ite alacres, Latia devinctum colla catena
269. bone Dictator, ut ap. Virg. Æn. XI, 344; Cic. Rosc. Am. 2, et Verr. V, 6. —272. exurit; vid. ad VII, 490.
273. mora sola, etc., mora facilem, adeoque ignobilem triumphum parit: nam virtute opus non est, ubi hostem sedendo et cunetando adteris; Ernesti. Imo sensus verborum est: parvum iter ad hostem sola res est, quæ victoriam et triumphum nostrum moratur. Conf. sqq. —275. Patrum regna, plena invidiæ verba, quibus senatum regnare, et plebem obprimere innuit; Cell. —regna, tyrannidem.
276, 277. Cf. IX, 634 sq.; XI, 118 sq. —ducam in triumpho, sive in et per triumphum ante currum, ut agere XI, 120, et ducet agens XVI, 275. —Fabio spectante; sarcasmi vim facile percipis.
Hæc postquam increpuit, portis arma incitus effert,
Inpellitque moras; veluti quum carcere rupto
280Auriga indocilis totas effundit habenas,
Et præceps trepida pendens in verbera planta
Inpar fertur equis; fumat male concitus axis,
278. Conf. Virg. Ge. I, 512 sq.; III, 103 sq.; Æn. V, 144 sq.; inf. XVI, 339 seq., 496 seq.; sup. IV, 713 sq. —279. Carcere rupto, ut carceribus reseratis XVI, 316. —281. pendens in verbera, ut ap. Virg. Æn. V, 147, et X, 586; Drak. Cf. et XVI, 387, et Georg. III, 107. Idem potest esse præceps, ut etiam XVI, 325. Sed minus forte languet, si junxeris præceps fertur, h.e. celeriter, raptim. —trepida planta, calcaribus; Cell. Imo, pede trepido, tremulo, quoniam propendet, et pronus dat lora. —282. Inpar equis, vi equorum, quos flectere non potest, et regere. —fumat; vid. ad II, 81. —283. frena fluitant, ut ap. Ovid. A. A. II, 433; undantia lora, Virg. Æn. V, 146; XII, 471. —discordia, confusa.
Cernebat Paullus (namque huic communia Campus
285Jura atque arma tulit) labi, mergente sinistro
Consule, res, pessumque dari: sed mobilis ira
284. L. Æmilius Paulus comitiis, in campo Martio habitis, Varroni collega datus; vid. Liv. XXII, 35. —285. mergente se, h.e. pereunte; Schmid. Sed voc. res tam ad labi, quam ad mergente spectat. Cf. Virg. Æn. VI, 512; Juven. X, 56; XIII, 8; unde res mersæ apud Ovid. Met. I, 380. —286 sq. Conf. Plut. vit. Fab. «Æmilius, qui cum M. Livio consul fuerat, et damnatione collegæ, et sua prope, ambustus (de cujus voc. vi vid. Gron. Diatr. Stat. c. 30, et Ern. Clav. Cic.) evaserat,» Liv. XXII, 35; ibid. c. 40, pr. Æmilius ipse dicit, se populare incendium (h.e. judicium capitis, vitæque periculum, ut incendio Plætoriano adustus est ap. Cic. Att. V, 20) priore consulatu semiustum effugisse. Cf. inf. IX, 25 sq. —mobilis, quæ facile movetur. —mobilis ira Turbati vulgi spectat ad inconstantiam favoris ac odii plebis, ut ap. Horat. Od. I, i, 7; Lenz. Idem et mihi olim in mentem venit, sed h.l. non satis placuit. Cf. ad VII, 512. —287. Turbati, vid. ad I, 477. —cicatrix, memoria vulneris, h.e. injuriæ et ægritudinis, qua olim adficiebatur. —288. Undantes dolores, ut u. iræ Claud. in Ruf. I, 76; undare curis, Val. Fl. V, 304, ubi vid. Intpp.; irarum, vel curarum fluctuare æstu, Virg. Æn. IV, 532, 564, et VIII, 19.
Nam quum perdomita est armis juvenilibus olim
290Illyris ora viri, nigro adlatraverat ore
289. Æmilius in priore consulatu, universo Illyrico, cujus rex, Demetrius Pharius, a Romanis defecerat, in potestatem redacto, εἰς τὴν Ῥώμην ἐπανῆλθε, καὶ τὴν εἴσοδον ἐποιήσατο μετὰ θριάμβου καὶ τῆς ἁπάσης εὐδοξίας· ἐδόκει γὰρ οὐ μόνον ἐπιδεξίως, ἔτι δέ μᾶλλον ἀνδρωδῶς κεχρῆσθαι τοῖς πράγμασιν· Polyb. III, 16, 18 et 19. Conf. inf. v. 507, 508, et Appian. B. Hannib. c. 17, et B. Illyr. c. 8. Æmilium de crimine capitali accusatum vix evasisse, haud scio, an quisquam historicorum præter Livium memoriæ prodiderit. —290. adlatrare, famam alicujus falsis conviciis proscindere; unde Hecuba in canem versa fingebatur (vid. Plaut. Menæchm. V, i, 16), et verba canina pro conviciis ap. Ovid. in Ibid. v. 14. Drak. Latrat et in toto verba canina foro, Ovid. l.c. v. 232; canina eloquentia, Quintil. XII, 9. Conf. sup. v. 249, et inpr. Bentl. ad Hor. Sat. II, i, 85. —nigro ore, ut nigra pectora, tecta, dentes Invidiæ. Vid. præclara ejus pictura ap. Ov. Met. II, 760... 808; Lefeb. cf. Hor. Sat. I, iv, 85. —291. ventis, ut aura, vel ventus popularis, et venti, h.e. rumores, concionum, Cic. Cluent. c. 28 et 47. —jactarat ventis, ut jactari rumoribus et dictis petulantibus, Gell. I, et VI, 11; clamore convicioque, Cic. ad Div. I, 5; ventum in aliquem excitare, Cic. Sull. 14. Hæc jam monuere N. Heins. et Drak. Conf. Ernesti Clav. Cic.
Sed genus admotum Superis, summumque per altos
Adtingebat avos cælum: numerare parentem
295Assaracum retro præstabat Amulius auctor,
293... 297. Originem gentis Æmiliæ Silius ad Amulium, qui Assaracum, et per hunc ipsum Jovem inter proavos numeravit, refert; sed, teste Festo, alii ad Ascanium, qui duos habuerit filios, Iulum et Æmilon; alii vero, quibus Plut. vit. Numæ, p. 65, et Pauli, p. 256, suffragatur, ad Mamercum, Pythagoræ f. cui propter unicam humanitatem cognomen fuerit Æmilos. Hæc jam docuit Drak. qui addit, nomen hujus gentis etiam deductum videri posse ab Æmilia, Æneæ et Laviniæ filia, ap. Plut. vit. Romuli, p. 80. Cf. inf. v. 341, 347. —admotum Superis, ut avos cælo, Ovid. Her. XI, 17, Drak.
«Si tibi cum Tyrio credis fore maxima bella
Ductore, invitus vocem hanc e pectore rumpam;
300Frustraris, Paulle, Ausoniam: te prælia dira,
Teque hostis castris gravior manet; aut ego multo
Nequidquam didici casus prænoscere Marte.
298. Comparetur Plut. in Fabio, et inprimis, quem Silius expressit, Liv. XXII, 399. —299. rumpam; vid. ad lib. I, 95.
Spondentem audivi (piget, heu! tædetque senectæ,
Si, quas prospicio, restat passura ruinas!)
305Cum duce tam fausti Martis, qua viderit hora,
Sumturum pugnam. Quantum nunc, Paulle, supremo
Absumus exitio, vocem hanc si consulis ardens
Audivit Pœnus! jam latis obvia, credo,
Stat campis acies, exspectaturque sub ictu
310Alter Flaminius. Quantos, insane, ciebis
Varro, viros! tu, (pro Superi!) tu protinus arma?
303. Spondentem, etc. Conf. ad vers. 263 seq. —309. sub ictu, ab hoste, ad ictum parato. Sed vid. ad IV, vers. 42. —310. Alter Flaminius, ut sup. vers. 218; VII, 34, 229, Drak. —311. tu protinus, confestim, arma, scil. ciebis, movebis? Quæ abrupta oratio adfectui congruit. Ap. Liv. XXII, 38, Æmilius dicit: «Mirari se, quomodo quis dux, priusquam aut suum, aut hostium exercitum, locorum situm, naturam regionis nosset, jam nunc locatus in urbe sciret, quæ sibi agenda armato forent.» Et Fabius c. 39, «Varro, inquit, priusquam castra videat, aut hostem, insanit, et jam nunc procellas, prælia atque acies jactando inter togatos ciet.»
Tu campum noscas ante, exploresque trahendo,
Qui ritus hostis: tu non, quæ copia rerum,
Quæ natura loci, quod sit, rimabere sollers,
315Armorum genus? et stantem super omnia tela
Fortunam adspicies? Fer, Paulle, in devia recti
Pectora: cur, uni patriam si adfligere fas est,
Uni sit servare nefas? Eget inprobus arto
Jam victu Libys, et, belli fervore retuso,
320Laxa fides sociûm est: non hic domus hospita tecto
Invitat patrio, non fidæ mœnibus urbes
Excipiunt, renovatque pari se pube juventus.
313. Qui ritus hostis, mos et ratio belli gerendi. Lefeb. bene cf. VII, 28 et 292. Fabius ap. Liv. l.c. ita pergit: aut ego rem militarem, belli hoc genus, hostem hunc ignoro, aut, etc. —copia rerum, commeatus, victus. —315. Armorum genus, ut belli genus, apud Liv. l.c. —stantem, quæ est. Cf. ad II, 639, in V.L. Tu nullam rationem habes fortunæ, quæ plus valet quam virtus, et quæ nunc hostium cœptis adspirat? —316. «Duobus ducibus unus resistas oportet: resistes autem, si te neque collegæ vana gloria,» etc. Liv. XXII, 39. Conf. V.L. —318 sq. Cf. Liv. XXII, 39, 40, extr. et 43, pr. —320. Laxa fides, minus firma et constans, quæ jam titubare ac fluitare incipit, quemadmodum temeritas, ira aliaque laxari dicuntur, quum remittunt, vel languescunt; Drak. qui laudat Burm. ad Petron. c. 82. Proprie laxa sunt frena, funes, arcus.
Tertia vix superest, crudo quæ venit Ibero,
Turba virûm. Persta, et cauti meditamina belli
325Lentus ama: si qua interea invitaverit aura,
325. invitaverit aura, αὖρα, ventus, h.e. occasio rei bene gerendæ. Conf. Liv. XXII, 39, extr. Formula loquendi petita est a vento secundo, qui ad navigandum invitat, et navis cursui adspirat, unde aura honoris, voluntatis, favoris, etc. (vid. Ern. Clav. Cic.), vel adspirat fortuna labori, ap. Virgil. Æn. II, 385, al. —326. adcede secundis, adripe ea, utere occasione, tibi oblata.
Cui breviter mæsto consul sic ore vicissim:
«Mecum erit hæc prorsus pietas, mentemque feremus
In Pœnos, invicte, tuam: nec me unica fallit
330Cunctandi ratio, qua te grassante senescens
Hannibal obpressum vidit considere bellum.
Sed quænam ira Deûm? consul datus alter, opinor,
Ausoniæ est, alter Pœnis: trahit omnia secum,
Et metuit demens, alio ne consule Roma
335Concidat: e Tyrio consortem adcite Senatu;
327. Cf. Liv. XXII, 40, qui brevior est. —328. Mecum erit hæc prorsus pietas; cf. Heyne ad Virg. Æn. I, 675, et IV, 115. —pietas in patriam, sensus animi, qui amoris in patriam plenus, et officiorum, quæ ei debet, memor est. —mentemque feremus, etc., ut VI, 585. —330. senescens, vid. ad II, 457; Liv. XXII, 39. «Dubitas, quin sedendo superaturi simus eum, qui senescat in dies?» etc.
Non tam sæva volet: nullus, qui portet in hostem,
Subficit insano sonipes: incedere noctis,
Quæ tardent cursum, tenebras dolet, itque superbus
Tantum non strictis mucronibus, ulla retardet
340336 sq. Observa sarcasmum et vim verborum. —337 sq. incedere tenebras noctis, h.e. oriri, ingruere, ut Tac. Ann. XV, 37, ubi vid. Ernesti. Cf. idem ib. ad III, 26 et 36, pr. Gronov. ad Liv. XXIX, 24, et Drak. ad Liv. I, 57. —340. ducitur, pro educitur, ut IX, 314; vid. Heins. ad Val. Fl. I, 122.
Tarpeiæ rupes, cognataque sanguine nobis
Tecta Jovis, quæque arce sua nunc stantia linquo
Mœnia felicis patriæ, quocumque vocabit
Summa salus, testor, spreto discrimine iturum.
345Sed si surda mihi pugnabunt castra monenti,
Haud ego vos ultra, nati, dulcemque morabor
341. Tarpeiæ rupes; cf. I, 541 —cognataque Tecta Jovis, etc. vid. sup. ad v. 293. —342. arce, septem arcibus, h.e. collibus.
345. Cf. Liv. XXII, 40. —surda, dicto non audientia. —346. morabor, curabo, de vobis sollicitus ero: vel spem reditus mei, quæ vobis est, morabor, differam; quoniam ad vos numquam revertar, et mori tum apud animum statui. —347. Assaraci domum, cf. v. 295.
Sic tum diversa turbati mente petebant
350Castra duces: at prædictis jam sederat arvis
Ætolos Pœnus servans ad prælia campos.
Non alias majore virum, majore sub armis
Agmine cornipedum concussa est Itala tellus.
Quippe extrema simul gentique Urbique timebant,
355350. Cf. v. 240 sq. —prædictis ab Anna, vel supra dictis. Conf. v. 222 sq. —351. Ætolos campos, ut I, 125. —servans, vid. ad III, 380.
352, 353. Drak. conf. Liv. XXII, 36, et Plut. vit. Fabii, p. 182, qui contrarium ipse tradit vit. Marcelli, p. 299, ut, quem Lefeb. citat, Leonard. Aretin. de b. Gall., pag. 79. Verba itaque non majore agmine ad summam subtilitatem haud exigenda sunt.
356 sq. Recensio copiarum, et summorum ejus ætatis virorum, a quibus tam magnæ res gestæ sunt, per opportune descriptioni summæ, quam Romani umquam adceperunt, cladis præmittitur. Aciem Pœnorum silentio prætermittit Silius, quia eam jam sup. III, 222 sq. exposuerat. Præterea Romanis scribebat poeta, quorum magis intererat, suas, quam hostium, copias cognoscere. Eosdem vero illarum enumeratio magis delectare debuit, quam nudum numeri indicium, quod Livius XXII, 36, aliique historici adferunt. Huc adcedit, quod tantum consules nunc conscripserant exercitum, quantus nullo umquam bello antea sub armis fuerat, unde commoda Silio obferebatur occasio ad singulas, si non urbes, certe gentes Italiæ memorandas, et sic universam fere imperii Romani imaginem, simulque cladis magnitudinem lectorum oculis animisque subjiciendam. In qua quidem re iterum ei præivit Virg. Æn. VII, 647 sq. (ubi vid. Heyne), et X, 163 sq. in cujus tamen verbis tantum figurisque variandis non turpiter ingenii vires adtrivit: sed novo rerum ornatu, novis fabulis, et accuratiore sæpius, pluriumque urbium populorumque descriptione ita cum eo certavit, ut locus hic dignus sit, qui in perfectissimis Siliani carminis partibus, et præstantissimis antiquitatis monimentis adnumeretur. Ceterum nos summas tantum res adtingemus, quia otium nobis fecere Hummel. (Handbuch d. alt. Erdbeschr.) Cellar. Geogr. ant., Cluver. in Ital. ant., Vulpius in Vet. Lat. et Heyne in not. et Exc. ad Virg. Æn. VII, ad quos lectores remittimus. In memoria autem nostra penitus id insideat, nos in poeta legendo versari, qui neque ordine, neque subtilitate geographorum in regionum, vel certe locorum urbiumque situ definiendo se adstringi patitur. —Descriptio Latii, tam veteris, quam novi, vel adjecti, quod Æquos, Auruncos, Volscos, Hernicos, Rutulos aliosque populos, finibus ad Lirim fluv. promotis, continebat. Latii incolæ antiquissimi, præter Umbros, fuere Siculi, et post hos Aborigines, quorum rex Faunus fuisse dicitur, unde Faunigenæ sunt Latini; vid. Cluver., p. 787 et 790, inpr. vero Heyne, Exc. IV, V et VIII, ad Virg. Æn. VII, 37 sq., 45 sq. et 795, it. not. et Exc. II, ad Æn. VIII, 314 sq., ubi etiam monuit, Siculos, inter Tiberim et Lirim quondam habitantes, a Silio Rutulis socios, adjici nec satis adcurate Sicanos adpellari, sed exemplo Maronis Æn. VII, 795, et VIII, 328. —357. Sacra manus, vid. ad VII, 9. Sed conf. Heyne Exc. VIII, ad Virg. Æn. VII, extr. —Rutuli, servant qui Daunia regna; vid. ad I, 291 sq. —358. Laurenti, conf. ad I, 110. —Numici; vid. sup. ad v. 28.
Quos Castrum, Phrygibusque gravis quondam Ardea misit,
360Quos celso devexa jugo Junonia sedes
Lanuvium, atque altrix casti Collatia Bruti;
359. Castrum Inui, in Rutulis, inter Ardeam et Antium. Cf. Ovid. Met. XV, 727; Martial. IV, 60; Heyne ad Virg. Æn. VI, 776, et Cluver., p. 978. Ab eo diversa sunt Castrum novum Etruriæ, Castrum Prætutiorum, Herculis, Minervæ, etc. —Ardea gravis quondam Phrygibus, Trojanis, regnante Turno, et postea Romanis, propter opes et divitias. Confer I, 292; Liv. I, 57 sqq.; IV, i, 7... 11. Nunc est viculus, propter grave cælum fere desertus. —360, 361. Lanuvium, municipium Latii, celebre cultu Junonis Sispitæ, vel Sospitæ, et Conservatricis. Cf. XIII, 364; Liv. VIII, 14 (ubi vid. Sigon.); XXI, 62; XXII, 1; XXIII, 31; XXIX, 14; XXXI, 12; XL, 19; Plin. XXXV, 3; Æliani H. Anim. II, 16; Cluver., p. 935 sq., Spanh. de U. et P. N. II, p.m. 82, 83; Sigon. ad Liv. VIII, 13; Broukh. ad Prop. IV, viii, 3; Heins. ad Ovid. Fast. VI, 60. —Collatia, urbs in finibus Latii, Sabinis a Tarquinio ademta; vid. Liv. I, 38, et Heyne ad Virg. Æn. VI, 774. —altrix, ut ap. Virg. Æn. III, 273. Cf. ad I, 218. L. Junius Brutus castus, et castitatis vindex; ultor ap. Virg. Æn. VI, 819.
362 sq. inmite nemus Triviæ, Aricia, vid. ad IV, 367 sq. —Tusci Amnis, Tiberis fl. qui ex Apennino oritur in Tuscia, seu Hetruria, quam dextra ripa tangit, et a Latio, Umbria, Sabinorumque agro separat. Infra Romam Tyrrheno mari infunditur duobus ostiis, quorum sinistro adjacebat Ostia, prima Rom. colonia, ab Anco rege deducta, quæ h.l. innuitur, et adhuc quidem salinas habet, atque episcopum, sed paucos incolas propter aerem pestilentem; vid. Cluver. p. 870. —363. Almo, seu Almon (vid. Heins. ad Ovid. Fast. II, 601) rivus, non longe a Roma in Tiberim præcipitans, in quo simulacrum Cybeles VI. Cal. April. ablui solebat, unde sacer gurges XVI, 680. Cf. Ovid. Fast. IV, 337 sq.; Spanh. ad Callim. H. in Pall. pr. Barth. ad Claud. b. Gild. v. 119, et Intpp. ad Val. Fl. VIII, 239.
364. Vid. ad IV, 187, in V.L. —365. Præneste, Latii urbs, haud procul Roma, in monte amœno sita, teste Strab. V, p. 365 (unde h.l. jugis, et altum Virg. Æn. VII, 682; frigidum Hor. Od. III, iv, 22); hod. Palestrina, in vallem deducta. Celebris fuit Fortunæ templo et oraculo, sortibus Prænestinis; vid. Strab. l.c. Cic. Div. II, 41 et 42; Sueton. Tiber. 63; Prop. II, 32; Cluver. p. 950, et Heyne Exc. VIII, ad Virg. Æn. VII, 783 sq. —Antemna, Ἄντεμνα Dionys. L. II, vel Antemnæ, Ἀντέμναι Strab. V, pag. 159; Plin. III, 5; Virg. Æn. VII, 631; urbs Sabinorum, sed a Romulo capta (Liv. I, 9... 11), et Romæ proxima, cis Anienem (ante amnem, unde nomen ei datum tradunt Varro L. L. IV, 5, et Serv. ad Virg. l.c.), non longe ab ejus et Tiberis confluente; vid. Cluver., p. 663. —366. prior, antiquior. —Crustumium (Crustumerium Liv. I, 38, et Plin. III, 5. Crustumeria Liv. II, 19; III, 42: Κρουστομέρεια, οὐ πρόσω τῆς Ῥώμης Dionys. XI, p. 705; unde incolæ urbis Crustumeri Virg. Æn. VII, 631; sed Crustumini Liv. I, 11, dicuntur) Sabinorum opp. de quo vid. Liv. I, 11 et 38, et Cluver., p. 657. —Labicum (ut XII, 534, et παλαιὸν Λαβικὸν Strab. V, p. 164), vel Labici et Lavici (Liv: II, 39; IV, 47; Cic. Agrar. II, 35) Latii opp. unde via Lavicana, ap. Liv. IV, 41; XV, M. P. a Roma. Cf. Liv. IV, 45, 46; V, 16; VI, 21. Labici h.l. et ap. Virg. Æn. VII, 796, vel Labicani, vei urbs ipsa, de cujus situ vid. Cluver., p. 947; Liv. XXVI, 9; Heyne ad Virg. Æn. VII, Exc. VIII, extr., et Franc. Ant. Vitale Diss. de oppido Labici, qua origo etiam, atque compendiosa historia oppidi Montis Compitis in Latio describitur, Rom. 1778, in-4o, ubi ex inscripp. probatur, posterius oppidum hodie la Colonna dici, non Labicum, quod Holsten. putabat.
Nec non sceptriferi qui potant Thybridis undam,
Quique Anienis habent ripas, gelidoque rigantur
Simbruvio, rastrisque domant Æquicula rura.
367. sceptriferi Thybridis, Θύμβρις ἐϋῤῥείτης ποταμῶν βασιλεύτατος ἄλλων Dionys. laud. a Dausq. qui etiam ad majestatem imperii Romani (quod probat Ernesti, coll. Ovid. Met. II, 259), vel ad submersionem sceptriferi Tiberini epitheton referri posse monet. —qui potant Thybridis undam, ut qui Thybrim potant, ap. Virg. Æn. VII, 715; vid. Heins. ad Ovid. Her. VII, 145. —368. habent, habitant, ut ap. Virg. Æn. VII, 696, et ἔχειν, ap. Hom. Iliad. α, 18; Drak. qui laudat Pricæum ad Appul. Apol., p. 58. Cf. Heins. ad Ovid. Met. IV, 773. —rigantur, ut ap. Tibull. IV, i, 60 et 146, ubi vid. Heyne. —369. Simbruvio in Æquis. «Anio, in monte Trebanorum ortus, lacus tres amœnitate nobiles, qui nomen dedere Sublaqueo (hod. Subiaco), defert in Tiberim,» Plin. III, 12. Hæc sunt Simbruina, vel Simbruvina stagna, de quibus vid. Ern. ad Tac. Ann. XI, 13; XIV, 22, et Cluver., p. 713. —rastris domant, ut ap. Virg. Æn. IX, 608. —Æquicula rura; vid. Heyne not. et Exc. VIII ad Virg. Æn. VII, 746 sq., et Cluver., p. 773.
His Scaurus monitor, tenero tunc Scaurus in ævo;
Sed jam signa dabat nascens in secula virtus.
Non illis solitum crispare hastilia campo,
Nec mos pennigeris pharetram inplevisse sagittis;
Pila volunt, brevibusque habiles mucronibus enses:
375370. Scaurus cognomen gentis Aureliæ et Æmiliæ: ex illa notissimi M. Aurelius orator et consul a. U. 656, et C. Aurelius prætor, Liv. XXXIX, vi, 8; ex hac vero, in cujus gratiam poeta hæc inprimis finxisse videtur, M. Æmilius Scaurus, consul a. U. 638; princeps Senatus, orator, censor et iterum consul; ejusque filius, Sullæ privignus, qui P. Lentuli magnificentiam ædilitatis imitabatur; vid. Ern. Clav. Cic. —monitor, rector, dux. —371. nascens in secula virtus; cf. ad II, 511.
372. crispare hastilia, ut ap. Virg. Æn. I, 313. —373. pennigeris sagittis, ut al. alatis, πτερόεντες ὀϊστοὶ, vel ἰὰ πτερόεντα, Hom. Iliad. ε, 171; υ, 68, et pennæ inf. XV, 633. Cf. Burm. ad Val. Fl. VI, 421. —374. Cf. Virg. Æn. VII, 664 (ubi vid. Heyne), et Liv. XXII, 46, med. —habiles; vid. ad IV, 433. Mucronem teretem dixit Virg. l.c. —375. Ære, casside ærea.