375
Jamque abeunt; faucesque viæ citus occupat armis
Pœnus, et in patulos exsultans emicat agros.
Huc tamen usque vigil processerat arte regendi
Dictator, Trebiam et Tusci post stagna profundi,
Esset ut Hannibali Fabium Romanaque tela
380
Evasisse satis: quin et vestigia pulsi
Et gressus premeret castris, nisi sacra vocarent
Ad patrios veneranda Deos: tum, versus ad Urbem,
Adloquitur juvenem, cui mos tramittere signa
Et belli summam primasque jubebat habenas,
385
Atque his præformat dictis, fingitque monendo:
376. agros Allifanos.
377 sq.; copiosior Liv. XXII, 18. —378 sq. Ut post victorias ad Trebiam et Trasymenum satis esset H. h.e. is contentus esset, etc. Cf. X, 591. —381. Conf. Liv. XXII, 18, et Polyb. III, 94. —gressus premeret, pressisset; quod fecit, donec in Larinate agro castra communiret. —sacra gentis Fabiæ, in colle Quirinali obeunda, quæ ne in bello quidem intermitti fas erat. Vid. Val. Max. I, i, 11, et Liv. V, 46 et 52. An publica sacra sunt intelligenda, quum Fabius b. Punico II, non modo quinquies consul, sed etiam pontifex, et XLII, vel LXII annos augur fuerit? vid. Liv. XXX, 26; Val. Max. VIII, xiii, 3; Plin. VII, 48. —383, 384. Intell. magistrum equitum, cui tramittere signa h.e. summum imperium tradere, absente dictatore, mos jubebat; quod Barthium et Cell. non vidisse mireris. Ille monet, jubere rem alicui dici pro, imperare ei, ut ap. Claud. laud. Stilic. III, 85: hic jungit jubebat habenas, scilicet capere, ut regem jussit, scilicet creari apud Liv. I, 22. —385. præformat, h.e. antea format, et fingit monendo. Conf. ad I, 441.
«Si factis nondum, Minuci, te cauta probare
Erudiit Fortuna meis; nec ducere verba
Ad verum decus, ac pravis arcere valebunt.
Vidisti clausum Hannibalem: nil miles et alæ
390
Juvere, aut densis legio conferta maniplis.
Testor te, solus clausi; nec deinde morabor.
Dis sine me libare dapem et solennia ferre:
Hunc iterum atque iterum vinctum vel montibus altis,
Amnibus aut rapidis (modo pugna absistite) tradam.
386. cauta, consilia, probare, et pravis, temerariis audacibusque præferre. —387. verba, monita mea.
392. solennia sacra, solenne ac statum sacrificium, ap. Cic. Tusc. I, 41. —393 sq. vinctum tradum, includam.
395
Interea (crede experto, non fallimus) ægris
Nil movisse salus rebus: sit gloria multis,
Et placeat, quippe egregium, prosternere ferro
Hostem; sed Fabio sit vos servasse triumphus.
Plena tibi castra atque intactus vulnere miles
400
Creditur: hos nobis (erit hæc tibi gloria) redde.
Jam cernes Libycum hunc vallo adsultare leonem,
Jam prædas obferre tibi, jam vertere terga,
Respectantem adeo, atque iras cum fraude coquentem.
Claude, oro, castra, et cunctas spes eripe pugnæ.
395. Summa δεινότης in his vss. —Interea, ut alibi interim, pro interdum, h.l. (et ap. Sen. Cons. ad Marc. c. 2; Quinctil. Inst. Or. II, 3, aliisque locis, a Gron. ad Sen. de Ben. V, 42, et Pric. ad Appul. Met. IX, p. 532, excitatis) positum non male putabat Drak. quia Silius expresserit Liv. XXII, 18, extr. «Medicos quoque plus interdum quiete, quam movendo atque agendo proficere.» Cf. V.L. —crede experto, ut ap. Virg. Æn. XI, 283, et Ov. A. Amat. III, 511; Drak. —396. Comparant Fabii verba ap. Liv. XXII, 25. —397. quippe, v. ad V, 117.
401. leonem, ut ap. Hor. Od. III, ii, 11; cf. Hom. Iliad. ο, 592, 630; ω, 41, et sup. I, 569. —403. iras coquentem, vid. ad II, 327; unde recocti adpellantur homines subdoli, quinque premere, quod sentiunt, ad maturam occasionem possunt. Ed.
405
Hæc monuisse satis: sed si compescere corda
Non datur oranti, magno te jure pioque
Dictator capere arma veto.» Sic castra relinquens
Vallarat monitis, ac se referebat ad Urbem.
406. jure pio, quo in salutem patriæ utor, vel potius jure æquo, potestate justa, ut pium bellum XV, 162; justum piumque bellum, Liv. XXXIX, 36; XLII, 23; jusque piumque, Ovid. Art. I, 200, et Her. VIII, 4. —jure pio, sancto summi magistratus; Lenz. —408. Vallarat, tuta fecerat.
Ecce autem flatu classis Phœnissa secundo
410
Litora Caietæ, Læstrygoniosque recessus
Sulcabat rostris, portusque intrarat apertos,
Ac totus multo spumabat remige pontus;
Quum trepidæ fremitu vitreis e sedibus antri
Æquoreæ pelago simul emersere sorores,
415
Ac possessa vident infestis litora proris.
409. Hæc classis Punica videtur eadem esse, quæ primo in Sardiniam, et deinde Pisas in Italia, ubi, qui in ea erant, Hannibali se conjungi posse speraverant, adpulit, sed classe Cn. Servilii conspecta, cursum repetiit, teste Polyb. III, 96. —410. Vid. ad v. 276. —413. Pulcherrimum ornatissimumque episodium, cui magnam poeta suavitatem adfudit imitatione, Virg. Ge. IV, 387... 529. Forte etiam ante oculos habuit, Hom. Odyss. δ, 384 sq. Sed quorsum illud inseruerit, vix adsequaris, nisi forte eo efficere voluit, ut lectores tum docerentur, cur Venus tantopere Romanorum partibus faveat perpetuoque rebus ab illis gerendis intersit, tum ad summam quidem, huic populo inminentem cladem, sed finem quoque malorum et splendidas, tunc a Scipione Africano, patriæ vindice, agendas, partes præpararentur; unde iterum in subsidium adhibet vaticinium, ut I, 125 (ubi vid. not.), et III, 570 sq.; ubi eadem arte legentium animos sensusque ad Scipionem juvenem inclinaverat, v. 590 sq., ut ad Fabium VI, 613 sq. Poeta tamen melius forte carminis dignitati prospexisset, si narrationi cladis Cannensis hoc episodium subjunxisset, et tum animos lectorum, inpr. Romanorum, magna exspectatione suspensos et adflictos, brevi rerum futurarum indicio recreasset: nisi potius omnino ejusmodi vaticiniis animi adtentio magis infringitur, quam excitatur. —vitreis sedibus antri, vid. ad IV, 344, in V.L. et Heyne ad Virg. Ge. IV, 363.
Tum magno perculsa metu Nereia turba,
Adtonitæ propere refluunt ad limina nota,
Teleboum medio surgunt qua regna profundo,
Pumiceæque procul sedes: inmanis in antro
420
Conditur abrupto Proteus, ac spumea late
Cautibus objectis rejectat cærula vates.
416. Nereia turba Νηρηΐδες, de quibus, vid. Apollod. I, ii, 7, et ad eum Heyne, p. 27 sq. —418. Teleboum regna, ut ap. Virg. Æneid. VII, 735. Capreæ ins. (hod. Capri) ad sinum Neapolit. et Sirenum scopulos, ex adverso Surrenti, cujus incolæ Teleboæ et rex Theron. Cf. VIII, 541; XIV, 443; Strab. V, p. 171; Sueton. Tiber. c. 40, 43; Tac. Ann. IV, 67; Heyne Exc. VIII, ad Virg. Æn. VII, 733 sq., p. 140, et ad Apollod. II, iv, 5, p. 312; Cluver. Ital. ant. IV, p. 1168. Ibi antrum pumiceum, sedes Protei, quæ etiam in Pharo, Ægypti ins. et in Pallene Thessaliæ ei adsignatur; vid. Burm. ad Val. Fl. II, 318; Heyne ad Virg. Ge. IV, 387; Æn. XI, 262, et ad Apollod. p. 385. —419 sq. antro abrupto, doctius pendentia pumice tecta, ap. Virg. Ge. IV, 374; conf. ibid. v. 418.
Is postquam (sat gnarus enim rerumque metusque)
Per varias lusit formas, et terruit atri
Serpentis squamis, horrendaque sibila torsit,
425
Aut fremuit torvo mutatus membra leone,
«Dicite, ait, quæ causa viæ? quisve ora repente
Pervasit pallor? cur scire futura libido?»
422 sq. Cf. Virg. Ge. IV, 396... 414, 440 seq., et ibid. Heyne ad v. 387; it. Clariss. Hermann Myth. Hom. et Hesiod. p. 411, 412. —424. sibila torsit, ut IX, 443, et ap. Val. Fl. VII, 525, et Prop. IV, viii, 8; cf. ad IV, 278.
Ad quæ Cymodoce, Nympharum maxima natu
Italidum: «Nosti nostros, præsage, timores.
430
Quid Tyriæ classes ereptaque litora nobis
Portendunt? num migrantur Rhœteia regna
In Libyam Superis? aut hos Sarranus habebit
Navita jam portus? patria num sede fugatæ
Atlantem et Calpen extrema habitabimus antra?»
428. Cf. Virg. Ge. IV, 338; Æn. V, 826, inpr. X, 225.
431. num regna Rhœteia, h.e. Romana (vid. ad. I, 115). —Superis migrantur, h.e. a diis transferuntur? Nam migro active est migrare facio, transfero, ut ap. Liv. X, 34, extr.; Gell. II, 29, et, quem Draken. laudat, Cic. Off. I, 10, ubi vid. Intpp. —432. Sarranus, vid. ad I, 72. —434. antra, judice Dausq., in Libyæ insula, quam Triton amnis circumdat. Cf. Diodor. III, 69. Sed vid. V.L.
435
Tum sic involvens repetita exordia retro
Incipit ambiguus vates, reseratque futura:
«Laomedonteus Phrygia quum sedit in Ida
Pastor, et, errantes dumosa per avia tauros
Arguta revocans ad roscida pascua canna,
440
Audivit sacræ lentus certamina formæ:
436. ambiguus vates potest esse obscuris vera involvens, ut utar verbis Virgil. Æn. VI, 100. Sed quia clare loquitur Proteus, varias potius, quas induit, formas innui censet Drak. ut ap. Ovid. Met. II, 9; ὀλοφώϊα εἰδὼς, Hom. Odyss. δ, 460; cf. Burm. ad Val. Fl. II, 318, et ad Ovid. Amor. III, xii, 28. Schmidio videtur ut epitheton vatis solenne adcipiendum, quod non semper aptam suo loco vim habeat, qualia multa sint apud poetas. —reserare, ut recludere I, 19. —437. Fabula de judicio Paridis, quam in posterioris ævi commentis numerat Hemsterh. ad Lucian. T. I, p. 253, a. (ubi versus Hom. Iliad. ω, 28... 30, pro panno, a mala manu adsuto, habet, refrag. Scalig. Poetic. V, 3, extr.), vel tironibus nota est; vid. Hygin. f. 92; Lycophr. v. 90 sq.; Eurip. Troad. v. 925 sq., et Lucian. Dial. Deor. 16 et 20. —Laomed. Trojanus, ut VIII, 172. —sedit, ut ap. Sen. Agam. 730, et Stat. Silv. I, ii, 44; nam proprium est judicum; Drak. Cf. Intpp. ad Phædr. I, x, 6, et Ernesti Clav. Cic. Ex marm. et numo Paridem coram deabus sedentem nobis exhibuit Drak.; vid. ad v. 447, in V.L. Cf. etiam Beger. Th. Br. T. I, p. 43, et Montf. Antiq. expl. T. I, p. 1, pl. 108. —in Ida, et quidem in ejus cacumine, Gargaro, teste Luciano. Locum ipsum Καλλικολώνην dictum tradit Schol. ad Hom. Iliad. υ, 3, et Ἀλεξάνδρειαν, Steph. Byz. h.v. —438. Pastor, Paris, quem olim expositum pastores in Ida educasse dicuntur. —errantes, pascentes, ut ap. Virg. Ecl. I, 9; Æn. I, 185, et Hor. Epod. II, 12. —439. Arguta canna, canoro calamo. —440. lentus, vid. ad II, 489. —sacræ, divinæ, ut v. 463, 469; ἱερὸν αἷμα, ap. Bion. Id. I, 22.
Tum matris currus niveos agitabat olores,
Tempora sollicitus litis servasse, Cupido.
Parvulus ex humero corytos, et aureus arcus
Fulgebat, nutuque vetans trepidare parentem,
445
Monstrabat gravidam telis se ferre pharentram.
441. olores, vid. a Drak. laud. Barth. ad Stat. Silv. I, ii, 142, et cf. Pitture d’Ercol. T. I, tav. 10. Passeres quoque (vid. Ill. Harles. Anthol. Gr. poet. p. 203), vel columbas in monumm. antt. nonnunquam et leones (v.c. ap. Beger. Thes. Brand. T. I, p. 170) ejus currui junctos videmus. —442. Sollicite observabat tempus illud, ne, si Venus serior venisset, crederetur male de forma sua præsumsisse, aut aliis victoriam cessisse; Drak.
443 sq. Ἐρως ap. Mosch. Id. I, 18 sq.: τόξον ἔχει μάλα βαιὸν, τυτθὸν τὸ βέλεμνον, καὶ χρύσεον περὶ νῶτα φαρέτριον. —445. Monstrabat, etc. quo innuit, se facile Paridem amore inflammare animumque ejus matri conciliare posse. —gravidam telis pharetram, ut ap. Hor. Od. I, xxii, 3; cf. Heins. ad Ovid. Met. I, 443.
Ast alius nivea comebat fronte capillos,
Purpureos alius vestis religabat amictus,
Quum sic suspirans roseo Venus ore decoros
446. De Veneris in ornanda coma studio docte et copiose disputat Spanh. ad Callim. H. in Pall. v. 17, 21, 22 et 31. —446. alius... alius, ut ap. Bion. Id. I, 80 sq., nam ὁπαδοὶ Ἀφροδίτης sunt multi Ἔρωτες, Νυμφῶν παῖδες, τυτθοὶ omnes; unde agmen Amorum ap. Stat. Silv. I, ii, 54; turba Veneris inf. XI, 397; exercitus Cupidinum, ibid. v. 413, et ap. Val. Flacc. VI, 457, ubi v. Burm. Ab his diversi Veneris nati, v. 449, et XI, 390. Ἔρως et Ἀντέρως, vel Ἔρως et Ἵμερος, quibus Pausan. Att. 43, Πόθον addit. Vid. Cic. N. D. c. 23, et Jani ad Hor. Od. I, ii, 34; xix, 1. Ceterum eandem operam, quam Cupidines h.l. præstant, Nymphis tribuit Claud. loco insigni Nupt. Hon. et Mariæ, v. 49 sq. —447. Purpureos alius, πορφύρεον φάρος Bion. Id. I, 3. —vestis religabat amictus, h.e. vestem ligabat sc. cesto. Drak. monet, amictum vestis etiam capi posse id, quod vesti superinjiciatur, quum vestes sint interiora corporis tegumenta, amictus vero superiora, de quo vid. Brouk. ad Tibull. I, ix (al. 8.), 13. Similiter Venerem exornant Gratiæ, ejus ministræ, venustatisque conciliatrices, apud Hom. H. in Vener. v. 61 sqq., et Claudian. de Nupt. Honor. et Mar. Carm. X, vers. 100 seq. De Venere autem, fingendis disponendisque crinibus operam dante, locus class. est Apollon. III, 45 sqq. —448. roseo ore, ut purpureo ap. Hor. Od. III, iii, 12: ῥοδίνη παρειὴ, Παφίη ῥοδέη, vel ῥοδόχρους Ἀφροδίτα ap. Anacr. XXIX, 18, et LIII, 22, ubi vid. Cl. Fischer. Cf. sup. ad I, 577, et Kœppen ad Hom. Iliad. θ, 1.
Adloquitur natos: «Testis certissima vestræ
450
«Ecce dies pietatis adest: quis credere salvis
«Hoc ausit vobis? de forma atque ore (quid ultra
«Jam superest rerum?) certat Venus: omnia parvis
«Si mea tela dedi blando medicata veneno,
«Si vester, cælo ac terris qui fœdera sancit,
455
«Stat supplex, quum vultis, avus; victoria nostra
«Cypron Idumæas referat de Pallade palmas,
«De Junone Paphos centum mihi fumet in aris.»
453. medicare, inficere, oblinere, ut XIII, 197. Cf. Heyne ad Virg. Ge. I, 193; IV, 65. —blando, μειλίχῳ, veneno et telis, eo unctis, comparantur vis amoris, et, quæ eum excitant, oscula, etc. quod multis exemplis docuit Dorville ad Chariton. T. II, p. 203: τὸ φίλαμα καθάπερ ἰὸς εἰς τὰ σπλάγχνα κατεδύετο, ibid. T. I, p. 24; τὰ χείλεα φάρμακον ἐντί, Mosch. Id. I, 27, ubi vid. Ill. Harles. in Anthol. Gr. p. 129. Ἀκίδας ἐβαπτε Κύπρις, Μέλι τὸ γλυκὺ λαβοῦσα. Ὁ δ᾽ Ἔρως χολὴν ἔμισγεν, Anacr. XLV, 5 sq., ubi vid. Fischer V.C. cf. sup. ad V, 19, et Cl. Barth. ad Prop. II, xii, 13... 19. —454. Ornate pro, si ipse Jupiter supplex stat, se victum vobis tradit, a vobis vinci potest; facite, ut victoriam de Pallade et Junone reportem. Ἔρως κρατεῖ πάντων τῶν θεῶν, καὶ αὐτοῦ τοῦ Διός Chariton. VI, 3; Ὅδε καὶ θεῶν δυνάστης, Ὅδε καὶ βροτοὺς δαμάζει, Anacr. LVIII, 4, ubi vid. Fischer. Cf. et Hom. H. in Ven. v. 34 sq., et alia loca ap. Rittershus. ad Oppiani Cyn. 410. —fœdera, leges, ut ap. Virg. Ge. I, 60, et Æn. I, 62. —456. Idumæas referat palmas, ut ap. Virg. Ge. III, 12, ubi vid. Heyne. Cf. ad III, 600. —Cyprus ins. ejusque urbs Paphos sacra Veneri, quæ inde Κύπρις, Κυπρογένεια, Παφίη, Cypria, Paphia, dicitur; vid. Hesiod. Theog. v. 199; Spanh. ad Callim. II. in Del. v. 21; Jani ad Hor. Od. I, iii, 1; xxx, 1. —457. Præivit iterum Virg. Æn. I, 415 sq., ubi vid. Heyne.
«Dumque hic aligeris instat Cytherea, sonabat
Omne nemus gradiente Dea; jam bellica virgo,
460
Ægide deposita, atque adsuetum casside crinem
Involvi tum comta tamen, pacemque serenis
Condiscens oculis, ibat, lucoque ferebat
Prædicto sacræ vestigia concita plantæ.
458. Egregii versus ob dilectum verborum, et singulæ deæ suis veluti notis insignitæ repræsentationem. —instat, precibus eos fatigat. —aligeri, ὑπόπτεροι Ἔρωτες, de quo vid. pulcherr. loca Bion. Id. IX, 6, 7 (ubi vid. Schwebel.); Mosch. I, 16, et Longi Pastor. II, p. 33 sq., ubi cf. Moll. p. 40 sq. —sonabat, etc. Cf. ad IV, 442 sq. —459 sq. Alia species Palladis, ad terrorem incutiendum adcommodata, adumbratur IX, 442 sq., 461 sq., et Hom. Iliad. ε, 733 sq. Eam in ipso Paridis judicio retinuit, testibus, a Drak. jam laudatis, Appul. Met. X, p. 233, et Callim. H. in Pall. v. 18 sq., ubi Spanhem. monet, tres deas minus sapienter comtas exhiberi ab Eurip. Helen. 682 sq., et Androm. 283; it. in Anthol. IV, 19, epigr. 37. —461. pacem, mansuetudinem et hilaritatem, (conf. ad VI, 168) serenis, placidis, (ut XIV, 81). —462. oculis Condiscens, adsumens, (ut, monente Drak. discere consortia, ap. Claud. R. P. II, 368, ubi vid. Heins.) præclare, si severitatem torvamque bellicæ deæ faciem cogitaveris. Ipsa autem verba, quod Gron. Obss. I, 17, docet, ab histrionibus petita, qui gestus discunt et meditantur, quos deinde in scena agunt.
Parte alia intrabat jussis Saturnia silvis,
465
Judicium Phrygis et fastus pastoris et Iden
Post fratris latura toros: postrema nitenti
Adfulsit vultu ridens Venus: omnia circa
Et nemora et penitus frondosis rupibus antra
Spirantem sacro traxerunt vertice odorem.
470
Nec judex sedisse valet, fessique nitoris
Luce cadunt oculi, ac metuit dubitasse videri.
465. Judicium superbi pastoris in Ida post Jovis conjugium perlatura; ei se submissura, quamvis connubio digna adeoque pulcherrima ab ipso Jove judicata esset, et sic summum formæ præmium tulisset. Cellar. exponit: judicium Paridis propter conjugium Jovis contemnens. Sic quoque Ernesti; quia Junonis perpetuus character sit, majestate sua commovere. Enimvero eam non sprevisse judicis sententiam, sed hanc potius causam fuisse excidii Trojani et omnium malorum bellorumque, quibus postea tam Trojani, quam ab his oriundi Romani ira Junonis et Palladis adflicti sint, intelligitur ex v. 472 sq., et Virgiliana expositione, Æneid. I, 26. Ed. —466. Dulcissimi versus! nitenti vultu ridens, ut dulce adridens XI, 392: Φιλομμειδὴς Ἀφροδίτη, Hom. Il. γ, 424; δ, 10, al.; ἡδὺ γελοιήσασα, et ἐφ᾽ ἱμερτῷ δὲ προσώπῳ αἰεὶ μειδιάει, Hom. H. in Ven. I, 49; III, 2; μειδιάσας ἀθανάτῳ προσώπῳ Sapph. II, 14; cf. Hesiod. Theog. 205, et Heins. ad Ovid. Met. X, 558. —467. Adfulsit, præclare pro adparuit, quonium et dii insolito aliquo splendore in conspectum veniunt, et Venus dearum pulcherrima est; vid. Jani ad Hor. Od. IV, v, 6, 7. —468 sq. Ornatius extulit Maroniana Æn. I, 402 sq., ubi vid. Heyne et in Exc. XIII. Virgilio forte præivit Hesiod. Scut. H. v. 7, 8: Τῆς (Alcmenæ) καὶ ἀπὸ κρῆθεν βλεφάρων τ᾽ ἀπὸ κυανεάων Τοῖον ἀηθ᾽, οἷον τε πολυχρύσου Ἀφροδίτης. Theogn., v. 8 sq., de Apolline, Πᾶσα μὲν ἐπλήθη Δῆλος ἀπειρεσίη Ὀδμῆς ἀμβροσίης· ἐγέλασσε δὲ γαῖα πελώρη, Γήθησεν δέ βαθὺς πόντος ἁλὸς πολιῆς.
470, 471. Conf. Hom. Iliad. γ, 396 sq., et H. in Ven. v. 182 seq. —oculi fessi, quorum aciem nitor deæ hebetaverat. Cf. ad III, 538. Non diu ferre poterant adspectum pulchræ deæ, nimia luce coruscantis, ut ex Argonautis οὐδέ τις ἔτλη Ἀντίον αὐγάσασθαι ἐς ὄμματα καλὰ Θεοῖο, h.e. Apollinis, ap. Apollon. II, 683. —metuit dubitasse videri. Ne dubitasse videretur, confestim Venerem formosissimam judicavit, eique aureum malum dedit; Drak.
«Sed victæ fera bella Deæ vexere per æquor,
Atque excisa suo pariter cum judice Troja.
Tum pius Æneas, terris jactatus et undis,
475
Dardanios Itala posuit tellure Penates.
Dum cete ponto innabunt, dum sidera cælo
Lucebunt, dum sol Indo se litore tollet,
Hic regna, et nullæ regnis per secula metæ.
At vos, o natæ, currit dum inmobile filum,
480
Hadriaci fugite infaustas Sasonis arenas.
472. bella vexere, Græcos adduxere Trojam.
474, 475. Vid. Heyne, Exc. XII, ad Virg. Æn. I, 378, et Exc. IX, ad Æn. II, 293; cf. sup. ad I, 43. —terris jactatus et undis, ex Virg. Æn. I, 3.
476, 477. Orationis color similis Maronianæ, Ecl. V, 76 sq., et Æn. I, 607 sq., ubi vid. Cerda. —Indo litore, cf. Tibull. II, iii, 56, et IV, ii, 20. —478. Hæc sumsit a Virg. Æn. I, 278, 279.
479. Descriptio pugnæ Cannensis. Cf. ad I, 50 sq. —natæ Nerei. —currit inmobile filum Parcarum, fatum inmutabile. Cf. ad v. 307. Quamdiu adversa Romanorum fata durant. —480. Conf. IX, 469. —Sason parva ins. maris Ionii, seu Hadriatici, in quod Aufidus, Cannensi clade nobilitatus, fluit. Cf. I, 52 sq. Sason inter Epirum et Brundusium, humilis vadis, unde æquore perfunditur, teste Lucano; vid. V.L. et Palmer. Antiq. Græc. I, 33.
Sanguineis tumidus ponto miscebitur undis
Aufidus, et rubros inpellet in æquora fluctus;
Damnatoque Deûm quondam per carmina campo
Ætolæ rursus Teucris pugnabitis umbræ.
485
Punica Romuleos quatient mox spicula muros,
Multaque Hasdrubalis fulgebit strage Metaurus.
483. carmina Marciana vulgo intelligunt propter locum Livii XXV, 12; sed Sibyllina Drak. coll. IX, 57 sq. —484. umbræ Ætolæ, Diomedis, vid. ad I, 125. —rursus Teucris pugnabitis, quoniam Romani, a Trojanis oriundi, in campo Diomedis pugnabunt. Animo poetæ insidebat locus Virg. Æn. X, 26 et sqq.
485. Conf. XII, 507 sq. —486. Conf. XV, 558 sq.; Liv. XXVII, 43 sq.; Flor. II, 6, et Hor. Od. IV, iv, 37 sq., ubi vid. Jani. —Metaurus, Umbriæ fl. (nunc Metro, seu Metaro) non confundendus cum Metauro in Bruttiis, quem errorem notavit quidem Hummel, sed nihilo secius per eum lapsus est, Handbuch d. alten Erdbeschr. T. I, P. II, p. 456 et 508. —fulgebit, clarus erit, vel potius, ut flagrare sanguine I, 126.
Hinc ille, e furto genitus, patruique piabit
Idem ultor patrisque necem: tum litus Elissæ
Inplebit flammis, avelletque Itala Pœnum
490
Viscera torrentem, et propriis superabit in oris.
Huic Carthago armis, huic Africa nomine cedet.
Hic dabit ex sese, qui tertia bella fatiget,
Et cinerem Libyæ ferat in Capitolia victor.»
487. Hæc ad Scipionem Afric. spectant. —e furto Jovis genitus, σκότιος Hom. Iliad. ζ, 24, vid. ad IV, 476. Furtum, quidquid furtim, vel clam fit, hinc clandestini amores, furtivus concubitus. Sic φώριος εὐνὴ, ὑποκλέπτεσθαι εὐνὴν, σκοτόεσσαν ὑποκλέπτειν Ἀφροδίτην, D. Heins. —patruique, Cn. Corn. Scipionis Calvi, patrisque, P. Corn. Scipionis, necem piabit, ut XV, 10. Cf. XIII, 382 sq., 671 sq. —488. litus Elissæ, Carthaginiense, Africanum; vid. ad I, 81. —489. avelletque, etc. Cf. III, 590 sq. —490. Viscera, ut medullæ et venæ, (quæ verba jungit Cic. Phil. I, 15, et Catil. I, 13) partes intimæ. Conf. Intpp. ad Virg. Æn. VI, 834. —torrentem, ferro ignique vastantem, Drak. ad h.l. et ad VIII, 272. Sic urere, exurere, φλέγειν, φλέγεσθαι, vel πόλεμος ἄστυ ἀμφιδέδηε ap. Hom. Iliad. ζ, 329; μ, 35; ν, 736. Conf. Ind. et Gron. ad Sen. Phœniss. 560; Cl. Ernesti Glossar. Liv. voc. urere. —propriis, Libycis.
491. huic Africa nomine cedet, δεινῶς pro, Africani cognomen adcipiet. Cf. Liv. XXX, 45.
492. Hujus Africani majoris filius, P. Corn. Scipio, adoptavit L. Æmilii Pauli filium, P. Corn. Scipionem Africanum minorem Æmilianum, qui b. Punicum III, finiet, Carthaginemque exscindet. —dabit ex sese, ut III, 625. —fatiget, vid. ad I, 63; II, 75. —493. cinerem Libyæ, παθητικῶς, ut apud Virgilium, Æn. V, 787.
Quæ dum arcana Deûm vates evolvit in antro,
495
Jam monita et Fabium bellique equitumque magister
Exuerat mentem, ac præceps tendebat in hostem.
Pascere nec Pœnus pravum ac nutrire furorem
Deerat, et, ut parvo majora ad prælia damno
Eliceret, dabat interdum simulantia terga.
500
Non aliter, quam qui sparsa per stagna profundi
Evocat e liquidis piscem penetralibus esca,
Quumque levem summa vidit jam nare sub unda,
Ducit sinuato captivum ad litora lino.
494. Retexitur filum narrationis, inde a v. 409, abruptum. —495. Cf. Liv. XXII, 23 sq., et Polyb. III, 101, 102. —monita Fabii, vid. v. 385 sqq. —496. Exuere aliquem κατὰ mentem, oblivisci, vel repudiare, ut ἐκδύσασθαι τινὰ, e. magistrum Tac. Ann. XIV, 52, extr. ubi vid. Ern. Contra induere patrem dixit Claud. Cons. Hon. III, 157.
497. Cf. V.L. —499. dabat simulantia terga, fugam simulabat.
500 sq. Cf. V, 47 sq. —stagna profundi, vid. ad v. 282. —502. levem, velociter natantem. Cf. ad III, 394. —503. sinuato, ob motum et formam, epith. orn.
Fama furit, versos hostes, Pœnumque salutem
505
Invenisse fuga: liceat si vincere, finem
Promitti cladum: sed enim ditione carere
Virtutem, et pœnas vincentibus esse repostas;
Clausurum jam castra ducem, rursusque referri
Vaginæ jussurum enses, reddatur in armis
510
Ut ratio, et purget miles, cur vicerit hostem.
Hæc vulgus: nec non Patrum Saturnia mentes
Invidiæ stimulo fodit et popularibus auris.
Tunc indigna fide censent optandaque Pœno,
Quæ mox haud parvo luerent damnata periclo.
504 sq., cf. Liv. XXII, 24, 25, et Polyb. III, 103. —504. Fama furit, ut bacchatur ap. Virg. Æn. IV, 666. —505. Singula invidiose dicta in Fabium. —506. ditione, vi ac potestate. Cf. Metilii et Fabii verba ap. Liv. XXII, 25. —507. Virtutem, Minucium, virum fortem. —510. purget se, rationem reddat.
512. stimulo fodit, vid. ad I, 113, et sup. ad v. 271. —aura popularis, levis favor plebis; vid. Ern. Clav. Cic. et Jani ad Hor. Od. III, ii, 20.
513. Cf. Liv. XXII, 25... 27, et Polyb. III, 103.
515
Dividitur miles; Fabioque equitumque magistro
Imperia æquantur penitus: cernebat, et expers
Irarum senior, magnas ne penderet alti
Erroris pœnas patria inconsulta, timebat.
Ac tum, multa putans secum, ut remeavit ab Urbe,
520
Partitus socias vires, vicina propinquis
Signa jugis locat, et specula sublimis ab alta
Non Romana minus servat, quam Punica castra.
Nec mora: disjecto Minucî vecordia vallo,
Perdendi simul et pereundi ardebat amore.
516 sq. Non tam patienter eandem rem tulit L. Papirius Cursor, de quo vid. Liv. VIII, 30... 35. —cernebat, Cell. exponit, prævidit periculum; et Lefeb. «senex, expers irarum, quid agebat inconsulta patria, cernebat, et timebat, ne ipsa penderet, etc.» —518. Cf. Liv. XXII, 36, extr. —patria inconsulta, cui male consultum erat, unberathen, übelberathen; Lenz. Immo temeraria: illa certe notio vocis hujus nullo, opinor, exemplo firmari potest. Vid. ad VIII, 217, sententiam virorum doctorum. Ed.
519. multa putans, secum, ut ap. Virg. Æneid. VI, 332. —522. servat, vid. ad III, 380.
523. Minuci vecordia, ut virtus Catonis et sapientia Læli ap. Horat. Cf. ad IV, 599.
525
Quem postquam rapidum vidit procedere castris
Hinc Libys, hinc Fabius, simul adcendere sagaces
In subitum curas: propere capere arma maniplis
Edicit, vallique tenet munimine turmas
Ausonius: torquet totas in prælia vires
530
Pœnorum ductor, propellitque agmina voce:
525. Cf. Liv. XXII, 28, et Polyb. III, 104, 105. Sensum h.l. qui cuivis facile in oculos incurrit, Drak. ita exposuit: Quum Minucium castris procedere videret hinc Fabius, inde Hannibal; ille, ut milites arma caperent, edixit, quos tamen intra castra continebat ad subita rerum paratos: hic autem suos in aciem eduxit, ut absente Dictatore cum magistro equitum manum consereret. —527. In subitum, ut subitum, de subito, subito, per subitum, per longum, per tacitum, quæ vid. in Ind. et ap. Drak. et N. Heins. ad XV, 145; Cf. Heyne ad Virg. Æn. IX, 31. —curæ sagaces in subitum, scil. periculum, seu consilium capiendum, h.e. cautio et prudentia, quæ in quovis repentino casu consilia habet parata et in promptu; Lenz. —529. Ausonius, Romanus, Rom. dux, Fabius, ut Pœnus dicitur Hannibal. —torquet vires, ut IV, 640.
«Dum dictator abest, rape, miles, tempora pugnæ.
Non sperata diu plano certamina campo
Obfert ecce Deus: quoniam data copia, longum
Detergete situm ferro, multoque cruore
535
Exsatiate, viri, plenos rubiginis enses.»
531. rape tempora, vid. ad I, 569.
534. Cf. sup. v. 343, 344. —535. Exsatiate enses, vid. ad V, 274.
Atque ea Cunctator pensabat ab aggere valli,
Perlustrans campos oculis, tantoque periclo
Discere, quinam esset Fabius, te, Roma, dolebat.
Cui natus, juncta arma ferens, «Dabit inprobus, inquit,
540
Quas dignum, pœnas; qui per suffragia cæca
Invasit nostros hæc ad discrimina fasces.
539. Hæc de suo addidit poeta. Cf. ad v. 567 sq. —natus, Q. Fabius, de quo vid. Liv. XXIV, 9, 12, 43... 46. Ejus verba h.l. summum indignationis adfectum spirant. —540. suffragia cæca, ut VIII, 255; possunt esse, seu plebis cæcæ et ignobilis (vid. ad V, 2), vel incerta ac vana, ut suffragia ventosæ plebis dixit Hor. Epist. I, xix, 37. Sed præstat explicare inconsulta, vel plebis cæco impetu, studio et favore in Minucium inclinantis. —541. Invasit, ut II, 292, et IV, 712, ad se rapuit, vi nobis extorsit.
Insanæ spectate tribus! pro lubrica rostra,
Et vanis fora læta viris! nunc munera Martis
Æquent imperio, et solem concedere nocti
545
Sciscant inbelles! magna mercede piabunt
Erroris rabiem, et nostrum violasse parentem.»
542. rostra lubrica, periculosa; vel fallacia, ut ap. Virg. Æn. XI, 716; vel denique levia, mobilia, (ut mobiles Quirites ap. Hor. Od. I, i, 7) fluctuantia, inconstantia, ut lubricus adsensus ap. Cic., Acad. IV, 108. —544. solem concedere nocti, δεινῶς pro, Fabium, tantum ducem, cedere Minucio. Cf. Hor. Sat. I, vii, 24, et Cic. N. D. II, 5. —545. Sciscere voc. propr. de legibus jubendis, et quidem plebeiis, quæ inde scita plebis, vel plebiscita dicuntur; Drak. —inbelles, h.l. non timidi et ignavi esse videntur, sed ad bellum inepti, rectæ belli gerendi rationis ignari. Ita adversariis idem probrum, quo Fabium lacerabant, etsi alio sensu ingeritur.
Tum senior, quatiens hastam, lacrimisque coortis:
«Sanguine Pœnorum, juvenis, tam tristia dicta
Sunt abolenda tibi: patiarne ante ora manusque
550
Civem deleri nostras? aut vincere Pœnum,
Me spectante, sinam? nos æquavisse minori,
Solvetur culpa, si sunt mihi talia corda.
Jamque hoc (ne dubites) longævi, nate, parentis
Adcipe, et æterno fixum sub pectore serva:
555
Succensere nefas patriæ, nec fœdior ulla
Culpa sub extremas fertur mortalibus umbras.
548. tristia dicta, vid. ad I, 147. —549. abolenda, expianda. Conf. ad I, 61.
554. æterno, æternum, semper. Conf. ad II, 235, in V.L. —556. fertur mortalibus, eos prosequitur.
Sic docuere senes. Quantus qualisque fuisti,
Quum pulsus lare et extorris Capitolia curru
Intrares exsul! tibi corpora cæsa, Camille,
560
Damnata quot sunt dextra! pacata fuissent
Ni consulta viro, mensque inpenetrabilis iræ,
Mutassentque solum sceptris Æneia regna,
Nullaque nunc stares terrarum vertice, Roma.
Pone iras, o nate, meas: socia arma feramus.
565
Adceleremus opem.» Jamque intermixta sonabant
Classica, procursusque viros conliserat acer.
557. Præclare Fabius filio ad imitandum proponit exemplum M. Furii Camilli, qui damnatus in exsilium abiit Ardeam, sed mox ibi, injuriarum oblitus et publica, quam sua, fortuna mæstior, Gallos in castris trucidavit, precibusque ingratæ civitatis cedens in patriam rediit, ubi Dictator dictus Gallis internecione occisis triumphavit, et, post incensam a Senonibus urbem, solus Romanos a consilio Veios migrandi revocavit; quaæ nota sunt ex Liv. V, 32, 43... 55. —558. curru, triumphali; vid. ad VI, 546. De hac Camilli victoria et triumpho prorsus tacet Polybius, unde utrumque ab historicis Rom. confictum putant. Cf. Duker. ad Flor. I, 13, 17, p. 117. Sed vid. sup. commentat. Argumento lib. VI subjuncta. —559 sq. tibi Damnata dextra, a te damnato. —561. inpenetrabilis iræ, ut VI, 413. —563. Hæc Silii magis, quam Fabii temporibus conveniunt.
564. iras meas, quæ potius me decent, qui, dimidia imperii parte ademta, læsus sum; Mars. et Barth. Adv. I, 13. Male Dausq. quibus honori meo consultum is, vel in quas imperium meum est.
Primus claustra manu portæ dictator et altos
Disjecit postes, rupitque in prælia cursum.
567 sq. Si Liv. XXII, 29; Polyb. III, 105; ceterisque historicis fides habenda, Fabius Hannibalem repulit tantum et cedere coegit, non justa acie cum eo conflixit, qua vinci eum posse primus apud Nolam docuit M. Marcellus; vid. Liv. XXIII, 16, et Val. Max. IV, i, 7. Silius vero brevem pugnæ Fabianæ mentionem, quam illi injiciunt, in Dictatoris laudem amplificavit, ut contra tot alia prælia, a Livio memorata, silentio fere prætermittit, quia ad lectoris delectationem reique summam minus momenti habent. Quid enim ad rerum magnitudinem, quæ animum admiratione percutit, ad narrationis splendorem, et ad popularium inpr. mentes tenendas, majorem vim habere poterat, quam imago magni viri, qui adhuc singulari prudentia certamen fugit, summaque constantia in consilio, nihil temere audendi, mansit, nunc autem, salute patriæ et re ipsa ita postulante, Hannibali non magis virtute, quam rei militaris peritia cedit? Hinc etiam filius tanti viri, qui militiam auspicatur, v. 713 sqq., inter ceteros virtute eminet: de quo in historicis nihil reperias. Cf. ad IV, 417. —568. rupit cursum, vid. ad I, 54.
Non graviore movent venti certamina mole,
570
Odrysius Boreas, et Syrtim tollere pollens
Africus: obnixi quum bella furentia torquent,
Distraxere fretum, ac diversa ad litora volvunt
Æquor quisque suum; sequitur stridente procella
Nunc huc, nunc illuc, raptum mare, et intonat undis.
575
Haud prorsus daret ullus honos, tellusque subacta
Phœnicum, et Carthago ruens, injuria quantum
Orta ex invidia decoris tulit: omnia namque
Dura simul devicta viro, metus, Hannibal, iræ,
Invidia, atque una Fama et Fortuna subactæ.
569. Splendida comparatio militum, qui magno strepitu ex tentoriis castrisque undique effusi in hostes ruunt et inter se conliduntur, cum ventis inter se pugnantibus. Aliquantum congruit locus Virg. Æn. X, 356 sq. —570. Odrysius Boreas, vid. ad I, 587, et IV, 431. —571. obnixi, ut ap. Virg. l.c. ubi dubia est lectio. —bella torquent, vid. ad IV, 431. —572 sq. volvunt quisque, conf. Heins. ad Ovid. Met. I, 59, et Stroth. ad Liv. I, 59. —573. stridente procella, ut ap. Virg. Æn. I, 102; ὑπὸ λιγέων ἀνέμων σπέρχωσιν ἄελλαι Hom. Iliad. ν, 334; λιγυρῇσι πνοιῇσι Iliad. ε, 526; λιγυπνείοντας ἀνέμους Odyss. δ, 567.
575. Hæc prorsus divina, sententiarum verborumque gravitate! —576... 579. injuria quantum, etc., quum omnibus persuaderet, quanta injuria adfecissent eum, qui solus rectam belli gerendi rationem teneret patriamque ab interitu retraxisset.
580
Pœnus ab excelso rapidos decurrere vallo
Ut vidit, tremuere iræ, ceciditque repente
Cum gemitu spes haud dubiæ præsumta ruinæ:
Quippe aciem denso circumvallaverat orbe,
Hausurus clausos conjectis undique telis.
585
Atque hic Dardanius pravo certamine ductor
Jam Styga et æternas intrarat mente tenebras.
580. excelso vallo, colle, seu tumulo, in quo Fabius castra ponere solebat. Conf. v. 731. —581. tremuere iræ, tremuit Hannibal, qui ante iratus et ferox erat. —583. Aciem Minucii corona militum circumdederat. —584. Hausurus, vid. ad I, 392.
585. Minucius, dux pravus, metu prope jam exanimatus erat. —586. mente intrarat, se intraturum putabat; Drak. coll. II, 352; Stat. Th. X, 556, et inpr. Homer. Iliad. ο, 251: Καὶ δὴ ἔγωγ᾽ ἐφάμην νέκυας καὶ δῶμ᾽ Ἀΐδαο Ἥματι τῶδ᾽ ὄψεσθαι. Add. Hor. Od. II, xiii, 21, 22, et inf. v. 741, ubi se jam vidisse umbras æternas Minucius memorat.
Nam Fabium auxiliumque viri sperare pudebat;
Quum senior, gemino complexus prælia cornu,
Ulteriore ligat Pœnorum terga corona,
590
Et modo claudentes aciem, nunc extima cingens,
Clausos ipse tenet: majorem surgere in arma,
Majoremque dedit cerni Tirynthius: altæ
Scintillant cristæ, et (mirum) velocibus ingens
Per subitum membris venit vigor: ingerit hastas,
595
Aversumque premit telorum nubibus hostem.
Qualis post juvenem, nondum subeunte senecta,
Rector erat Pylius bellis ætate secunda.
588. gemino complexus, suo et Minucii. Cf. Liv. c. 29; Polyb. c. 105. —589. Ulteriore, exteriore. —590. Lenz. comparat Cic. Somn. Scip. IV, 9, orbium unus est cælestis extimus, qui reliquos omnes complectitur. —591. surgere in arma, cf. ad IV, 619. Conf. Virg. Æn. I, 589, ubi vid. Heyne. Conf. etiam Kœppen ad Hom. Iliad. δ, 439; ε, 1 sq., et quæ disputavi in Magazin für Philologen, T. I, p. 205 sq., 233 sq. —592. Tirynthius, generis auctor; vid. ad II, 3. —594. Per subitum, cf. ad v. 527. —595. telorum nubibus, vid. ad I, 311.
596. juvenem, juventutem. —597. Rector Pylius, Nestor. —ætate secunda, media. Cf. Hom. α, 260 sq., ubi ipse de suis laudibus rebusque gestis prædicat. Sic nostras J. B. Rousseau,
Au midi de mes années,
Je touchais à mon couchant.
Ed.
Inde ruens, Thurin, et Buten, et Narin, et Arsen
Dat leto, fisumque manus conferre Mahalcen,
600
Cui decus insigne, et quæsitum cuspide nomen.
Tum Garadum, largumque comæ prosternit Adherben,
Et geminas acies superantem vertice Thulim,
Qui summas alto prensabat in aggere pinnas.
Eminus hos: gladio Sapharum, gladioque Monæsum,
605
Et Morinum pugnas æris stridore cientem,
Dexteriore gena sedit cui letifer ictus,
Perque tubam fixæ decurrens vulnere malæ,
Extremo fluxit propulsus murmure sanguis.
601. largum comæ, εὐπλόκαμον. —603. aggere, vallo, vel muro. Cf. I, 265. Res in miraculum aucta.
605. pugnas æris stridore cientem, ut adcendere ære VIII, 488; utrumque ex Virg. Æn. VI, 165; Drakenb. Add. Val. Fl. VI, 92. —607 sq. Cf. IV, 169 sq.
Proximus huic jaculo Nasamonius occidit Idmon.
610
Namque super tepido lapsantem sanguine, et ægra
Lubrica nitentem nequidquam evadere planta,
Inpacto prosternit equo, trepideque levantem
Membra adflicta solo, pressa violentius hasta,
Inplicuit terræ, telumque in cæde reliquit.
615
Hæret humi cornus motu tremefacta jacentis,
Et campis servat mandatum adfixa cadaver.
610. lapsantem sanguine, ut Æn. II, 551. —611. Lubrica evadere, ex lubrico loco emergere. —612. Inpacto equo, vid. ad IV, 370. —613. adflicta solo, vid. ad I, 674, in V.L. —pressa violentius hasta, ut ap. Virg. Æn. X, 347. Conf. ad I, 383. —614. Inplicuit, adfixit. —telum in cæde, vulnere reliquit, ut ap. Virg. Æn. XI, 637.
615 sq. Luxuriantis ingenii versus.
Nec non exemplo laudis furiata juventus,
Syllæque, Crassique simul, junctusque Metello
Furnius, ac melior dextræ Torquatus, inibant
620
Prælia, et unanimi vel morte emisse volebant
Spectari Fabio: miser hinc vestigia retro
Dum rapit, et molem subducto corpore vitat
Intorti Bibulus saxi, atque in terga refertur;
Strage super lapsus socium, qua fibula morsus
625
Loricæ crebro laxata resolverat ictu,
Adcepit lateri, penitusque in viscera adegit,
Exstabat fixo quod forte cadavere, ferrum.
617. furiata, ἐναργῶς pro excitata, ut XIV, 281; XVII, 298; conf. ad I, 32. —620. emisse, vid. ad IV, 754. —621. Spectari Fabio, h.e. ejus plausum et favorem. Bibulus retro cedens labitur super cadaver, ex quo telum exstat, quod in latus adcipit. —623. in terga refertur, id. q. vestigia retro rapit, vid. ad IV, 315. —624. qua fibula, etc., imitat. Virg. Æn. XII, 273, 274. ubi vid. Heyne, et ad Æn. I, 169; XII, 782. —morsus, ut ap. Ovid. Met. VIII, 318; Claud. Cons. Olyb. et Prob.; 88 Drak.
Heu sortem necis! evasit Garamantica tela
Marmaridumque manus, ut inerti cuspide fusus
630
Occideret, telo non in sua vulnera misso.
Volvitur exanimis, turpatque decora juventa
Ora novus pallor; membris dimissa solutis
Arma fluunt, erratque niger per lumina somnus.
629. iners cuspis, a nullo conjecta, et sine vi, ut i. ignis V, 572, et fere κόφων βέλος Hom. Iliad. λ, 390, vel telum sine ictu Virg. Æn. II, 544. —fusus, vid. ad II, 113. —630. telo non in sua vulnera misso, ut alieno vulnere dixit Virgil. Æn. X, 781.
632. membris solutis, ut λύθη ψυχὴ Iliad. ε, 296; λῦσε γυῖα Iliad. δ, 469; λῦντο γυῖα Iliad. η, 16; ο, 435. —633. Arma fluunt χαμαὶ πέσον. Cf. ad II, 131. —erratque niger per lumina somnus, ut σκότος ὄσσ᾽ ἐκάλυψε, vel στυγερὸς μὲν σκότος εἷλε, et ἀμφὶ δὲ ὄσσε κελαινὴ νὺξ ἐκάλυψε, Hom. Iliad. δ, 461; ε, 47, 310. —niger somnus, ut mors atra, μέλας et πορφύρεος θάνατος, vel μέλαινα κῆρ Iliad. β, 834; ε, 22, 83; cf. ad II, 574. Hinc et fuscæ alæ, quibus nos Somnus, etiam æternus ille, obumbrare dicitur; vid. ad X, 345.
Venerat ad bellum Tyria Sidone, nepotum
635
Excitus prece, et auxilio socia arma ferebat,
Eoa tumidus pharetrati militis ala,
Gens Cadmi, Cleadas; fulva cui plurima passim
Casside, et aurato fulgebat gemma monili.
634 sq. Episodium multis verborum ambagibus ornatum. —nepotum, Pœnorum, cf. ad I, 6. —636. Eoa ala, ut ap. Virg. Æn. I, 489. —637. Gens Cadmi, vid. ad I, 6, et II, 185. —Miles orientis auro superbit, genio terræ materiam suppeditante; Dausq. —fulva, aurea.
Qualis ubi Oceani renovatus Lucifer unda
640
Laudatur Veneri, et certat majoribus astris.
Ostro ipse, ac sonipes ostro; totumque per agmen
Purpura Agenoreis saturata micabat ahenis.
639. Imitat. Virg. Æn. VIII, 589 sq., ubi Heyne recte monet, non satis commode comparari Hom. Iliad. ε, 5 sq. Magis huc spectant loca Iliad. χ, 317 sq., et Apollon. II, 40 sq.; quos imitati sunt, a Drak. laudati, Ovid. ex P. II, v, 49, et Sen. Hippol. 749 seq. —renovatus exponit D. Heinsius, ex Hespero Lucifer factus; sed est modo ortus, unde Lucifer hic positus erit pro Hespero; Hesperus enim idem astrum vocatur, quum oritur, Lucifer vero, quum occidit; Drak. Veteres autem, Stoici in primis, putabant, sidera, cursu suo fatigata, terræ humoribus vaporibusque maris ali, pasci, refici, renovari ac recreari, ταῖς τῶν ὑδάτων ἀναθυμιάσεσι τρέφεσθαι Plut. Plac. Phil. I, 3; Πίνες Θάλασσα δ᾽ Αὔρας· Ὁ δ᾽ Ἥλιος Θάλασσαν· Τὸν δ᾽ Ἥλιον Σελήνη Anacr. XIX, 3 sq.; ubi vid. Clar. Fischer. Cf. loc. simil. inf. XII, 248; Burm. ad Val. Fl. II, 62 et 441; Heyne, Cerda et Burm. ad Virg. Æn. I, 608; Spanh. ad Callim. H. in Dian. v. 141; Jablonsk. Panth. Æg. P. II, p. 103, et, quos Drak. laudat, Gron. Diatr. Stat. pag. 234; Lambin. ad Lucret. I, 232; Lips. Physiol. Stoic. II, 14, et Livinei. ad eumen. paneg. Constant. Aug. c. 7. —640. Laudatur, placet, Veneri, cujus stella est; vid. Guell. ad Virg. Æn. VIII, 590; Cic. N. D. II, 20; Somn. Scip. 4 et 5. —saturata, tincta, ut ap. Ovid. Met. XI, 166; Martial. VIII, 48, et satur ap. Virg. Ge. IV, 335, ubi vid. Heyne. —642. Agenoreis Tyriis (vid. ad I, 15) ahenis, ut ap. Stat. Silv. I, ii, 151, et Sen. Herc. Œt. 663. Conf. inf. XVI, 177.
Hic, avidum pugnæ, et tam clarum exscindere nomen
Brutum exoptantem, varie nunc lævus in orbem,
645
Nunc dexter levibus flexo per devia gyris
Ludificatus equo, volucrem post terga sagittam
Fundit, Achæmenio detrectans prælia ritu.
Nec damnata manus, medio sed (flebile) mento
Armigeri Cascæ penetrabilis hæsit arundo,
650
Obliquumque secans subrecta cuspide vulnus
Uventi ferrum admovit tepefacta palato.
644. lævus in orbem, ut ap. Virg. Æn. X, 885. Cf. sup. IV, 317 seq. —645. levibus gyris, ut ap. Iscan. b. Troj. VI, 10, forte pro parvis, ut X, 592. Drak. vel ut levibus frenis, levis equitatus, faciles gyri N. Heins. —646. post terga, retro, more Parthorum, ut ap. Lucan. I, 230. Conf. intpp. ad Virg. Ge. III, 31; Jani ad Hor. Od. I, xix, 11, et II, xiii, 17, et inf. X, 12, ubi Drak. laudat Barth. ad Stat. Silv. I, iv, 78, et ad Claud. laud. Stil. I, 68. —647. Achæmenio, Persico, seu Parthico, ut passim, a primo Persarum rege, cujus posteri inde Achæmenidæ dicebantur; vid. Herodot. VII, 11; Ammian. XIX, 4, et Hor. Od. II, xii, 21, ubi cf. Jani.
648. Nec damnata manus, non irritus, vanus fuit ictus; ὁ δ᾽ οὐχ ἅλιον βέλος ἧκεν, Ἀλλὰ, etc. Iliad. ο, 575. —649. penetrabilis, active, penetrans, ut XII, 240; Virg. Ge. I, 93; Æn. X, 481. —650. subrecta, sursum erecta, ut X, 253, ubi Drak. laudat Virg. Æn. IV, 183; Liv. VII, 10; Gron. ad Liv. VIII, 8, ad Sen. Herc. F. 790; Acidal. ad Curt. IX, 5, et alibi. —651. Uventi palato, epith. orn. ut udum ap. Virg. Ge. III, 388.
At Brutus, diro casu turbatus amici,
Ausum multa virum, et spargentem in vulnera sævos
Fraude fugæ calamos, jam nullis cursibus instat
655
Prendere cornipedis, sed totam pectoris iram
Mandat atrox hastæ, telumque volatile nodo
Excutit, ac summum, qua laxa monilia crebro
Nudabant versu, tramittit cuspide pectus.
Labitur intento cornu transfossus, et una
660
Arcum læva cadens, dimisit dextra sagittam.
653. sævos, exitiosiores et periculosiores, fraude fugæ, fuga simulata, quoniam post tergum conjiciuntur, adeoque minus tibi ab iis cavere possis. —658. versus, στίχος, ordo, ut passim, h.l. catenulæ, quod quoque versum inflecti possunt, N. Heins. et Drak. qui citarunt Virg. Ge. IV, 144; Æn. V, 119; Colum. R. R. II, 11; Plin. XV, 29; XVII, 12; XVIII, 19; Grat. Cyn. 144, et alibi. —Nudabant, nudam præbebant summam pectoris partem, quia catenularum ordines laxe juncti erant.
659. Cf. II, 127 sq., ubi similiter Dorylas occiditur. Ed. —intento cornu, arcu, ut II, 109; Cf. Burm. ad Val. Fl. III, 591.
At non tam tristi sortitus prælia Marte
Phœbei Soractis honor Carmelus agebat:
Sanguine quippe suo jam Bagrada tinxerat ensem,
Dux rectorque Nubæ populi; jam fusus eidem
665
Zeusis, Amyclæi stirps inpacata Phalanti,
Quem tulerat mater claro Phœnissa Laconi.
Talia dum metuit, nec pugnæ fisus in hoste
Tam rapido, nec deinde fugæ, suadente pavore,
Per dumos miser in vicina cacumina quercus
670
Repserat, atque alta sese occultabat in umbra
Hampsicus, insistens tremulis sub pondere ramis.
662. Phœbei Soractis, cf. ad V, 175. —honor, decus patriæ. — 665. Amyclæi, Spartani, Phalanti, quo duce Partheniæ Tarentum, a Tarante conditum, occuparunt. Cf. XI, 16; Heyne ad Virg. Ge. IV, 125, et Exc. XIV ad Æn. III, 551; Jani ad Hor. Od. I, xxviii, 29; II, vi, 11. —stirps inpacata, propter odium Spartanorum in Romanos, quod a Xanthippi bellique Punici I temporibus resederat. —666. claro Laconi, Spartano cuidam, qui a claro illo Phalanto originem ducebat. Ejusmodi originem ducis Pœnorum, vel propterea fingere poterat poeta, quod Spartani, duce Xanthippo, in Africam venerant.
667. Talia, talem necem, qualem Carmelus Zeusi adtulerat, metuit Hampsicus. —669. sqq. Cf. V, 469 sqq.
Hunc longa, multa orantem, Carmelus, et altos
Mutantem saltu ramos, transverberat hasta;
Ut, qui viscatos populatur arundine lucos,
675
Dum nemoris celsi procera cacumina sensim
Substructa certat tacitus contingere meta,
Sublimem calamo sequitur crescente volucrem.
Effudit vitam, atque alte manante cruore
Membra pependerunt curvato exsanguia ramo.
672. multa orantem; Maronianum illud, Æneid. XII, 294. Ed. —673. Mutantem saltu ramos, modo in hunc, modo in illum ramum insilientem. Lepida profecto imago: credas Hampsicum sciuros venari; Ernesti. —674. Similis locus Val. Fl. VI, 260 sq.; vid. ibi Intpp. et ad h.l. Drak. qui laudat Salmas. ad Solin. p. 83 et 765 (1087); Gron. Obss. III, 18, et ad Auctor. Octaviæ v. 412; Intpp. ad Petron. c. XL et CIX; Broukh. ad Prop. II, xv, al. xix, 24; Rader. et Grut. App. notar. ad Martial. IX, 54, et XIV, 218, et gemma ap. Gorlæum Dactyl. T. II, num. 480, ed. Gronov. Cf. etiam Oppian. III, 486 sq. —676. N. Heins. hæc notat: «Substructa meta, ut mox et ap. Martial. XIV, 218. —677. calamo crescente, vel calamo structo Prop. II, xv, (19) 24; (ubi vid. Broukh. et Vulp.) textis arundinibus Petron. 109; crescente arundine Martial. IX, 54, et Gr. συνθέτους καὶ πηκτοὺς καλάμους. Dum enim viscatæ arundini aliæ ex aliis arundines, atque illæ crassiores crassioresque substruebantur et infigebantur, formam metæ reddebant ac pyramidis: extremæ autem arundinum crescentium compagi frondentem ramum, visco inlitum, inserebant, cui dum insidebant aves, (cantu inprimis adlectæ) glutine adstringebantur.» Τὼς καλάμως ἅμα πάντας ἐπ᾽ ἀλλάλοισι συνάπτων, Bion. Id. II, 5; Drak. Inf. XIV, 309, crescentia tecta h.e. turris pluribus contignationibus, seu tabulatis, quorum superiora inferioribus minora sunt, alte educta. —Meta (v. 676), conus, et quæcumque res ex orbiculari et lata basi in acutum fastigium surgit.
680
Jamque in palantes ac versos terga feroces
Pugnabant Itali, subitus quum mole pavenda
Terrificis Maurus prorumpit Tunger in armis.
Nigra viro membra, et furvi juga celsa trahebant
Cornipedes, totusque novæ formidinis arte
685
Concolor æquabat liventia currus equorum
Terga, nec erectis similes inponere cristis
Cessarat pennas, aterque tegebat amictus.
Ceu quondam æternæ regnator noctis, ad imos
Quum fugeret thalamos, Hennæa virgine rapta,
690
Egit nigrantem Stygia caligine currum.
683. furvi Cornipedes, cf. Burm. ad Val. Fl. I, 149. —684. arte formidinis novæ, novam terroris insolitamque speciem excogitandi.
688 sq. Cf. XIV, 240 sq. —689. Hennæa virgine, vid. ad I, 93.
At Cato, tum prima sparsus lanugine malas,
Quod peperere decus Circæo Tuscula dorso
Mœnia, Laertæ quondam regnata nepoti,
Quamquam tardatos turbata fronte Latinos
695
Conlegisse gradum videt, inperterritus ipse
Ferrata calce, atque effusa largus habena
Cunctantem inpellebat equum: negat obvius ire,
Et trepidat cassa sonipes exterritus umbra.
691. prima sparsus lanugine malas, ἐτὶ χνοάοντας ἴουλους ἀντέλλων Apollon. II, 93; πρὸς εὐάνθεμον δ᾽ ὅτε φυὰν λάχναι νιν μέλαν γένειον ἔρεφον Pind. Ol. α, 109; Cf. Virg. Æn. VIII, 160; X, 324, et sup. ad I, 61; III, 84. —692, 693. M. Porcius Cato, qui Sapiens, Major, seu Priscus et Censorius dicebatur. Romæ decus, ortus Tusculo; vid. Corn. Nep. c. 1; Cic. Mur. 8. Primum quidem stipendium in pugna Cannensi meruit, (inf. X, 13 sq.) vel demum post eam, Q. Fabio Max. tertium consule; vid. Corn. Nep. c. 1; Cic. de Sen. c. 4, et Pighii Ann. ad a. 549, p. 219. Sed poeta non ad tam subtilem et accuratam temporum rationem exigendus est. —Tusculum, Latii municipium, ubi Ciceronis, Tiberii aliorumque prædia erant et nunc Frascati est, non longe a Roma, conditum a Telegono, Circes et Ulyssis f. Laertis nepote, (unde Circæo decus et Laertæ quondam regnata nepoti) in colle, ἐπ᾽ ὀρεινῇ Strab. V, p. 165 (al. 239), quare h.l. —dorso Circæo, ut ap. Horat. superni Tusculi Circæa mœnia Epod. I, 29, vel juga Telegoni Od. III, xxix, 8, ubi vid. Jani; Cf. inf. XII, 535; Cluver. Ital. ant. III, 4, p. 942, et Intpp. ad Prop. II, xxxii, 4. —695. Conlegisse gradum, ut VI, 399. —696. effusa habena, ut XIII, 172, et Virg. Æn. XII, 499, irarumque omnes effundit habenas. Ed. —largus, doctius pro, large, multum effusa habena. Conf. V.L. —698. assa umbra, ut vana Virg. Æn. X, 593, Drak. Cf. V.L.
Tum, celer in pugnam dorso delatus ab alto
700
Alipedem planta currum premit, atque volanti
Adsilit a tergo: cecidere et lora repente
Et stimuli; ferrumque super cervice tremiscens
Palluit infelix subducto sanguine Maurus.
Ora rapit gladio, præfixaque cuspide portat.
699. Cato ab equi dorso desilit, et saltu conscendit currum Tungri, quem a tergo adoritur. —700. premit, persequitur. —701. Cf. Virg. Æn. IX, 475, 476, ubi vid. Cerda et Heyne. —702. stimulus, κέντρον, μάστιξ, Iliad. ψ, 383, 387, 390; unde κεντρηνεκέες ἵπποι Iliad. ε, 752; cf. ad I, 113. —703. subducto sanguine, metu exsanguis. Cf. Virg. Æn. III, 259. —704. Cato ora rapit, (ut XV, 810, et diripere XV, 730) cum impetu et ardore amputat.
705
At sævo Mavorte ferox perrumpit anhelum
Dictator cum cæde globum: miserabile visu,
Vulneribus fessum ac multo labente cruore,
Ductorem cernit suprema ac fœda precantem.
Manavere genis lacrimæ, clipeoque paventem
710
Protegit, et natum stimulans, «Fortissime, labem
Hanc pellamus, ait; Pœnoque ob mitia facta,
Quod nullos nostris ignes disperserit arvis,
Dignum expendamus pretium.» Tunc, arte paterna
Ac stimulis gaudens, juvenis circumdata Pœnum
715
Agmina deturbat gladio, campumque relaxat,
Donec Sidonius decederet æquore ductor.
705 sq. Poeta exornavit Liviana XXII, 29. —globum anhelum, qui angitur, laborat, in angustiis versatur; Lenz. —708. Ductorem, Minucium. —suprema ac fœda, mortem turpem.
709. Aptissime ingenio Fabii patris. Cf. v. 547 sq. —710. natum, vid. ad vers. 539. —711, 712. Conf. v. 260 sq. Sarcasmi vim facile senties.
Ceu, stimulante fame, rapuit quum Martius agnum
Averso pastore lupus, fetumque trementem
Ore tenet presso; tum, si vestigia cursu
720
Auditis celeret balatibus obvia pastor,
Jam sibimet metuens, spirantem dentibus imis
Rejectat prædam, et vacuo fugit æger hiatu.
Tum demum terris, quas circumfuderat atra
Tempestas, Stygiæ tandem fugere tenebræ.
717 sq. Pulcherrima comparatio et præclare verbis expressa, a qua non multum differt Maroniana Æn. XI, 809 sq. Cf. Claud. in Rufin. II, 252 sq. —Martius lupus, ut Virg. Æn. IX, 566 (ubi vid. Heyne), et Martia tigris, ap. Val. Fl. III, 635. —719. cursu, cursim, festinanter, ut XI, 137; XVI, 7, et certamine pro certatim X, 536; XII, 268; Drak. —721. spirantem, ἀσπαίροντα. —722. vacuo hiatu, ut ap. Claudian. l.c. Cf. Burm. ad Val. Fl. III, 589, et ad Ovid. Met. VII, 786. —æger, iratus et tristis, propter prædæ jacturam.
723, 724. Ornate pro, tum demum, hostis impetu rejecto, mortis metus, quem Romanis præsentissimum incusserat periculum, et quo occæcabantur eorum oculi, depulsus est. Cf. V.L. et v. 586.
725
Torpebant dextræ, et sese meruisse negabant
Servari, subitisque bonis mens ægra natabat.
Ut, qui conlapsa pressi jacuere ruina,
Eruta quum subito membra, et nox atra recessit,
Connivent, solemque pavent agnoscere visu.
726. mens natabat, fluctuabat, dubia et incerta erat, quum nimia et inopinata felicitas ipsis somnio similis videretur. Cf. Hor. Sat. II, vii, 7; Sen. Ep. 35, extr. Manil. IV, 256, et sup. ad II, 122.
727. Præclara comparatio, quam nescio an ulli debeat poeta. Videtur tamen ante oculos habuisse Virg. Æn. IV, 688... 692. —729. Connivent, claudunt sc. oculos.
730
Quîs actis, senior, numerato milite lætus,
Collis et tuto repetebat in aggere castra.
Ecce autem e media jam morte renata juventus,
Clamorem tollens ad sidera, et ordine longo
Ibat ovans, Fabiumque decus, Fabiumque salutem
735
Certatim, et magna memorabant voce Parentem.
730. Cf. Liv. XXII, xxix, 30, et Polyb. III, 105, ut indolem et δεινότητα poeticæ rei tractationis perspicias, quo, præter majorem adfectus gravitatem, etiam hoc spectat, quod non a solo Minucio, sed a toto exercitu is, cui omnes inmeritum vitæ servatæ beneficium debebant, laudibus celebratur, et in Fabii honorem aræ exstruuntur vinumque ac dapes ei, tanquam Deo, libantur. Ceterum iidem historici tradunt, Fabium parentem esse vocatum ob servatum exercitum, de quo vid. Drak. ad VIII, 2, ubi citat IX, 565. Claud. laud. Stil. III, 51; Liv. V, 49, et Juven. VIII, 243. —numerato milite lætus, quod pauci militum, quibus ipse (non quibus Minucius, de quo vid. Liv. XXII, 29) præfuerat, perierant; Lenz. Cf. sup. v. 396... 400.
735. memorabant voce Parentem. Quintil. Declam. IX, «Fabio Maximo immortalem adtulit laudem ereptus ex hostium manibus Minucius.» Notandum est, viros tam bello strenuos in castris, quam togæ muniis in urbe felices, Patrum nomine a veteribus adpellatos. Juvenal. sat. VIII, v. 243, Roma parentem, Roma patrem patriæ Ciceronem libera dixit. Liv. lib. V, cap. XLIX, «Dictator (Camillus) recuperata ex hostibus patria, triumphans in urbem redit: interque jocos militares, quos inconditos jaciunt, Romulus ac parens patriæ, conditorque urbis haud vanis laudibus adpellatur.» Insigne decus et dulce in primis merito civi! quod autem apud posteros, infami sæpius pretio prostitutum, vix unus et alter jure adepti reperiantur: rarus enim rex populi dictus pater; rari duces, ut Turennius! Ed.
Tum, qui partitis dissederat ante maniplis,
«Sancte, ait, o genitor, revocato ad lucis honorem
Si fas vera queri, cur nobis castra virosque
Dividere est licitum? patiens cur arma dedisti,
740
Quæ solus rexisse vales? hoc munere lapsi
Æternas multo cum sanguine vidimus umbras.
Ocius huc aquilas servataque signa referte.
Hic patria est: murique Urbis stant pectore in uno.
Tuque dolos, Pœne, atque astus tandem exue notos:
745
Cum solo tibi jam Fabio sunt bella gerenda.»
736. dissiderat; Dissidere hic est diversis locis sedere, separatum esse. Sic Senec. Thyest. vers. 124, «Isthmi si quis amat regna Corinthii, Et portus geminos, et mare dissidens.» Ed. —737. Sancte, venerande, ut ap. Val. Fl. I, 11. —740. hoc munere lapsi, perperam usi, vel infelices, in perniciem ruentes. —741. Cf. supra v. 586, et congestis ibi exemplis adde Senec. in Phœniss. vers. 233, «... cur caput tenebris grave Non mitto ad umbras Ditis æternas?» in Hippolyt. v. 835, «Tandem profugi noctis æternæ plagam;» perpetuam noctem, ibid. v. 221, «Adiit silentem nocte perpetua domum.» Vide Horat. lib. II, Od. 13. Ed.
742. huc, ante tribunal; Lefeb. col. Liv. XXII, 30.
743. murique, etc., vid. ad v. 8. —stant, cf. ad III, 173.
Hæc ubi dicta dedit, mille hinc (venerabile visu)
Cespite de viridi surgunt properantius aræ.
Nec prius aut epulas, aut munera grata Lyæi
Fas cuiquam tetigisse fuit, quam multa precatus
750
In mensam Fabio sacrum libavit honorem.
746 sq. «Tum dextræ interjunctæ, militesque, concione dimissa, a notis ignotisque benigne atque hospitaliter invitati; lætusque dies ex admodum tristi paulo ante ac prope exsecrabili factus: Romæ... pro se quisque Maximum laudibus ad cælum ferre;» Liv. XXII, 30. Vid. vol. IV, ed. nostr., p. 199. Ed. —747. Vid. ad IV, 701.
748. munera Lyæi, ut δῶρα Διονύσου, Ἀφροδίτης, Δήμητρος. Cf. sup. v. 183, 194. Hesiod. Scut. H. 47; Stat. Silv. IV, 6; Hor. Od. IV, xv, 26; Heyne ad Virg. Æn. I, 636, 734; IV, 33; Kœppen ad Hom. Iliad. γ, 54. —750. Cf. Virg. Æn. I, 736; III, 177, 354. Fabio, ut Deo, vinum libant; et revera θεὸς ἀπὸ μηχανῆς fuerat. Cf. XI, 302. —honorem, vid. ad III, 218. Hæc apte finxit poeta. Similiter Cimbris ad internecionem cæsis atque deletis, neminem fere Romæ fuisse, qui non lautas in honorem Marii instruxerit cœnas, eique ut Deo libaverit, memorant Plutarch. in vita Marii (Opp. T. I, p. 421, ed. Frft.) et Valer. Max. VIII, xv, 7. Augusto etiam libationes tam publicæ, quam privatæ a.U.C. DCCXXIV et DCCXXV decretæ; de quo vid. Dio. Cass. LI, 19 et 20; Hor. Od. IV, v, 31 sqq., ibique Jani. Marum ipsi hastæ libavisse vidimus sup. ad VI, 138.
1. rabidis rebus Colon. prob. N. Heins. quia res trepidæ vers. 88, iterantur, et certamen ac arma rabida dicuntur, v. 253, et XVI, 410. Quam infirma sit utraque ratio, non est quod doceam. Eodem suadente, post rebus στιγμην τελειαν posui cum Drak. Interea Fabius, trepidis spes u. r. Ille quidem, socios, etc. transponendum censebat Burm. Non male! —3. clara laborum priscæ edd. Conf. ad II, 52; cruda l. conj. N. Heins. coll. Virg. Æn. VI, 304. —5. mente humana Ox. mente humano major emend. Barth. Adv. I, 13, ut humano sit pro homine, de quo vid. Gronov. ad Liv. VIII, 9, et Gifan. Ind. Lucret. Vulgatam lect. exemplis (V, 435, et VI, 426), quibus non indiget, vindicarunt Draken. et Lefeb. —10. Fortunam cunctando, non cunctando F., Colon. —18. tecta Evandria h.e. Pallanteum, et hinc Roma, eo loco condita (vid. ad VI, 631 sq.), opinabatur N. Heins. quod prob. Drak. et recepit Lef. Non male, quia modo vox regna præcessit: regna argute dici monet Withof. ut ap. Hor. Od. III, iii, 58. Maluerit tamen sceptra, quæ vox dignior sit quam tecta, et ad vulg. lect. propius adcedat. —19. et in merito R. 1, 3, et Med. unde et i. merito suspic. N. Heins. quem v. ad XI, 214, 241, ad Claud. R. P. I, 92, et Epithal. Hon. et Mar. v. 276, ad Ovid. Amor. III, iii, 1. Sed vulgatum emerito, h.e. merito, Drak. firmat ex XI, 464; (Emerito... cælo) Manil. I, 404; (emeritum mundum) Prop. IV, ii, 61; Sidon. Apoll. II, 209; Val. Max. IV, 1, ex. 6; conf. Heins. ad Vellei. Paterc. II, 11.
23. ultima passis malebat D. Heins. et quis Fabius Burm. Ancora ex Gr. ἄγκυρα rectius quam anchora scribitur. —25. fervore carentes Tell. a m. pr. Parm. Med. et Benes. Vulgatam calentes defendunt Dausq. et Cell. et ad Hannibalem referunt, coll. v. 66. Male! —28. laborem e Colon. recepit Drakenb. Sed magis hoc loco conveniunt labores, h.e. res gestæ, facta; conf. not. ad V, 561.
29. Cilnius, non Cilinus, Colon. Recte. Cilnia gens Etrusca, et quidem nobilissima, e qua C. Cilnius Mæcenas, quem poeta forte respexit, vid. Drak. ad Liv. X, 3; Lips. Antiq. Lectt. I, 22, et ad Tac. Ann. VI, 11; Meibom. vit. Mæcen. L. B. 1653, 1654, c. 1; Demster. in Etruria regali II, 54, et Jani ad Horat. Od. III, 29, 1; Areti Colon. Sed Ἀῤῥητίνων πόλις dicitur Polyb. II, 19; Ἀῤῥήτιον Appian. b. civ. I, 91; III, 42; Strab. V, p. 154, 157, et sic semper in lapidd. litera canina geminatur, v.c. apud Gruter. p. 372, 520 al. —33. extrema mali atque abrumpere, vel, quod in Ven. Marsi exstat, erumpere vitam volebat N. Heins. prob. Drak. ut extrema mali sint captivitas et servitudo, qua homini libero nihil gravius accidere potest. Sed vulgata lectio, quam vix commodum sensum habere putabat Drak., mihi exquisitior videtur: vid. not. —39. disces forte, qui critica prurigine laborat, legere malit, ut apud Virg. Æneid. lib. II, v. 66. —41. furebat Colon. et Oxon. (sed, teste Lefeb. omnes scripti) cum R. 1, 2, Parm. Med. et Beness. probb. N. Heins. Drak. et Lefeb. Vulgatum furebant, puncto post hoc verbum posito, retineri posse observat Gronov. Obss. I, 17. quem secutus est Cell. Non male! furebant Ad portas bellum sibi esse, vel furibundi conclamabant, interpretatur Barth. Adv. XXIII, 20. Sed intell. portas Romæ; ferebant emend. Zinzerl. Promuls. crit. c. 20. —43. Dilectus, non Delectus, Col. Utrumque recte dici, monent quos Drak. laudat, Lambin. ad Lucret. I, 87; Ant. Augustin. ad Fest. vid. Dilectus, N. Heins. ad Claud. Laud. Stilic. I, 316; ad Ovid. Met. I, 324, et Bentl. ad Hor. Od. II, iv, 18. —44. admirabile ed. Basil. Wolfii et aliæ inde expressæ. —46. exsiliere, vel exiliere Nicander scripsit, et post eum alii. Sed exiluere in optimis scriptt. legitur; vid. quos Drak. citavit, Gifan. Ind. Lucret., vid. Dissilui, Gronov. ad Senec. Thyest. vers. 768; Heins. ad Claud. Præf. Cons. Honor. III, 3, ad Ovid. Metam. V, 35; IX, 314; X, 410; XIV, 406; exsilire R. 1. Ven. Marsi et al. esiluere R. 2; quæcumque (bella) liberet corrig. N. Heins. Non male! Possis et quacumque, scilicet parte. —49. stridentes Colon. ut sit adpositio; gemuerunt emend. N. Heins. prob. Drak. quum limina sonitu tremere non recte dicantur, et omen non in tremore, sed in stridore portæ constiterit, ut ap. Claud. B. P. II, 6. Sed hoc verbis stridentis sonitu satis innuitur, et verbum tremere de quovis sonitu motuque usurpatur, vid. Burm. ad Ovid. Met. IV, 136; V, 356, et ad Val. Fl. II, 78; 413; IV, 180; VI, 526. Quæ loca etiam obstant, quominus leviori mutatione fremuerunt refingam, ut πύλαι μύκον Hom. Iliad. η, 749, dixit. Ill. Ernesti interpretatur: tellus, in qua posita erat porta, gravi ejus stridore contremuit, et veluti concussa est. —54. Dispersi subiere, (hostes) vicis, etc. ex emend. N. Heins. recepere Drak. et Lefeb. pro vulg. subiere vices, meritique, etc. —59. putabant malebat N. Heins. —61. circumfundentibus minus langueret. —62. occisis Parm. quod non minus placere potest. —63. Quod tibi sit L. satis scripti cum R. 1, 2, 3, Med. Quot tibi sit Parm. vulgo quot tibi sint. Post supersunt punctum, et post satis comma posuit Drak. suadente N. Heins. Nos vulgarem distinct. servavimus, ut Quod sit pro quantum. —67. in pugnam, quod Lefeb. tacitus recepit, vel in pugnas corrig. N. Heins. et Drak. ut etiam VIII, 521; IX, 459, et XIII, 202. Recte opinor. —72. servetur Put. ut sit græcismus; arte serventur c. catenæ, vel servetur, conj. N. Heins. Non male!
75. fletu, pro vultu legendum putabat idem prob. Drak. ut lacrimis apud Virg. Æn. I, 228, et rore apud Ovid. Met. X, 360. Possis quoque flumine pro lumina refingere, et doctius mæstum subfusæ flumine vultum, ut ap. Hom. Iliad. ι, 14, et Virg. Æn. I, 465. At non inepta videtur vulgata, modo vultum explices externam speciem, vel potius lineamenta oris. Similiter tacito sparsit vaga lumina vultu dixit Val. Fl. VI, 584. —76. matrum Dausq. tacitus scripsit contra fidem librorum; F. matres pariter chorus o. l.... dicabant, vel graditur chorus... dicantes libens rescripserit N. Heins. Forte totus versus non ex Silii, sed ex inepti versificatoris vena profluxit. Nam salvo sensu abesse potest, et non modo duri quid ei inest, sed etiam verba matres, femineus chorus, languent. —79. dignum, vel digno quodcumque e. n. turbæ A. maluerit idem, et dignum, quocumque es nomine, turba A.... donum Drak. prob. Ernesti, ut ad solennem precantium morem respiciatur. Inepte sic lacessi Silium judicat Lefeb. Withof. conj. Et ferimus dignæ, quocumque es nomine, turba A. —80. et acu et subt. conj. N. Heins. ut vestes textæ et acu pictæ conjungantur. Forte leg. acus subtemine: nam manus id nevere; quod tamen verbum ad texturam quoque transtulit Virg. Æn. X, 818; subtemine, non subtegmine, Colon. prob. Drak. quum subtegmen sit contractum ex subtegimen, at subtemen ex subteximen, ut momen ex movimen. Conf. Ill. Harles. ad Val. Fl. VI, 227. —82. Ac, non At, scripti, R. 1, et Med. —86. propero dono e R. 2, recepit Lefeb. h.e. propere oblato, vel confecto. Non male: nam de aliis quoque Dis, non de sola Pallade, h.l. agitur et Patres prætorem, omnia hæc ut mature fierent, curare jusserant, teste Liv. XXII, 9, extr. Sed vulgata videtur præferenda, si proprium donum ad solam Palladem, et τὸ venerantur ad reliquos quoque deos referatur. An his etiam proprium fuit donum? —89. at Col. ac Ox. et Put. Vulgo et.
91. tacito Col. Tell. R. 2; tanto Ox. Vulgg. cauto. Non male, judice Drak. quia Dictator, itineribus summa cum cura exploratis, exercitum ad hostem duxisse dicitur Liv. XXII, 12 pr. procedens, non præcedens, scripti. —93. hostisque R. 2. —98. Sidonii, h.e. Pœni. Hannibalis, Colon. Non male! —100. steterint, non steterit, scripti et Med. —102. quanto campi conj. N. Heins. —105. ut scripti et priscæ edd. ante Marsum, qui primus et dedit. Huic reliquum et primo d. suspic. N. Heins. Forte distinguendum, primo (h.e. primum, initio) damnatum, ut inutile bello. —106. Ita scripti, ut VI, 516 sq. Vulgo Heu ubi n. G., aut ubi sunt nunc f. g. quod non minus placebat Drak. Sed τὸ en magis sarcasmo convenit, atque ubi nunc duo f. g. opinabatur N. Heins. ut Silius Maroniana ad verbum exprimat: quasi variare ipsum dedeceat. Hinc tamen orta videtur lectio, fulmina belli, quam c. Tell. et R. 2. exhibent. —107. paventem, non paventes, scripti et R. 2. —109. profugus Col. Ox. R. 1, Parm. Med. Vulgo tulit profugos: nunc, etc. —112. suffigere conj. N. Heins. ut subscribere dixit Horat. Od. III, xxiv, 28. Sed figere eodem sensu doctius dictum videri potest. Utrumque vero significat, addere gloriæ. —114. at tamen e Colon. recepit Lefeb. Non male: sed idem v. 120, Tethydis pessime scripsit. Nam Achillis mater Thetis, Nerei, vel Chironis f. fuit, non Tethys, Cæli f. et Oceani conjux, quæ vulgo perperam confunduntur. Conf. Heyne ad Apollod. III, xiii, 5, p. 794 seqq. Præterea Tethys, yos, Τήθυς, υος, non Tethys, ydis, dicitur, et prima producitur syllaba. Conf. ad III, 60.
121. clipei... in imagine maluerit N. Heins. et v. 123, speculator coll. v. 521, cui loco Drak. adjicit I, 679, V, 378.
124. colla Put. R. 1, Parm. Med.
131. incœpti, ut v. 141 et 163, incœpta, male scripsit Lefeb. —132. residit, non resedit, Oxon. et Puteol. Confer. ad V, 3. —136. Furta fugæ conj. N. Heins. —137. tum scripti, quod recepit Draken. Vulgatum nunc servavi cum Lefeb. qui tunc in c. Put. et Tell. deprehendit. —139. Mæoniæ campis M. in oræ suspic. N. Heins. nescio cui bono? —141. Mille novat incepta R. 1, 3, Med. h.e. renovat. Non male!
146. inmurmurat iræ Colon. et plurimæ edd. prob. N. Heins. coll. V, 332. Rectius forte dolore iræ jungit Lefeb. ire ed. Ald. aliæque antt. ira emend. Scalig. ad oram Silii sui, ore in mentem veniebat N. Heins. —148. Nullane num Trebiæ, Trasymeni Colon. Nullane nunc Trebiæ et T. Oxon. et Put. cum R. 1 et 3, quam lectionem in contextum recipere non dubitavi, quoniam optimorum libb. auctoritate nititur, et modo notis interrogandi, quas adposui, adjuvetur, non commoda tantum sententia se probat, sed dolori quoque et adfectui loquentis egregie congruit. Vid. not. Possis et tum pro nunc legere: sed nulla mutatione opus est. Vulgatam lect. Nulla essent T. et T. nomina, nulli, etc. retinuit Drak. Sed τὸ essent manifeste interpolationem redolet. Nulli amnem Trebiæ et T. n. nulli, vel Nulli amnem T. T. n. n. corrig. N. Heins. et prius recepit Lefeb. Ferrem, nisi et langueret, quia amnis mox subsequitur, et libris parere tutius esset. nulli lugerent Itali Colon. et Parm. nulli Lugererēt Itali R. 2; nulli Lugerent tituli Ox. Put. R. 3; nulli Fulgerent tituli Ven. Marsi; ugerent Itali Tell. n super u scripto; nulli Ingererent tituli R. 1, et Med. nullis I. titulis Ald. nullos I. titulos edd. recentt. —152. genus et Put. quod recepi; g. ex Oxon. Vulgo genus: quoties claudicante versu; genus est, quoties, vel genus, o quoties conj. Dausq. et N. Heins. prius etiam D. Heins. et Scalig. in mentem venit. Illud recepit Draken. hoc Cell. genus, En quoties edidit Lefeb. quod amplecterer, nisi MSS. auctoritas aliud suaderet. —153. Discinxit sensu metaph. sumtum inferioris ævi verbum esse, neque antiquioris auctoris, quam Appuleii, exemplis firmari posse, notavit Barth. Adv. XXIX, 11. Sed primum quot verba in suspicionem caderent, si hæc ratio valeret? deinde contrarium docui in Obss. Discussit tamen, vel potius Diffinxit, quod coll. simili loco Horat. Od. III, xxix, 47, omnino arridere potest, legendum putabat Drak. qui propterea absurdissimus dicitur Lefeb. cui diffinxit potius vox barbara videtur. At vid. Jani ad Horat. Od. I, xxxv, 39, et Bentl. ad Hor. Serm. II, i, 79. —154. medio Colon. forte rectius, judice Lefeb. media insomnem dum b. n. D. conj. N. Heins. —158. motus Tell. et R. 2, prob. Lef. quum tres Campani equites Pœnum, ut Campanos ex Samnio peteret, moverint, teste Liv. XXII, 13. Male! vid. not. —159. Falenti Col. unde Phalanti corrig. Carrion, quod tamen nomen conditoris Tarenti (vid. ad XI, 6) ab h.l. alienum; Phalerni Put. et Mars. —160. Dives agri conj. N. Heins. Sed quis unquam tellurem agri divitem dixit?
163. vocent scripti cum R. 1, 3, Med. —165. prelis forte rectius scribitur, a premendo. —167. Signis ignotis Col. Ensibus ignotus emend. D. Heins. Finibus ignotis (quum vino præstantissimo necdum celebraretur Falernus ager), vel potius Censibus ignotis (h.e. pecunia, opibus) N. Heins. qui vulgatam nihili esse credebat. Sed vid. not. Mox pampinus viridis ad marg. Silii corrig. Scaliger, quod recepit Cell. Sed vulgatam ex Virgil. Eclog. IX, 20, firmat Drak. —169. sucis, ut ap. Virg. Ecl. III, 6 (et in Philoxeni glossis), scribendum monet N. Heins. qui etiam sucis Lyæis et miscere maluerit, coll. Virg. Ge. I, 9. Posterius se probavit Drak. non mihi, quoniam vulgare verbum est, et mulcere exquisitius, vid. not. Neque tamen dissimulare possum, mihi potius pro succis legendum videri fluviis, h.e. aqua, ut ap. Virg. Ge. III, 301; Stat. Th. IX, 573 al. Sic et fons pro aqua fontana, et flumen passim obvium est, v.c. ap. Virg. Æn. II, 719; XII, 119. Tum verba pocula Lyæi jungenda sunt, totusque locus responderet Horatiano Od. II, ii, 19, Restinguet ardentis Falerni Pocula prætereunte lympha; vid. ibi Jani. —175. stant ritu conj. N. Heins. et v. 178, Gnavo occursabat vel sine libris legendum existimabat, refrag. Lefeb. qui absurde ita emendari contendit et conf. Ovid. Fast. V, 503, addidit et vultum verbis. —179. patulis, vel potius ruris pro puris substituendum videbatur N. Heins. Sed Drakenb. recte notat, veteris ævi delicias non in pretiosa, sed in pura et munda supellectile constitisse; conf. quos laudat, Ovid. Fast. VI, 320, et Broukh. ad Tibull. I, i, 30; poma Col. Put. R. 2, Benes. coma Oxon. Vulgo corna. —180. e riguis maluerit N. Heins. quem vid. ad Ovid. Met. V, 535. Nec tamen video cur vulgatam spernamus. —184. decerpsit scripti; deterpsit R. 2. Vulgg. Vestæ detersit honorem, quod Marsus et Cell. coll. XIII, 434, male exponunt: ignem Vestæ dicatum amovit, dissipavit, ut libamina in medium jacere posset. Vestæ honorem focum interpretantur Dausq. et D. Heins. Melius Lefeb. explicat: «ex iis, quæ adfert, partem primam in honorem Vestæ detrahit, eaque veluti libamina in focum mittit, consecrat, ut ἀκροθινιάζει ap. Dionys. Hal. laudatum a Bernart. ad Stat. I, 553; ἀπήρξατό τε ταῖς Νύμφαις in Longi Daphnid. p. 57, ed. Cl. Villoison. Detersit vox est Ciceroniana Ep. ad Att. XIV, 10, extr.» Sed ibi Cicero jocose dixit, octoginta (sestertia) detersimus, h.e. ex tota summa cepimus, ut nos in familiari sermone einstreichen. Nollem itaque his dictis adjecisset: delirant prope hic Heins. et Drak. dum obtrudunt decerpsit: quod verbum poeta dignius est.
190. multra priscæ edd. —in uvis Ox. Put. R. 1, 3, Med.
192. quippe pro nota Colon. quod non capiebat N. Heins. Placet autem Lefeb. qui jungit: quippe tibi nondum nomen.
201. patrique, non patrioque, Colon. —205. Hic, non Hinc, Col. —207. Viniferis Put. R. 1, 3, Parm. Med. Mars. Vitiferis edd. recentt. Sed Uviferis Col. ut v. 263, et ap. Stat. Silv. IV, iii, 64, Uvifer Massicus. —208. lucentes Col. Put. Parm. lucenti Oxon. rorantes R. 1, Med. Mars. (qui olim turgentes amplectebatur, ut ap. Virg. Ge. II, 102, et Ovid. Trist. IV, vi, 9) et Mart. Herbipol. fulgentes primum edidit Nicander, quod περκάζοντας exponit D. Heins. liventes, hoc est maturescentes, et nigrum colorem ducentes, ingeniose conj. N. Heins. et recepit Lefeb. Ille laudat Horat. Od. II, v, 10; Prop. IV, ii, 13, et Juven. II, 81, hic Hom. Iliad. ς, 562, et Anacr. LII, 1; conf. not. ad v. 189; VI, 282; VII, 685. —209. Id monti quatuor scripti cum R. 3, et Parm. It monti Med. Vulgo It montis, non inprob. Lefeb. ut it significet est. Tacitus tamen edidit Id montis. —210. Ariusia pro Arvisia scribendum vidit jam N. Heins. Conf. not. —211. ferox non ferax, scripti et R. 2, lacibus Col. ut veribus, artibus, etc. unde lacubus restituerunt Modius et N. Heins. latibus Oxon. lucus Put. Latiis in editis.
212. dum e Col. recepit Drak. —213. ut sicci non male conj. Barth. Adv. I, 13, h.e. in terras sæviebat, quum cæde crudelitatem explere non posset; en sicci maluerit N. Heins. Idem v. 220, clamoribus pro rumoribus positum, vel ita forte legendum censebat. Conf. nota Ennii verba ap. Cic. de Senect. c. 4.
223. Stet p. d. bellis sententia, cives S. i. opinabatur N. Heins. Servare scripti et editi ante Nicandrum, qui primus Servando dedit; vincam Servando invitos (ut sup. v. 151, 152), vel vincam Servari, vel potius Stat p. d. b. sententia mecum, Servare, etc. non male conj. Withof. quem vide in Spec. ad Guntheri Ligurin. p. 65. Quos enim vincat, vel vincet Fabius? In loco Prop. me vincent, etc. —230. ruenti priscæ edd. non inprob. Lefeb. ut sensus sit, vobis inruere cupientibus. —231. properus malebat N. Heins.
232. Nondum in præcipiti, vel Ah! non præcipitis, ut ap. Virg. Æn. VI, 105, frustra corrig. Dausq. At Tell. quod mutata distinct. non minus aptum. —234. Præstiterit, opinor, State, viri, aut sentite ducem! Perperam certe post ducem comma vulgo ponunt, et explicant: quiescite, et tum demum me ducem sentite, quum optabilis occasio pugnam suaserit. Ita Cell. et alii. Sed Fabius hæc potius iratus dixisse censendus est, et sentire hoc loco significat, damno suo experiri, de quo vid. Burmann. ad Petron. c. 139, et ad Val. Fl. IV, 746; V, 505; VI, 502. —242. minusque edd. recentt. —243. ventos Col. —246. Artior et Col. Put. R. 2, Artior e conj. N. Heins. et Artior en Lefeb. —248. nostræ laudi volebat N. Heins. et prob. antiq. scripturam afuerit pro abfuerit, quæ exstat in c. Col. h.l. et XIII, 268, ubi Draken. laudat Intpp. Cæs. b. G. I, 36, et Val. Fl. III, 629; Stewich. ad Arnob. contr. Gent. III, pag. 79; Gifan. Ind. Lucret. vocc. victus et vinctus, devictus et devinctus somno, Faern. et Muret. ad Cic. Phil. I, 2; Pier. et Heins. ad Virg. Æn. VII, 498.
253. rapida Nicander dedit, quem secuti sunt Ald. Gryph. Nut. et Dausq. Conf. ad v. 1, et Virg. Æn. VI, 102. —255. totique, non totoque, Col. paulo venustius judice N. Heins. qui v. 257, in fluctibus, vel in montibus, vel stridoribus tentabat. Sed vid. not. —257. movent cum fratribus alas, h.e. invicem venti præliantes, conj. Withof. qui tamen vulgatam lect. forte non sollicitandam recte putabat, quum et Hiemi nebulosa frons, tempora et caput glaciale tribuantur infra XII, 2 et al. Idem merito repudiavit conject. Heins. montibus et fluctibus, quoniam h.l. de mari sermo est, et vox fluctus mox sequitur. —258. effusa, vel fusa malebat idem, et v. 259, ludunt in l., vel luctantur l. recubant pro lucent opinabatur Withof. si quid mutandum esset.
264. placitum, non placidam, Colon.
269. non valet Oxon. acrem Invidiam, vel ægro (ut in marg. R. 1) non male corrig. N. Heins. sed melius forte agri Barth. Adv. I, 13, ut sensus sit: non tanti erat ipsi hic ager, ut ejus gratia pugnam maturaret, et sic Pœni dolos ulcisceretur. Hoc recepere Cell. et Lefeb. qui ineptire putat N. Heins. cum Drak. et conf. Cic. Leg. agrar. II, 26; maximam habet invidiam Sullanus ager, et Justin. III, 7, hujus Periclis agros... gloriam invenit. Possis etiam legere, at non vacat, (non placet, ut XVII, 378; Virg. Æn. I, 373; X, 625 al.) ægro Invidiam... timore, Et dubia... depellere pugna. In vulgata lect. illustranda misere se torquet Marsus. Withof. emend. non vacat æque, etc. ut sensus sit: videbat quidem illa, sed non ita, non æque vacat timere invidiam; alia agenda habebat. Nec tamen ipsi displicebat conjectura Heinsii ægro, coll. IX, 36, 52, et XVI, 512. —272. raptantem et trahenda castra conj. Livineius. Melius captantem nequidquam s. t. N. Heins. Inportunum certe est τὸ et, nisi trahentem refingere malis. —274. scruposi, ut VIII, 431, conj. N. Heins. quem vid. ad Valer. Flacc. lib. II, v. 518. Sed conf. mox v. 357. —278. Literna, non Linterna, scripti; conf. ad VI, 654. —280. Arta, non Arcta, scripti; vid. ad V, 477. Atra fames in mentem venit N. Heins. et v. 283; labore diurno.
287. nam, non jam, scripti. —288. Eripit conj. N. Heins. et Exigit Drak. coll. XVI, 234. Sed non adsequor, cur vulgata ferri non possit; conf. Val. Fl. VII, 145; Stat. Th. V, 248 al. —295. Et Tyria... cassis maluerit N. Heins. ut cassis Aurunca IV, 516; Sidonia XVI, 452. Sed exquisitior est vulgata. —299. Forte leg. stricto, vel strictus... loro. Cf. Hom. Iliad. κ, 475, et Virg. Æn. IX, 352.
305. Cum pro Tum e scriptis recepit Drak. suadente N. Heins. quos secutus sum, sed sublata στιγμῇ τελείᾳ post planta. Cui reposuit Lefeb. Non male; si modo libri addicerent: ægrum dedit Nicander, et post eum alii. —306. vos suspic. Livineius, et somno excitat N. Heins. Sed τῳ nos major vis subesse videtur: non me tantum, sed te quoque et nos omnes. —307. quam, h.e. quantum, vel ut pro quæ malebat N. Heins. Ego majorem distinct. post excitat sustuli, ut illa senectus per adpositionem, et docte dicta sit pro, ille senex. —309. clauso collectos (contractos, artatos), quod Drak. recepit, vel clausos collectum limes in orbem emend. N. Heins. quem vid. ad Virg. Æn. XII, 862; clauso collectus ex c. Tell. et R. 2, reposuit Lefeb. Equidem non nisi orbem pro orbe substituendum crediderim, ut in spiram se colligit anguis ap. Virg. Ge. II, 154, et similia al. —310. non pro nunc Put. quando pro quoniam Tell. R. 1 et 2, quod recepit Lefeb. quando res arte nunc R. 2. —320. Vulgatam distinctionem, Si cordi, c. m. e. r., mutavit N. Heins.
329. Bellantis primus edidit Nicander, prob. Dausq. qui etiam Bellanti tentabat. Sed conf. Gronov. Obss. IV, 9. —334. Sarmenta scribendum videbatur N. Heins. quum non ipsi tauri sint adcensi, sed frondes taurorum cornibus adligatæ. At vulgata doctior est, ut adcendere aram, focum, etc. et german. eine Pfeife anzünden. qua Col. et Put. quæ Ox. —337. Nos et mox hic refinxit Nicander, quem secuti sunt alii.
344. detergent, non detergunt, Col. quod cum Lef. recepi. Cf. v. 534; Jani ad Hor. Od. I, vii, 15 et VV. DD. ad Virg. Æn. VII, 626. Mox quid tempus, non quod t., scripti ei priscæ edd. —349. instat trepidis, non instant trepidi, in scriptis. instat trepidus D. Heins. et Cell. vitiose.
354. adjutæ pice crescere flammæ Cœpere minus grato ad aures sono emend. et copiose illustravit N. Heins. Picis in cornibus boum nemo mentionem facit. Vox quidem adjutæ simpl. posita suspicionem interpolationis movere potest: sed flammas quassatione capitum adjutas intelligere licet ex iis, quæ præcedunt. Capitum irrita quassatio excitans flammam, Liv. XXII, 17. —355. et vinclis fumi, vel atque undans fumo se erumpere vertex conj. N. Heins. quam locutionem erumpere se (ut emergere se inf. v. 413, prorumpere se ap. Cæs. B. G. I, 80, inrumpere se Varr. ap. Non. Marcell. in Calidum) Silio etiam obtrudit VIII, 642, et inpr. XII, 438, ubi Lucret. IV, 1113; Virg. Ge. I, 446; IV, 368; Æn. XI, 548; aliaque loca adscripsit, et Drak. laudavit Manut. ad Cic. Ep. ad Div. VIII, 14; Stewich. ad Arnob. adv. gent. I, p. 52 et 56; II. p. 69; Gifan. Ind. Lucret. et Broukh. ad Tibull. IV, i, 86.
362. intentus cælo primus refinxit Nicander.
367. Ita scripti. Hac facie subita volitantum in montibus editi, prob. Dausq. —372. terra pro rupta iterum primus dedit Nicander, qui etiam v. 374, post tellus inseruit tantis damnata ruinis. Jamque fugam Rutuli, et Atque pro Jamque refinxit: quæ inepti versificatoris laciniæ se probabant Dausq. nisi quod τὸ terra respuerit, quia tellus sequitur. —382. celebranda et versus adultum maluerit N. Heins. —383. tramittere, non transmittere, scripti; conf. ad IV, 487.
386. Minuci, non Minuti, in scriptis omnibusque illius gentis numis; etsi in priscis marmor. utrumque reperitur: Μινούκιος dicitur Polyb. III, 87, Appian. Hannib. c. 12 seqq. Plut. vit. Fabii et aliis. —391. Versus hic spurius putidusque videbatur N. Heins. et, qui uncinis eum inclusit, Drakenborchio; quod contra putat Lefeb. qui cum verbis nec deinde morabor comparat Liviana XXII, 25, propediem effecturum, ut sciant homines, etc. Minus forte displicebit omniaque melius procedent, si v. 393, Tunc (quod tacite a Lefeb. quem Ernesti secutus est, nunc editum video), scil. quum rediero, ut v. 391, deinde refinxeris. Pro vulg. Nunc ex Col. Hunc (ut v. 401) recepi: sed illud præstat. Tum sententia v. 395 hæc est: Interea, quamdiu absens fuero, saluti erit ægræ reip. cum hoste non conflixisse. Sed vide notas. —395. Parenthesin addidit N. Heins. fallimus, non fallimur Colon. —396. Vulgo comma post rebus, et punctum post placeat ponitur, quod mutavit Burmann. —398. sic vos servasse Colon. et Oxon. quod recepit Drak. Vulgo sit vos servar. Τὸ sit cum Lef. retinui, suadente Burm. Sat Fabio cives servasse triumphi est, vel Stet F. cives s. triumphus suspic. N. Heins. coll. v. 224: sic, h.e. nil movendo, cunctando, restituit Lenz, pro sit. —400. has nobis erit hæc tibi gloria reddi conj. N. Heins., et aliud præterea mendum latere putabat, quum τὸ gloria jam præcesserit: vobis Colon. et se pro tibi, ut sed in R. 2, unde sat refinxit Lefeb. Mihi in mentem venit legere hos nobis, erit hæc si gloria redde, etsi vulgata quoque ferri potest. —401. hunc, non huic, scripti. —408. monitus ed. Dausq. vitiose.
411. intrarat scripti et R. 2. Vulgatum intrabat servavit Lefeb. qui v. 412, tortus tacite reposuit ex ingeniosa et admodum probabili emend. N. Heins. quem vid. ad Val. Fl. IV, 657, et ad Catull. LXV, 13. Possis et motus scribere. —413. vitrei se sedibus antri... emersere conj. N. Heins. quem cf. ad Ovid. Fast. III, 367. Id recepit Cell. et prob. Draken. Conf. sup. ad v. 355. —415. At Put. unde Ut suspic. N. Heins. —416. perculsa e scriptis et R. 2, recepi, non inprob. Drak. Vulgata lectio percussa præferenda videbatur N. Heins. Sed vid. ad II, 213. —417. properæque fluunt volebat N. Heins. coll. III, 412; limina, h.e. antrum Protei, non litora, quæ vox modo præcesserat, omnes scripti. —418. Teleboum regna ex emendat. N. Heins. recepi cum Lefeb. vid. not. Teleboa Oxon. Vulgo Teleboi, quod ex Telebou ortum videtur. Telebois non male corrig. Dausq. et sic tacite edidit Cell. —421. despectat emend. N. Heins. prob. Drakenb. Vulgatam scripturam Lefeb. defendit his verbis: «Inepte Heins. despectat. Non capit. Rejectat verbum grave pro rejicit, repellit, objiciendo cautes. Fucum sibi facit Drak. qui hanc emend. probat, et absurde citat Stat. Th. II, 35, nam illi stat sublimis recte præcedit despicit: at in Silio quomodo despectabit, qui conditur in imo antro»? Inconcinna certe verba objectis rejectat, et incondito ad aurem sono. Forte leg. receptat, vel reflectit; nisi malis Cautibus obversis. Cautes vero objectæ sunt forsan utrimque sibi obpositæ et procurrentes, ut ap. Virg. Æn. I, 160 sq. et III, 534. Ceterum Silius h.l. expressit Virgil. Ge. IV, 422.
425. At primus dedit Nicander: Et vero Wolf. in Basil.
428. Cymothoe ex c. Tell. et R. 2, recepit Lefeb. Conf. III, 58. —430. obsessaque Put. unde obsessaque l. nautis conj. N. Heins. et v. 434, Calpes antra, h.e. antrum Phorcydis et Gorgonum ad Calpen: quod probat Drak. et recepit Lefeb. Conf. ad II, 59. Sed vulgata lectio doctior, et per adpositionem explicanda videtur. Pœnis pro nobis malebat Withof.
435. evolvens, h.e. exponens, corrig. N. Heins. coll. v. 494, suffrag. Drak. quum involvere futura significet, verbis obscuris et intricatis ambagibus ea prædicere, et Proteus non obscure h.l., sed clare, ut semper, vaticinetur. Male, judice Lefeb. cujus hæc nota est: «Ineptissime evolvens Heinsius; non capit. Dic, connectens præterita et futura, incipit a præteritis, et tandem reserat futura.» —437. Ide rescripsit Lefeb. ex auctoritate codicis, nescio cujus, unde et v. 465, Iden edidit. —441. curru et mox liti emend. N. Heins. Sed recte olores currus jungit Drakenb. et servasse pro observasse positum adcipit, vid. ad III, 380. —443. corytos, non coritus, Oxon. et Put. cum priscis edd. coritos R. 1, et Med. —447. Vulgo post Purpureos distinguunt, et tum capilli purpurei sunt pulchri, ut πορφύρεαι χαῖται ap. Anacr. XXVIII, 11 et al. vid. sup. not. ad v. 195. Sed purpureos amictus jungebat N. Heins. et ingeniose conj. cesto, vel cesti pro vestis, probb. Drak. qui maxime in hoc judicio Venerem cesto opus habuisse putabat, ut nempe magicis ejus illecebris animum Paridis in suas partes pelliceret. Notus est κεστὸς Veneris, cingulum, ex locis class. Hom. Il. ξ, 214 sqq. et Claud. de nupt. Hon. et Mar. 124 sq. Conf. Heins. ad Claud. nupt. Pall. et Celer. v. 6; Broukh. ad Tibull. I, ix, 5; Rigalt. ad Onosandr. p. 25; Alberti ad Hesych. T. II, p. 239, et Winckelm. Gesch. der Kunst P. I, pag. 198. Sed ex vulgata scriptura eadem, puto, sententia exoritur; vid. not. et Virg. Æn. I, 404; ubi conf. Heyne. In alia omnia discedit Lefeb. qui hæc adnotavit: «Nil intellectum hic Heinsio et Draken. 1º Referunt purpureos ad amictus; sed p. crines sunt croceæ comæ in Ovid. A. A. I, 530; citante Cl. Ruhnken. ad hymn. Pseudhomer, v. 177, ubi χαῖται κροκηΐῳ ἄνθει ὁμοῖαι. 2º Legendum erat vestis amictum, pleonast. ut tegmine vestis I, 673, pro veste. 3º Religabat valet hic solvebat, vel ut in Ovid. A. A. I, 529, recingebat, laxabat. Hoc sensu diserte occurrit in Catull. LXII, 84; (ubi v. 76, voce resolvens explicatur) ej. Argonaut. v. 174; Horat. Od. II, ii, 24; coll. Virg. Æn. I, 320, 323. 4º Frustra vult Heinsius cesti. Sat intelligitur jam poeta verbo religare. 5º Incaute Drak. vult, ut Venus cingatur suo cesto. Nam traditio mythica nos docet, Deas tres ipsas Pastori omnino nudas patuisse. Nec aliud dicit Prop. II, ii, 14. Jam vero quare zona sine tunica? Nec aliud exhibet numisma in Drak. ære incisum. Alia plura adferre possem e sola historia Augusta Itali Angeloni, in qua Venus victrix nuda sine zona occurrit, licet semel cum tunica, et cincta, manu pomum gerens, ut amictum subtilem induta, sed sine zona, in magno marmore, quod Draken. incidi curavit: sed hoc pudoris ergo factum a sculptore.» Vid. numum ap. Morell. specim. rei numar. tab. XI, et marmor ap. Beger. Spicileg. Antiq. p. 135. Nudæ etiam, Gratiarum instar, sunt Deæ in lapide Maffei Gemme antiche, T. IV, t. 2, et apud quosdam poetas, quos Spanh. ad Callim. H. in Pall. v. 53, laudavit; sed, teste eodem, amictæ, seu stolatæ in aliquot monumm. antt. Vid. v.c. Begeri Thes. Brandenb. T. I, p. 43, et Montfauc. Antiq. expliq. T. I, P. I, pl. 108. Id quoque a poetis tradi solet, et Palladis certe verecundiæ magis convenit. Præterea verbum religare sensu solvendi non nisi ap. Catull. reperitur, et vulgaris ejus vis huic loco satis apta est. Plura ad observatt. Lefeb. respondere, nec vacat, nec opus est. Ceterum vesti conj. Schmid. —453. Si modo maluerit N. Heins. et v. 455, victoria nostram Cypron. —457. De, non Et, Col.
458. hic R. 1, 3, Parm. Med. non inprob. N. Heins. unde id recepit Drak. Ille tamen conj. hoc, hac oratione; hic vero his, quod et nobis in mentem venit. Possis et Dumque his aligeros inflat. Vulgo hæc; quod Dausq. exponit τάδε, coll. Virg. Æn. VIII, 433. Marsus Cupidinibus instando hæc dicit. —461. Involvit quotquot noti sunt libri, Involvi est ex emendat. Gronov. Obss. I, 17, et N. Heins. qui tamen comta manu maluerit, tamen Oxon. et omnes editi, præter Basil. Colin. et Dausq. qui comam habent, non comta tamen conj. Barth. Adv. I, 13. —462. Connivens refinxit Nicander, et v. 464, jussas silvas, de quo vid. ad VI, 498. —465. Idem, non Idam, scripti, unde Iden reposui, suadente N. Heins. quod et tacitus fecit Lefeb.
473. Vulgg. Troja est. Sed secutus sum cod. Col. et Ox. qui verbum substantivum omittunt. —474. unda antt. edd. —476. ponto innabunt, non innabunt ponto, Colon. ponto vivent R. 1, Med. et al. —477. limine conj. Burm. ad Ovid. Am. II, vi, 1, notante Cl. Ernesti. —480. Sasonis, non Sassonis, Col. ut etiam IX, 469, et ap. Plin. III, extr. Mel. II, 7; Lucan. II, 627; V, 650; Æthic. et in Tab. Peuting. Σάσων dicitur Polib. V, 110, et Strab. VI, p. 194; Σασών Scylaci p. 10 et 22; Σασὼ Ptol. III, 13. —486. Multaque, non Multa quoque, Col. et Ox. lugebit, vel potius turgebit (ut tumidus v. 481) emend. N. Heins. Sed vid. not. —Mataurus Col. ut et VIII, 449; XV, 559, et, quos N. Heins. laudat, Mel. II, 4, in MSS., Stephan. Μάταυρος πόλις Σικελίας, Gruter. p. clxi, et Antonin. in Itiner. Mataurum flumen. Sed Μέταυρος dicitur Strab. VI, p. 177; Livio, Plinio, Horat. Claud. Lucano et aliis. Conf. ad IV, 187. —487. in furto Col. quod recepit Lefeb. Hinc Jovis e furto, vel Ille Jovis furto hinc g. suspic. N. Heins. et v. 490, torquentem.
496. mente pro mentem conj. Cell. et ex ed. Gryph. recepere Drakenb. et Lefeb. auctore N. Heins. Imo κατὰ mentem: quod certe minus durum est, quam si copulam et suppleas cum Cell. —497. nec Pœno deerat ex Colon. recepit Drakenb. et impense arridebat N. Heins. qui male comparabat Valer. Flacc. lib. II, vers. 314. Equidem explicarem: nec pascere Pœno deerat, scilicet facultas, de quo vid. ad VI, 10. Sed aptior hoc loco vulgata lectio, quam reduxi cum Lefeb. Nec deerat pascere, vel quin, vel quo minus pasceret; nil intermisit, quo pasceret, nutriret, aleret perversam pugnandi cupiditatem, qua Minucius flagrabat. Locutio passim obvia, v.c. XI, 50; apud Prop. I, xvi, 7; Liv. XXVIII, 8, pr. Tac. Hist. IV, 11 (nec deerat ipse complecti in vulgg. edd.) et Ann. XIV, 39; Pœnos Oxon. Pœnum Put. furorem, scilicet bellandi, Col. R. 2; Benes. Conf. not. ad I, 32. Vulgo favorem, scilicet militum et vulgi, quem Minucius sibi conciliaverat, de quo vid. Liv. XXII, 25, extr. 27, pr. Polyb. III, 103. Sed alterum præstat. —503. sinuato captivum omnes scripti, sinnato c. R. 2, summato c. Med. Ducens summato c. R. 1, Ducens hamato c. ad l. ferro Parm. et Benes. Vulgata scriptura Ducit captivum sinuato, cujus auctor metro haud dubie metuebat. Sed vid. ad III, 495; vel potius ad VI, 226; et X, 182, ubi eadem iterantur. Ed.
509. Vagina insuetos enses Ox. et Put. —510. et exstat in scriptis, R. 1, Parm. Med. Vulgo omittitur, prob. Lefeb. —513. Tum opinor; vid. ad VI, 299. —514. luerint malebat N. Heins.
516. Ita distinxi cum Drak. suadente Burm. Vulgo æquantur, penitus cernebat, etc. Spernebat emend. N. Heins. Non male. Sed Cedebat verbis expers irarum aptius videtur. Pro cernebat, Withof. conj. cedebat, vel temnebat. Nec tamen plane respuebat vulg. lect. coll. sup. v. 268 sq. —523. Minuci (nam Minici N. Heins. mendose scripsisse suspicor) Colon. ut semper. Vulgg. Minuti, vid. ad vers. 386.
528. vallique Colon. et Tell. Vulgg. nulloque, ut Ausonius sit Minucius, non Fabius. Male! —531. tempora, non tempore, Colon. —532. Non sperata tibi, vel Nunc sperata diu, maluerit N. Heins. Tam pro non legendum recte, opinor, putabat Withof. —533. quando ex R. 2, recepit Lefeb. —534. Detergere ed. Drak. vitiose.
538. quinam, non quisnam, Col. et Ox. Cf. ad II, 645; dolebit, vel docebat conj. Dausq. invita Minerva. —540. Quas dignum est scripti. Vulgo Quas dignum. Sed Quas dignus, scil. dare, ἅς ἄξιος δοῦναι, ex R. 1, recepit Lef. Non male! —542. Libyca rostra R. 1. —545. Discant R. 1 et 3, Parm. Med. Sed vid. not. In vulgg. edd. ante Drak. distinguitur Sciscant, imbelles magna, etc.
549. obolenda Col. —551. non Col. et R. 2; minorem scripti. —Mox (v. 552) si sunt iidem et priscæ edd. ut I, 602, 647; X, 270, al. Hæc omnia in contextum recepit Lefeb. suadente N. Heins. qui tamen frustra nonne emendabat: nam non centies interrogative pro nonne occurrit. Tum sensus est: Nonne plebs in eo, quod minorem mihi æquavit, haud peccasse videbitur, sed ego potius hac ignominia dignus ero, si talis mihi mens est? minore antt. edd. Secutus sum Drak. qui vulgatam lect. servavit, nisi quod sunt reposuit, et post minori, non post æquavisse distinxit. Idem tamen probat lectionem MSS. quia Romani non majorem minori, sed minorem majori, Minucium Fabio, æquaverint. Hæc nimis subtiliter dicta agnoscit Ernesti, et monet, verba nostra in universum de potestate imperatoria æquis inter utrumque partibus divisa intelligi posse, coll. v. 515, et interrogationem illam frigere. Ceterum omissio subjecti h.l. dura est. Forte leg. plebs æquavisse... corda. —558. cursu Intrares? exin tibi, etc. volebat Dausq. Sed exsul h.l. δεινῶς dicitur Camillus, qui post exsilium triumphavit. —562. Mutassent solium conj. N. Heins. quam ineptam esse conject. monet Withof. et duplex que eleganter poni, exemplo Virgil. Æn. II, 56. —564. feramus, Ac celeremus opem tacite rescripsit Lefeb. —565. Jamjamque immixta suspic. Scalig. et sic Puteol. cum edd. Marsi et Cell. —566. concursus primum edidit Nicander. Sed nostram lect. magno eruditionis adparatu et exemplorum numero stabiliunt N. Heins. et Drak.
571. Post Africus comma, et post torquent colon posuit Lefeb. —574. raptum, non raptim, scripti et R. 1 a m. sec. —575. tantum pro prorsus refinxit Nicander. Sed præstat τὸ prorsus, quod etiam ex VIII, 328; XI, 153, 237, et XIV, 511, defendit N. Heins. qui v. 579, uni maluerit.
584. Hausurus, non Hausturus, Col. et Put. Ausurus Ox. sine adspiratione; conf. ad XVI, 11, et Intpp. Virg. Æn. IV, 383. —585. parvo c. Put. R. 1, 3, Parm. Med. Hinc parvo discrimine emend. N. Heins. quem vid. ad Ovid. Metam. VII, 426. —586. pæne pro mente conj. idem. Sed potior est vulgata. —590. Vulgo post aciem et extima distinguunt, quod mutavi, quia mentem poetæ hanc puto esse: Pœnos, modo claudentes aciem Minucii, nunc clausos ipse tenet, extima h.e. extremos hostes, vel a tergo cingens. Ego vero vulgatam distinctionem restitui, et jure, opinor. Ed. —595. Aversumque, non Adversumque, scripti. Recte: nam a tergo hostem adoriebantur. —596. juvenum Colin. D. Heins. et Dausq. —597. bellans opinabatur N. Heins.
598. Thurin, non Turin, Col. R. 1. Med. Beucen Col. Narin, non Marin, Col. Put. R. 1, 3, Parm. Med. unde recepi. —599. nisumque conj. N. Heins. Mahalcem Colon. Vulgo Maleon. —601. consternit Marsus et post eum alii. —602. Thulim e scriptis recepi; Tylin et Thylin in editis. —604. Monesum alii. —606. consedit letifer i. ex Colon. reposuit Lefeb. qui vulgatam frigere putat. Sed vid. ad I, 540. Poeta forte scripserat cui sedit, et hinc librariorum pars consedit, alii sedit cui.
612. trepidoque solo Colon. non inprob. N. Heins. ut solum pro planta pedis positum sit. —616. campo Colon. quod recepit Lefeb.
618. juventus Syllæque C. jungit idem. Sed plures potius horum nominum juvenes, quam omnes, quibus Sylla et Crassus præerant, milites intelligendi videntur, quoniam non nisi clarissima nomina memorantur. Syllæque Crassique quatuor scripti, R. 1, 2, 3, Parm. Med. Vulgata lectio Sylla ruunt Crassusque redolet interpolationem ejus, qui ignorabat, syllabam finalem, per se brevem, sequentibus duabus, vel tribus consonis, modo corripi, modo produci; conf. ad XVII, 547, et Draken. ad IX, 575, ubi laudat Gifan. Ind. Lucret. v. E longum ob Cr. Barth. ad Claud. bell. Gildon. v. 136, ad Calpurn. Ecl. II, 32, ad Stat. Silv. I, vi, 10, et Advers. XXIII, 4; Intpp. Virg. Æn. XI, 309, et Culic. v. 193; Voss. Gramm. II, 15, et Zinzerl. diatr. promulsidi crit. subjunctam. Adde Dorville ad Chariton. p. 184. Idem quoque nonnunquam fit, etsi plures consonæ non sequuntur, ob cæsuram. Conf. simil. vers. Virg. Æn. XII, 363. —619. Furnius, non Fannius, scripti. Notus est Furnius ex Horat. Sat. I, x, 86, et alius ex Cic. ad Div. X, 1 et 6. Clara vero et gens Fannia fuit. —620. fovebant conj. N. Heins. —621. Spectari Col. Vulgo inibant Spectati Fabio, omisso v. 620, quem ex c. Col. revocavit Modius. —631. decora juventæ, ut ap. Virg. Æn. IV, 559, putabat N. Heins.
642. aenis, non ahenis, Col. et Ox. vid. ad V, 606.
643. exscidere ex scriptis, auctore N. Heins. recepit Drak. quod tamen recte repudiavit, et ex comp. script. exscīdere ortum putat Lef. Veteres dixerunt, vel exscindere, vel excidere (quod ex præp. ex, et verbo cædere compositum est) non exscidere: unde enim tum litera s? Neque huic verbo respondet τὸ abscidere, de quo vid. ad III, 552. —645. brevibus gyris emend. Gronov. gustu ad Stat. p. 374. Non male; cf. Broukh. et Heyne Obss. ad Tibull. IV, i, 93, 94, et loca, a Drakenb. adscripta, inf. ad XVI, 489; Senec. Hippol. v. 313, et Thyest. v. 841; Ovid. Met. II, 517; Lucan. III, 554; Add. Cic. Or. III, 19; Colum. X, 226, et Stat. Silv. IV, vii, 3. Sed vid. not. —646. post, non per, Col. Tell. R. 2, Benes. —650. subjecta priscæ edd. Male! —651. Umenti Col. unde Humenti tacite rescripsit Lefeb. etsi forte rectius, vid. ad II, 469, et III, 522; Viventi in aliis.
658. versu, tramittit, non cursu transmittit, Col. —659. transfossus, non transfixus, Col.
662. Carmelus, non Charmelus, scripti et priscæ edd. —663. Bagrada, non Bragada, scripti, ut I, 407, et VI, 141. Mox iidem Nubæ, non Jubæ, ut III, 269. —668. fugæ Col. et Tell. fuga, Ox. Put. et R. 2. Vulgo fugam suadente, etc. —669. in et mox occultabat, non et... occultarat, scripti et priscæ edd. —671. Hampsicus Col. Vulgo Nampsicus, vel Napsicus, Amsychus conj. N. Heins. —674. viscata emend. jam Barth. Adv. I, 13, quod N. Heins. et Drak. probarunt, et recepit quoque Lefeb. Sic viscata virga dicitur Ovid. Met. XV, 474, et Varr. R. R. III, 7; pinguis virga Martial. IX, 54; viscati viminibus Petron. c. CIX. Sed vulgata lectio forte non mutanda, quia doctior est, et poetæ epitheta verbis, ad quæ propr. non spectant, jungere solent. —676. Substructa, Colon. Substracta, Tell. et R. 2. Vulgo Subtracta.
682. Hæc est lectio c. Colon. quam etiam confirmant reliqui scripti et R. 2, nisi quod pro Tunger in Put. nigris, in ceteris niger exstat. Vulgo Terrificus nigris p. Maurus. —683. furvi pro fulvi cum Cell. Draken. et Lefeb. reposui ex emendat. Dausq. et N. Heins. quem vid. ad Ovid. Met. III, 273; conf. sup. ad V, 220. —686. arrectis conj. N. Heins. Sed vid. ad II, 668. —689. Hennæa, non Ætnæa, scripti. Conf. ad I, 93.
696. Ferrata calce, h.e. calcaribus, non Ferrato c., scripti, ut etiam XIII, 169, et XVII, 5. Conf. Ernesti Clav. Cic. Intpp. Virg. Æneid. XI, 714, et, quos Draken. laudat, Nonius h.v. Voss. art. Gramm. III, 34, et Davis. ad Cic. Tusc. Qu. I, 8. Mox forte leg. effusæ largus habenæ, vel effusam l. habenam. Conf. Intpp. ad Lucan. VII, 225. —698. cassa scripti, R. 1, 2, 3, Med. Mars. Benes. conf. Heins. ad Ovid. Fast. VI, 406, grandi Junt. Ald. Gryph. Nut. crassa Mart. Herbip. Basil. et al.
705. Ac scripti. —707. multum labente mavult N. Heins. et v. 710, instimulans. —712. arvis scripti et R. 2, unde reposui pro vulg. agris. —713. Tum leg. videtur; vid. ad VI, 299; Marte paterno conj. N. Heins. et v. 719, cursim, et v. 722, ejectat coll. Virg. Æneid. V, 470. Vulgata lectio arte paterna etiam Withofio non displicebat coll. VIII, 12; Hor. Od. I, xii, 9; aliisque simillimis locis, quæ laudavit in Spec. ad Guntheri Ligurin. p. 17. —723. Tyriis pro terris Ox. et Put. turmis ingeniose emend. N. Heins. quod recepit Lefeb. Sed præstiterit, opinor: Tum demum tetræ,.... Stygiæ tandem f. t. ut gradatio sit, vel, τὸ Stygiæ interpretam. τοῦ tetræ. Alioquin verba demum et tandem minus apta esse et languere videntur. —729. cognoscere ex c. Tell. et R. 2, reposuit Lefeb. Sed nihil interest.
731. Colles Col. et Put. Collis ἀρχαϊκῶς scripsi, unde vulgata lectio Collibus orta videtur. —735. memorabant, non memorabat, Col. et Oxon. —736. dissederat Col. h.e. diversis locis sederat, separatus fuerat; discederat Put. dissiderat malit Lefeb. ut insiderat V, 3. Vulgo discesserat. —737. revocato, non revocati, Col. —741. Tænarias olim conj. N. Heins. et postea Pæne atras... umbras, ut apud Hor. Od. II, xiii, 21. Utrumque nimis abit a vulg. scriptura, quæ etiam non minus venusta est. Cf. sup. v. 586 et 688. Sic et perpetuæ u., perpetua, æterna, longa nox; vid. Drak. et Ind.
747. properantibus conj. Livineii, a Cortio et Ernesti notata.