Ergo inter Tyrias, facibus ceu subdita, matres

Clamat, «Io conjux! quocumque in cardine mundi

780

Bella moves, huc signa refer: violentior hic est,

Hic hostis propior! tu nunc fortasse sub ipsis

Urbis Dardaniæ muris, vibrantia tela

Excipis intrepidus clipeo, sævamque coruscans

Lampada, Tarpeiis infers incendia tectis.

778. facibus subdita, propr. facibus subditis, igni admoto combusta, unde clamat; vel simpl. pro incitata sc. furore, ut faces subjicere invidiæ, bellis, etc., et subdere ignem seditioni Liv. VIII, 32: vel subdita, subjecta, permissa, adeoque stimulata facibus, h.e. ceu Mænas, quæ adcensis facibus noctu per montes ac nemora cum clamore discurrit. Ejusmodi certe faces contextui aptiores sunt. Cf. V.L. —779 seq. Tota oratio spirat furentem ac bacchicum mentis fervorem, quo instincta Imilce in absentem maritum acerrime invehitur; et gravissimæ indignationis adfectum, qui, elevata herois laude ac gloria, tenerrimos paterni amoris sensus agitat et v. 787 sq., cum amara inrisione permiscetur; sed, quod minus exspectes et probes, nimis abrupte v. 791, (ubi τὸ porro ῥητορικῶς magis, quam δεινῶς dictum) ad pios philosophicosque, etsi præclaros, sensus descendit, quibus enthusiasmi impetus, qui subito v. 796, iterum effervescit, interrumpitur. —Io conjux, ut Io Bacche! cf. ad V, 634, in V.L. —cardine mundi, plaga, seu regione. —781. propior tibi, tanquam patri; ad te magis spectat. —782. vibrantia se, vibrata; vid. ad I, 539.

785

Interea tibi prima domus atque unica proles

Heu! gremio in patriæ Stygias raptatur ad aras.

I nunc, Ausonios ferro populare penates,

Et vetitas molire vias! I, pacta resigna

Per cunctos jurata Deos! sic præmia reddit

790

Carthago, et tales jam nunc tibi solvit honores!

Quæ porro hæc pietas, delubra adspergere tabo?

Heu primæ scelerum causæ mortalibus ægris,

Naturam nescire Deum! justa ite precari

Ture pio, cædumque feros avertite ritus.

788. molire vias, ut ap. Virg. Æn. X, 477, et VI, 477; ubi vid. Heyne. —vetitas, vid. ad III, 501. —pacta resigna, irrita fac, rumpe, propr. sigillo ablato. Schmid. adcipit pro simpl. signa, firma. —789 sq. Vis verborum sic et tales voce et gestu declaranda.

791. Notum est, priscos homines sanguinis effusionem religioni habuisse, iisque morem fuisse θεοὺς καρποῖς, h.e. ἀπαρχαῖς ἀγάλλειν, hisque frugum primitiis ac libaminibus solum deinde tus sine hostiis addere. Cf. loc. class. Ovid. Fast. I, 337... 454, et IV, 409 seq.

792. ægris mortalibus, ut ap. Virg. Ge. I, 237; cf. ad I, 85, in V.L.794. Ture pio, quo pietatem in Deos testamini, ut ap. Tibull. II, ii, 3; III, iv, 10, et Virg. Æn. IV, 637; V, 745.

795

Mite et cognatum est homini Deus: hactenus, oro,

Sit satis ante aras cæsos vidisse juvencos;

Aut si, velle nefas Superos, fixumque sedetque,

Me, me, quæ genui, vestris absumite votis.

Cur spoliare juvat Libycas hac indole terras?

800

An flendæ magis Ægates, et mersa profundo

Punica regna forent, olim si sorte cruenta

Esset tanta mei virtus prærepta mariti?»

795. Conf. Intpp. ad Act. Apost. XVII, 28, 29; Dausq. citat Cic. Leg. I, 8; Epictet. I, iii, 9; Polyb. Ecl. 25, et al. —hactenus, id tantum, sit satis; sufficiat certe animalia, non homines mactasse. Conf. XIII, 270, et IX, 347, ubi Drak. laudat Gronov. Obss. I, 15, et Obss. in Script. Eccles. c. 22. Lefeb. qui vers. 791, tabum etiam de sanguine humano intellexerat, h.l. vertit: contentons-nous à l’avenir de n’immoler que des animaux sur les autels. Ernesti toto h.l. non victimas humanas, sed in genere cruenta sacrificia reprehendi putat, quoniam his sublatis et illæ tollantur, ideoque jungit hactenus sit satis, hoc sensu: desinite nunc tandem cruentis sacrificiis Deos colere; aut si firmiter vobis persuasistis, Superis tale nefas placere posse, me immolate. Neuter mihi quidem sententiam suam persuasit. —797. nefas, nefaria hæc sacrificia, sc. humana. —fixumque sedetque, cf. Virg. Æ. IV, 15. —798. absumite, perdite, mactate, vestris votis, victima vota, vel votorum, quæ fecistis quorumque rei estis, solvendorum causa. Cf. Virg. Æ. III, 279, et ibi Heyne.

799. hac indole, hoc puero tantæ indolis.

800. Ægates, ut I, 61. —mersa Punica regna, jactura tot navium hominumque, qua simul imperium maris nobis ereptum, et populus nomenque Pœnorum ad internecionem prope redactum est. —802. virtus mariti, ut μένος Ἄρηος, etc., vid. ad v. 599.

Hæc, dubios vario Divumque hominumque timore,

Ad cauta inlexere Patres; ipsique relictum,

805

Abnueret sortem, an superum pareret honori.

Tum vero trepidare metu vix compos Imilce,

Magnanimi metuens inmitia corda mariti.

803. Hæc, verba. —804. cauta, consilia. —ipsique, Hannibali. An ut αὐτὸς ἔφα?

His avide auditis ductor sic deinde profatur:

«Quid tibi pro tanto non inpar munere solvat

810

Hannibal æquatus Superis? quæ præmia digna

Inveniam, Carthago parens? noctemque diemque

Arma feram; templisque tuis hinc plurima faxo

Hostia ab Ausonio veniat generosa Quirino.

At puer armorum et belli servabitur heres.

815

Spes, o nate, meæ, Tyriarumque unica rerum,

Hesperia minitante, salus, terraque fretoque

Certare Æneadis, dum stabit vita, memento.

809 seq. Oratio bene convenit ingenio Hannibalis, quod in gratia quoque referenda superbiæ indicia prodit. —810. Hannibal æquatus Superis, quod divina res et sacrificii causa ejus arbitrio permittitur; Cellar. coll. Plinio, Epist. I, 7, pr. Non male. Confer tamen ad v. 803, in variis lectionibus. —813. ab Ausonio Quirino, a populo Romuli, h.e. Romano.

817. stabit, vid. ad II, 639, in variis lectionibus. —certare memento, confer ad III, 118.

Perge, patent Alpes; nostroque incumbe labori.

Vos quoque, Dî patrii, quorum delubra piantur

820

Cædibus, atque coli gaudent formidine matrum,

Huc lætos vultus totasque advertite mentes.

Namque paro sacra, et majores molior aras.

Tu, Mago, adversi conside in vertice montis:

Tu lævos propior colles adcede, Choaspe:

825

Ad claustra et fauces ducat per opaca Sychæus.

Ast ego te, Trasymene, vago cum milite præceps

Lustrabo, et Superis quæram libamina belli.

Namque haud parva Deus promissis spondet apertis,

Quæ spectata, viri, patriam referatis in urbem.»

820. formidine matrum, præclare pro cædibus et sacrificiis, quæ matres potissimum horrent et reformidant.

822 seqq. Color orationis fere ut apud Virg. Æneid. XI, 515 sq. —sacra majora, stragem Romanorum.

823... 827. Conf. Liv. XXII, 2, et inpr. 4; Polyb. III, 82, extr. —823. mons et colles sunt montes Cortonenses, cf. ad v. 720. De Sychæo et Choaspe, cf. III, 245, 317. —825. claustra et fauces, angustiæ saltus et montium. Cf. V, 42 sqq.

826. vago milite, expedito. —827. libamina belli, cf. v. 822.

828. Deus promissis spondet apertis. Confer v. 722 sqq., 733 sq.829. viri, legati.


Liber IV: Variæ Lectiones

4. Ita in c. Col. legitur; Herculeo labori in mentem veniebat N. Heins. jactatum fama Put. jactantem fama ed. Lefeb. operarum haud dubie incuria. Vulgo jactatur fama. —5. diro c. i. motu malebat N. Heins. —7. aures ant. ed. Veneta, prob. N. Heins. Cf. ad II, 580. Vulgatum confirmat Drak. similibus locis Val. Fl. I, 743; II, 122; V, 273; et inpr. Virg. Æ. IV, 187. Cf. not. ad III, 436. Schmidio videtur elegans esse traductio ab ariete, qui propr. quatit muros. —8. verum rumorem placebat aliquando N. Heins. coll. Claud. Eutrop. II, 470. —13. niveumque... coni (φάλου) decus, Colon. et Tell., h. cristas, seu jubas, λόφον, ut gloria coni ap. Stat. Th. VIII, 706, et inf. X, 400. Vulgatam lect. juvenumque, quæ errore typogr. in ed. Lefeb. remansit, prob. Dausq. (qui tamen juvenesque malebat) et Barth. quod juvenes armorum ornatu maxime (an vero et soli?) capiantur, nec omnes cristæ nivei coloris fuerint. Neuter vidit, niveum esse epith. ornans, ut II, 399; ap. Stat. Th. IV, 130, al. reposti frustra volebat N. Heins, quum conus, non galea reponatur. —15. revocantque Col. Ox. R. 2, h.e. reficiunt; vid. Gronov. Obss. II, 19; recoquuntque ingeniose corrig. Bentl. ad Hor. Od. I, 35, 38; prob. Drak. cui nostra lectio inaudita et ex antiqua scribendi ratione recocunt orta videbatur, quod firmari potest loco Virg. Æ. VII, 636. Vulgo renovantque; in quo Dausq. adquiescit, quum tamen novant modo præcesserit; recoquuntque novas conj. Lefeb. Male! —16. inultas emend. N. Heins. quia irrita vulnera subsequuntur. Sed ita ταυτολογίαν poetæ obtrudi monet Drak. —23. ast contra omnes libros scripsit Lefeb. ne admonito quidem lectore. —26. agris Col. armis Ox. 32. Sic vulgus (sc. facit); traduntque metus, vel Dira serunt, creduntque metu, vel Sic vulgus; crescuntque metus conj. Withof.

34. nec pervia, vel impervia saxu emend. Schmid. quum Alpes ut non perviæ semper jactentur, et, si perviæ sint, in iis non poni possit spes, Pœnum eas non transcensurum. Sed Alpes, quas Hannibal primus præter omnium opinionem pervias fecerat, decepere, quia eas hominibus impervias esse putaverant. —35. Decepere scripti et editi ante Martin. Herbipol., qui primum Accepere dedit. Conf. Gronov. Obss. III, 20.

40. gradu e Col. recepit Lefeb. et exponit erependo gradu, gravissant sur les roches; respiciens forte ad III, 529. Sed olim potius gradu scriptum, vel ultima litera voc. gradum a prima vocis seq. absorpta, judice Drak. 49. Sic conj. Dausq. Male! —51. prævectus corrig. N. Heins. ut et VIII, 126: non male; etsi vulgata quoque ferri potest, si suppl. ad, ut V, 204; XVI, 519 al. 56. Namque en tacite refinxit Lef. puncto post cohortes posito. —57. furore Adcensæ conj. Schmid. quod et nobis in mentem venit. Sed vid. not. —59. coluntur volebat N. Heins. habitantur Drak. quacumque vagantur Iberi Livineius. Contra vocari, audire, cluere pro esse, XII, 709 et al. poni, monet Lef. At vocari alicui simpl. pro ei esse nemo facile dixerit, sed potius pro vocari ab aliquo. Præterea non omittendum est, quid et quomodo hoc, vel illud vocetur, seu audiat. Vulgata itaque lectio omnino suspecta videtur. Withof. varia tentabat: locantur Iberis, vel vocantur Ibera I. T. n. tot agmina, vel morantur Iberi, seu Iberos, (h.e. Pyrenen aliaque, quæ ipsi superare timent) vel lavantur Ibero (ut V, 161, 271; IX, 185, 195), vel armantur Iberis (ut III, 224; XI, 144), vel occantur Iberis, vel denique cavantur Iberis, ut adludatur ad auri fodinas Hispaniæ. —60. numerosa, non nemorosa, Col. Ox. Parm. memor ausa per a. frustra conj. Barth. Adv. VI, 3; quum meminerit Hannibal, quid quisque et quovis tempore gesserit. —61. ferocem Col. prob. N. Heins. ad h.l. et ad Claud. Cons. Mall. Theod. v. 53. Vulgo furentem, non minus recte. —62. Alii rutulam, vel rutilam. Conf. I, 291, 584.

71. Transiliunt, discant Put. stet, vel mox et majus si scandere corrig. N. Heins. reclam. Lefeb., quia mutatio modorum passim sit obvia. —73. vestros, non nostros, Col. et R. 2. —74. fusa ed. Paris. Colinæi, errore typogr., quem D. Heins. et Dausq. fideliter descripsere. —78. nova num corrig. N. Heins. citra necessitatem. Conf. v. 72, 806, et quos Drak. laudat Perizon. Diss. de Dict. Cret. §. 40, et Bentl. ad Hor. Serm. II, iii, 166; vobis R. 2.

86. certamine Col. Put. Parm. Vulgatum certamina servavit Lefeb. Recte opinor.

88. fugientibus prisci tantum non omnes; nec opus tot exemplis, quot congessit Drak. fulgentibus R. 3, et alii recentt. probb. Barth. et Dausq. quia abeunte nocte splendor auroræ umbris intermicet. —89. duas horas conj. uterque Heins., h.e. vigilias. Sed hanc notionem incertam esse, et noctem apud Romanos quatuor vigiliarum fuisse, nec minus æstate quam hieme duodecim horas habuisse, docet Drak. conf. not. ad VII, 154 sqq.91. campi frustra emend. Burm. ob præc. collis: quasi poetam non deceret orationem variare.

98. capite Col. ut VIII, 275; XII, 169. Sed τὸ rapite, ut VI, 210, efficacius esse, monet N. Heins. ad h.l. et ad Ovid. Met. II, 603. —100. consors conj. N. Heins. et v. 101: dirimebat, adacto Quantum inp. valet deprendere, ut ap. Cæs. B. Civ. III, 51. Sed telum tormentumve, non nodum adigi, a Schmid. jam notatum video: et prendere Put.

105. limine R. 3; Parm. Med. non improb. N. Heins. Cf. eum et Burm. ad Virg. Æ. VI, 255. Sed quis unquam dixit, a medio limine solis venire? —106. ab honore scripti et editi ante Nicandrum, qui primus in h. dedit. —110. satiasve corrig. Dausq. quod prob. N. Heins. et recepere Drak. ac Lefeb. Recte, puto, quia saties, si dubiam lectionem loci Plin. VIII, 51, exceperis, non nisi ap. Juvenc. I, 637; III, 216, occurrit. —115. jactos volatus R. 3; lævos conj. N. Heins. h.e. a sinistra conspectos, quod felix augurium videbatur Romanis, ut a dextra Græcis. At lætum, seu faustum omen erat potius fuga accipitris, non aquilæ volatus; quod Drak. jam adnotasse video. —119. Præstringens ex Oxon. recepit Drak. auctore N. Heins. qui ubivis hanc scripturam intrudunt; vid. ad I, 358, et conf. v. 352; V, 24, 274; Virg. Æn. X, 344 al.

131. omina R. 3; Parm., Veneta tam Marsi quam Martini Herbipol., et Junt. probb. Heinsiis, Draken. et Lefeb. Vulgo læta omnia ut ap. Liv. XXXI, 7, et fœda omnia ibid. c. 12. —137. Ictum Col. Vulgo Letum; quod non minus probum. Dausq. interpretatur: vires leti inferendi perdiderat, ut contra dicitur hasta letum ferre, προπέμπειν φόνον; vid. not. —141. accepit Col. Vulgo recepit, quod Cell. exponit: hasta, jam invalidior spatio facta, non tam intulit cædem, quam recepit et admisit ex occursu Cati. —144. cunei opinabatur N. Heins. ut v. 516; I, 454; XV, 739; quum de equitatu etiam et copiis navalibus hæc vox adhibeatur a Claud. in Rufin. 52, et Cons. Hon. IV, 625; Stat. Th. V, 426, et inf. XIV, 540. Nihil muto cum Drak. —145. ultroque ruunt conj. N. Heins. Vulgatum contra eleganter dictum videbatur Barth. Adv. VI, 3, quasi ferentes ipsi ultro denuo ferant. —148. Cryxo ex emend. N. Heins. recepit Drak. Crixo scripti et edd. antt. In recent. Chrixo et Chryxo. Forte leg. Brixo, a Brixello, Boiorum opp. in Gallia Cispad. —150. Vulgatam distinct. membra Ipse tumens, atavi B. mutavit N. Heins. qui et atavis pro atavi, et mox in titulis legendum monuit. Prius recepit Draken. quem secutus sum; tumens satavi Med. —153. gerebat, non ferebat, Col. et Put. —156. rubrabat Ox. rutilabat ed. Nutii Antwerp.

159. et sociata conj. N. Heins. —densent scripti et priscæ edd. vid. Intpp. ad Virg. Georg. I, 248, 419; Æn. VII, 794; X, 432; XI, 650; XII, 264; Bentl. et Jani ad Horat. Od. I, xxviii, 19; Creech. ad Lucret. I, 393, et, quos Draken. laudat, Gifan. Ind. Lucret., Prisc. Gramm. VIII, p. m. 336; Heins. ad Ovid. Met. XIV, 369; et Fast. III, 820; ad Val. Fl. III, 207; VII, 629; ad Claud. Cons. Hon. IV, 325; et ad Prudent. Cathemer. hymn. V, 53. Vulgatum densant primus Wolf. Basileæ edidit. —166. arma Put. Vulgo ora, et quidam ore. —167. dumidi Colon. Numidæ emend. N. Heins. non improb. Drak. Tyrrhena R. 2; Tirena Put. Thyrrhene ed. Lefeb. —169. dum, non quum, scripti et priscæ edd. 174. Flexa scripti, ut ap. Ovid. Met. I, 98, et Fast. IV, 181; Virg. Æ. VII, 513; Sen. Œd. 733; Draken. Vulgo Fessa, prob. Dausq. ut sit viribus destituta, flatore ipso conatum destituente. Male! —175. ambos corrig. Barth. Adv. VI, 3. Sed ambo est ant. accus. ut XVII, 427, ubi Draken. laudat Serv. (add. Pier. et Heins.) ad Virg. Ecl. VI, 18; Ge. IV, 88; Æn. XII, 342; Gronov. ad Liv. VIII, 3; XXXV, 21. —176. Dat gladio Laurum conj. Barth. Sed gladius Lauro N. Heins. At nihil h.l. deest, modo subintell. ἀπὸ κοινοῦ occidit, vel simile verbum; vid. Gronov. l.c. —179. femore coll. I, 540, suspic. N. Heins. qui plura exempla congessit ad Ovid. Met. XV, 162. Sed τὸ per ad utrumque substant. referri potest; per nuda Col. et R. 2; quod recepit Lefeb. non improb. N. Heins. —180. et, quod in Put. est, vulgo omittitur. —182. tepido Col. et Ox. Vulgo trepido, vulgari variatione. 186. Remulum Parm. Junt. Ald. Gryph. Nut., ut apud Virg. Æn. lib. IX, v. 360, 593, 633; XI, 636. Vulgo Romulum. —187. Tyburtes Dausq. Lefeb. et alii. Magios e scriptis, R. 3, et Parm. revocavit N. Heins. Vulgo Tiburtes magnos. Poeta autem, ut v. 184, gentem Tulliam. ita h.l. fratres Tiburtes respexit, Tiburnum, seu Tiburtum, Coram et Catillum, seu Catilum, Amphiarai filios, olim bello Æneæ claros, et Tiburis (Tivoli) prope Anienem conditores, de quo conf. v. 224, 225; VIII, 364; Heyne Exc. VIII, ad Virg. Æn. VII, 670 sqq. Cluver. Ital. ant. p. 958; Solin. c. 2; Jani ad Horat. Od. I, vii, 13; xviii, 2; II, vi, 5; Hispellatesque M. Et Clanium conj. N. Heins. et recepit Lefeb. Metaurum Colon. Mataurumque Put. vid. ad VII, 486. Vulgo Metaurumque. Tum versus est hypermetros, ut XVII, 400, et passim ap. Virg. Ovid. aliosque. —188. Clanium Col. vid. not. ad VIII, 535. Davium R. 3; Parm. Med. Vulgata lectio Damum debetur Marso; meditatum emend. Barth. Adv. VI, 3, et recepit Lefeb. ut non ad Cryxum, sed ad Clanium referatur, qui, dum ferire dubitat, ipse ictum recipit. Non male, judice etiam Drak.

191. omni volebat Modius. 198. sancire conj. N. Heins. —206. Ligaunus scripti. Licaunus et Lycaunus in editis. Lygaunus ed. Lefeb. qui Celticam putat esse vocem, quæ nigrum et corvum significet. 209. dextra scripti, R. 3; Parm. Med. Sed læva frenum regi monet Drak. coll. v. 416; Sen. Hippol. 1259, et Barth. ad Stat. Silv. I, i, 37. Has autem voces sæpius a librariis permutari docet Gron. ad Sen. l.c. et ad Liv. XXXIII, 9. At manus quoque simpliciter dextra dicitur. —213. Vesegus Ox. et Put. Vesogus Parm. Vulgo Vesagus, et Vosegus Colon., quem secutus sum, etsi admodum probabilis est emend. N. Heins. Vogesus, quam Drakenb. et Lefeb. recepere. Corruptela forte inde orta, quod Vogesus Galliæ mons, unde nomen ductum videtur, scriptoribus medii ævi, v.c. Venant. Fort. VII, 4, et Gregor. Turon. Vosagus et Vosacus dicebatur. Apud Cæs. B. G. IV, 10, Vosego exstat in ed. Junt. et Oudend.

220. Coræque... decus malebat N. Heins.; et v. 223, Indutosque humeris; audacter et frustra; nam simul pendet a verbo trahis. —224. taciturno murmure Oxon. Put. R. 3; Parm. Med. prob. Barth. Adv. VI, 3. Id quominus in contextum reciperem, vix mihi temperare potui. Vulgatam quidem lect. firmat Draken. auctoritate c. Colon. et ipsius Silii, qui inf. XII, 539, leniter sine murmure labi Anienem memorat. Sed is locus, nisi argutari velis, cum nostro facile conciliari potest. Præterea idem fluvius variis sæpe locis sine et cum murmure labitur, et ipse Anio, seu Anien (Teverone), leniter alias fluens, prope Tibur de scopulo cum murmure ruit, unde præceps dicitur Hor. Od. I, vii, 13 (ubi vid. Jani), et murmur tumidamque rabiem ipsi tribuunt Prop. IV, vii, 4; et Stat. Silv. I, iii, 21, ut taceam, de fluminibus poetas sæpe diversa prodere. Conf. Burm. ad Val. Fl. V, 180; Heyne Obss. ad Tibull. I, vii, 14; et ad Virg. Æn. I, 317. Taciturno autem murmure dici potest, ut tacito rumore Mosellæ ap. Auson. Mosell. v. 22, laudatum a Drak. qui ad XI, 421, in his verbis acumen quoddam captatum putat, ut in concordia discors ap. Lucan. I, 98; discordia concors ap. Manil. I, 42, et in aliis, quæ notaverint Ciofan. ad Ovid. Met. I, p. 19; Victor. Var. Lectt. X, 12; Lambin. ad Hor. Od. I, xxxiv, 2; Intpp. ad Cic. Phil. I, 2; et Martin. var. lect. III, c. 9, 11. Sed simpl. lene murmur innui crediderim. —225. Anienicolæ, non Antenicolæque, scripti, prob. N. Heins. ad h.l. et ad Ovid. Epist. IX, 141; quia et Maro Æn. VII, 672, et Noster VIII, 366, primam in Catillo syllabam produxere, etsi corripuit Stat. Silv. I, iii, 100. 228. mortem conj. Burm. quod arridet Drak., qui argutam tum et elegantem in hoc versu obpositionem inesse putabat. —230. notat Put. R. 3; Parm. Med. unde rotat conj. N. Heins. Vulgatum confirmat Drak. locis Virg. Æn. I, 117. et Val. Fl. VIII, 332; vertex, non vortex, scripti et priscæ edd. cf. ad III, 475. —233. Caunum, non Camum, Col. Caunus Hispaniæ mons ap. Liv. XI, 50; vix visum in mentem veniebat Burm. Breucum Col. Vulgo Brennum, unde Breunum conj. Lefeb., quia Breuci in Pannonia fuere, Breuni vero inter Alpinas gentes. Sed hi Alpium Rhæticarum incolæ varie scribuntur, Brenni, Breuni, Brenci, Breuci, Breones, Briones: vid. Casaub. ad Strab. IV, p. 142, et Intpp. ad Hor. Od. IV, xiv, 11; Plin. III, 25; Suet. Tib. 9; Flor. IV, 12, pr. —235. Occidit, tristi pugnas L. f. quidam Marsum secuti; pugnax scripti cum Parm. et Med. Vulgatum pugnans debetur Martino Herbip. Leopontice Nut. Sed Lepontii populus Alpinus in Rhætia; vid. Plin. III, 20. —236. prensat et æquat scripti cum R. 3, Parm. Med. Vulgo prensas et æquas; non male. —238. occidit Put. Tell. R. 3; Parm. Hinc accidit scribendum videbatur N. Heins. ad h.l. et ad Ovid. Fast. V, 360. —239. at Batus Col. ad Batus R. 2; Achbatus Put. Achutus Ox. Acatus R. 3; Arcatus Parm. Vulgo Abbatus. 240. Ut luctatur malebat N. Heins. —244. Vulgg. gelidus Boreas, ut passim ap. poetas. Sed Geticus Boreas Oxon. et Put. quod exquisitius est, ut Sarmaticus, Edonus, Scythicus, Arctous, Hæmonius, Odrysius Boreas. Cf. Gron. Obss. IV, 17. —245. Icaru Tell. Irarum Ox. R. 3; Parm. Med. unde Iratum mare, h.e. turbatum conj. N. Heins. non improb. Drak. quia Africo, non Boreæ imperium in mare Icarium tribuunt Hor. Od. I, i, 15, et alii. Sed vid. not. Si quid mutandam, legerem rector pro victor; ut arbiter et dux Hadriæ ap. Horat. Od. I, iii, 15; III, iii, 5.

248. Huic versui vulgo subjungitur alius, Jam videt esse suæ mortemque adstare propinquam, quem tamen non agnoscunt scripti et edd. ante Juntinam, quare tanquam a Nicandro procusum omisi cum Lefeb. Saltem esse super Burm. et instare N. Heins. scribendum videbatur. —251. adfuso, non effuso, scripti, de quo verbo plura disputavit N. Heins. ad V, 66; VI, 572, 686; et ad Val. Fl. I, 762. —252. Darium, vel Clarium Colon. Tarrum quædam edd. Marium conj. N. Heins. ut sit Rom. nomen. Dasium (vid. ad XIII, 32), vel Clanium (quo tamen nomine Silius jam sup. v. 188, usus est) tentabat Drak. Sed idem Tarium quoque notum in Italia nomen fuisse, ex Plin. XVIII, 6, et Sen. de Clem. I, 13, probat. —257. linquit, non liquit, Col. —260. auris Ox. et R. 2, aures Put. quod placet Lefeb. non mihi. Conf. X, 366, ubi Drak. conf. XIII, 283; XVII, 42; Virg. Æn. IX, 112. —262. iræ malebat N. Heins. quia Silius secundos casus amat. Sed vid. not. —265. Post hunc versum Nicander alium primus exhibuit in Juntina, Hactenus, et leto dedimus sine nomine gentem. Conf. ad VIII, 508. Eum omnino barbarum et ταυτόλογον esse, sed, quum sensus eo omisso non constet, alium ejus loco excidisse putabant N. Heins. et Drak. dissent. Lefeb., qui male reposuit vulgum, Martique minore Hactenus, et... gentem, Mox, etc. coll. XVII, 511. Quis enim umquam Marti pro Marte dixit? Nos totum versum delevimus, quia omnibus scriptis et editis ante Nicandrum abest, nec abrupta ejusmodi oratio ab ardore impetuque animi abhorret. Mox, scil. adoriemur, vel occidemus, vel simile quid. Sed Martem minorem quomodo explicabimus? Forte viros minus fortes, ut sit id. qd. vulgus. Minor quidem Mavors dicitur, V, 457; ubi tamen minor est pro minus. Aliquando conjiciebam partemque, quod nunc minus mihi placet. Præstiterit sordemque, vel fæcemque virorum, ut sordem urbis et fæcem dixit Cic. ad Att. I, 16, et similia alii. Sed vereor, ne sic poetam, non librarios, correxisse videar. Nos pro Mox idem Nicander scripsit. Nunc suspic. N. Heins. Sic hactenus... nunc ap. Virg. Ge. II, i, 2; Ovid. A. A. I, 263; Plin. XXVIII, 8; XXXI, 6; quod moneo, quoniam hactenus pro adhuc, ad hoc usque tempus, latine dici posse Drak. et alii dubitant: quod tamen ex his locis et inpr. ex Liv. VII, 26, et Tac. Agric. 10, intelligitur. 274. et Col. In vulgatis libris omittitur. —276. signa minax Ox. Put. Parm. Med. et al. Cf. ad III, 494. —278. exigit R. 3; egerit conj. N. Heins. coll. Stat. Silv. IV, iv, 79; Ovid. Trist. IV, iii, 38; et Lucan. II, 64. Sed erigit est auget, excitat, liberius exerit, ὤρσεν, ὤτρυνεν: unde ira surgere dicitur. Conf. Virg. Æn. II, 381 (ubi vid. Heyne), et quos Drak. laudat, Virg, Æ. XI, 452; Lucan. VII, 384, et Gronov. Obss. II, 21; Val. Fl. II, 165, et inf. V, 105. —283. quassare scripti. Vulgo quassasse; ἀοριστῶς. Non male! 286. hæc, non hoc, libri vett., ut et mox Tarpeia sede, non T. a sede. —290. Dignum Col. Vulgo Dignam prob. Dausq., qui exponit ἀξίαν, parem, quæ satis virium habet sternendæ tantæ moli; nisus, non nixus Col. vid. ad II, 123; oras, non ora, scripti cum antt. edd. —291. subtextaque Col. subjectaque Tell. Vulgo subtectaque. Pro nervis, vel tergis, vel tauris, h.e. pelle taurina, (quin etiam aheno, vel ferro), legendum putabat N. Heins. ut clipeus innuatur, ut ap. Virg. Æn. X, 784, 785; Stat. Th. III, 592; VII, 310; Lucan. IV, 132, et aliis locis a Draken. laudatis, qui tamen nervos a Tac. Ann. II, 14, eodem sensu adhiberi monet. —293. arva, non arma, scripti et R. 3, reclam. Dausq. 299. mirata conj. N. Heins. —301. anima, non animæ, scripti cum Parm. et Med., adsent. etiam Dausq., hoc est, ab, vel ex unius vita. Comparant VII, 743; XVI, 19 (ubi vid. not.); XVII, 405; Virg. Æneid. lib. X, vers. 592; Curt. V, 4; Val. Flac. V, 20; Celtusque p. a. Oxon. quod Barthio Adv. VI, 3, placuisse mireris. —302. Piceno emend. Scalig. vid. not. —308. tanto, non toto, Col. —310. ima longe Col. et Oxon. una longe conj. Dausq. Vulgo una longæ, inepte.

313. patrium, h.e. Libycum, Col. et Ox. Vulgatam lect. primum tuetur Dausq. tanquam consentaneam legi militaris disciplinæ, ex qua primum eques, tum pedes pugnet, ut ad Cannas ap. Liv. XXII, 47. Sed, ut de hac lege taceam, primum modo præcessit, et tota ad Ticinum pugna fuit equestris. Cf. sup. v. 93; nudis Ox. et Put. 314. Adsiliunt frameis, vel potius phaleris corrig. N. Heins. qui nudos frenis ab infrenatis non differre putabat. Sed vid. not. undique nudos Adsiliunt in equos infrenatosque manipli, Benessa. —316. avehit, non advehit, Col. et Ox. —318. Aut illi lævo sinuantes cornua gyro, vel Aut illi in lævos sinuatim cornua gyros Texunt suspic. N. Heins. frustra. —320. Atque eadem refuga Col. Atque sedem refugam Ox. et Put. Pro vulgata Ac cædem refugam stat Dausq.

333. insano adsultu in mentem veniebat N. Heins. —334. Desertas Col. et R. 2, non improb. Dausq. qui tamen maluerit Dejectas, h.e. humiles et submissas. Distectas Put. Vulgo Disjectas, prob. Barth. Adv. VI, 3; ubi interpretatur disjectas cursu armentorum. —335. mandans Col. unde mandens emend. Modius Nov. Lectt. Ep. 88; quod cum Drak. et Lefeb. recepi. mandet Ox. et Put. mandat editi tantum non omnes; atque absentia mandit conj. N. Heins. Sed ex nostra lectione eundem sensum oriri monet Drak. vid. not. —341. cæso, non flexo, Colon. —343. Sthenium Oxon. quod etiam conj. Dausq. et prob. N. Heins. coll. Virg. Æn. X, 388, ubi tamen olim Sthenelum defenderat. Sthenum Put. Vulgo Stemium. —Larumque Col. —344. viridi ex. scriptis, R. 2, 3, aliisque edd. revocavit Lefeb. quem secutus sum, quia tanta auctoritate nititur, et commodum præbet sensum. Conf. V, 20. Vulgatum vitreo antro præferunt N. Heins. et Drak. coll. Ovid. Met. V, 48, et Stat. Silv. III, ii, 16, et arridere omnino potest. Vitreus, ut ὑάλινος, ὑαλόεις, viridis, color vitri antiqui et maris. Conf. Virg. Ge. IV, 350; Æ. VII, 759 (vitrea Fucinus unda); inf. VII, 413; VIII, 191; Jani ad Hor. Od. I, xvii, 20; Heins. ad Ovid. Met. V, 48, et ad Claud. Fescenn. v. 75. 350. Præstringit conj. N. Heins. et Livin. Conf. ad I, 358, et IV, 119, in Var. Lect.

355. sacra prælia Col. prob. Lef. ut sint detestanda, propter Regulum, quem corum pater captivum Pœnis tradiderit; sata p. conj. N. Heins. ut serere bellum. Male! 358. Graias Col. Amyclæ idem. Vulgo Amycle, ut Mycene et alia, græce. —359. insertus colla c. conj. Burm. qui tamen vulgatum quoque a Græcorum usu loquendi non abhorrere recte monuit. —360. inflabat Colon. et quædam edd. —363. Taygetæ Put. bellis juvat ire Put. Tell. et priscæ edd. unde recepit Lefeb. Sed τὸ innare exquisitius est, judice etiam Drak. subacti (sc. Ardebant) forte legendum, vid. not. —364. Eurotan, non Eurotam, scripti. —365. Spartam remeare maluerit N. Heins. negarunt, non negabant, Col. 369. Cloto edidere multi, etiam Cell. et Drak. Sed est Κλωθὼ. —371. Critias, nomen græcum, quod ex scriptis et priscis edd. restituit N. Heins. In vulgatis libris Clitias et Clytias. —376. profundo R. 3, prob. Lefeb. qui græcum βαθύκολπος ei respondere putat. —378. perfectaque Col. unde præsectaque conj. N. Heins. 379. feri scripti cum R. 3, et Med. quod prob. N. Heins. et recepit Lef. cui substant. esse videtur; ferri Put. —388. prensa est recte, opinor, emend. N. Heins. —391. stimulanti in scriptis; adducere malebat N. Heins. h.l. et X, 18, h.e. contrahere, ut a. cutem dixit Ovid. Met. III, 597; a. artus Virg. Ge. III, 483, et colligere gradum poeta noster VII, 695. —393. Ut tandem præstiterit, judice N. Heins. —396. allicit Put. R. 3; Parm. Med. unde adjicit emend. N. Heins. dissent. Drak. —398. Æternumque, non Extremumque, scripti et R. 2. —399. serosque est ex emend. Dausq. N. Heins. et al. vestrosque Parm. In reliquis libris, tam scriptis quam editis, legitur miserosque, vulgari permutat.; in serosque venire conj. Barth. Adv. VI, 3; coll. II, 511; VI, 711; XII, 312; Add. inpr. Val. Fl. VIII, 398. Sed nostra lectio præferenda, judice etiam N. Heins.

402. Pro dum in antt. libris reperitur quam, qutū, quum, teste Lefeb. qui propterea quam, h.e. quantum, reposuit. —406. In vulgatis libris Adspicite has dextras. Capti g. parentes Quos fugitis legitur. Adspicite hanc dextram corrig. N. Heins. qui tamen malebat Adspicite; has dextras c. g. p. Quas fugitis. Idem non improb. τὸ Quo, quod ex ed. Parm. recepi cum Drak. Qua scripti cum R. 3, et ed. Lefeb. —409. summissas omnino scribendum monet Lefeb. qui tamen sup. I, 673; rectius submissi edidit. —410. Natarum, h.e. virginum, raptus malebat Burm. Sed virginum potius in seq. vs. mentio fit, ut h.l. juvenum, qui in servitutem, vel ad mortem rapiuntur.

422. oblitumve rectius videbatur N. Heins. Ego potius post cædum semper putavi distinguendum esse, in quo Lefeb. nunc mecum consentire video. Vulgo ne comma quidem post cædum ponitur. Sed oblitus sui est Consul, dum nimio pugnæ ardore summo mortis periculo se committit.

433. Vulgata lectio illi ex errore typogr. in Marsi ed. orta. —436. implet cursu, h.e. emetitur, ed. Parm. quod recepit Drak. prob. N. Heins. quia currus v. 430, præcessit. Sed tam levem ob causam nil mutandum. 440. incenso volebat Burm.

453. trajectum Col. non improb. N. Heins. quem vid. ad Virg. Æn. X, 587. Hoc in contextum recepi cum Lefeb., qui vulgatum lect. conjectum sine sensu, et mentem poetæ hanc esse putat: librat ferrum, quod trajicit sua cuspide.

464. Ita scripti cum Parm. et Med. nec est, quod fertur super ipsa jacentum Corpora cum Livineio substituamus; Corpora auctorem in ed. Marsi errore typogr. unde Corpora et auctorem emend. Martin. Herbip. quem reliqui editt. secuti sunt: quod jam monuit Drak. —467. Innisum scripsit Lef. Vid. ad II, 123; Innexum quædam exemplaria, teste Dausq. —474. longe Put. quod non spernendum putat Lefeb.

480. cornu Parm. non improb. N. Heins. —484. evadens, vel vitans, vel evitans, vel denique campo P. secunda Planitie cedens frustra tentabat N. Heins. —485. raptus, ut intercursantes acies diem sibi non senserint eripi, vel actus conj. Dausq. Utrumque ab h.l. alienum; vanoque Col. Put. R. 3; Parm. Med. unde navo emend. N. Heins. quod cum Drak. et Lefeb. recipere non dubitavi; vid. ad I, 549. Vulgo varioque. —487. prævexerat Put. unde travexerat suspic. N. Heins. prob. Drak. qui laudat Gronov. ad Liv. XXXII, 6. Sic mox v. 492; travehat in scriptis, tramitto sup. v. 347; inf. VII, 383; VIII, 552; XII, 460. 495. Graccorum scribendum videbatur N. Heins. quia numi jubent. Sed adspiratio usu recepta; vid. quos Drak. citavit, Cic. Orat. c. 48; Quintil. Instit. Orat. I, 5, et Charis. Instit. Gramm. I, p.m. 78.

511. allicit quidam libri. Male!

514. cuneisque prior conj. N. Heins. —515. Gracchis, h.e. a G., non Gracchus, scripti. —516. Vulgo Cassidis auricomæ, ingrata verborum repetitione; aurivomæ corrig. D. Heins. sup. ad v. 156. Sed rectius Auruncæ Col. Put. R. 2, h.e. Ausoniæ, nisi forte ipsa hæc vox reponenda. Sic cassis Sidonia XVI, 452; c. Ætola ap. Stat. Th. VIII, 704; cf. ad VII, 295; XIV, 536; Heins. ad Virg. Æn. XII, 94. 522. monti malebat N. Heins.

526. fundere scripti, probb. N. Heins. et Drak. Vulgatum rumpere, quod c. Tell. et antt. edd. habent, retinuit Lef. Cf. ad I, 95. —532. Monte salebroso, vel e præcelso, conj. N. Heins. Sed procellosus est epith. alti montis, ut nubifer nivalis, etc. Axur emend. Lef. quia atzur in lingua Punica rupes dicatur; cf. ad VIII, 390. —533. Libyco pro niveo malebat N. Heins. prob. Drak. coll. IX, 297. Sed hoc nimis a literarum ductu recedit, et nivea aqua est, quæ alias nitida, lucida, argentea vocatur v.c. Martial. VII, xxxi, 11; Sen. Hippol. 504, et Œdip. 427; Sarra pro sacra R. 3; quod recepit Lefeb. quoniam Pallas Libycis Tritonidos edita lymphis IX, 297, dicitur; Sarrani autem sint Libyes. Sed Sarra est priscum Tyri nomen (vid. ad I, 72), Triton vero fluvius et Tritonis palus Africæ, non Asiæ; cf. not. —535. Cupencus, non Cupentus, Col. vid. Intpp. ad Virg. Æn. XII, 539. —536. improbus mox repetitur. Vellem impiger, vel simile quid scripsisset poeta. —537. agit Put. unde affigit conj. N. Heins. —539. feri malebat Livin. vel Corte: reducet Ox. reluce Parm. relucta R. 3, unde relictum est suspic. N. Heins. quod admodum languet. —540. derecto Col. ut et VI, 228, et IX, 583, quod prob. Drak. et recepit Lefeb. Conf. ad II, 92. —542. levior dextræ, ut opum levior II, 102, volebat N. Heins. qui hanc loquendi formam pluribus exemplis illustravit ad V, 363; VIII, 515; et XII, 563. Sed ubivis vulgatam tuetur Drak. Junge h.l. levior sævit. —543. Hinc Rom. 3; Huc Put. Male: ἀυτῷ πίπτει pro ἐπ᾽ αὐτοῦ, ut sup. v. 391 et al. passim. Varenus, non Varrenus, Col. et Ox. Nomen notum vel ex Cic. Or. pro Vareno. —544. Mevanas Col. ut Hispellas, Privernas, Arpinas, Larinas, Aquinas et alia, quæ vid. in Ind. et ap. Heins. ad Claud. Eutrop. II, 248, et Salmas. ad Pollionis Gallien. c. 2, quos laud. Drak. Cf. Jani ad Hor. Od. I, xvi, 14; Mevano Ox. Put. R. 3; Parm. Vulgo Mevanus. —546. perfundit scripti et priscæ edd. vid. not. Vulgata profundit ex Juntina in alias edd. venit et metro contraria est. —547. ingratæ (quia inutilis est et nil proficit) maxima curæ corrig. N. Heins. Non male!

569. crederet malebat idem, non improbante Drakenb. Sed vellem sensum quoque, qui tum verbis inest, simul nos docuissent, qui ex tot, quot adferunt, exemplis non satis perspicitur; vid. not. —570. En tacite dedit Lefeb. ut passim.

578. Labes, ut pestis, quævis res noxia et mala. Sed præstiterit, puto, tabe tenaci, hoc est humore fœdo et lutulento e nive liquefacta. Sic fluentem tabem liquescentis nivis ingrediebantur... et in levi glacie tabidaque nive volutabantur dixit Liv. XXI, 36; ubi vid. Gronov. tabes nivis Lucan. lib. X, v. 225; humor calore tabescit, h.e. liquefit, Cic. Nat. D. II, 10. —582. inextricabile scripti et R. 3. Vulgatum inexplicabile metro adversatur. —586. connisus, non connixus, Col. vid. ad II, 123. Forte leg. pressat, quoniam adprendere modo præcessit. —590. Luctantemque duo scripti. Vulgo Undantemque prob. Dausq. ut ἀντίθεσις sit, et alter adfixus ripæ moriatur, alter undans vado, fluitans, jactatus, huc illuc pulsus. —595. Irpinus, non Hirpinus, Col. Pulcher (nom. propr.) Hirpinus (a patria) conj. N. Heins. —596. Quem emend. Burm. ut v. 649, non improb. Drak. quos mireris omissione pronom. eum offensos fuisse. —597. fessusque priscæ edd.

601. timentem scripti. Vulgo trementem, vulgari, sed non infelici variatione. —605. perdere mortem scripti, (nisi quod in Puteol. pendere legitur) et editt. antt. ante Juntinam, in qua Nicander primus cernere m. dedit, quod putant dictum pro oppetere, vel propr. decernere mortem, seu moriendi certum esse. —606. famæ undam Col. et Ox. unde nudam recte emend. Modius. Vulgg. famæ mundam, quod nemo facile cum Dausq. defendere ausit, quamvis formarum loquendi καθαρὸς ἀδικίας, καθαραὶ ψόφων ὁδοὶ, ἁγνὸς φόνου, γάμων, ἀφροδισίων, Δήμητρος sceleris purus, etc. memor sit. Spectabitur Col. et R. 3; Spectabimus in aliis. —609. Tyrrhenave permeet Col. Tyrrhenave pervidet Put. Vulgo Tyrrhenaque pernecet. Citra necessitatem perneget, vel Tyrrhena nec enecet conj. N. Heins. —611. in lumine Ox. et Put. cum plerisque edd. antt. quod non displicuit Drak. Equidem in Ovidio, qui in ejusmodi repetitt. ludere solet, ferrem, non in poeta epico; linquit, non liquit, Col. et Ox. —617. extentus, non extensus, scripti et Parm. —621. Ita Col. Vulgo magna depressa ruina prob. Dausq. qui clausit positum putat pro defecit, vel potius clausa, occœcata est bestia, coll. v. 612. Vide ad quam duras rationes more suo confugiat, ne Modio et veritati victas manus dare cogatur. Ceterum ὁμοιοτέλευτα auribus parum grata.

627. Mazæus, non Mezeus, scripti et priscæ edd. Μαζαῖοι, ἔθνος τῶν Παννονίων, ap. Strab. VII, p. 217. —Versus 628, 669, in comment. quidem illustravit, sed in contextu prorsus omisit Dausq. —629. Huic, non Hinc, scripti et R. 2. Idem conjecerat Dausq. Intorquet olim in mentem veniebat N. Heins. —633. leto ex Col. bene restituit Modius, ut ne in morte quidem invenerit quietem, sed fluctibus jactatus sit; jacta Ox. Vulgg. jacto, quod tuetur Dausq. ut sit projecto, vel jactato. —635. Thapse Col. vid. ad III, 261; Tapse Ox. R. 3; Parm. Med. Taxe Put. Lanse ed. Martini Herbipol. Lapse Mars. et post eum alii. —637. Sacros præstiterit, ut ap. Virg. Æn. IV, 485; Fulvos certe languet, quia cum aurifera jungitur.

638. Intonuit Ox. et Put. quod, judice Drak., ex Hom. Iliad. φ, 237, defendi quodammodo potest; conf. Burm. ad Ovid. ex. P. II, iii, 27, et Heins. ad Ovid. Met. I, 187. —642. violentius Ox. et Put. cum priscis edd. violentior R. 2, Basil., Colinæi et aliæ edd. quas secuti sunt D. Heins. Cell. et Lefeb. Nostra lectio, fateor, glossa videri potest, sed ad aures gratior est, et auctoritate MSS. nititur: nam de c. Col. nihil h.l. dixere Modius et N. Heins. —643. mi ex emendat. Scalig., et Voss. recepit Cell. ut suavius inter tot dactylos. Drak. adposuit simil. loc. Propert. II, iv (al. 5), 3; meritas in perfide Med. meritas, imperfide quidam alii. —647. Forte leg. quianam; vid. ad I, 443.

649. agger, non aggere, scripti. 651. incurrentibus, non irrumpentibus, Col. adverso cumulo aliquando tentabat N. Heins. ut ad Trebiam referri possit; quod vel sinc lect. mutatione licet. Sed vid. not. —652. sustulit scripti et R. 3. Sed recte præferunt vulg. lect. sustinet; ut retinere amnem manibus et clipeis dixit Flor. III, 3. —655. Nare vadis corrig. N. Heins. Sed nare quidem poterat, subducta tellure, non vero ire et stabilem gressum defigere: quod jam monuit Draken. —657. parentis, non patentes, Col. Oxon. R. 3, Parm. cf. Gron. Obss. IV, 17. —660. Pœnosne superbos conj. D. Heins. Sed cf. sup. v. 645: superbus emend. N. Heins. quod merito placet Draken. —662. quot, non tot, Col. et Ox. 666. aut, non et. Put. et prisci libri ante Marsum editi. Sensus verborum est: fac modum, seu finem cædibus, aut, si pugnare cupis, non in alveo meo pugna, sed in campis.

672. fortine, non fortunæ, Col. et Mars. —676. direxit Col. ἐς ποταμὸν τρέψε φλόγα παμφανόωσαν dixit Hom. Iliad. φ, 349; detexit Ox. et Put. unde derexit olim scriptum fuisse suspicabatur Drak. quod tacite edidit Lefeb. conf. ad II, 92. Vulgg. detrusit. —677. inviti malebat N. Heins. quia Vulcanus semper Trojanis ac proinde Romanis infensus fuerit. Sed ut alias Junoni, matri suæ, sic nunc uxori obsequi potuit, et Silius, puto, expressit τὸ ἀκάματον πῦρ Hom. Iliad. ς, 225, et φ, 341, unde et Virg. Æn. V, 680, vires indomitas flammarum hausit, ut Noster VII, 370, indomitos ignes: Ἥφαιστ᾽, οὔτις σοί γε θεῶν δύνατ᾽ ἀντιφερίζειν, etc. dixit Hom. Iliad. φ, 357; conf. mox v. 681; Burm. vulgatam lect. præferebat, quia Vulcanus ipse lampadem jacit v. 693 seq. flammas, non flammam, Col. et Oxon. quos secutus sum. —679. umbras, non undas, iidem scripti cum priscis edd. —686. sævumque conj. N. Heins. Non male.

693. jactu Put. In aliis tacta. —696. Cum Lefeb., qui Virg. Æn. IV, 460, comparat, in contextum recepi ingeniosam emendat. Gronov. ad Liv. XXXI, 5, quæ etiam a N. Heins. et Drak. probatur, nititurque auctoritate c. Oxon., nisi quod in eo voce pro vota legitur. admissæ Col. Ox. R. 2, h.e. exauditæ, ab effectu, quod jam notavit Drak. coll. Senec. Consol. ad Marc. c. 2; voces Ox. et Put. Vulgaris lectio amissæ vires et voce precantis idoneo sensu destituitur, quanquam τὸ vires sive ad Vulcanum, sive ad Trebiam (ut Ξάνθοιο δάμη μένος ap Hom. Iliad. φ, 383) retuleris, vel admissæ vires cum Drak. reposueris: nec difficultates tollit conj. Barthii devota precanti; vel Cell. et voce precanti. —698. Sic tandem omnino legendum videbatur Withofio. —701. statuit Col. trahit Put. Vulgo stravit.

705. dum Col. data gloria, vel facilisque v. tum gloria, bellis, etc. emend. N. Heins. facilique bello, ut ap. Justin. VII, 3, conj. Burm. ut tum facili bello hostes contundere ei gloriæ fuerit, quam nunc ipsi fortuna denegaverit. Vulgatam lect. tuetur Lefeb. et explicat: facilis ei fuit gloria in hoc bello, contundere, etc. 712. ac, non et, Col. Quinque, qui sequuntur, versus turbati sunt in c. Puteol. —714. miser ut si corrig. Barth. Adv. X, 24. Sed misera est navis, quia tali committitur gubernatori. —720. Corithi et Coriti vulgo vitiose scribitur; vid. Heyne ad Virgil. Æneid. lib. III, v. 170, et IX, 10.

722. nascenda scripti et priscæ edd. ante Basil., in qua primum noscenda reperitur. Prius recepit Lefeb. et exponit, mox futura. Male! pascenda conj. N. Heins. non improb. Drak. coll. sup. v. 9, et VII, 497. Neutrum vulgatæ lect. præferendum, cujus hæc, puto, sententia est: Juno Hannibalem non moratur, quominus, h.e. exhortatur, (nam λιτότης esse videtur) ut consulis cœpta, seu conatus propius noscat, eumque in Etruriam subsequatur, super T. laude, propter tantam, quam sibi ita parare possit, gloriam: nisi verba laude s. t. monitor jungere malis. Sed vix dubito, quin molienda legendum sit, hoc sensu: Juno adhortatur H. ad præclara, sed gravis moliminis facinora obeunda pro tanta, quæ inde redundet, laude et gloria. Ita Silius plane exscripsit Virg. Æn. IV, 233; sed et præter poetarum morem primam syllabam corripuit, vel tribus vocem syllabis extulit, ut Pelio sup. III, 495, et alia. —725. numen Col. Pro vulgata juvenem male pugnat Dausq. —727. Vox curis modo præcesserat. Forte poeta scripsit jussis, ut ἔπεα πτερόεντα ap. Hom. —728. Hic versus merito ejiciendus videbatur N. Heins. qui bene monebat, dormienti hæc Hannibali, non vigilanti oblata esse, et frigere illud haud spernenda voce. Lente contra hunc versum, pro majestate Divæ, procedere putat Lefeb. et interpretatur: Juno turbat quietem somni voce plurimi facienda; κατ᾽ ἀντίφρασιν, ut morum non spernendus ap. Tac. Ann. XIV, 40. —730. Ausoniæ; conj. Dausq. et N. Heins. Prior tamen et Draken. Ausonia etiam pro in A. dici posse monent; fortuna favoris, ut v. 732, Col. culpa librarii male festinantis. Conf. ad VIII, 468. —731. cur Col. et Put. cui Ox. Vulgo quum f. t. quod Cell. exponit: dum per fata nobis licet nocere Romanis; cur tanta Put. —736. meritos scripti et editi ante Marsum, qui primus merito refinxit; persolve emeritos in mentem veniebat N. Heins. —738. stagni opaci corrig. idem.

739. lætus edidit Lefeb. invitis membrr. quasi non exercitus quoque hoc visu lætari possit. —744. structa, non stricta. Colon. quod multis exemplis illustrarunt Drak. et, quos laudavit, Salmas. ad Tertull. de Pall. p. 286 seq. Zinzerl. Promuls. crit. c. 49; Gonsal. ad Petron. c. CX, et Gronov. Diatr. Stat. p. 90. —745. lubet, vel juvat malebat N. Heins. —748. Totus deest versus c. Col. prob. N. Heins. qui ejus loco unum alterumque desiderari, vel certe finis cumulusque laborum legendum putat. Sed recte, opinor, hunc versum vindicat, codicemque Col., teste Modio, suas quoque lacunas habere monet Lefeb. cf. mox ad v. 750; mulcetve, non mulcetque, Put. quod recepi cum Lefeb. —749. liquentibus, non linquentibus, Parm. Bas. Mars. Junt. Ald. Gryph. Nut. prob. etiam Dausq. —750. Totus versus abest. c. Col. Invia Ox. Put. Tell. et editi ante Marsum, qui primus Invida dedit, quod tamen jam in R. pr. legi testatur Lefeb. Invia jam conj. Dausq. vel Uvida, quod in mentem quoque venit N. Heins. ut et mox duci nudus. —753. Vulgo distingunt, Perque genas, oculo f. sprev. medentes. Optatum, etc. quod præferendum videtur Schmid. —756. moretur volebat N. Heins. —759. petat pro queat R. 2, Benes. et alii, teste ac prob. Lef. ut petat cernere sit pro eat c., ut ite precari inf. v. 793. Sed quis unquam ita locutus est, vel ex forma dicendi petere locum hoc efficiet?

773. genitoris, non redeuntis, Col.

774. Asperat Col. Recte. Asperad Oxon. Vulgo imago Aspar: ad hæc, etc. ut Aspar sit Hannibalis filius et nomen Punicum, ut Bostar, Gestar, Hamilcar, et alia. Aspera ad hæc conj. Dausq. et Scalig. quod recepit Cell. —776. In Edonis, Gr. Ἠδωνίς, ut alii in Bistonis et Sidonis, secundam corripuit etiam Lucan. I, 675, ubi Odonis scribendum putabat Salmas. ad Solin. c. 9, pag. 153, al. 109, quia Ὀδονὲς ἑλκεσίπεπλοι Dionysio sunt populus Thraciæ, quod probavit Berkel. ad Steph. Byz. Ethn. voc. Ἠδωνοί. Sed vid. Heins. et Burm. ad Virg. Æn. XII, 365; ad Ovid. Rem. Am. v. 593; Oudendorp. ad Lucan. l.c. Heyne ad Virg. Cir. v. 165, et quos Drak. laudat, Silium nostrum V, 463; VIII, 57, 412, 578, 579; XV, 15, 337, (quibus locis eadem utitur licentia) Heins. ad Ovid. Trist. IV. i, 42; Broukh. ad Prop. I, iii, 5; IV, ii, 61; Spanhem. ad Callim. H. in Apoll. v. 73; Bentl. ad Hor. Od. I, xxv, 11; III, xxv, 9; Barth. ad Stat. Silv. I, vi, 64, et Theb. V, 78, Serv. ad Virg. Æ. I, 343, et Intpp. ad Catull. Nupt. Pel. et Thet. v. 37; conf. sup. ad III, 252, et ad VI, 303. —778. concita, vel simile quid legendum semper putavi cum Burm. In vulgata certe lect. quocumque te vertas (vid. not.), duri quid inest, cujus tamen rei culpa in ipso forte poeta residet. De facibus Bacchicis agi videtur; unde non satisfaciunt Schmid. et Lefeb. qui Vulgatam defendunt ex VII, 351; X, 228; XVII, 224; ut sit hypallage et græcismus. —786. gremio in p. scripti; gremio e. p. malebat N. Heins. h.l. et XI, 587. Vulgg. gremio patriæ prob. Lefeb. —790. solvit Col. fovit Ox. et Put. vovit libri editi. —793. ite precati Col. Ox. R. 3, Parm. Med. Sed exquisitius est vulgatum ite precari h.e. precatum, ut veni sperare, ruit animare, et similia græce dicuntur; vid. quos Drak. laudat. Prop. I, i, 12; Stat. Silv. V, iii, 11; Ovid. Am. II, ii, 21; Vulp. ad Prop. I, vi, 34; Heins. ad Claud. R. P. III, 386, 387, et in Rufin. II, 98; conf. sup. ad I, 170, et inf. ad XIV, 581; ubi Drak. citat Stat. Th. VII, 177. —796. fudisse conj. N. Heins. quod languet, quia vox cæsos eandem exprimit notionem. —798. absumite, non assumite, Col. et Put. —801. sorte non forte, Col. R. 3, Parm. Med. 802. præcepta Ox. h.e. ante diem intercepta, propr. ante capta, ut prævertere III, 329, et præsumta V, 209; VI, 300; prob. N. Heins. quem vid. ad Val. Fl. IV, 341, 751; ad Virg. Æ. X, 277; ad Claud. Cons. Mall. v. 262; ad Ovid. Epist. XVII, 107, et Fast. IV, 940; cf. ad VI, 300; XV, 659; XVI, 338, et Gronov. ad Liv. XXII, 41.

803. hominisque Ox. Put. R. 3, Med. h.e. Hannibalis, cujus vindictam, filio cæso, non minus quam deorum iram, sacrificio neglecto, extimescebant. Id probavit Barth. Adv. VI, 3, et recepit Lefeb. nec spernendum crediderim, quia tum τὸ ipsique v. seq. minus durum est, et facilius intelligitur, cur v. 810, ipse Hannibal æquatus Superis sibi videatur; Superum Hannibalisque favore conj. Heins. Lenior certe medicina foret, Divum Hannibalisque timore, vel Divumque ducisque t., nisi malis regique pro ipsique refingere. —806. sui pro metu scribendum censebat N. Heins. ut sui exciderit ob cognatas literas voc. vix. Equidem leviori mutatione reponerem trepidat mentis. Pro vulgata lect. stat Lefeb., quum compos absolute dicatur inf. XVII, 226. Sed ibi v. 222, integra loquendi forma mentis compos, quæ repetitur, præcesserat, et præterea τὸ metu merito supposititium videbatur N. Heins. quum metuens mox subsequatur. Itaque aut versus 806 et 807 corruptos, aut, quo magis fere sententia mea qualiscumque inclinat, a mala manu insertos laciniasque esse, e margine adsutas, necesse est.

809. nunc impar rectius putabat N. Heins. ut imparem se fateatur. Sed Drak. monet, vulgatæ lect. eundem sensum esse: Quid tibi solvam pro tanto munere, quod ei non inpar sit? —813. veniet R. 2, non inprob. Lefeb. coll. Terent. Eunuch. II, ii, 53, faxo insultabis, pro insultes. —816. nutante, vel titubante conj. N. Heins. invita Minerva. Nam, quod Drak. jam bene animadvertit, nulla duci gloria nascitur ex eo, quod saluti sit patriæ suæ adversus hostem vel nutantem, vel titubantem. —822. Namque operosa sacra emend. N. Heins. qui vulgatam frigere putabat; majores, non meliores, Col. Put. et R. 2. Inter hunc et sq. versum nonnulla λείπειν, Scaliger notavit ad marg. Silii sui. —824. lectos R. 3, et Med. bivios colles conj. N. Heins. quem vid. ad Ovid. Epist. XVII, 178.

Præfatio
Liber I
Liber II
Liber III
Liber IV
Liber V
Liber VI
Liber VII
Liber VIII
Liber IX
Liber X
Liber XI
Liber XII
Liber XIII
Liber XIV
Liber XV
Liber XVI
Liber XVII
Appendices
Index
Diatribe de Stylo Poetico