Ordior arma, quibus cælo se gloria tollit
Æneadum, patiturque ferox Œnotria jura
Carthago. Da, Musa, decus memorare laborum
Exposito totius operis argumento; 1-20.
Carthaginis origo describitur, ubi Juno inprimis colebatur; 21-28.
Quæ prospiciens, Romanos, Trojana stirpe oriundos, et plurimum jam opibus, armis, et potentia valentes, Carthaginem, Romæ æmulam, aliquando eversuros esse, Pœnis et potissimum Hannibali, quem natura crudelem, perfidum, fortem, laudis, vindictæ, præliorumque avidum et sine ulla religione finxerat, ad bellum cum hoc populo gerendum, animum incendit; 29-69.
Ad idem bellum, ineunte etiam ætate, Hannibal a patre suo Hamilcare, altaribus admotus, in Didonis templo, coramque sacerdote, quæ ex victimæ immolatæ extis futura ejus fata et res gestas auguratur, solenni jurejurando adigitur; 70-139.
Hamilcare mortuo, summa imperii committitur Hasdrubali, ejus genero, viro crudeli et ad iram proclivi, qui Tagum, Hispaniæ regulum, cruci subfigit; 140-164.
Famulus autem Tagi cæde Hasdrubalis dominum ulciscitur, et inter tormenta risu serenaque lætitia exsultat; 165-181.
Quo facto, Hannibal admodum adolescens, a toto exercitu, qui ex Pœnis et Hispanis constat, imperator salutatur; 182-238.
Iste fortis, animosus, gloriæque cupidus, omni militiæ labore se exercet, et sæpius ne nocturnum quidem tempus ad quietem sibi reservat; 239-267.
Quam primum autem militum animos sibi conciliavit, nullam interponit moram, quin Saguntum, Hispaniæ Tarraconensis urbem, obpugnet, et hanc causam belli cum Romanis, Saguntinorum sociis, gerendi adripiat; 268-295.
Castra extemplo urbi admovet, et milites suos ad vallum invadendum murosque superandos hortatu et exemplo incitat; 296-349.
Saguntini oppidum aliquandiu phalarica tuentur, sed testudine hostium facta, moenia procumbunt, et porta urbis recluditur; 350-375.
Tum Murrus Pœnos subeuntes fortiter et ingenti cæde repellit, donec tandem ab Hannibale, qui non minorem hostium numerum prostraverat, confossus perit; 376-517.
Victor autem, dum ad corpus Murri spoliandum adproperat, magna hostium multitudine circumventus et mortifero vulnere ictus, ex maximo, in quo versatur, vitæ discrimine Junonis interventu eripitur, et ægre se ad vulnus sanandum ex acie recipit; 518-555.
Quum itaque, duce Pœnorum sauciato et præterea imminente jam nocte, prælium dirimeretur, obsessi, ne tam exoptatam rei bene gerendæ occasionem amitterent, majore animo vires reparant, concilio convocato de summa belli deliberant, legatosque Romam mittendos decernunt; 556-573.
Isti navibus prospere in Tiberim transvehuntur; 574-607.
Et Senatum populi Rom. in templo, spoliis belli Punici primi ornato, adeunt; 608-629.
Sicoris adversam suorum fortunam exponit, et Romanos tam fœderis cum Saguntinis icti religione, quam originis similitudine et communis periculi metu, ad ineundam belli societatem et Sagunti libertatem dignitatemque tuendam movere conatur; 630-671.
Oratione ejus finita, legati, scissis vestibus, corpora humo adfligunt, et patres aliquandiu animi pendent. Cn. Corn. Lentulus auctor est, ut Hannibal ad meritam pœnam poscatur, Carthaginique, si eum Romanis dedere recusaret, bellum extemplo indicatur: at Q. Fabius Maximus Cunctator suadet, ut consideratius rebus suis consulant, et legati prius mittantur, qui renuntient, utrum dux Pœnorum sua sponte, an Senatus auctoritate bellum Saguntinis intulerit? Postremo dolor ira mixtus patres ad consilium Lentuli præferendum impellit; 672-694.
Ordior arma, quibus cælo se gloria tollit
Æneadum, patiturque ferox Œnotria jura
Carthago. Da, Musa, decus memorare laborum
1. Ordior arma ut ap. Grat. Cyneg. 24, et Auson. Protrept. v. 62, Drak. Ordior, incipio, scil. canere arma, h. bella, ut in princ. Æneidos. De elegantia locutionis ordior arma, vid. quos Withof. laudat, Hoogstrat. ad Corn. Nep. Alcib. II extr. et Toll. ad Auson. Profess. c. 3, p. 151. Cf. Cic. ad Div. V, 12. —cælo, ad, seu in cælum. V. App. —2. Æneadum, Romanorum, ab Ænea et Trojanis oriundorum. —ferox, fortis et bellicosa, vel potens. Sic et sævus, asper, acer, atrox, dirus, horridus, insanus, improbus, et Græcorum θρασὺς, ὀξὺς, δριμὺς, αἰνὸς, τραχὺς, δεινὸς, οὖλος, aliaque ejusmodi epitheta, ab ira ejusque attributis desumta, quod semel monuisse sufficiat, vel ad virtutem, vel ad vim et potestatem, vel denique ad ventos et mare transferuntur, et sæpius tum sive simpl. ornant, sive per magnus, fortis, potens exponi possunt, qua ratione jamdudum Nonius et Serv. ad Virg. Æ. I, 4, voc. saevum explicarunt, quos immerito vanitatis incusabat Gesner. in Thes. vid. App. et ad v. 58, 101, 251; it. Cel. Heyne ad Virg. Æ. I, 14 et 99. —patitur Œnotria jura, h. in potestatem Romanorum redacta est. Cf. XV, 5 et 383. Œnotria vetus nomen Italiæ, ab Œnotris, Pelasgis, priscis ejus incolis, sic dictæ. —Vide in nostra editione Virg. vol. II, p. 136 et 209, notas et Exc. XXI ad Æn. I; et in Guthriani operis recensione T. IV, p. 75 sq. Ed. —3. Musa, vid. Heyne ad Virg. Æ. I, 8; VII, 37, 641; IX, 525; et Kœppen ad Hom. Iliad. a, 1, et β, 484 seq. —da memorare, fac ut memorem, ut αἲ κέ ποθι Ζεὺς δωσι πόλιν ἐξαλαπάξαι ap. Hom. Iliad. α, 129. Cf. Virg. Æ. VI, 66; XII, 97. —decus, κλέος, laborum, gloriam rerum gestarum, multis curis ærumnisque partam; vel gloriosissimum celeberrimumque omnium, quæ unquam gesta sunt, bellorum. —Labor, ut πόνος et μόχθος, passim pro pugna. —4. Hesperiæ, terræ occidentalis; nomen Italiæ ob situm a Græcis impositum. —Antiquæ, h. post hominum memoriam jam habitatæ, adeoque nobilis et fama nominis sui notissimaæ. Quemadmodum enim hominum, quæ vulgo dicitur, nobilitas ex antiquitate generis fere æstimatur; ita et antiqua origo sæpe a poetis in magna vel urbium vel terrarum laude ponitur. Vid. Heyne ad Virg. Æ. I, 12, 375, 531.
5. perfida pacti, in pacto servando, h. fœdifraga: græca loquendi forma, poetis Rom. sed præ ceteris Silio familiaris. Vid. App. Perfidia Punica tam nota est, ut vel in proverbium abierit eique Græca fides obposita sit, etsi scriptores Rom. ipsi testantur, Pœnos causa, fide, religione ac moderatione superiores, nec nisi fortuna inferiores fuisse. —6. Gens Cadmea, Carthaginienses, coloni Tyriorum e Phœnicia, unde Cadmus originem habuit. Silius urbium populorumque nomina variare, et hinc passim paulo longius repetere solet. Sic Romani Dardanii et Rhœtei, Puteolani Pherecyadæ, (XII, 159) Tarentini Œbalii nepotes, Pœni Agenorides, Lacones Tyndarii vocantur.
Quæsitumque diu, qua tandem poneret arce
Terrarum Fortuna caput. Ter Marte sinistro
Juratumque Jovi fœdus conventaque patrum
10Sidonii fregere duces; atque impius ensis
Ter placitam suasit temerando rumpere pacem.
7. Pœni de principatu contenderunt, diuque dubium fuit, in qua arce h. urbe, Romæ an Carthagine, Fortuna caput imperii terrarum constitueret. 7. Arx, ut Gr. ἄκρα et ἄκρον, poetis proprie, quidquid altum est, adeoque montes, vertex montis, (ut XV, 480, et ἄκρα τῶν ὀρῶν vel ἄκρον Ἴδης ὑψηλῆς, Hom.) colles et promontoria, ut Il. ξ, 36, deinde quod in colle et editis locis positum est, inprimis ἀκρόπολις, et quoniam hæc reliquæ civitatis initium et origo esse solebat, simpl. etiam urbs dicitur, ut Ἰλίου ἄκραι. Vid. Ind. —8. Ter Pœni, fœdere rupto, bellum Romanis intulerunt. —9. Juratum Jovi, jurejurando confirmatum per Jovem, fœderis testem et perjurii vindicem, unde ὅρκιος et ὅρκων ταμίας dicitur, v.c. Eurip. Med. 170, et Hippol. 1025. Conf. inf. v. 482; VI, 693; et Schol. Eurip. ad Hecub. 336. —10. Sidonii. Pœni, a Phœnicibus oriundi. —11. ensis suasit rumpere pacem, pro vulgari, ipsi in animum induxere, rumpere pacem ense. Nam, quod Perill. Heyne literis, humaniter ad me datis, monet, a belli cupiditate ductum, quod arma ipsa stimulare, movere, suadere dicuntur; et egregie gladio tribuitur, quod eo potius factum est. —temerando rumpere, temere violare: nam temerare est temere aliquid moliri et agere, vel novi quid tentare; deinde violare, inprimis res sacras, et usui humano non destinatas, quas temerare dicuntur, qui inrumpunt, quo ire nefas est, vel qui vident, tangunt, comedunt, faciunt, quæ non licet. Vid. Heins. ad Ovid. Fast. I, 630; ad Ep. ex Ponto II, ii, 27, et ad Amor. I, viii, 19; Burm. ad Val. Fl. I, 627, 800; et Broukh. ad Tibull. III, v, 7. Conf. ad II, 472.
Sed medio finem bello excidiumque vicissim
Molitæ gentes; propiusque fuere periclo,
Quîs superare datum. Reseravit Dardanus arces
15Ductor Agenoreas: obsessa Palatia vallo
12. medio, secundo, bello Punico. —13. Hæc sunt Liviana XXI, 1: «Adeo varia belli fortuna ancepsque Mars fuit, ut propius periculum fuerint, qui vicere.» Cf. Flor. II, 6, pr. —datum, a fatis concessum. —14. Reseravit, intravit, cepit; et actus pro conatu. Cf. App. —arces Agenoreas, Phœnicias, ut VII, 642, h. Carthaginem, a Phœnicibus conditam, quorum rex et auctor, in Græcorum mythis, Agenor, Beli f. et Cadmi pater, fuisse dicitur: unde et Pœni Agenoridæ passim vocantur. Vid. Ind. et ad v. 6, 7 et 88. —15. Dardanus ductor, Scipio, dux Romanorum, qui a Trojanis, quorum regem Samothracum fabulæ Dardanum faciunt, orti dicuntur: nisi ipsam Dardani originem, quæ ad Arcadiam, et, quoniam inde Pelasgi Italiam venerunt, ad Italiam quoque refertur, respici malis. De Dardano vid. Heyne Excurs. VI, ad Virg. Æ. III, 167 sq. Dardanus pro Dardanius, ut ap. Virg. Æn. IV, 662, et XI, 287, ubi vid. Heyne. Sic et Κελτὸς Ἄρης, Θεσσαλὸς λεὼς, Δελφὶς ἄκρα vel πέτρα et alia vid. Spanhem. ad Callim. H. in Del. v. 173 et 177. Cf. ad v. 252, V.L.. —Palatia, collem Palatinum, h. Romam, a Pœnis obsessam, de quo v. XII, 510 sqq. Palatia, ut apud Virg. Georg. lib. I, v. 499.
Tantarum causas irarum odiumque perenni
Servatum studio, et mandata nepotibus arma
Fas aperire mihi, superasque recludere mentes.
2018. arma, bella, nepotibus, posteris et quasi Epigonis Pœnorum Romanorumque a majoribus suis mandata, tradita et tanquam hereditate ad eos translata. Cf. Virg. Æ. IV, 622 sqq. ubi tamen nepotes non proprio sensu intelligendos monet Heyne. —19. aperire, explicare, ut ape. notitiam dixit Cic. Orat. 33, et causas Prop. IV, x, 1. —superasque mentes, consilia deorum, maxime Junonis, recludere, prodere, ut reserare, VII, 436.
20. repetam primordia motus, ab initio magnum et memorabile bellum. —adeo, itaque; vel παρέλκει. Vid. Ind.
Pygmalioneis quondam per caerula terris
Pollutum fugiens fraterno crimine regnum
Fatali Dido Libyes adpellitur oræ:
Tum pretio mercata locos, nova mœnia ponit,
25Cingere qua secto permissum litora tauro.
21. Cf Virg. Æ. I, 338... 368, ubi Venus originem Carthaginis, a Didone conditæ, fusius exponit, in quam tamen adcuratius inquirit Heyne Exc. I ad Virg. Æn. IV. —terris Pygmalioneis, e Phœnicia, seu Tyro. Cf. Æ. I, 346 sq. —cærula sc. æquora, seu maria, κυάνεα κατὰ νῶτα, simpl. pro mari, ob colorem, ut κύανος, et ap. Virg. Æ. III, 208; IV, 583; VIII, 672. —22. crimen, τὸ ἄγος, fraternum, Pygmalionis fratris, qui Sychæum, Didonis maritum, occiderat regnumque vi occupaverat. Fabula satis nota et græcæ originis narratur auspiciis et ductu Maronis Æn. I, 365 sq.; IV, 211. —24. pretio mercata locos, quocirca Pœnos longo tempore post tributum quotannis pependisse memorat Justin. IX, 2. —mœnia ponere, ut τιθέναι et statuere, ἱδρύειν, ἱστάναι, στῆσαι πόλιν, ἐστήξειν τεῖχος, Callim. H. in Apoll. 14 al. Cf. Burm. ad Virg. Æn. II, 295. mœnia Byrsam arcem, in media urbe et arduo loco sitam, ea parte, qua permissum ei erat cingere litora, agrum in terra mari propinqua, secto tauro, corio tauri, in minutissimas partes dissecto. —25. Hanc fraudem illustravere, a Drak. laudati, Heindreich. reipubl. Carthag. I, 1, p. 21; et Themist. Orat. XXI, p. 261, ed. Harduini, similemque narrat Saxo Gramm. hist. Dan. IX, p. 176.
Hic Juno, ante Argos (sic credidit alta vetustas)
Ante Agamemnoniam gratissima tecta Mycenen
Optavit profugis æternam condere gentem.
26. Hæc adumbrata ex Virg. Æ. I, 15 sqq. Argos et Mycene, Μυκήνη, urbes perantiquæ Argolidis, ubi Juno, quæ a priore sæpius Ἀργεία et Argiva dicitur, in primis colebatur: unde gratissima tecta, oppida, πολὺ φίλταται πόληες, Hom. Il. Δ, 51. Nam Dii, ex antiqui sermonis genio, illas terras amare et incolere, vel certe frequentare dicuntur, quæ iis sacræ sunt, et ubi sacrificiis templisque coluntur. —27. Mycenen Agamemnoniam Silius a Marone mutuatus est, Æn. VI, 839. —28. profugis Tyriis, Didoni ejusque comitibus, condere gentem ut IV, 767, et ap. Justin. II, 6 et 10; XXII, 5; Virg. Æ. I, 33; Tac. Germ. 2; Curt. VI, 2; VIII, 10, quæ loca excitarunt Heins. Drak. et Lef. Sic et κτιστὴς, κτίζειν ἔθνη, νῆσον cet. vid. Cuper. Obss. III, 9, Ernesti et Burm. ad Suet. Aug. 98.
Verum ubi magnanimis Romam caput urbibus alte
30Exserere, ac missas etiam trans æquora classes
Totum signa videt victricia ferre per orbem,
Jam propius metuens, bellandi corda furore
Phœnicum exstimulat. Sed enim conamine primæ
Contuso pugnæ, fractisque in gurgite cœptis
35Sicanio Libycis, iterum instaurata capessens
Arma remolitur. Dux agmina subficit unus
Turbanti terras pontumque movere paranti.
29. Ingeniose Juno, Trojanis et hinc quoque Romanis, qui ab illis originem ducunt, ob causas vel ex Virg. Æ. I, 25 sq. notas, inimicissima, Pœnos ad bellum ipsa impulisse dicitur. Sed poeta et h.l. expressit Virg. Æ. I, 19 sq. et Ecl. I, 25. —Magnanimus, vox Maroni familiaris, bellicam virtutem exprimit, ut μεγαλόψυχος, μεγαλήτωρ, μεγάθυμος, μεγαλόθυμος, μεγαλόνοος, μεγαλόφρῶν, μεγάφρων. —30. caput exserere ut caput efferre, VIII, 251. Cf. Ovid. Fast. I, 300. —32. propius, præsentius adeoque majus periculum. —furor, ut semel moneam, omnes animi motus vehementiores, inprimis furiosam, insanam, acerrimam cupiditatem amoremque designat, ut f. decoris, II, 324; f. laudum, III, 146; furiæ auri, II, 500; furere, X, 27, quod de militibus propr. adhiberi monent Burm. ad Petron. 122, et Broukh. ad Prop. IV, vi, 56. Sic et insania, insanire, μανία et μαίνεσθαι. Cf. VII, 253, 497; VIII, 26. Intpp. ad Hor. Od. I, 15, 27. Kœppen ad Hom. Il. γ, 39; ζ, 160. Ill. Beck ad Aristophan. Aves 1096; Schwebel ad Mosch. VII, 2; Spanh. ad Callim. H. in Cer. 30, et Burm. ad Val. Fl. V, 521. —33. Sed enim ut ap. Virg. Æ. I, 19, al. pro at vero, ut enim pro vero dixit Virg. Æ. V, 580; VI, 52; VIII, 84; X, 874, ad quæ loca vid. Heyne. Vel τὸ enim παρέλκει et transitioni servit, ut at enim, verum enim, immo enim, enim vero, etc. Sed vero, sed enim, XII, 332. —34. Contuso ut retuso, fracto et represso. Vid. Ind. et Jani ad Hor. Od. IV, iii, 8. Heins. ad Claud. Cons. Hon. IV, 627; VI, 302. —pugnæ primæ, belli Punici I. —cœptis Libycis, Pœnorum. —in gurgite Sicanio, mari Siculo, in quo C. Lutatius Catulus, A.U. 512, tam splendidam de classe Pœnorum ad Ægates ins., inter Siciliam et Africam sitas, victoriam reportavit, ut b. Punicum I finiret. Cf. v. 61, 102; IV, 80; VI, 684 sq.; XI, 530; XIII, 731. Polyb. I, 60 sq. Flor. II, 2. —36. Arma, bellum, remolitur, instaurat, renovat. —Dux unus, Hannibal, subficit, subpeditat, subministrat, agmina Junoni, turbanti cet., motus in mari et terra excitanti. —Subficit, ut ap. Virg. Æ. II, 618; IX, 803; et Ge. II, 424, 436. Withof. interpretatur: unus præstat et quasi repræsentat agmina; unus instar multorum agminum est. Cf. inf. v. 498, et Eumen. Paneg. ad Constant. c. 13.
Jamque Deæ cunctas sibi belliger induit iras
Hannibal: hunc audet solum componere fatis.
38. sibi induit iras, eleganter pro, iram mente concipit. Drak. laudat XV, 739. Stat. Th. VIII, 392. Senec. Epist. 47, et Petron. c. 4, ubi vid. Burm. —39. Poeta ἐναργῶς exprimit summam audaciam animumque invictum, Hannibalis, qui ipsis fatis, quibus victoria Romanorum fixa erat et quorum vi etiam Dii cedunt (vid. ad V, 76), obponitur, cf. IX, 543; X, 54, 67, 68; XVII, 318. —componere ut comparare, voc. propr. de gladiatoribus, quum par pari componitur, ut invicem pugnent. Vid. Ind. «Ecce par Deo dignum, vir fortis cum mala fortuna compositus,» etc. dixit Senec. Prov. c. 2. Cf. Lucan. III, 195.
Sanguineo tum læta viro, atque in regna Latini
Turbine mox sævo venientum haud inscia cladum,
«Intulerit Latio, spreta me, Troius, inquit,
Exsul Dardaniam, et bis numina capta Penates,
40. Tum Juno læta viro... inquit, Intulerit, etc. —Sanguineus, ut cruentus et αἱματώδης, est sanguinolentus, cruoris cupidus, αἱμοχαρὴς, φιλαίματος (conf. v. 60); nisi poeta ad Hannibalem transtulit formam Martis, qui μιαιφόνος dicitur Hom. Iliad. ε, 844; φ, 402; et sanguineus, Ovid. Rem. Am. 153, et Virg. Æn. XII, 332, ubi Cel. Heyne illam verbi notionem in dubium fere vocasse videri potest. —41. Turbine δεινῶς pro impetu, motu. —sævo, vid. ad v. 2. —clades, calamitates, ut exitia, damnum, noxa, πῆμα, λύμη, ἄτη, λοιγὸς, βλάβη, ἧσσα. —42. Per me, inquit, Æneas Lavinium condiderit, sedemque ibi regni fixerit, dummodo Romanos, a Trojanis oriundos, per Hannibalem ad Ticinum, Trebiam, Trasymenum lacum et Cannas ingentibus prosternere possim cladibus. Hæc magno verborum ornatu et dilectu, si singula excusseris, expressa videbis: sed poeta vestigia Maronis persecutus est, Æ. I, 37 sq. Cf. et Æ. VII, 292 sq., 313 sq. Ita jam Ernesti: per me, inquit Juno, Æneas imperium in Italia fundaverit; per me vincant in fine Romani, dummodo interea sanguinem profundant: consentanea vox Junonis iratæ, at victoriam Romanorum, ut Dea est, prævidentis. —43. Exsul Troius, Τρώϊος, Æneas, a Troja profugus. —Latio, in Latium. —Dardaniam, Trojam, h. Trojanos eorumque leges et instituta, ut v. 668 et ap. Ovid. Met. III, 539; Epist. VII, 151; et Fast. IV, 251. —Penates, sacra et religionem, ut VII, 475. Hæc adumbrata ex Virg. Æ. I, 6, 68; III, 12; ubi vid. Heyne et in Exc. IX ad Æn. II, 293. —numina et religio. —bis capta, h. Trojanorum bis captorum, ab Hercule et Agamemnone, unde bis capti Phryges et gens bis victa Maroni dicuntur: quam interpretationem cur tanquam nimis argutam damnaverit Heyne ad Æ. IX, 599, eo minus adsequor, quum eamdem Vir summus ad Æ. XI, 402, adsensu suo comprobaverit. Alii, v.c. Theocritus, Τευκρίδα τρίπορθον, Trojam ter eversam, et quidem tertium ab Amazonibus, memorant. V. Heyne ad Virg. Æ. I, 490, et ad Apollod. p. 373, ut de Lavinio Exc. III ad Æ. VII.
Dum Romana tuæ, Ticine, cadavera ripæ
Non capiant, similisque mihi per Celtica rura
Sanguine Pergameo Trebia et stipantibus armis
Corporibusque virum retro fluat, ac sua largo
Stagna reformidet Trasymenus turbida tabo;
45. Ticinus (il Tessino) et Trebia (Trebbia) fluvii Galliæ Cisalp., clade Romanorum inclyti. Vid. IV, 81 sqq., 485 sq. —46. similis, similiter, Trebia mihi (vid. var. lect.) retrofluat, summa cum vi dictum, pro repleatur. Conf. XIII, 743. —Celtica rura, Gallorum agros. —47. Sanguine Pergameo, Trojano, h. Romano. —stipantibus se, stipatis, densis, cumulatis. Vid. App. et ad v. 539. —Versus 48 et 49 pulcherrimi dilectu verborum et idearum. Cf. Virg. Æ. XI, 405, ibique Heyne. —49. reformidet, cum horrore videat. Terror Romanorum ad fluvium translatus, ut III, 463; IV, 445, 602. Vid. ad V, 542. —Trasymenus lacus Etruriæ (Tusciæ) in agro Perusino, hod. il Lago di Perugia, sen di Passignano et di Castiglione; nobilitatus clade Flaminii, unde ipse prœlii locus Ossariæ nomen accepit. Vid. V, 1 sqq.
Dum Cannas tumulum Hesperiæ, campumque cruore
Ausonio mersum sublimis Iapyga cernam,
Teque vadi dubium coeuntibus, Aufide, ripis
Per clipeos, galeasque virum, cæsosque per artus
Vix iter Hadriaci rumpentem ad litora ponti.»
5550. Cannae (Canna Distrutta), olim urbs, postea ignobilis vicus Apuliæ (vid. ad VIII, 624), ad Aufidum fluv. (Ofanto) qui in mare Hadriat. exoneratur. —tumulum Hesperiæ, sepulcrum Italiæ, præclare, quoniam quadraginta, vel, teste Polyb. III, 117, septuaginta Romanorum millia ibi perierunt. Bene comparant Catull. ad Manl. LXVIII, 89: «Troja, nefas, commune sepulcrum Asiæ Europæque;» Propert. II, I, 27: «Civilia busta Philippi;» Claud. bell. Get. 637: «Pollentia, bustum Barbariæ;» Liv. XXXI, 29: «Capua, sepulcrum ac monumentum Campani populi. —51. Ausonio, Romano. —mersum ut IX, 189. —sublimis, de cælo. —Iapyx, campus Iapygius, h. Apulus, seu Cannensis: nam Iapygiæ nomen apud poetas etiam Apuliam, Calabriam et Messapiam complectitur. Vid. Ind. Silio præivit Virg. Æn. XI, 247, 678; ubi vid. Heyne. —52. Aufide, etc. Conf. VIII, 671; X, 320. —vadum non modo locus est in aqua, per quem vadere licet, quum parum sit profundus; sed etiam fontis, lacus, maris, fluvii fundus vel alveus, per quem aqua vadit vel in quo continetur, etiam in locis præaltis; et hinc denique aquæ et flumen vel mare ipsum. Vid. Gronov. Obss. I, 19. —vadi dubium, cujus alveus est dubius. —54. Cf. Virg. Æ. V, 806 sq. —Rumpere iter pro perrumpere, sibi iter facere, seu viam aperire, ut r. cursum et aditus. Vid. Ind. et Virg. Æ. II, 494. Heins. et Burm. ad Val. Flacc. I, 3, et ad Ovid. Epist. XVIII, 43.
55. flammare, ut adcendere et incendere.
Ingenio motus avidus fideique sinister
Is fuit; exsuperans astu; sed devius æqui.
Armato nullus Divum pudor; improba virtus,
Et pacis despectus honos; penitusque medullis
60Sanguinis humani flagrat sitis: his super, ævi
Flore virens, avet Ægates abolere, parentum
Dedecus, ac Siculo demergere fœdera ponto.
56. Bene fecit poeta, quod statim initio carminis egregiam veramque herois sui imaginem intexuit lectorumque oculis subjecit. Cf. v. 239 sqq., et Liv. XXI, 4. —motus, turbarum et bellorum. —fidei sinister, sinistræ, malæ; perfidus.
58. Armato nullus divum pudor, metus et religio. Finge tibi virum. qui hæc dicere possit, «Dextra mihi Deus, et telum, quod missile libro, nunc adsint;» vel «virtus mihi numen et ensis;» et «adsis mihi dextera tantum, Tu præsens bellis et inevitabile numen, Te voco, te solam superum contemtor adoro:» quæ ap. Virg. Æ. X, 773; Stat. Th. II et XII leguntur. Drak. laudat. v. 117; II, 309; XII, 634; XVII, 318, et Liv. XXI, 4. Add. inf. XI, 183, 4. —virtus improba, h. magna, vel etiam constans, invicta, quæ nulla fortuna frangitur. Vid. Ind. et ad v. 2; Heyne ad Virg. Ge. I, 146; Æ. II, 356; IX, 62, et XII, 687. Sic et virtus horrida, XI, 205, 421; et atrox, XIII, 369; fides atrox, VI, 378; ubi vid. not. —59. pacis despectus honos, contemtus odiumque pacis, quæ colenda erat et amanda. Cf. III, 123, et ad IV, 607. —60. ævi Flore virens, ut ἄκμη et ἀκμάζουσα ἡλικία, vel ἄνθος ἥβας ἄρτι κυμαίνει, ap. Pind. Pyth. IV, 281. Cf. ad v. 376, et VII, 691. —61. abolere Ægates, h. maculam et memoriam cladis, ad Æ. insulas Hannoni a Lutatio inlatæ; ut abo. Sychæum dixit Virg. Æn. I, 720. Cf. ad v. 34, et VI, 684. —62. Siculo demergere fœdera ponto, egregie pro delere, et hoc pro violare, rumpere fœdus in hoc mari ictum. Nam tradere ventis, flammæ, aquæ poetis pro delere et irritum facere dicitur. Καταβρέχειν σιγᾷ, Pind. Isthm. V, 65. Vid. Intpp. ad Tibull. I, ix, 49 sq., et Hor. Od. I, xvi, 3, 4; xxvi, 2, 3.
63. Dat mentem, θυμὸν, μένος ἔμπνευσε, animum vel iram quoque et desiderium, hanc ignominiam delendi, in eo excitat. Cf. Virg. Ge. III, 267, et inf. ad v. 80, et VI, 609. —fatigare, propr. fatim, adfatim, frequenter agere; hinc precibus, hortatu, spe, etc. sæpius et vehementer movere, agitare, vexare. V. Heyne ad Virg. Æn. I, 280; IV, 572; VII, 582; VIII, 94.
64. Egregie sic adumbratur summa, qua Hannibal flagrat, cupiditas, Romanis bellum inferendi, quibuscum jam in somnis quoque armis contendit. Nam quæ interdiu cura singulari agimus vel cogitamus, eorum species nos per somnum agitare solent. Cf. simil. loc. VII, 325 sq. Drak. laudat Accium ap. Cic. Divin. I, 22. Auctor, Octaviæ v. 740. Petron. Sat. CIV, ubi vid. Gonsal., Aristoph. Nub. I, 1, et Macrob. Somn. Scip. I, 3.
Sæpe etiam famuli turbato ad limina somno
Expavere trucem per vasta silentia vocem,
66. famuli ad limina, servi, ut ap. Plin. Ep. VI, 16, 13, ii limini obversabantur; Withof. sed Lefebvre de Villebrune alio sensu: sunt stipatores, armigeri. Ex Hom. quidem notissimi sunt θεράποντες et ἑταῖροι heroum, verb. c. Patroclus Achillis, Meriones Idomenei, Thrasymedes Sarpedonis tam amicus et comes, quam famulus: quin et heroinis δμωΐδες famulæ, comites tribuuntur, ut Penthesileæ a Qu. Calab. I, 33. Sed famuli ad limina ab his prorsus diversi et servili potius conditione sunt, qui ad fores cubiculi excubant, θυρωροὶ, ἀμφίπολοι, ut in gloss. vett. et ap. Hom. Odyss. ζ, 18, quod jam monuit Drak. Cf. Lips. ad Tac. Ann. XIV, 44. Si tamen Silius eos confudisse censendus est, fecit hoc Maronis exemplo Æ. IX, 648. —67. vasta, magna, alta silentia noctis, quæ terrorem augent. Vid. Virg. Æ. II, 755. —69. Miscere pugnas, μιγνύναι ὑσμίνην, pro miscere, conferre manus, congredi, pugnare. De auctore pugnæ occurrit II, 528 et ap. Tibull. I, 3, 64. —inania bella bene dicit, ut σκιαμαχοῦντος, Ern.
Hanc rabiem in fines Italum Saturniaque arva
Addiderat quondam puero patrius furor: ortus
Sarrana prisci Barcæ de gente, vetustos
A Belo numerabat avos: namque orba marito
Quum fugeret Dido famulam Tyron, impia diri
75Belides juvenis vitaverat arma tyranni,
70. Saturnia arva, vid. Virg. Æ. I, 569. —Addiderat, dederat, inspiraverat. Vid. Ind. —71. patrius furor, pater furens, iratus: abstr. pro concr. vid. App. —72. Sarrana gens, Tyria, a prisco Tyri nomine Sarra, ציר . V. Gell. XIV, 6. —Barcas, nomen Punicum, quod vulgo ab hebr. ברק, fulguravit, deducitur. Ab hoc gentis auctore et Hamilcar Barcas et factio Barcina dicta. —73. Belus, nomen ab hebr. בעל dominus formatum, priscis et diis et regibus Assyriæ, Ægypti, Babyloniæ et Phœnices proprium. Cf. ad v. 87. —74. Tyrum famulam, servientem Pygmalioni, tyranno. Cf. Heins. ad Ovid. Fast. I, 286. —75. Belides juvenis, Barcas.
Nobilis hoc ortu, et dextra spectatus Hamilcar,
Ut fari primamque datum distinguere lingua
Hannibali vocem, sollers nutrire furores,
80Romanum sevit puerili in pectore bellum.
77. spectatus dextra, ut ferro, VIII, 263, δόκιμος τὰ πολέμια, Spectata, h. certis experimentis, an proba sint, nec ne, explorata et cognita, dicuntur propr. metalla, numi, histriones et gladiatores: unde spectaculum, VIII, 556, spectatio et spectamen, pro specimine, experimento. Cf. Ern. Clav. in hh. vv. et Ill. Harles. ad Val. Fl. I, 100, ad Ovid. Pont. II, 7, 82, et in Anthol. lat. poet. ad Lucret. I, 141. —78. distinguere vocem, verba distincte enunciare, articulatim loqui. —Hæc verba non nimis urgenda, et ad pueritiam immaturamque ætatem Hannibalis significandam generatim ac paulo licentius dicta existimari debent; Ern. Cf. ad II, 349 sq. —79. sollers nutrire, græca formula, satis nota. Vid. App. et Bentl. ad Hor. Od. I, i, 6. —furores bellandi, ut v. 32. —80. bellum, cupiditatem, cum Romanis bellandi, sevit, insevit, indidit, inspiravit, movit, ἔν φρεσὶν ἐνέφυσεν, Hom. Od. χ, 348, ἐνῆκε, ἐνέθηκε, ἔμπνευσε μένος; Iliad. ο, 262; τ, 37, 159; υ, 80, 110; φ, 145.
Urbe fuit media sacrum genetricis Elissæ
Manibus, et patria Tyriis formidine cultum,
Quod taxi circum et piceæ squalentibus umbris
Abdiderant, cælique arcebant lumine, templum.
81. Silii oculis et animo observabantur loca Virg. Æ. IV, 457 sq., et 494 sq. ad quæ vid. Heyne. Egregie autem fingit, Hannibalem non in templo Jovis, quod Polyb. III, 11, et Corn. Nep. c. 2 tradunt, sed Didonis, Trojanis, Romanorum majoribus, infensissimæ, jurasse. —sacrum, sacratum, dedicatum. —genetricis, conditricis urbis. —Elissæ, Didonis unde Pœni Elissæi dicuntur II, 239 al. —82. patrius, πάτριος, πατρώϊος, γενναῖος. Vid. Heins. et Burm. ad Val. Fl. II, 156. —formido deorum, δεισιδαιμονία, religio, ut metus, timor, horror, pavor et similia, in omnibus fere linguis obvia. Dausq. hæc intelligebat de metu paterno, ne filii sorte ducti immolentur, coll. IV, 767 sq. inpr. 821, 2. —83. squalentibus, pro squalentes. Cf. ad v. 211. —umbris squalentibus, atris, quales fieri solent ex densis et nigricantibus frondibus picearum; Ern. —84. cæli arcebant lumine, pro cæli lumen, solis radios. a templo arcebant.
Hoc sese, ut perhibent, curis mortalibus olim
Exuerat Regina loco. Stant marmore mœsto
Effigies, Belusque parens, omnisque nepotum
86. Silio præivit Virg. Æn. I, 453 sq.; VII, 177; et Ge. III, 34 sq. —87. Effigies, signa et statuæ. Vid. ad III, 32. Verba marmore mœsto de colore nigro et ob vetustatem sordido, qui tristem adspectum præbeat, accipienda esse, per literas mihi humaniter significavit Cel. Heyne. Sed, nisi me omnia fallunt, poetæ animo inhærebant potius verba Virg. Ge. I, 480: «Et mœstum illacrimat templis ebur, æraque sudant:» ubi vid. Heyne. Cf. var. lect. et v. 98, et ad VIII, 647, 8. Exemplo Virg: Æ. I, 729, et poetarum Græcorum stirps regum Tyriorum a Belo parente, h. auctore ejus deducitur. De Belo, Agenore et Phœnice vid. Heyne ad Virg, Æ. I, 338. Exc. XXIII, ad Æ. I, 619; et ad Apollod. p. 259 sq., 525 sq. —88. Stat Agenor, h. ejus statua, ut ap. Ovid. Epist. II, 67, et ex Ponto IV, 9, 107. Vid. Burm. ad Anthol. I, 63, 10. —gloria gentis ut ap. Virg. Æn. VI, 767. —89. cognomina longa, cognomen diuturnum, diu usitatum.
Ipsa sedet tandem æternum conjuncta Sychæo:
Ante pedes ensis Phrygius jacet: ordine centum
Stant aræ cælique Deis Ereboque potenti.
Hic, crine effuso, atque Hennææ numina divæ,
91. ensis Phrygius, Trojanus, donum Æneæ. Conf. VIII, 150 sq. Virg. Æ. IV, 495, 507, 646, 663 sq. Et hæc adumbrata ad exemplum Virg. Æ. IV, 509 sq. —centum poetice positum puta, ut ap. Virg. Ge. III, 18; Æ. I, 416; IV, 199. Argutatur D. Heins., qui numerum centenarium infernis sacrum, ἑκατὸν τῆς Ἑκάτης, numerum esse monet: præterea et de cæli diis agitur. —92. Erebo, diis inferis.
93. atque geminatur, ut ap. Virg. Ecl. V, 23. —numina pro numen, et numen dei pro ipso deo poni, nota res est. Vid. mox v. 118. Virg. Æ. I, 666; III, 359, 543; VII, 310. —Henneæ divæ, Proserpinæ, a Plutone raptæ, in nemore juxta Hennam, urbem, in media Sicilia (unde et ὀμφαλὸς Σικελίας, Umbilicus Siciliæ, dicitur), loco edito et undique præcipiti sitam, temploque Cereris (quæ inde Hennæa vocatur v. 214 al.) et Proserpinæ nobilitatam. Confer. Liv. XXIV, 39: Cic. Verr. IV, 106; V, 187: Heins. et Burmann. ad Ovid. Met. V, 385; et Spanh. ad Callim. Cer. 15 et 31. —94. Acheronta ut ap. Virg. Æn. VII, 91, id. quod Erebus, v. 92. —vocat, invocat, ut Æ. III, 264; VI, 247. Ibid. IV, 510, gravius dicitur tonat: cave tamen id propterea h.l. substituendum judices. —Stygia, nigra (vid. ad v. 119) vel potius magica, ut apud Val. Fl. VI, 155; Lucan. VI, 766, et Senec. Œd. 621.
95. Manifesta Maronis vestigia Æ. IV, 490, et VI, 255 sq. —per umbras: nam sacra magica noctu fiunt. —rumpere Sibila, ἐναργῶς, pro sonum edere, emittere, cum vi et impetu, ut rum. vocem, VIII, 301; querelas, III, 558; gemitum ad sidera, IV, 458. Cf. Virg. Æ. II, 129; III, 246; IV, 553. Sic et Gr. ῥηγνύναι φωνὴν, δάκρυα, seu ῥήξαι κλαυθμὸν, Plutarch. in Pericl. p. 172; ῥήξαι οἰμωγὴν, Philostr. Icon. II, 9. Hebræi Esai. LIV, 1 (ubi v. LXX), al. et nos, in Gesang, Geschrey ausbrechen. —96. inadcensi ignes, non nisi carmine magico adcensi. Sic v. 103 flammæ surgentes audito carmine, ad cantum magicum, quem audire quasi videbantur; v. 430 ignis cantatus, magicus; VIII, 503, vocatis silvis; XI, 447, aggeribus vocatis, et XI, 448, cantatas turres, h. muros Thebanos, Amphionis lyra cantuque exstructos et sponte surgentes: quæ omnia nihil aliud quam summam carminum vim et præstantiam exprimunt, unde et Orphei cautum saxa et arbores secutæ dicuntur. Conf. var. lect. et inpr. a D. Heins. laudatum Pausan. Ἡλιακῶν, lib. V, cap. ult. 97. Cf. Virg. Æ. VII, 89; Ge. I, 477.
97. per inania, ut plene per vacuum aera, et ἐρήμας δι᾽ αἰθέρος ap. Pind. Ol. I, 10. Tironibus nota esse debet vis et consuetudo magorum, præstigiis, herbis, φαρμάκοις, formulis et carminibus, ἐπῳδαις, inprimis vero lacte, vino et sanguine victimarum in specum defuso, animas defunctorum ex inferis exciendi, ψυχαγωγεῖν, vel cadavera rogo inposita in vitam revocandi, et tum ab iis responsa de rebus quæsitis postulandi. Mens enim hominum, futura sciendi cupida, facile sibi persuadere poterat, ψυχὴν, sc. animam animalem, quæ non, ut φρὴν, rationalis et divinior hominis pars, in cælum venire, sed ad inferos descendere credebatur, et pro aere halituque haberi, indeque umbra, imago, simulacrum, εἴδωλον, et voce Eurip. Hec. 389, φάντασμα dici solebat, victima in scrobem, sc. fossam, sub qua inferi sunt, cæsa, ad sanguinem ebibendum invitari, eo autem hausto vocis usum recipere et tum denique, quum animus e corporis compagibus ac vinculis exemtus acrius eo, qui illis adhuc includitur, videat et plura cognoscat, de rebus futuris consuli posse. Tota hæc manium evocandorum superstitio, νεκυομαντεία, seu νεκρομαντεία et ψυχαγωγία, e somniis forte orta, in quibus imago defunctorum nonnunquam cernitur; quod deinde homines arte quoque et mediis quibusdam adhibitis efficere posse sibi videbantur. Nota est vel ex 1 Sam. 28, 11 sq. et inpr. ex Hom. Odyss. lib. XI, quem inde νεκυίαν adpellarunt, et Silius imitatus est XIII, 400... 895. Fuere et olim loca manibus evocandis destinata, ut ψυχοπομπεῖον prope Heracleam, et Νεκυμάντιον apud Thesprotos. Conf. Orph. Argon. 569 sq. Cuper. Obss. I, 12. Broukh. ad Prop. I, 19, 11; idem et Heyne ad Tibull. I, ii, 48; IV, i, 68. —98. marmore, statua marmorea. —sudat, vid. ad v. 86.
Hannibal hæc patrio jussu ad penetralia fertur,
100Ingressique habitus atque ora explorat Hamilcar.
Non ille evantis Massylæ palluit iras,
Non diros templi ritus, adspersaque tabo
Limina, et audito surgentes carmine flammas.
Olli permulcens genitor caput, oscula libat,
10599. Cf. XIII, 744 seq. penetrale propr. locus secretus, interior et sanctus in templo, ubi numen ejus præcipua cum vi commoratur, et sacerdotes, præter quos nemini intrare licet, ab ipso in furorem aguntur, θεοφορουνται, ἐνθουσιάζουσι, ut adytum Sibyllæ Æ. VI, 98. Sed forte simpl. Didonis templum innuitur. V. Heyne ad Virg. Æ. IV, 494.
101. Massylæ evantis, Libycæ vatis. Cf. Æ. IV, 483, et ibi Heyne. —Evans propr. Baccha, seu Mænas, a verbo εὐάζειν, evare, seu evari, orgia celebrare, et hoc a voce bacchantium εὐαν, seu εὐοῖ, pro εὖ οἱ, lat. evoe, unde ipse Bacchus Gr. Εὔαν et ὁ Εὔιος, Romanis Evan et Evius dicitur. Hinc ad quamcunque vatem ἔνθεον, seu ἐνθουσιάζουσαν transfertur. —palluit propter iras, ut ap. Horat. Od. III, 27, 28. Pers. I, 124. —Ira, ut furor, rabies, insania, ὀργὴ, θυμὸς, etc. quemvis vehementiorem animi, imbris, cæli, maris, fluvii, venti motum exprimunt, et sæpius tribuuntur poetis ac vatibus, quorum mens a corpore abstracta, divino quodam instinctu et vi ita concitatur, ut iratis furentibusque similes videantur. Hinc et Aristoteles ὀργιαστικὰ μέλη καὶ ὀργιαστικὴν ἁρμονίαν adpellat, quæ ἐνθουσιασμὸν ἐμβάλλει τῇ ψυχῇ, καὶ ἡ παρίστησι τὴν ποιητικὴν δύναμιν. —102. diros ritus, vid. ad II, 427. —103. surgentes ut VII, 352; XI, 219. Cf. ad v. 96.
104. Silio observabatur imago Jovis placidi, oscula libantis natæ ap. Virg. Æn. I, 254, 256, ubi vid. Heyne. —105. implet talibus vocibus, ut ap. Val. Fl. II, 126, h. hortatur. Vid. Heins. ad Ovid. Met. VII, 120.
«Gens recidiva Phrygum Cadmeæ stirpis alumnos
Fœderibus non æqua premit: si fata negarint
Dedecus id patriæ nostra depellere dextra,
Hæc tua sit laus, nate, velis! age, concipe bella
110Latura exitium Laurentibus! horreat ortus
106. recidiva, quæ post interitum quasi resurgit, restituitur, viresque amissas recuperat, ut ap. Virg. Æn. IV, 344; VII, 322; X, 58. Vox vel a cadendo et a seminibus, quæ, etsi temere cecidisse, et vel penitus adeo interiisse videntur, tamen resurgunt plantamque instaurant; vel a cædendo et surculis, seu arboribus, quæ recidendo renascuntur et repullulant, repetita; sed prius ob brevitatem syllabæ sec. præferendum videtur. Vid. Gesner. Thes., Gron. ad Sen. Troad. 472. Heins. ad Ovid. Fast. IV, 45, et ad Claud. Phœn. 66. —Gens recidiva Phrygum, Trojanorum, h. Romani, quibus quasi restituta est. —Cadmeæ stirpis alumnos, vid. ad v. 5. —107. Fœderibus, finito primo bello junctis. Vid. Polyb. I, 62 sq. —non æqua, pro inique vel iniquis. Romani cum Pœnis injusta fœdera pepigerunt: quam sententiam vide quam invidiose et infeste extulerit Hamilcar; Ern. qui etiam monet, in voce premere notionem latere dedecoris, quod Pœnis ex illa pace et fœderibus adhæreat. —109. concipe animo bella, bellicam virtutem, bellandi cupiditatem. Malim tamen interpretari: conceptis verbis jura bellum. Conf. XIII, 746, et Varr. L. L. IV, 15. Sic concipere fœdus (Virg. Æ. XII, 13), vadimonium, jusjurandum, etc. Cf. Ern. ad Tac. Hist. IV, 31.— 110. Laurentibus, Latinis, seu Romanis. Laurentium urbs Latii, non longe a Tiberi eo loco sita, qui nunc non S. Lorenzo, sed Paterno, seu Torre di Paterno dicitur. Sed a poetis toti Latio designando adhibetur. Vid. Heyne Exc. III, ad Virg. Æn. VII, v. 108. —110. Sententiarum verborumque vim et ἐνέργειαν quilibet facile, vel me non monente, sentiet. Cf. III, 73; IV, 731. Horat. Epod. XVI, 8. —112. Te surgente, crescente, ut Æn. IV, 274; VI, 364. —producere, edere, vel educare.
His acuit stimulis; subicitque haud mollia dictu:
«Romanos terra atque undis, ubi competet ætas,
115Ferro ignique sequar, Rhœteaque fata revolvam.
Non Superi mihi, non Martem cohibentia pacta,
Non celsæ obstiterint Alpes, Tarpeiaque saxa.
113. acuit, θήγει, ὀξύνει, h. hortatur, excitat, παροξύνει, ὦρσεν, ὤτρυνεν, ut ap. Virg. Æ. VII, 330, 406. —acuit stimulis, stimulat, incitat ad bellum, ut fodere, V, 159; VII, 512. Formulæ a stimulo, κέντρῳ, seu σαυρωτῆρι, petitæ, quo equi, seu boves aratores pungi et incitari solebant, unde proverb. πρὸς κέντρα λακτίζειν. Vid. Æschyl. Prom. 322. Pind. Pyth. II, 173, et in N. T. Act. IX, 5. Cf. ad VII, 702. —Subicit, ὑποβάλλει, respondet, sc. Hannibal, ut Æn. III, 314. Subicit ἀρχαϊκῶς, ut XIII, 298; inicit, X, 571; adicere, proicere, obicere, obices, etc. Vid. Munker. ad Fulgent. II, 4, p. 71; III, 6, p. 117. Intpp. ad loc. class. Gell. IV, 17. Broukh. et Heyne ad Tibull. I, viii (ix), 54. Semper hæsi in h.l. et offendi: nunc nullus dubito, quin verba acuit et subicit ad idem subjectum, ad Hamilcarem, filio verba diri jurisjurandi præeuntem, referenda sint. Dele itaque majorem distinct. ac lege: His acuit stimulis (sc. Hamilcar filium), subicitque haud mollia dictu, et hanc diram jurisjurandi formulam adjecit, etc. haud mollia dictu, ut haud mollia fatu ap. Virg. Æn. XII, 25. —115. sequar, persequar, ut Æn. XI, 674. Ovid. Met. II, 498. —revolvere, vel iterum pati et subire, ut ap. Virg. Æ. X, 61, quem locum male comparat Drak., vel, ut h.l. reducere, denuo moliri. Nam volvere poetis est, magna cum molestia et difficultate aliquid vel tolerare, vel perficere, expedire, moliri. —fata Rhœtea, Trojana: nam Rhœteum, τὸ Ῥοίτειον, Troadis opp. et promont. Hinc sensus est: exitium Trojano simile Romanis, Trojana stirpe oriundis, parabo. Cf. XVII, 230. Rhœtei Silio et Romani, a Trojanis oriundi, dicuntur: unde Dausq. interpretatur: Romanorum fata, quæ æternum illis imperium promittunt, retexam, retraham, h. irrita faciam. Nam revolvere voc. propr. de stamine, ut II, 181, et de filis Parcarum; unde fata mutare significat ap. Stat. Th. VII, 774. Sen. Herc. fur. 181. Cf. Heins. ad Ovid. Met. II, 654, et Intpp. ad Prop. IV, vii (viii), 51.
116. Idem orationis color ap. Stat. Th. II, 453 seq. Nulla religio, nulla fides, nullus labor impediet, vel coercebit; Ern. —117. Tarpeia saxa, colles Romæ, quorum præcipuus, Capitolinus, Jovis sedes, memoratur.
Hanc mentem juro nostri per numina Martis;
Per Manes, Regina, tuos.» Tum nigra triformi
120Hostia mactatur Divæ, raptimque recludit
Spirantis artus poscens responsa sacerdos,
118. per numina (vid. ad v. 93) mentem nostri, h. per Martem meum, summum hoc, quod veneror, numen; vel nostri est, mihi faventis, ut nostro omine dixit Plaut. Casin. II, viii, 74; meos deos, Ovid. Epist. XII, 84; αὕτη ὑμῶν ἔστιν ἡ ὥρα, Luc. XXII, 53; suos Consules, Cic. Mil. 33; ventus suos, Sen. Agam. 91; quæ loca laudat Drak. ad XII, 193. Add. inf. v. 480; IV, 650; VI, 707. Liv. IX, 19 extr. nostris locis, Cic. Verr. III, 19, horis tuis, Mart. X, 58, 7, dies meus, Polyb. XVII, 18, Σὺ νῦν ἡμέρα, σὸς ὁ καιρὸς et alia ap. Gron. Obss. I, 2, et ad Liv. 35, 12. —119. Silius more suo legit vestigia Virg. Æn. VI, 242 sq. ubi vid. Heyne. —nigra, quoniam omnia, quæ ad inferos spectant, vel ibi sunt, nigra, atra, furva dici solent. Cf. VIII, 116, 119; XIII, 405, 429. Magis hæc ὁρκωμοσία est et juramentum ἐπὶ τομίων, quam θυσία; et hic, ut ap. Hom. Iliad. τ, 266 et al., victima juramentum sequitur; D. Heins. —diva triformis, ut triceps, triplex, tergemina, τρίμορφος, τριπρόσωπος, τρισσοκάρηνος, Hecate, quæ triplicem personam, Lunæ, Dianæ et Proserpinæ, gerere credebatur, unde hæc nomina in rebus inferis promiscue usurpantur. —121. Silius habuit, quem sequeretur, Virg. Æn. IV, 63 seq. —Spirantes, ἀσπαίροντας, palpitantes.
Ast ubi quæsitas artis de more vetustæ
Intravit mentes Superum, sic deinde profatur:
125«Ætolos late consterni milite campos,
Idæoque lacus flagrantes sanguine cerno.
123. vetustæ, nam haruspicina jam Pelasgis in usu fuit et ab Etruscis, qui maxime eam excoluerunt, ad Romanos pervenit. —124. Intravit sacerdos mentes Superum, ut i. in sensum, mentem, rerum naturam, terram, etc. ap. Cic. Or. II, 25; Fin. V, 16; Flacc. 10; Academ. IV, 39; h. exploravit, cognovit fata et consilia, νοῦν deorum, per extispicii ritus. Drak. laudat Stat. Achill. I, 507, irrumpere deos, et ej. Theb. III, 549, 633. Alio sensu deus vatem intrat. Vid. ad III, 697. —125. Frequens est in poetico sermone usus vaticiniorum, quæ tam per se, quam propterea quod grandiorem orationem admittunt, multum habent gravitatis, et quod Gallis intéressant dicitur. Cf. III, 570 sq.; VI, 613 sq.; VII, 435 sq.; XII, 320 sq. Virg. Ecl. IV; Æn. I, 254; III, 458; VI, 756, et inpr. VI, 86 sq., ubi similiter vates non modo futura prædicit, sed et omnia ut jam præsentia cernit. Conf. Jani ad Hor. Od. I, xv, 9. —campos Ætolos, h. Apulos, Cannenses, ut c. Diomedis, et Graium æquor, vid. Ind. Nam Diomedes, Tydei, Ætoliæ regis, filius, redux a Troja, in Daunia, Apuliæ parte, consedisse traditur. Vid. Heyne Exc. I ad Virg. Æ. XI, 243. —126. lacus, lacum Trasymenum. —Idæo, Trojano, h. Romano. —flagrantes Lefeb. exponit tepentes; melius Burmann. rubentes. Purpura certe ardens dicitur (vid. ad IV, 270), et genæ, vultus, oculi flagrantes, ardentes, ignei, flammei, αἴθωνες, φλέγοντες, μαρμαίροντες. Vid. Burm. ad Val. Fl. III, 216. Sed propr. tum coloris potius fulgor, splendorque (german. brennende helle Farbe, feurige, glühende Augen), non rubor innuitur, nisi forte ad fulgentem ruborem transferri possit. Conf. VII, 486, fulgebit strage Metaurus, quibus verbis vulgata lectio h.l. firmatur.
127. moles, Alpes. —128. pendent ob altitudinem, pro vulg. posita sunt. Cf. III, 556; XII, 531. Heinsii conject. crepitantia improbat etiam Withof. quia crepitent incendio virgulta aliaque, non mœnia, et sacerdos se futura cernere fingat, non etiam audire sonos in extis.
Jamque jugis agmen rapitur; trepidantia fumant
130Mœnia, et Hesperio tellus porrecta sub axe
Sidoniis lucet flammis: fluit ecce cruentus
Eridanus: jacet ore truci super arma virosque,
Tertia qui tulerat sublimis opima Tonanti.
Heu! quænam subitis horrescit turbida nimbis
135Tempestas, ruptoque polo micat igneus æther?
130. axe Hesperio, plaga occidentali. —tellus, Italia. —132. Eridanus, Padus, cruentus, quia Ticinus et Trebia, sanguine Romanorum infecti, eo miscentur. —133. Cf. Virg. Æn. VI, 856 sq. et ibi Heyne. Flor, II, 4. Propert. IV, ii, 39 sq. Res a Marcello in b. Punico II, gestæ satis notæ sunt ex Liv. inpr. XXIII, 16, 46; XXIV, 35 sq.; XXV, 23 sq., 31, 40, 41; XXVII, 12, 14, ut ejus mors ex Liv. XXVII, 26 sq. Conf. inf. XII, 278 seq.; XIV, 639 seq.; XV, 390 sq. —Tertia opima sc. spolia, ut III, 587; VIII, 256; XII, 280. —sublimis, ut ap. Virg. l.c. v. 856, 857, vel in sublimis, in altum, h. in Capitolium. —Tonanti, ad Jovem Feretrium. Cf. V, 167, 168.
135. Tempestas, quæ Pœnum a mœnibus Romæ repulit. Cf. XII, 612 sq. Liv. XXVI, II. —rupto polo, cælo, micat ignibus æther, cf. Virg. Æn. I, 90. Nubes et cælum fulmine rumpuntur, abrumpuntur, scinduntur. Vid. Ind. et Heyne ad Virg. Æn. III, 199; XII, 451. Ἀιθέρος ἀμφιραγέντος ὑπαὶ νεφέων ἐπιδούπων dixit Q. Calab. et οὐρανόθεν ὑπεῤῥαγη ἄσπετος αἰθὴρ, Hom. Il. θ, 554; π, 300.
Magna parant Superi: tonat alti regia cæli;
Bellantemque Jovem cerno.» Venientia fata
136. parant Superi, ut XII, 555. —tonat alti regia cæli, h. cælum altum. Vid. Heyne ad Virg. Ge. I, 503; III, 261. —137. Jovem, cui proprium est, tempestates ciere et inmittere, ingeniose poeta pro Romanis pugnantem inducit. Juno autem hisce Trojanorum posteris inimicissima, ne Hannibalis animus in ipso rerum gerendarum principio frangatur, venientia, μέλλοντα, futura et novissima ejus fata adversa ex victimæ extis cognosci prohibet. Hinc fibræ repente conticuere (v. 138 sq.), h. exta nihil amplius signi, sc. augurii exhibuere, non pluribus signis voluntatem deorum declararunt. Sic vocem moribundo in corpore quærit augur, dixit Lucan., fibra locuta deos, Prop. IV, i, 104; viscera loquebantur, Martian. cap. I, p. 5; et Festus, «Muta exta adpellabant, ex quibus nihil divinationis animadvertebant;» quæ loca jam excitarunt D. Heins. et Drak.
Sic clausum linquens arcano pectore bellum,
Atque hominum finem Gades Calpenque secutus,
Dum fert Herculeis Garamantica signa columnis,
Occubuit sævo Tyrius certamine ductor.
141. Hamilcar Hispaniam petit ibique perit. —Gades (Cadiz) hominum finem, extremam Europæ ins. et opp. versus occidentem, ἐσχατόωντα Γάδειρα, Dionys. Per. Cf. XVII, 642, et Horat. Od. II, ii, 10. —sequi, petere, adire locum, ut II, 87. Virg. Æn. IV, 361; V, 629. —142. fert columnis Herculeis, ad columnas Herculeas, τὰς Ἡρακλείους στήλας, Calpen (Gibraltar) Europæ et Abylam (Ceutam) Africæ montem, laborum H. metas et monumenta, ut στῆλαι Διονύσου in extremis Indiæ montibus, ap. Dionys. per 1164. Montes illos dirimit fretum Gaditanum, seu Herculeum. (die Strasse). —signa, arma, agmina, Garam., Libyca, Punica. Vid. ad v. 414. —143. sævo certamine, in prælio adversus Vettones. Vid. Polyb. II, 1. Appian. b. Hannib. c. 2, et b. Hisp. c. 5; Corn. Nep. c. 4; Frontin. Strateg. II, 4, 17; Zonaras, Ann. VIII, 19. Castrum altum (forte Cuença in Castilla nova) locum ejus cæde insignem fuisse docet Liv. XXIV, 41. Sed teste Diodor. XXV, 2, cum Helicen obpugnaret, ab Orisone (al. Orisso) rege Hisp., socio suo, inproviso obpressus et fluvio, quem equo trajecturus erat, submersus interiit; unde Dausq. exponit: sævo, in undis, quod viris detestabile. Male!
Interea rerum Hasdrubali traduntur habenæ,
145Occidui qui solis opes, et vulgus Hiberum,
Bæticolasque viros furiis agitabat iniquis.
144. rerum habenæ, ut alibi rerum freni, summa imperii. —Hasdrubal, Magonis f., Hamilcaris gener et successor, diversus ab Hasdrubale, Hamilcaris f., Hannibalis et Magonis fratre, cui bello in Italia orto, Hispania decreta provincia, et ab Hasdrubale, Gisgonis f., alio Poenorum duce in Hispania. —145. Hispania tribus modis designatur. —vulgus Hiberum, populum Hisp., propr. incolas ejus partis, quæ intra Iberum (Ebro) continetur. —146. Bæticolasque viros, adcolas Bætis fl. (Guadalquivir, corrupto nomine Arab. Wadi al Kabir, h. fluvius magnus) qui Hispaniæ Bæticæ nomen dedit. Cf. IX, 234. —Hispanos acerbe et crudeliter agitabat, h. vexabat, ut II, 530; III, 700; XVI, 683. Silium, communi Romanorum de Poenis judicio, de Hasdrubale nimis inique existimare, et ab aliis ejus comitatem humanitatemque, qua Hispanos magis, quam bello et armis, sibi conciliaverit, laudari, jam alii observarunt. Vid. Liv. XXI, 2; Polyb. II, 36; Appian. rer. Hisp. c. 4 et 6. Silio tamen Fabius ap. Polyb. III, 8, pr. adstipulatur, de cujus fide adversus Polybium disputavit Ernesti Opusc. philol. pag. 64 sq.
Tristia corda ducis, simul immedicabilis ira,
Et fructus regni feritas erat: asper amore
Sanguinis, et metui demens credebat honorem;
150147. Tristia corda, severa, inexorabilis, crudelis, sæva mens. Sic tristia jussa, h. dura, acerba, II, 2; dicta, VII, 548; XI, 84. Cf. Broukh. et Heyne ad Tibull. III, iii, 35. —148. fructus regni feritas, insolentia ejus et crudelitas, imperii summa ipsi tradita, crevit et effrenata esse cœpit. —asper, flagrans, vel sævus. Vid. Heyne ad Virg. Æ. I, 14. —149. Demeos honorem esse credebat, si metueretur. An metui est substant., ut sensus sit, honorem metui committebat, firmabat? —150. Nec nota, nova, insolita, inaudita. Ingenio valebat ad insolitas poenas et exquisita supplicia invenienda.
Ore excellentem et spectatum fortibus ausis
Antiqua de stirpe Tagum, Superumque hominumque
Immemor, erecto subfixum robore mœstis
151. Argute exornantur Liviana XXI, 2. Silius, ut poeta, isque scenas tristiores gravioresque maxime amplectens, hoc sibi licentiæ sumsit, ut ex historia mallet ambigua vitiorum Hasdrubalis documenta, quæque in pejorem adcipi possent, conligere, qnam expressiora virtutum ejus testimonia sequi. Ern. —153. robore erecto, cruce: quo supplicio Pœni non servos tantum, sed summos æque ac infimos adficere solebant. Drak. laudat. Polyb. I, 11; Justin. 18, 7; Liv. Epit. XVII. Add. Justin. XXII, 7. —154. sine funere, insepultum. —Ostentabat, quod summum olim scelus erat et mos barbarorum, a quo eos legum latores et philosophi religione sepulturæ reducere et avocare studebant. Cf. ad IV, 671; V, 156. Heyne ad Virg. Æn. VI, 325 sq.; IX, 485; et Obss. ad Tibull. III, ii, 15. Jani ad Horat. Od. I, xxviii, 23 sq.
Auriferi Tagus adscito cognomine fontis
Perque antra et ripas Nymphis ululatus Hiberis.
Mæonium non ille vadum, non Lydia mallet
155. Auriferi, χρυσοῤῥόου, fontis, Tagi fl. (Taio, seu Teio), in quo nunc quidem non arenæ, sed numi tamen et globuli aurei aliorumque metallorum partes reperiuntur. —156. ululatus, deploratus: ululare de quovis sono et cantu tam læto quam tristi, usurpatur, ut ὀλολύζειν et ὀλολυγὴ. Vid. Intpp. ad Callim. H. in Del. 258.
157. Mœonium vadum, Pactolum, Lydiæ fl. auriferum. —mallet, magis optaret, seu permutaret, h. permutasset ille, Tagus rex, cum Tagi fl. auro et opibus: h.e. ditissimus rex erat idemque (v. 160 sq.) fortissimus. Ludit manifeste poeta in Tago; cui nomini quum duplex notio, hominis et fluvii auriferi, adhæreret, et nunc efferenda esset sententia hæc: «capturam et cædem Tagi reguli Hasdrubali gratam fuisse,» placuit eam ita enunciare: hic Tagus Hasdrubali gratior erat, quam Pactolus et Hermus cum toto eorum auro; Ernesti, et jam olim Marsus. Quia ratione nihil contortius vidi, ille haud dubie est Tagus rex, ad quem et verba, quæ tam præcedunt, quam sequuntur, spectant; non Hasdrubal, neque etiam fluvius aurifer, quem, ut ceteris præstantem designari putat Lefeb. —Stagna Lydiæ, non Caici, Caystri et aliorum Lydiæ fluminum, sed, quoniam de auriferis fluviis sermo est, ejusdem Pactoli, qui nunc Sarabat dicitur æque ac Hermus, qui cum eo in Ægæum mare eodem alveo profluit. Uterque campos Smyrnæ et Phocidis dirimunt et sic fecundos reddunt, unde forsan aureas arenas, quæ jam Strabonis ætate frustra quærebantur, traxisse feruntur. —158. nec qui, etc., conf. Lucan. III, 210, et Virg. Ge. II, 137; ubi in nota Heynii pro Drakenb. leg. Dausq. Nam prior recte monet, Hermum poetis auriferum dici, et v. 159 arenas in campum, non a Pactolo in Hermum inlatas innui. —auro riguo, arenis aureis, quæ campum inrigant, vel fluvii, campum inrigantis. Riguum dicitur, quod inrigatur, et quod rigat. Cf. Virg. Ge. II, 485.
Primus inire manu, postremus ponere Martem.
Quum rapidum effusis ageret sublimis habenis
Quadrupedem, non ense virum, non eminus hasta
160. Primus, etc., cf. v. 242. Sic de Hannibale Liv. XXI, 4, «princeps in prælium ibat, ultimus conserto prælio excedebat.» —161. habenis effusis, remissis, sublimis eques magis stans quam sedens, in concitato equi cursu, Ern. —163. erat, dabatur, licebat, ut est, erit, fit, fuerit, aderit, ἦν, ἔστι, ἔσται, ἔστω, γένοιτο, ἐνδέχοντο, πάρεσται, εἶναι, pro ἐξῆν, ἔξεστι vel ἐστι δύναμις, seu θέμις, etc. Vid. Gronov. Obss. IV, 8, et Heins. ad Ovid. A. A. II, 28.
Quem postquam diro suspensum robore vidit
Deformem leti famulus, clam conripit ensem
Dilectum domino, pernixque inrumpit in aulam,
Atque inmite ferit geminato vulnere pectus.
At Pœni succensi ira, turbataque luctu
170Et sævis gens læta, ruunt tormentaque portant.
165. Cf. Liv. XXI, 2 et 6. Justin. XLIV, 2 et 5. Val. Max. III, 3. —166. Livius l.c. Hasdrubalem palam, Appian. de reb. Hisp. c. 8, et Hannib. c. 2, ex insidiis in venatione, sed Polybius, II, 36, ἐν τοῖς ἑαυτοῦ καταλύμασι νυκτὸς ὑπὸ τινὸς Κελτοῦ τὸ γένος, obtruncatum esse tradit.
Non ignes candensque chalybs, non verbera passim
Ictibus innumeris lacerum scindentia corpus,
Carnificesve manus, penitusve infusa medullis
Pestis, et in medio lucentes vulnere flammæ
175Cessavere: ferum visu dictuque, per artem
Sævitiæ extenti, quantum tormenta jubebant,
Creverunt artus, atque, omni sanguine rapto,
Ossa liquefactis fumarunt fervida membris.
171. Candentes laminæ in quæstionibus et tormentis adhiberi solebant. Vid. Cic. Verr. V, 63. —173. Carnifices manus, ut vindices manus, ap. Prudent. X, 447; carnifices epulæ et pedes ap. Claud. b. Gild. 179, et Martial. XII, 48; virgulta valle, h. virgultis obsita inf. XII, 354; grex minister, XI, 277; jussum magistrum, III, 387 et, quod ibi Drak. monet, manus serva, Ovid. Epist. X, 90; torus maritus, ib. II, 41; ventus pluvius, Hor. Od. I, xvii, 4; aræ dominæ, Stat. Th. V, 588; animi mares, Appul. Met. III, p. 131; et Elmenh. tempestas autumna, Gell. XIX, 7; genius maritus, Ennod. Ticin. I, 4; vitis autumna, Tertull. judic. Dom. 4; juvenca cornua, Pith. Catal. p. m. 572. Cf. Gronov. Obss. III, 24; Heins. ad Ovid. Epist. II, 74; III, 100; IV, 12; IX, 86; XIV, 19 inpr.; XV, 83; ad ej. Met. III, 728; ad Claud. nupt. Hon. et Marc. 88; b. Gild. v. 407; laud. Stil. I, 121; et ad Petron. c. 35. —174. infusa medullis Pestis, laminæ ardentes inustæ. Pestis, seu lues, quidquid noxium et exitiosum est, ὄλεθρος. Vid. Intpp. ad Val. Fl. II, 498; et Heins. ad Ovid. Met. IX, 197; h.l. ignis, ut passim. Vid. Ind. et Virg. Æn. V, 683; IX, 540 al. —175. ferum visu dictuque, δεινὸν ἰδεὶν καὶ λέγειν. Cf. Heyne ad Virg. Æn. III, 621. —176. extenti equuleo. Comparant Senec. Epist. 67; Prudent. hymn. I, περὶ στεφ. v. 105, et in Romano v. 109.
179. Mens intacta scil. doloribus, ut tangi h.e. adfici dolore dixit Prop. III, vii, 68 (al. III, vi, 34), et alii tangi cupidine, religione, etc. Withof. conj. invicta. Non male: sed illud exquisitius. Cf. Liv. XXI, 2. —181. Increpitat, reprehendit et objurgat, nisi malis exhortatur, ut ap. Virg. Æn. I, 738, ubi vid. Heyne. En summa dolorum contemtio! —reposcit pro simpl. poscit, vel sæpius poscit.
182. Inter funesta iræ piacula et pœnas, a Tagi famulo sumtas, qui eas spernebat, etc. —184. Cf. Liv. XXI, 3; et Virg. Æ. VII, 472 sq.
Hinc studia adcendit patriæ virtutis imago,
Hinc fama in populos jurati didita belli,
Hinc virides ausis anni fervorque decorus,
185. studia adcendit, favorem ei conciliat. Factiones, σπουδὰς, exponit Burm. ad Val. Fl. III, 628. —186. jurati, quod adversus Romanos se gesturum esse patri jurasset. —187. virides ausis anni, ætas ad audendum resque præclaras gerendas idonea, ob vigorem; unde viridis plerumque juventus dicitur. Ἄνθος ἥβας ἄρτι κυμαίνει, dixit Pind. Pyth. IV, 281. Cf. III, 255; V, 570; et Virg. Æn. V, 295; viridi juventa.
Primi ductorem Libyes clamore salutant;
190Mox et Pyrenes populi, et bellator Hiberus:
Continuoque ferox oritur fiducia menti,
Cessisse imperio tantum terræque marisque.
Æoliis candens austris et lampade Phœbi
Æstifero Libye torquetur subdita Cancro,
195Aut ingens Asiæ latus, aut pars tertia terris.
189. Populi tam Africæ, quam Hispaniæ eum imperatorem salutant. Illorum terra describitur v. 193... 219, horum 220... 238. Ipsi autem nominatim recensentur III, 231 sqq.
193. Non nisi fines imperii Carth. declarandi erant, quod ex v. 191... 193, intelligitur. Hunc parum apte h.l. totius Lybiæ situs, termini, cæli solique diversitas, et variæ veterum sententiæ de terræ divisione memorantur, doctrinæ ostentandæ causa. —195. Conf. Lucan. IX, 411 seq. Non defuisse inter veteres, qui Africam vel ad Europam, vel ad Asiam referrent, nota res est. Præter Lucan. l.c., vid. Agathem. II, 2. Sallust. Jug. 17. Varr. R. R. I, et L. L. IV, 2. Plin. III, 1 Eustath. ad Dionys. Per. 8; et Morus ad Isocrat. Paneg. cap. 48 pr.
Terminus huic roseos amnis Lageus ad ortus
Septeno inpellens tumefactum gurgite pontum:
At qua diversas clementior adspicit Arctos,
Herculeo dirimente freto, diducta propinquis
200Europes videt arva jugis: ultra obsidet æquor;
Nec patitur nomen proferri longius Atlas,
Atlas subducto tracturus vertice cælum.
196. Sic et Plin. III, 1, et alii. Nam veteres Geographi vel totam Ægyptum, vel ejus partem Asiæ partibus adjecerunt, excepto Strab. I, p. 60 sq. qui, Arabico sinu inter Asiam Africamque termino constituto, eam Africæ adjungit. —roseos ad ortus sc. solis. ῥοδοδάκτυλος Ἠώς. —Nilus dicitur h.l. amnis Lageus, h. Ægyptius, a Ptolemæo Lagi f., clarissimo Ægypti rege. Cf. X, 322; XVII, 592, et Lucan. I, 684. —197. Septeno gurgite in mare fluit, h. septem ostiis, quæ adhuc supersunt, teste Pocockio Itin. T. I, p. 29 sq., 433 sq. vers. german. —198. At qua parte clementior, temperatior calore et frigore, adspicit, sita est versus Arctos diversas, Ursam majorem et minorem, Helicen et Cynosuram, h. septemtrionem. —Arctos diversas, ut non æquas, III, 192 ubi vid. not. —199. diducta, diremta, divisa, jugis, montibus, Calpe et Abyla. Cf. ad v. 141, 142. —200. obsidet, claudit, terminat. —æquor, mare Atlanticum. —201. Atlas in occidentali Africæ ora ejus terminus est. —nomen Libyæ, h. Libyam ipsam proferri, longius protendi. —202. Manifesta imitatio ornatissimi loci Virg. Æ. IV, 246 sq., ubi vid. Heyne. —tracturus secum, detracturus cælum, si caput oneri subtraheret.
Sidera nubiferum fulcit caput, æthereasque
Erigit æternum compages ardua cervix:
205Canet barba gelu, frontemque inmanibus umbris
Pinea silva premit; vastant cava tempora venti,
Nimbosoque ruunt spumantia flumina rictu.
Tum geminæ laterum cautes maria alta fatigant;
Atque ubi fessus equos Titan inmersit anhelos,
210203 sq. Hinc eum κίονα τοῦ οὐρανοῦ λέγουσι οἱ ἐπιχώριοι εἶναι, teste Herodoto IV, 184. Cf. Heyne l.c. —204. Erigit, fert. —206. Pinea silva Atlantis, quem Pausan. Att. 53 dicit ἄβατον ὑπὸ ὕδατος καὶ δένδρων, ἃ διὰ παντὸς πέφυκε, Ern. Cf. Heyne ad Virg. Æ. IV, 249. —207. rictu Nimboso, ore nimbis ventisque pulsato.
208. laterum cautes, h. cautes, sc. brachia Atlantis, quæ ab utroque ejus latere in mare procurrunt. —fatigant, commovent, turbant. Vid. ad v. 63. —cautes, quod Drak. monet, maria fatigant, cum undis undique inpactis resistunt et impetum fluctuum frangunt, quo sensu lassare et prædelassare dixerunt Ovid. Met. XI, 729, et Lucan. II, 618; VI, 265; IX, 453. —maria alta, mare Atlanticum, ut mox gurges. —209. Cf. Virg. Æ. IX, 913. —210. fumanti gurgite ob. vapores, quos, si procul spectes, sol tum producere videtur.
Sed qua se campis squalentibus Africa tendit,
212Serpentum largo coquitur fecunda veneno.
211. Sub zona torrida. —campis squalentibus, ut III, 655; IV, 375; XII, 373; XIV, 591, qui nimio solis et cancri ardore exusti, sordido colore ac nitore pulverulento obducti, tristes adspectu, inornati, vel inculti et steriles sunt, ut horrens campus ap. Virg. Ge. III, 161, et στυφελὴ χθῶν ap. Apoll. II, 1007; III, 411; quam Schol. exponit τραχεῖαν καὶ σκληράν: nisi poeta simul ad serpentes respexit, quorum mentio fit v. sq. nam Libyæ humus serpentibus atris squalet, ut utar verbis Ovid. Met. XIV, 410, et Lucan. IX, 384, et squalere est voc. propr. de serpentibus v.c. II, 547, 585; III, 209; XIII, 643; XV, 139. Vid. de hoc verbo Heyne ad Virg. Ge. IV, 91; Æn. X, 314, et XII, 87. Alii, v.c. D. Heins. ad III, 655. Drak. ad XII, 373, et Ern. ad Tac. Ann. XV, 42, squalentem campum interpretantur τὸ ἄνομβρον πεδίον, ut squalens significet siccum, aridum, quemadmodum τὸ αὐχμηρὸν sit id. qd. τὸ ῥυπαρὸν vel τὸ ἄνομβρον. —212. coquitur pro tingitur, inficitur; sed vi caloris, quo id efficitur, simul expressa.
213. Felix, fertilis, εὐδαίμων. Strab. II, eadem regio. Cf. ad IV, 359. —214. Nec Siciliæ, nec Ægypto fertilitate cedit. —Cerere Hennæa, vid. ad v. 93. —Pharos, parva Ægypti ins., cum Alexandria aggere (heptastadio) et ponte olim juncta, et notissima vel ob turrim excelsam et marmoream ejusdem nominis, a Ptolemæo Philadelpho per Sostratum Cnidium exstructam, in qua ignes nocturni erant et speculum arte elaboratum. Totam Ægyptum designat ap. Lucan. VIII, 433. Stat. Silv. III, ii, 22 al.
Hic passim exsultant Nomades, gens inscia freni;
Quîs inter geminas per ludum mobilis aures
Quadrupedem flectit non cedens virga lupatis.
215. exsultant equis, ut apud Virg. Æn. XI, 648, 663, exquisite de gente vaga et feroci. —gens inscia freni, quæ equos sine frenis, virga regit, ut hodie Mauri in Africa. Cf. II, 64; III, 293; XVI, 200. Intpp. ad Virg. Æn. IV, 41. Lucan. IV, 682. Herodian. VII, 9. —217. lupata, seu lupi, λύκοι, frena asperrima, aculeis ferreis et inæqualibus, instar dentium lupinorum, quibus Galli utebantur ad equos feroces domandos, ut ap. Virg. Ge. III, 208. Horat. Od. I, viii, 6 al.
218. Altrix tellus, θρέπτειρα, μήτηρ, patria: quæ multa concitavit bella virosque fortes, Masinissam, Syphacem, Micipsam, Jugurtham et alios, genuit. —219. nudo ensi, μόνῳ τῷ ξίφει, ut γυμνὸς pro μόνος, D. Heins. et Drak. coll. XIII, 161, 198; Ovid. Met. XIII, 159. Lucan. III, 481; IX, 593 al. Cf. Burm. ad Petron. cap. 88. —fraudes de dolis adcipit D. Heins., ut VI, 307; XII, 52. Dausq. de veneno, quo barbari gladios et tela inficere solent, quod de Dacis et Getis ex pluribus Ovidii locis notum est. Cf. v. 322, 326, et Heyne ad Virg. Æn. IX, 773, et X, 140. Drak. comparat Lucan. VIII, 303, 304.
Altera complebant Hispanæ castra cohortes,
Auxilia Europa genitoris parta tropæis.
Martius hinc sonipes campos hinnitibus inplet,
220. Altera, et quidem præstantissima exercitus pars erant Hispani. Cf. Liv. XXVII, 14. —221. Europa, in E. —genitoris, Hamilcaris.— tropæis, victoriis.
222. Hispania præstantissimos equites et equos præbuit. Hæc quam ornate splendideque expressit! —campos hinnitibus inplet, ut ap. Virg. Ge. III, 94. —223. juga bellica, currum bellicum, cui agitando generosiores equi olim adhibebantur. —224. axis Eleus, currus in Olympiis, quæ Elide, prope Alpheum agebantur. —ferventior, celerius.
Prodiga gens animæ, et properare facillima mortem.
Namque ubi transcendit florentes viribus annos,
225. Hispanos olim ad αὐτοχειρίαν admodum proclives fuisse, more eorum, qui, quum natura timidi sint et melancholici, facile malis adflicti animum despondent, plures testantur v.c. Liv. XXXIV, 17, et Justin. XLIV, 2. —prodiga animæ, vitam spernens et profundens, tanquam rem vilem. conf. Hor. Od. I, xii, 38, et quæ loca Drak. laudat, Ovid. Am. III, ix, 64. Stat. Th. III, lxix, 602 (largus animæ). Claud. in Rufin. II, 183, et Prudent. περὶ στεφ. hymn. II, 17. Sic et projicere animam, vitam, etc. Vid. ad V, 226. Sic saxo, h.e. præcipitio mortem adcelerant Cantabri inf. III, 328 sq. Vel alio modo teste Strab. I. c. et gladio Iazyges, de quibus vid. Val. Fl. VI, 123 sq. —227. Inpatiens ævi, vitæ pertæsus, spernit, non vult, recusat, ut ap. Ovid. Met. IX, 117, et Hor. Od. I, i, 21. —228. Fati modus, vitæ, fato adsignatæ, finis et terminus, in dextra est, dextra vitæ finem imponit; h. ipsa necem sibi consciscit. Cf. III, 328. Strab. III, p. 156, 249. Montes Hispaniæ, quos veteres auctt. miris laudibus prædicant, nunc quoque omnibus metallis abundant, sed inpr. ferrum effoditur, et aurum argentumque eorum, quamdiu America utrumque copiose suppeditat, in futura fere tempora reservatur. De copia et celebritate auri Fodinarum in terris Callaicorum, Asturum et Cantabrorum, quibuscum Hannibali multæ gravesque fuerunt pugnæ, (unde debellata procul, etc. inf. IV, 59) Cf. Hens. ad Claud. Cons. Prob. v. 49; et Laud. Seren. v. 75. Withof.