—τίς δῆτ᾽ ἰατρός ἐστι νῦν ἐν τῇ πόλει;
οὔτε γὰρ ὁ μισθὸς οὐδέν ἐστ᾽, οὔθ᾽ ἡ τέχνη.
—σκοπῶμεν. —ἀλλ᾽ οὐκ ἔστιν. —οὐδ᾽ ἐμοῖ δοκεῖ.

Unus inscriptionis cuiusdam locus nobis etiam disceptandus est. In magna ratione et catalogo hieropoearum templi Apollinis Delii exarato Demare archonte (circa annum a. Chr. 180), cum pecuniae ab decessoribus ἐν τῇ δημοσίᾳ κιβώτῳ acceptae describantur, haec leguntur vs. 82 sqq. (BCH. VI 13.—nr. 23): ἄλλος στάμνος ἐπιγραφὴν ἔχων‧ ἀπὸ τῆς Ἕλληνος καὶ Μαντινέως, ἐπὶ Δημητρίου Ποσιδεῶνος, ἔθεσαν εἰς τὸ ἱερὸν Φωκίων Κλεοκρίτου ταμίας καὶ Παρμενίων ὁ Πολυβούλου κληρονόμος [ὧν] ([ᾧ] edit.) ἔλαττον ἔλαβεν ὁ ἰατρὸς (ὁ ἰατρὸς supra lineam, en surcharge) Η Η 𐅄 καὶ τοῦ ἐνοικίου ὡσαύτως Δ Δ 𐅃. Quae verba inscripta in urna demonstrant Demetrio archonte, mense Posideone, quaestorem et hominem privatum duas summas tradidisse, quae pecuniae publicae sunt et auxilio Hellenis et Mantinei, de quibus qui sint nihil constat (cf. Homolle l. l. p. 71), aerario publico tradebantur. Quas summas medicus quidam non sibi habuerat, alteram 250 drachmarum de mercede sua, ut consentaneum est, alteram viginti quinque drachmarum de pensione aedium. In antecessum igitur res publica huic medico praeter mercedem etiam pensionem aedium dederat, ut ipse habitaret et medicinam instrueret; sed mortuus esse Polybulus medicus videtur, et moriens Parmenionem heredem suum summas illas rei publicae reddere iusserat, quia nondum tempus totum circumactum erat, in quod iam antea mercedem et pensionem acceperat. Cum autem ducentae quinquaginta drachmae summa solida sint, veri simillimum est totam mercedem annuam ex multiplicatione simplici effectum iri. Sed quae multiplicatio facienda sit, incertum est, fortasse simplicissima, ita ut 500 drachmae merces annua medici publici illius essent et quinquaginta pro habitatione additae essent. Quod in ea quadret, quae supra in universum explanavimus, sed incertius est, quam ut firmum quicquam ex eo colligi possit.

De mercedibus aevo Romano archiatris datis, exempli causa in urbibus Asiae Minoris, nihil memoriae proditum est. Ad publicorum autem sicut ad privatorum medicorum mercedes referenda sint, quae Ulpianus libra octavo de omnibus tribunalibus scripserat (Dig. L, XIII 1): praeses provinciae de mercedibus ius dicere solet, sed praeceptoribus tantum studiorum liberalium ... Medicorum quoque eadem causa quae professorum, nisi quod iustior, cum hi salutis hominum, illi studiorum curam agant: et ideo his quoque extra ordinem ius dici debet.63 Sed de summis nihil aperitur. Romae medicis publicis annonae praestabantur, saeculo tertio binae aut ternae (Lamprid. Alex. Sev. 42), quot quarto archiatris, non dicitur (Cod. Iust. X 53, 9; Theod. XIII 3, 9.—cf. p. 42), et quantum annona medicorum valuerit, quot quisque modios tritici assecutus sit, ignoramus. Sed mercedes publicae expendebantur usque ad lustiniani tempora, quem mercedem munerum publicorum abolevisse ex Procopio (hist. arc. 26) intellegitur (quem laudat Perrot, Exploration de la Galatie I, 503).

Hippocrates vel potius qui scripsit librum παραγγελιῶν medicis suadet ut medeantur ὅτε δὲ προῖκα ἀναφέρων μνήμην εὐχαριστίης προτέρην ἢ παρεοῦσαν εὐδοκίην‧ ἢν δὲ καιρὸς εἴη χορηγίης ξένῳ τε ἐόντι καὶ ἀπορέοντι, μάλιστα ἐπαρκέειν τοῖς τοιούτοις. ἢν γὰρ παρῇ φιλανθρωπίη, πάρεστι καὶ φιλοτεχνίη (Littré IX 258). Quod consilium amplius secutos medicos gratuito interdum sanavisse tituli docent: καὶ προσανέθετο τὰς χρείας τοῖς ἐν ἀρρωστίαν ἐμπεσοῦσιν ἄνευ μισθοῦ (nr. 36 vs. 7 sq.), ἰατρεύσαντα προῖκα (de Heraclito Rhodiopolita nr. 42 vs. 17). Sed multos medicos, quo facilius munus publicum sibi traderetur, gratis sanando gratiam populi petivisse supra iam vidimus (p. 48 sq.). Tamen non desunt, qui commodo suo non servientes etiam postquam medici publici facti sunt aliquamdiu mercede sua destiterint. Nam de Damiada Lacedaemonio decretum Gytheatarum haec refert: [ἐ]πὶ Βιάδα δὲ Λαφρίωι θεωρῶν τὰν π[όλιν ἐξαπορου]μέναν ἐν ταῖς εἰσφοραῖς ἐπαγγ[είλατο τῶι δά]μωι δωρεὰν ἰατρεύσειν παρ᾽ ἁμε[τέραν πόλιν αὐτόν (nr. 12 vs. 28 sqq.). Damiadas igitur alterius quem publicus erat anni (cf. vs. 45) mense Laphrio, cum oppidum tributo ab Romanis imposito valde premeretur,64 de mercede muneris destitit, sed unum tantum mensem hoc fecit, cum certus mensis anno additus sit. Sequitur, ut merces singulis mensibus Gythei medicis publicis expenderetur, id quod Athenis aliis locatione non constitutis prytaniis singulis saepe fiebat (cf. Boeckh, Staatshaushalt I3 308). Sed habemus alium etiam titulum et eum Atheniensem, qui medicum publicum munus gratis suscipientem affert. Ibi Phidias homo Rhodius, qui Athenis medicus privatus erat, tum ἐπιδέδω[κε]ν ἑαυτὸν δημοσιεύειν δωρε[ὰ]ν ἐνδεικνύμενος τὴν εὔνοιαν ἥν ἔχει πρὸς τὴν πόλιν (nr. 2 vs. 17 sqq.). Qua de causa ille omni mercede destiterit, non declaratur. Sed fortasse ita conicere licet. Medici publici qui a civitate mercedem accipiebant et propterea aegrotos gratis curabant, tamen a quovis cive, si modo dabat, pecuniam accipere vetiti non erant. In maioribus autem urbibus et maxime Athenis factum sit, ut qui hoc modo redibant reditus mercedem publicam multo superarent, cum divites quoque medicos publicos, qui saepe medicorum optimi erant, consultarent. Quare efficiebatur, ut medici munus publicum valde appeterent, praesertim cum eo medici quasi approbati fierent, et ut eo facilius crearentur civitati pollicerentur se gratuito munus suscepturos esse. Immo Ioh. Toepffer (AM. XVI 429) usque eo progressus est, ut oppida et tempora fuerint, quibus munus publicum eis medicis traderetur, qui a civitate magno id fortasse pretio conduxissent sicut temporibus quibusdam sacerdotia ad licitationem deducerentur.

Tamen medicos publicos a privatis etiam mercedem accepisse certis quidem testimoniis affirmari non potest. Diserte autem archiatris Romanis permittebatur, ut pecuniam a privatis acciperent, si ab sanatis voluntarie oblata sit: archiatri scientes annonaria sibi commoda a populi commodis ministrari honeste obsequi tenuioribus malint quam turpiter servire divitibus. Quos etiam ea patimur accipere, quae sani offerunt pro obsequiis, non ea, quae periclitantes pro salute promittunt (Cod. Iust. X 53, 9 = Theod. XIII 3, 8).65 Quae Valentiani, Valentis, Gratiani imperatorum epistula anni 370, cum ad Praetextatum praefectum urbis missa sit, ad archiatros quattuordecim Romae urbis maxime pertinet.

Merces, quae a re publica medicis expendebatur, multis locis non ex aerario emanabat, sed tributo ad hanc ipsam causam civibus imposito cogebatur. Quod tributum inscriptiones et papyri quadraginta fere proximis annis aperuerunt, vocabatur autem ἰατρικόν.66 Repetemus breviter res notas. Prima Delphis inscriptio reperta est (nr. 8) annorum a. Chr. 230-200 (H. Pomtow Rh. M. XLIX 582). In qua Philistioni cuidam damnum quod fecerat, cum ab creditoribus quibusdam Delphorum pecuniam, quam hi debebant illis, solvere coactus erat, ita resarciebatur, ut ei et posteris ἀτέλεια χοραγίας καὶ τοῦ ἰατρικοῦ daretur (cf. Ditt.2 466 adn.). Deinceps cum quarto saeculo inter Teum et aliud oppidum, cuius nomen non exstat, synoecismus conveniret (cuius foederis fragmentum lapidi incisum a. 1891 repertum est), civibus novis, qui Teum transmigrabant, in decem annos immunitas praeter iatrici praebita est: εἶναι δὲ αὐτοὺς κα[ὶ τῶν ἄλλων εἰσφορ]ῶν ἀτελεῖς πλὴν ἰατρικοῦ (nr. 1 vs. 10 sqq.). Eodem anno Coorum lex sacrificiorum in medium prolata est.67 Qua in tabula inter eos, qui diebus festis quibusdam sacrificia faciant et »casam constituant«, multi sunt vectigalium redemptores, et vs. 15 sq. legitur: [θυέτω]<ι> δὲ κατὰ ταῦτα καὶ σκανοπαγείσθω<ι> καὶ ὁ ἔχων τάν ὠνὰν τοῦ λατρικοῦ. Cum autem τοῦ λατρικοῦ enucleare non possent, erratum esse a lapicida et legendum esse τοῦ ἰατρικοῦ viri docti existimabant.68 Sed Udalricus Wilcken, cum multa in papyris ostracisque Aegyptiis tributa ignota enodavisset, quid λατρικὸν esset, etsi dicere non potuit, tamen verbum ita tenendum esse arbitratus est.69 Nobis igitur ab hoc incerto titulo abstinendum est, quamvis multum inter-esset in urbe Co ipsa tributum medicum inveniri.

In duobus autem aliis oppidis, Delphis, in media parte Graeciae, et Tei, in urbe Ionia Asiae Minoris, τὸ ἰατρικὸν adhuc certe exstat. Ubi accuratiora ignoramus, nisi id intelligimus Tei iatricum tam necessarium esse existimatum, ut civibus novis, qui omnibus aliis oneribus liberarentur, tributum medicum tamen pendendum esset. Quod tributum etiam sua sponte homines aliqui constituebant. Nam consentaneum est, si pagani pagi Halentis una cum eis, qui in hoc pago agros possidebant et qui ibi et in agris Pelae pagi laborabant, medicum proprium conducebant (v. p. 57, 66), illos omnes voluntariam stipem contulisse, ut medico mercedem darent.

Quantum quisque pecuniae dederit, cum in Graecia ignoremus, papyri Aegyptiae demonstrant. Nam in papyris alterius fere a. Chr. saeculi: Flinders Petrie Papyri (ed. Mahaffy) II nr. XXXVIIIa (p. 36) semel, nr. XXXIXe (p. 129) passim ἰατρικὸν β’ legitur, ex quo apparet binas frumenti artabas a quibusdam pro tributo medico annuo pensitatas esse. Qui tributum solvebant, in utraque papyro coloni Graeci veterani sunt, ita ut dici non possit omnesne cives tributum idem pependerint an fuerint qui plus debuerint (cf. U. Wilcken l. l. 375). Sed tributum duarum artabarum70 parvum est, quoniam to τὸ φυλακιτικόν, quo tributo custodes alebantur, ternas artabas pro capite et anno faciebat atque multa tributa alia muneribus multo maioribus explebantur. Si igitur τὸ ἰατρικόν comparamus cum custodum tribute, merces muneris medicorum minor fuisse videtur quam custodum publicorum, nisi eorum plures in unoquoque loco quam medici publici fuerant. Medicis autem pro mercede non pecunia, sed frumentum ipsum datum esse videtur sicut archiatris urbis Romae annonae vel annonaria commoda.

De mercede pars aliqua medico publico in medicinam consumenda fuerit aut alia summa ei praeter mercedem ex iatrico data sit, ut medicinam sustentaret, sicut medico illo Delio (v. p. 69). Apud Graecos ita fuisse E. Curtius iam suspicatus est, cum primo iatrici titulo Delphis invento existimaverit iatricum esse exactum zur Besoldung von Aerzten und Erhaltung ärstlicher Anstalten (GGA. 1864, 1227). Tum multa verba et plures etiam coniecturas de hac re incerta fecit A. Vercoutre.71

Mercede et publica et privata accepta medico publico alio etiam modo pro laboribus praemia data sunt. Populus enim medicos bonos laudabat, coronas eis dedicabat, hospites publicos (προξένους) eos faciebat, in civitatem ascribebat. Cum medicus urbem relinqueret, ut novam sedem appeteret, rebus bene gestis saepissime ei honores tales decreti sunt. Horum decretorum paullatim numerus maior in lucem prolatus est, cum nunc habeamus triginta (p. 19 sqq.); baseon autem statuarum quibus aevo Romano medici maxime honorati sunt publice constitutarum undecim collectae sunt (p. 21 sq.). Itaque et aevo Romano et ante Romana tempora et statuae et decreta plurima in urbibus collocata erant, atque spes est excavationibus locis omnibus nunc florentibus plura etiam inventum iri, quibus tota haec causa in quam inquirimus planior apertiorque fiet.

Quantopere autem mos honorandi medicos pervulgatum sit, inde facile perspicias apud scriptores decreta talia ficta et vera imitantia inveniri. In codicibus enim Hippocrateis cum aliis rhetorum inventis decretum Atheniensium in honorem Hippocratis fictum exstat (Littré IX 400). Quod decretum est commixtum ex veris nonnullis apud scriptores collectis,72 ex verbis in decretis honorificis vulgo usurpatis, ex multis omnino ementitis (cf. Littré IX 308; Herzog 215 sqq.). Ab Atheniensi quodam illud factum esse Littré arbitratus est (I 430), Herzog Petersenium (Philologus IV 251: Zeit und Lebensverhältnisse des Hippocrates) secutus ludum scholae rhetorum Coorum esse dicit circa annum a. Chr. n. trecentesimum factum. Id rectius coniectatum videtur, cum Co decreti faciendi maius esset incitamentum et cotidie in Aesculapio multa medicorum decreta spectarentur. Sed num trecentesimo iam a. Chr. n. anno decretum factum sit, magnopere est dubitandum. Mihi probatur primo demum a. Chr. n. saeculo (v. Kaibel GGA. 1900, 63) vel postea etiam decretum illud commentitum esse.

Aliud tale decretum apud Diodorum legitur (IV 71). Ubi fictum est Graecos Troiam oppugnantes Machaoni atque Podalirio immunitatem decrevisse Aesculapii filiis, qui homines sunt ut alii, at non dei, atque vulneratos multos medici quasi publici sanaverant: κατὰ δὲ τὸν πόλεμον μεγάλας χρείας αὐτοὺς παρασχέσθαι τοῖς Ἕλλησιν, θεραπεύοντας ἐμπειρότατα τοὺς τιτρωσκομένους, καὶ διὰ τὰς εὐεργεσίας ταύτας ὑπὸ τῶν ᾽Ἑλλήνων μεγάλης τυχεῖν δόξης‧ ἀτελεῖς δ᾽ αὐτοὺς ἀφεῖναι τῶν κατὰ τὰς μάχας κινδύνων καὶ τῶν ἄλλων λειτουργιῶν διὰ τὴν ὑπερβολὴν τῆς ἐν τῷ θεραπεύειν εὐχρησίας. Quae verba in memoriam redigunt, quae interdum in veris medicorum decretis leguntur.73

Inter honores alios medicis immunitas etiam praebebatur, quamquam ante Romana tempora non saepius ea in titulis extat, si generatim qui dabantur honores intuemur (legitur nr. 21 vs. 50, nr. 24 vs. 9, nr. 32 vs. 6, nr. 36 vs. 13, nr. 40 vs. 21 sq.). Id eo explicatur, quod medici his temporibus saepe urbem, in qua consederant, mox relinquebant, ita ut laus atque hospitium publicum gravius eis esset quam cunctarum rerum immunitas. Sed aevo Romano res valde exculta est et immunitas medicis legibus praecipuis praestabatur (v. p. 40 sq.) Quod primo tamquam gratia et favor a medicis adsumptum est, cum diserte rem in titulis adnotaverint (v. p. 43; praeter archiatros duos ibi citatos Heraclitus Rhodiopolites immunitatem se adeptum esse praedicat: nr. 42 vs. 16: ἀλιτουργησίᾳ τιμηθέντα, ita ut titulus vix ante Hadriani aetatem exaratus sit). Cum autem archiatri in urbibus Asiae Minoris maxime in hoc loco haberentur, medici Aegyptii idem sibi praeberi volebant. Nam Antonini epistula ad urbes Asiae missa omnes alias quoque urbes spectare videbatur: γραφείσης μὲν τῷ κοινῷ τῆς Ἀσίας, παντὶ δὲ τῷ κόσμῷ διαφερούσης (Dig. XXVII 1, 6 § 2.—cf. 40 sq.). Itaque in papyris medici questi sunt, quod munera publica sibi imponerentur contra imperatorum epistulas. Talem querimoniam M. Valerius Gemellus habuit (p. 51), et in eadem papyro supra querella alius medici descripta esse videtur atque responsio magistratus alicuius a praefecto ita confirmata: κέκρικε[ν - - -] ἀπολύσας, quod videtur esse: κέκρικε[ν δικαίως ὁ δεῖνα] ἀπολύσας. Unde apparet medicum questum confirmante praefecto muneribus liberatum esse. Duorum aliorum medicorum querellae disceptantur in papyro Oxyrhynchitana I 40, in qua multae huiusmodi causae una transcriptae sunt. Quarum in una anni p. Chr. 138 medico alicui de immunitate praestari referunt editores, qui hanc partem papyri nimis mutilatam non ediderunt. Quae tum sequitur causa, iterum querimoniam medici publici exhibet, sed qui cadaveribus arte medicabatur. Qui de liturgia imposita sibi ab eis, apud quos munere fungebatur, questus est; sed ei responsum est: τάχα κακῶς αὐτοὺς ἐθεράπευσας. δίδαξον τ[ὸ κατα]τῆκον (qua re cadavera conserventur), εἰ ἰατρὸς εἶ δημοσ̣[ιεύ]ων ἐπὶ ταρι[χείᾳ], καὶ ἕξεις τὴν ἀλειτουργησίαν. Tradebantur igitur apud Aegyptios mortuorum corpora medicis publicis propriis conservanda, sicut medici in unamquemque partem corporis erant (Herod. II 84). Qui ad se etiam pertinere epistulas imperatorum, quae medicos muneribus liberaverant, praedicabant.

Sunt tum libertates immunitatesque illae ad omnes medicos perlatae et epistulis imperatorum saeculis insequentibus etiam atque etiam affirmatae et auctae, ita ut mulieribus medicorum et filiis etiam libertates summae praeberentur (Cod. Theod. XIII, 3 et Iust. X 53 passim). At tamen cum in titulis medicorum saeculi II. vel. III., quibus immunitates iam datae erant, multa munera publica cum praedicatione quadam descripta sint, apparet medicos munera publica, etsi liberi eis erant, tamen si volebant suscipere potuisse. Et volebant multi, qui favorem populi et honores appetebant. Quae cum ita essent, Constantinus inter cetera anno 321 edixit: quoniam gravissimis dignitatibus vel parentes vel domini vel tutores esse non debent, fungi eos honoribus volentes permittimus, invitos non cogimus (Cod. Theod. XIII 3, 1).

Et tituli multos demonstrant archiatros, qui in summis honoribus versabantur: Μενεκράτης Μενεκράτους ὁ ἀρχιατρὸς τῆς πόλεως στεφανηφορῶν κτλ. (Euromi, nr. 49); Μ. Αὐρήλιος Χαρμίδης πρύτανις καὶ στεφανηφόρος καὶ ἀρχιατρός (Heracleae-Salbacae, nr. 57 et 58); Μ. Αὐρήλιος Πολείτης β ὁ ἀρχιατρός πρῶτος ἄρχων τὸ β (Cerami, nr. 60); ἐπιμελουμένου τῶν Μυστηρίων Σουλ. Δημητρίου τοῦ ἀξιολογωτάτου ἀρχιατροῦ (Laginae, nr. 61); Αγασικλείδας Ἀγασικλείδα ὁ ἀρχιατρὸς τῆς πόλεως ἀγορανομῶν κτλ. (Troezene, nr. 50); cf. nr. 73 (Lesbi) Bresum archiatrum, qui plurima munera et publica et sacerdotalia administrabat. Quorum ex titulis apparet cives hos fuisse et viros in sua urbe illustrissimos, cum in summis urbium dignitatibus obveniant. Simul intelligitur cum hi munus medicum publicum appeterent, id quoque ipsum honoratum fuisse. Ut autem archiatri ex medicis optimis eligerentur, praeceperunt etiam saeculo IV. imperatores Romani: si quis in archiatri defuncti est locum promotionis meritis adgregandus eqs. (Cod. Iust. X 53, 10 = Th. XIII 3, 9); quod si huic archiatrorum numero (XIV) aliquem aut conditio fatalis aut aliqua fortuna decerpserit, in eius locum, non patrocinio praepotentium, non gratia iudicantis, alius subrogetur, sed horum omnium fideli circumspectoque dilectu qui et ipsorum consortio et archiatriae ipsius dignitate et nostro iudicio dignus habeatur: de cuius nomine referri ad nos protinus oportebit (Cod. Th. XIII 3, 8).

Unus ex archiatris, qui munera publica obierunt pecuniasque civitati dono dederunt, Attalus Priscus Ephesius Asclepiadis filius, ἀρχιατρὸς διὰ γένους vocatur (nr. 65 vs. 3). Ut maxime aevo Romano sacerdotia hereditaria fuerunt, ita huic quoque medico vel maiorum alicui munus archiatri in omne tempus traditum est, cum per se sumi posset filium semper officium patris secuturum esse.74 Quod iure sumptum esse alius titulus affirmat: praedicat Heracleae-Salbacae (in Phrygia maiore) Pappias quidam maiores iam archiatros fuisse: [Το μνημεῖόν ἐστι Παππίου - - -]ου ἀρχιατροῦ ἀπογόνο[υ] ἀρχιατρῶν κτλ. (nr. 59). Aliam familiam quasi familiam archiatrorum fuisse demonstrat titulus Acilii Theodori (nr. 71). Quem ipsum in titulo ἰατρῶν πρόμον vocatum tamen archiatrum fuisse inde colligas, quod iambi vocabulum ἀρχιατρόν eo loco respuebant:

Ἀκείλιον Θεόδωρον ἰατρῶν πρόμον
σπουδαῖον εὐγενῆ τε καὶ εὐσχήμονα
ὑὸς Θεόδωρος θάψεν, ἠδ᾽ ὁ<ς> συνγενής
Θεόδωρος ἀρχιατρός κτλ.

Consentaneum est versus causa mollissimam hanc translationem usurpari potuisse.75 Archiater quoque fuit Theodorus Acilii propinquus (vs. 3/4). Cum autem filio Acilii nomen Theodori inditum sit, patrem Acilii Theodorum quendam fuisse verisimile est, ita ut ὁ συνγενὴς Θεόδωρος ἀρχιατρός Acilii mortui frater esset. Tum pater, qui duos filios archiatros habuerat, ipse archiater fuerit. Ut igitur rem stemmate ante oculos proponamus, sic existimamus:

(Theodorus archiater)
|
Ἀκείλιος Θεόδωρος
ἀρχιατρός (ἰατρῶν πρόμος)
|
ὑὸς Θεόδωρος.
ὁ συνγενὴς Θεόδωρος
ἀρχιατρὸς

Dubitandum non est, quin ὑὸς Θεόδωρος postea archiater factus sit. Postremum familiam veterinariorum quoque ostentemus: Οὐαλεριάνος ἰπποϊατρὸς ὑὸς ἱπποϊατροῦ (Αὐρηλίου Λύκου—CIG. 1953, Dii in Macedonia, vs. 7).

Rem igitur apud Graecos notissimam aevo Romano etiam pervulgatam fuisse certis exemplis illustravimus et familias quasdam medicorum ostendimus, quarum gentiles nominatim in titulis exstant. Medico autem magnae commendationi et usui erat, quod ex antiqua medicorum familia ortus erat aut ab vetusto aliquo medico incluto genus ducebat. Et saepe olim urbs aliqua Graeca medicum quendam publicum libenter instituerit, si patrem aut avum eius apud se munere iam functum esse audierit.

§ 7.
DE COLLEGIIS MEDICORUM.

Athenis medici publici, sive sex sive plures minoresve fuerunt, saeculo III. et iam antea pro se et aegris, quibus quisque medicatus erat, Aesculapio et Hygiae bis in anno sacrificium facere patrio more solebant. Quod inscriptione in Aesculapio Atheniensi eruta manifestum fit: ἐπειδὴ πάτριόν ἐστιν τοῖς ἰατροῖς, ὅσοι δημοσιεύουσιν, θύειν τῶι Ἀσκληπιῶι καὶ τεῖ Ὑγιείαι δὶς τοῦ ἐνιαυτοῦ ὑπέρ τε αὑτῶν καὶ τῶν σωμάτων ὧν ἕκαστοι ἰάσαντο ἀγαθεῖ τύχει δεδόχθαι τεῖ βουλεῖ κτλ. (nr. 3 vs. 9 sqq.—cf. P. Girard l. l. p. 85). Sed quid consilium quingentorum in hac re rogaverit, lapide fracto non exstat, nisi forte sumis sacrificia, quae antea medici publici sua sponte et more patrio fecerunt, aliquo modo sancta esse a re publica. Constat autem medicos Atheniensium publicos una omnes in publicum prodiisse et sacra pro salute sua et eorum quibus medicabantur fecisse. At tamen proprium collegium medicorum publicorum fuisse ex hoc titulo sumi non potest.

Fuisse autem apud Graecos collegia medicorum iam ex eo apparere existimaverunt viri docti, quod nominibus medicorum vocabulum officii ἰατρὸς in titulis additum sit; ordinem autem nomini adiunctum in titulis Graecis ante Romana tempora eam habere vim, ut socius collegii alicuius declaretur (U. Koehler AM. X 77; E. Ziebarth, Griech. Vereinswesen 96 sqq.). Sed res incertissima est, et tituli θίασον vel κοινόν aliquod τῶν ἰατρῶν exhibentes nondum inventi sunt.

In urbe Co, cum multi fuerint medici, hos aliquo modo in collegii corpus coaluisse putares. Quod tituli quodam modo demonstrare videntur. In titulo Coo nuper reperto locus nominatur εἶ τοὶ ἰατροὶ τάσσονται (nr. 17). Quibus ex verbis locus elucet, quo medici vel publici vel omnes coibant, ut res communes inter se expedirent. In alio titulo quarti a. Chr. saeculi non multo post urbem traiectam, ut videtur, fasti sacri Coorum leguntur (nr. 20): quibus diebus ad quas aras sacra facienda sint et quo ritu, et quibus hominibus in quoque sacrificio caro et cetera victimarum obtingant. Vicesimo autem die mensis Batromii Iovi Polieo bos immolandus erat, cuius quae partes in ara non comburebantur imprimis pontifici et sacricolis tradendae erant, tum aliis hominibus: Νεστορίδαι[ς] ν[ώτ]ου δίκρεας‧ ἰατροῖς κρέας‧ αὐλητᾶι κρέας‧ χαλκέων καὶ κερα[μέω]ν ἑκατέροις τὸ κεφάλαιο[ν‧ τὰ δὲ ἄλλα τὰ κρέα τᾶς πόλιος‧ ταῦτα δὲ πάντα] ἀπ[οφέρ]ετα[ι] ἐκτὸς το[ῦ τεμένευς] vs. 53-56, in quibus extrema suppleta sunt ab Ioh. de Prott, Fasti sacri p. 20. Illo igitur die medicis portio simplex carnis hostiae obveniebat. Cum autem inter ceteros gens una vocetur, qui nominantur ἰατροὶ, χαλκεῖς, κεραμεῖς collegia esse videntur (cf. Ziebarth l. l. 97), quibus quod negotium cum Iove Polieo fuerit apertum non est. Sed cum non intelligatur, cur χαλκεῖς et κεραμεῖς a re publica conducti sint, collegia omnium opificum aut artificum hic nominata esse verisimile est.

Hae res incertae, utut se habent, aevo quidem Romano certum collegium medicorum nominatur (Wood, Discov. at Ephesus App. 7, p. 8 nr. 7): Ephesi enim M. Pomponius Boro medicus sarcophago, quem sibi et coniugi vivus fecit, haec in fine inscribenda curavit: τῆς σοροῦ κήδονται τὸ συνέδριον, οἱ ἐν Ἐφέσῳ ἀπὸ τοῦ Μουσεῖου ἰατροί, οἷς καθιερωσάτην (ipse et coniunx) εἰς κλῆρον — — (sequitur summa quaedam). Qui medici Ephesii firmum, ut patet, habebant collegium.76

Sed de collegiis medicorum publicorum nihil comperimus, neque quicquam dici poterit, nisi novi tituli inventi erint.


INDEX TITULORUM ET PAPYRORUM.

pag.
CIG. 1275 64
" 1279 64
" 1407 39
" 1953 6356, 79
" add. 2339b 66
" 2714 36, 77
" 2847 37
" 2987 38, 42, 54, 78, 8076
" 3285 34
" 3596 21
" 3645 38
" 3872b 4236
" 3943 38, 6559
" 3953h 37, 78
" 4249 4236
" 4277 37
" 4315n 15, 16, 22, 70, 76
" 4379c 22
" 4716d57 6356
" 5117 6356
" 9256 61
IG. I 81 17
" I 42214 (p. 185) 1714
" II 167 vs. 6/7 49
" II 186 20, 50
" II 187 20, 50, 58, 6052
" II 256b 1410, 19, 45, 47, 50, 71
" II 352b 1410, 19, 47, 55, 79, 8076
" II 433 21
" II 835/36 14
" II 1449 55
" III 780 15, 22
" III 780a 15, 22
" III 1193 col. I vs. 32 65
" III 1199 col. I vs. 36 65
" III 1202 col. I vs. 38 54, 65
" IV 365 66
" IV 723 39
" IV 782 36, 77
" IV 951 sqq. 15
" IV 955 15
" VII 2688 39
" IX 1, 104 20, 53
" IX 1, 516 21, 70
" IX 2, 69 19, 47, 48, 50, 53, 63
" XII 1, 1032 1410, 19, 47, 48, 53, 56, 58
" XII 2, 484 15, 38, 43, 76, 77
" XII 3, 259 39
" XII 5, 600 20, 59
" XII 5, 719 21, 52, 53
" XIV 689 36, 44
" XIV 852 39, 44
" XIV 966 15
" XIV 1751 33
" XIV 1759 32
CIL. VI 3982 3329
" VI 3984 3329
" VI 3985 sqq. 34
" VI 8504 3329
" VI 8646/47 34
" VI 8895 34, 35
" VI 8905 31
" VI 8907 66
" IX 6213 39
" X 2858 39, 44
" XIV 3641 34

143 19, 47, 48, 49, 52, 53, 56, 57, 71
"" 258 21, 27
"" 260 1410, 21
"" 677 38
"" 799 22, 33
"" 838 22
Cauer, Delectus2 472 18, 63, 67
Ditt1 157 21
" 244 26
Ditt2 371 22, 58, 60
" 466 19, 72
" 489 1410, 19, 45, 47, 50, 71
" 490 19, 45, 56
" 491 1410, 19, 47, 48, 53, 56, 58
" 503 20, 56, 64
" 616 20, 80
Ditt. Suppl. 104 27
"" 220 21
"" 224 2925
"" 230 2925
"" 256 26
"" 374 26
Inschr. v. Magn. 113 22, 58, 60
""" 119 vs. 19 65
Inschr. v. Olymp. 62 64
Inschr. v. Perg. 264 15
Kaibel EG 200 22
"" 352 38, 78
"" 677 39, 43
Lebas II 1321 6356
" III 161 38, 42, 54, 78, 8076
" III 314-318 36, 77
" III 568 37
" III 1523 38
" III 1663b 16, 4236
" III 1695 44
Loewy 294 26
Mich. 120 1410, 19, 45, 47, 50, 71
" 268 19, 72
" 297 19, 47, 48, 50, 53, 63
" 425 19, 45, 56
" 436 1410, 19, 47, 48, 53, 56, 58
" 716 20, 80
Paton-Hicks 5 19, 45, 56
"" 37 (40) 20, 80
"" 92 15
"" 282 39, 43
"" 344 19, 45, 57, 66
"" 345 15, 31
"" 409 et 418 22
SGDI. 60 18, 63, 67
" 1447 19, 47, 48, 50, 53, 63
" 2615 19, 72
" 2632 21
" 3557 21, 27
" 3618 19, 45, 56
" 3636 20, 80
Solmsen, Inscr. Gr. dial. 3 18, 63, 67

AM. I 337 nr. 7a 21
" II 243 55
" VII 364 19, 47, 48, 50, 53, 63
" XVI 292 19, 72
" XVI 406 vs. 16 73, 7471
" XVI 411 vs. 16 73, 7471
" XVIII 417 nr. 4 6356
" XXI 67 15
" XXIV 211 nr. 34 15, 4236
" XXV 119 6051
" XXIX 169 nr. 12 4236
" XXIX 259 6051
Americ. Journ. IV 13 nr. 13 4236
Ann. d. Inst. 1852, 154 44
Arch. Anz. 1903, 10 1410, 20, 48, 56, 58, 64
""" 193 15, 32
""" 197 20, 80
""" 198 nr. 1 21, 48
""" 198 nr. 2 21, 58
""" 198 nr. 3 19, 49, 53, 57
""" 198 nr. 4 19, 57
Arch. Ztg. 1877, 154 55
BCH. II 88 55
" III 470 27
" IV 217 26
" IV 348 21
" V 472 31
" VI p. 13 vs. 83 20, 69
VII 359 26
" VII 452 II col. I vs. 12 4236, 65
" IX 336 nr. 19 37, 77
" IX 337 nr. 20 37, 42, 77
" X 60 nr. 1 22
" X 216 16
" X 510 4236
" XVII 20 64
" XVII 550 nr. 48 20, 56, 64
" XVIII 160 nr. 4 15, 4236
" XVIII 197 21
" XX 341 nr. 7 21
" XXI 66 nr. 3 33
" XXIV 225 1410, 20, 50, 53, 56
" XXIV 403 nr. 79 4236
" XXV 234 19, 47, 48, 53, 56
" XXVI 269 1410, 21
" XXVI 420 nr. 2 19, 45, 47, 48, 56
" XXVI 429 46
" XXVII 233 19, 45, 47, 48, 56
" XXVII 317 nr. 6 38, 78
" XXVII 375 nr. 115 29, 38
Byzant. Zeitschr. XIV 20 nr. 5 33
Eph. arch. 1841 nr. 602 6356
Gazette archeol. VIII 42 39

Jahreshefte des oesterr. Inst.
in Wien I 31

6356

Jahreshefte des oesterr. Inst.
in Wien VIII 128

8076
IoHSt. X 72 nr. 24 4236
" XI 127 nr. II 37, 42, 77
" XI 251 nr. 27 4236
" XVII 286 nr. 54 38, 42
" XXIV 287 nr. 33 42
Μους. κ. βιβλ. III 159 nr. τιθ’ 38, 42

Papers of the Amer. School
II 21 nr. 17

37, 77

Papers of the Amer. School
III 27 nr. 29

4236

Papers of the Amer. School
III 287 nr. 407/408

22
Philologus XVI (1860) 10 6356
REG. IV 357 vs. 16 73, 7471
" VI 180 nr. 19 22
" IX 359 20, 56, 64
" XII 382 nr. 3 38
Rev. arch. 1897, I, 355 33

Transactions of the Royal Soc. of Lit.,
London Ser. II., I 245 nr. 2
et 304 nr. 2

16
Ser. II., X 126 nr. 25 37, 42, 77
Wiener Jahreshefte I 31 6356
"" VIII 128 8076

pag.

Ascoli, Iscrizione etc. di antichl sepolcri Giudaici del Napolitano 55 nr. 10

39

Benndorf und Niemann, Reisen in Lykien und Karien

63 nr. 30
et 64 nr. 32
33
"""" 176 nr. 225 37, 42, 76

Heberdey und Kalinka, Zwei Reisen im südwestl. Kleinasien 23 nr. 13

19, 48

Heberdey und Wilhelm, Reisen in Kilikien

20 nr. 51 37
"""" 83 nr. 161 37, 42
"""" 96 nr. 179 4236

Herzog, Koische Funde und Forsch. 92 nr. 115

39, 43

Newton, Discoveries of Halicarn. II 790 nr. 96

37, 77

Perrot, Exploration de la Galatie et de la Bithynie 48 nr. 27

38, 78

Petersen und v. Luschan, Reisen in Lykien 176 nr. 225

37

Wagener, Inscriptions grecq. rec. en Asie Mineure 20 nr. 3

38, 42

Wescher et Foucart, Inscriptions rec. à Delphes 16

19, 72
"""" 462 21

Wood, Discoveries at Ephesus App. 7 p. 8 nr. 7.

4236, 80

BGU. nr. 647

24, 57, 60, 61, 62

Grenfell, Hunt, Hogarth, Fayûm towns and their papyri nr. 106

51, 76

Mahaffy, Flinders Petrie papyri

II nr. 38a (p. 36) 73
"" II nr. 39e (p. 129) 73
Oxyrh. Pap. I nr. 40 23, 45, 76
"" I nr. 51 23, 45, 61
"" I nr. 52 23, 61
"" I nr. 92 6356
"" I nr. 126 vs. 23 29

Peyron, Pap. Graec. Taurinensis musei Aegyptii

I nr. 1 vs. 25 28

VITA.

Natus sum Rudolfos Pohl Berolini die XXIV. mensis Octobris a. 1879 patre Augusto matre Augusta e gente Mahn. Fidei ascriptus sum evangelicae. Adii novem per annos gymnasium Luisianum Berolinense et inde autumno a. 1897 testimonio maturitatis instructus Berolini inter cives academicos Almae Litterarum Universitatis Fridericae Guilelmae receptus sum. Ibi studiis me dedi philologicis archaeologicis epigraphicis historicis. Examen rigorosum sustinui die II. mensis Februarii.

Docuerunt me viri clarissimi R. Delbrueck, Diels, Dilthey, Frey, Graef, Goldschmidt, Harnack, Huebner †, Kalkmann †, Kekule de Stradonitz, Koser, Kuebler, Muench, E. Pernice, Pfleiderer, Paulsen, Roloff, E. Schmidt, H. A. Schmidt, J. Schmidt †, Simmel, Stumpf, Tobler, Vahlen, De Wilamowitz-Moellendorff, Winnefeld, Woelfflin.

Ad exercitationes me admiserunt philologicas proseminarii Berolinensis Diels, de Wilamowitz-Moellendorff, Heinze, Helm, historicas et historico-geographicas Hirschfeld, Sieglin, archaeologicas et historiae artis Kekule de Stradonitz, Kalkmann, Graef, Woelfflin, epigraphicas Dessau, Winnefeld, palaeographicas H. Schoene, papyrologicas P. M. Meyer, philosophicas Paulsen, paedagogicas Muench.

Quibus omnibus viris plurimum me debere grato ac pio animo profiteor, gratias autem quam maximas habeo et semper habebo Renardo Kekule de Stradonitz, qui summa cum benevolentia et humanitate me amplexus est, cum per septies sex menses exercitationibus eius interessem et ab eo per idem tempus apparatui archaeologico praepositus essem, et Udalrico de Wilamowitz-Moellendorff, quo auctore et adiutore liberalissimo haec studia confeci.


Adnotationes

1. Inscriptionibus iam inventis hi viri docti in medicos publicos accuratius uberiusque inquisiverunt:
A. Vercoutre, La médecine publique dans l’antiquité grecque, Rev. arch. 1880 (N. S. XXXIX), p. 99, 231, 309, 348 sqq., a quo quibus in rebus erratum sit demonstravit A. Dechambre, Rev. arch. 1881 (N. S. XLI), p. 52, qui de »medicina publica«, ut dicunt, se ipsum profitetur disseruisse »dans un journal de médecine«, quam ephemeridem non nominatam adhuc non inveni.
P. Girard, L’Asclépieion d’Athènes, Paris 1881 (Bibl. des écoles franç., fasc. XXIII). Pars II, cap. II, 2, p. 83.
S. Reinach apud Daremberg-Saglio, Dictionnaire des antiq. grecq. et rom. s. v. Medicus, cap. XIII (vol. III, 2, p. 1691), ubi quae de tota medicorum Graecorum conditione nota sunt, uberrime exponuntur.
De medicis magis in universum (ut S. Reinach) commentati sunt, tamen etiam de publicis nonnulla attulerunt:
C. Becker, Charikles, ed. Göll III, p. 48 sqq. (Erster Exkurs zur achten Szene: die Ärzte).
G. Welcker, Zu den Altertümern der Heilkunde, Kleine Schriften III, p. 1-234.
R. Herzog, Koische Forschungen und Funde, Anhang 5: »Die Ärzteschule von Kos«, p. 200 sqq.
Quos omnes infra nomine tantum citabimus.
2. Pontificem Aesculapii cum fuisse credi non potest, quandoquidem hac aetate medicis nondum ullus erat usus cum Aesculapio et Aesculapiis. Hic nuntius, quem apud Herodotum nondum legis, tum demum enasci poterat, cum Aesculapia florerent et ars medica in eis orta esse putaretur. Sed conferas quae infra scripsi § 2.
3. cf. praecipue Aristot. Polit. 1274a, 22 sqq.: νομοθέται δ᾽ ἐγένοντο Ζαλευκός τε Λοκροῖς τοῖς ἐπιζεφυρίοῖς, καὶ Χαρώνδας ὁ Καταναῖος τοῖς αὑτοῦ πολίταις καὶ ταῖς ἄλλαις ταῖς Χαλκιδικαῖς πόλεσι ταῖς περὶ Ἰταλίαν καὶ Σικελίαν.
4. Zaleucum primum de medicis publicis legem scripsisse atque praescripta eius Charondam in leges suas recepisse coniecerunt A. Dechambre, Rev. arch. 1881 (XLI), 52, R. Herzog, l. l. 205. Sed incertiores illae sunt res, quam ut nomen afferri possit.
5. cf. schol. ad Od. l. l., Eustath. 1824, 34 et 1825, 5 sqq., Suidas s. v. δημιουργοί (= schol. ad Arist. Equit. 650) et δημιουργός.
6. Λ 514 ἰητρὸς γὰρ ἀνὴρ κτλ. Ν 213 sq. τὸν μὲν ἑταῖροι ἔνεικαν, ὁ δ᾽ ἰητροῖς ἐπιτείλας ἤιεν ἐς κλισίην κτλ. Π 28 (βέβληται ... Διομήδης ... Ὀδυσεὺς ... ἠδ᾽ Ἀγαμέμνων κτλ.) τοὺς μὲν τ᾽ ἰητροὶ πολυφάρμακοι ἀμφιπένονται, ἕλκε᾽ ἀκειόμενοι. Λ 835: χρηίζοντα καὶ αὐτὸν (sc. Ποδαλείριον ἕλκος ἔχοντα) ἀμύμονος ἰητῆρος.
7. Ibidem exempla complura moris poetici illius Graecorum inveniuntur: 49 sqq.:
ἄλλος Ἀθηναίης τε καὶ Ἡφαίστου πολυτέχνεω
ἔργα δαεὶς χειροῖν ξυλλέγεται βίοτον,
ἄλλος Ὀλυμπιάδων Μουσέων πάρα δῶρα διδαχθείς,
ἱμερτῆς σοφίης μέτρον ἐπιστάμενος‧
ἄλλον μάντιν ἔθηκεν ἄναξ ἑκάεργος Ἀπόλλων κτλ.
cf. supra ρ 384 sq. et Empedocles 146 (Diels, Vorsokr.) = Clem. Strom. IV, 150, p. 632 P:
εἰς δὲ τέλος μάντεις τε καὶ ὑμνοπόλοι καὶ ἰητροὶ
καὶ πρόμοι ἀνθρώποισιν ἐπιχθονίοισι πέλονται,
ἔνθεν ἀναβλαστοῦσι θεοὶ τιμῆισι φέριστοι.
8. Uberius de hac re egit Daremberg, Études d’archéol. médicale sur Homère, Rev. arch. N. S. XII (1865), p. 95, 249, 337; idem, De l’état de la médecine entre Homère et Hippocrate (962-460) d’après les poètes et les historiens grecs, Rev. arch. N. S. XVIII (1868), p. 345 sqq., XIX (1869), p. 63, 199, 259 sqq.
9. Iam ante Hippocratem medicos scripsisse libros (sed non sanctos in templis Aesculapii conservatos) ex multis etiam librorum Hippocrateorum locis elucet. Ad quas antiquorum litteras spectare videtur Hippocrates vel qui scripsit περὶ ἀρχαίης ἰητρικῆς cum dicit (c. 2): ἰητρικῇ δὲ πάλαι πάντα ὑπάρχει καὶ ἀρχὴ καὶ ὁδὸς εὑρημένη καθ᾽ ἥν τὰ εὑρημένα πολλά τε καὶ καλῶς ἔχοντα εὕρηται ἐν πολλῷ χρόνῳ καὶ τὰ λοιπὰ εὑρεθήσεται, ἥν τις ἱκανός τε ἐὼν καὶ τὰ εὑρημένα εἰδὼς ἐκ τούτων ὁρμώμενος ζητῇ. Quae verba Hippocrate ipso indigna non sunt. Alcmaeonem autem Crotoniatam saeculo iam sexto librum medicum composuisse et fortasse primum de rebus medicis scripsisse nunc inter omnes constat (cf. Wachtler, de Alcmaeone Crot. p. 33 sqq.).
10. Medici publici Athenis bis in anno Aesculapio et Hygiae immolabant: IG. II 352b (cf. infra cap. II § 7). Honores medicis decreti Aesculapii diebus sacris pronuntiabantur: IG. XII 1, 1032, vs. 23 (Brycunte), Brit. M. 260, vs. 2 (Calymnae inventa; Co honores pronuntiabantur); BCH. XXVI (1902), 269, vs. 32 (Delphis; Co). Decreta honorifica medicorum marmori incisa in templis Aesculapii constituebantur. Quod maxime Co factum est, ubi multas medicorum stelas in Aesculapio nunc effodit R. Herzog (Arch. Anz. 1903, p. 10, 197, 198). Firmum hunc morem fuisse et alias etiam urbes in Aesculapio Coorum stelas medicorum Coorum collocasse demonstrat inscriptio Delphica (BCH. 1902, 269, vs. 28 sqq.): δόμεν [δ]ὲ [κ]αὶ τοῖς τὰ Πύθια ἐπαγγελλόντοις τᾶι τῶν Κώιων πόλει τοῦ ψαφίσματος τὸ ἀ[ντ]ίγραφον, ὅπως ἀναγορευθῇ ὁ στέφαν[ος τ]οῖς Διονυσίοις τοῖς ἐν Κῶι καὶ τοῖς [Α]σκλαπιείοις‧ ἀναθέμεν δὲ καὶ στάλ[αν ἐ]ν τῶι ἱερῶι τοῦ Ἀσκλαπιοῦ (sc. Coo, cum antea (vs. 26 sqq.) iam legatur Delphis lapidem statuendum esse in templo Apollinis). Sed aliis etiam in urbibus lapides medicorum honores exhibentes in templis Aesculapii, si in urbe erant, constituebantur: Athenis (IG. II, 256b, vs. 30; ibi in Aesculapio etiam lapis inventus est, in quo decretum de sacrificiis ab medicis publicis factis erat incisum: IG. II 352b); Olunte (BCH. 1900, 225, vs. 57 sqq.).
11. Legitur ibi: - - δακτύλιος σάρδιον χρυσίῳ ἐνδεδεμένον, ὁ ἀνέθη[κεν Ὀνήτ]ωρ ἰατρός, ὁ[λκὴ - - ἔνι γ]ρύψ καὶ ἔλαφος. Aliud donum ab medico quodam votum Aesculapio habes in eadem inscriptione vs. 17: - - - Νικομάχου ἰατροῦ ΔΔ.
12. Calana et Leontini, quibus oppidis Charondas dedit leges, coloniae erant Chalcidensium (Thucyd. VI, 3); reliquae autem urbes, in quibus leges Charondae inducebantur, plurimae etiam coloniae Chalcidensium erant (cf. Arist. Polit. 1274a, 24, vid. adn. 3). Itaque leges illae sunt fortasse quae vocantur νόμιμα τὰ Χαλκιδικά, quas contra Doricas vicisse in Himera urbe tradit Thucydides VI, 5.
13. Medicus hic, quin vere appellatus sit Pittalus, in dubium vocari non potest (cf. Πιττακός, Πιττάλακος). Tamen »nom de fantaisie« nomen esse Pittali et re vera Attalum eum appellatum esse Daremberg suspicatus est (Rev. arch. XIX, 1869, p. 69), quem secutus est Vercoutre l. l., p. 107 (sed cf. Dechambre l. l., p. 53). Errore autem Suidas Σπίτταλον eum nominat (s. v. Σπίττ.); sed Πίτταλος omnibus Aristophanis locis auctoritate codicum constat. Sed nomen Pittali Atticum non est.
14. Una alia est Attica inscriptio medici, quae ad saec. VI. extremum pertinere videtur: μνεμα τόδ᾽ Ἀινέο σοφίας ἰατρο ἀρίστο in disco marmoreo cum medici residentis imagine picta (IG. I 42214, Suppl. p. 185). Sed medici publici esse eam non constat. Nuper de inscriptione et imagine egerunt H. Dragendorff, Jahrb. d. I. XII (1897), p. 1 sqq. et tab. I, R. Herzog l. l., p. 151, 201.
15. De tempore inscriptionis, cui certus quidem Idaliorum annus adscriptus est, magna est dissensio inter eos, qui praeter Deeckium inscriptionem ediderunt et tractarunt: Cauer, Del. inscr. Graec.2 472 (nonnullis annis ante 386) Meister, Die griech. Dial. II, p. 199 (389 a. Chr.—cf. Larfeld apud Bursian, Jahresb. LXVI, 36), Hoffmann, Die griech. Dial. I, p. 40 sqq. (449 a. Chr.), Solmsen, Inscr. Graec. ad dialectos illust. sel. 3 (probabiliter ante a. 391). Vix Eduardi Meyeri coniectura (Gesch. d. Alt. III, 304) probanda est, qui inscriptionem ad seditionem Cypriorum anni 499 (Herod. V, 104, 108-115) revocavit, cum totum genus dicendi ab hac antiquitate abhorreat. Sed alii etiam firmum fundamentum quo nitantur non habent, neque ullum verbum apud Diodorum legitur (quod Meisterum secutus asseveravit Larfeld l. l.) de Idalio ab Persis et Citieis oppugnato, quamquam bellum accurate narratum est (Diod. XIV, 98. XV, 1-4, 8-9). Sed legitur in inscriptione ipsa medico soli praeter aliam summam dandas esse duas didrachmas Idalienses. Quae didrachmae sunt stateres Idalienses, quorum nunc etiam multi exstant (v. Catalogue of the Greek coins in the Brit. Mus., Cyprus tab. V). Sed hi post annum fere 420. non iam forma publica percussi sunt, ut compluribus de causis sumpsit G. Fr. Hill (l. l. p. XXX sq.: the coins of Idalium cannot be dated later than the third quarter of the fifth century cf. p. LII). Accedit, quod in titulo Idaliensi Poenico (Euting, Sitz.-Ber. d. Berl. Ak. 1887, 422) Baalmelek tyrannus Citieorum (cc. 479-449) rex Citieorum solorum nominatur, at filius eius Asbaal (445-425) et nepos Baalmelek II. (425-400) reges nominantur »Citiensium et Idaliensium« (cf. l. l. p. XXX et XXXIII). Itaque initio regni Asbaali Idalium ab Citieis expugnatum esse videtur, unde sequitur, ut tabula ahenea Onasili medici circa annum 445 exaratum sit (cf. l. l. XXX, LII).
16. Χατάλας editor: Χ/---|ΤΑΛΑΣ. Χαρτάδας vel Χαρητάδας coni. v. Wilamowitz laudans Hippocr. Epid. VII, 557 Ch., ubi Χαρτάδας legitur.
17. De accentu huius vocis viri docti non pauci erraverunt, qui titulos archiatrorum ediderunt Graecos, cum scribunt ἀρχίατρος. Sed monet in Thesauri Henrici Stephani editione Parisiana L. Dindorf accentum acutum praecepisse Arcadium p. 89, 19 (τὸ δὲ ἰατρὸς φιλίατρος ἀναβιβάζει καὶ ἐν τῷ ἀρχιατρὸς καὶ ἱππιατρὸς φυλάττει—sed hausta sunt ex Herodiano περὶ καθολικῆς προσῳδίας libro θ᾽, vid. Lentz I, 229, vs. 10) et conferendum esse Etymologicum Magnum, p. 215, 6 et 250, 34. Legitur autem in EM. p. 250, vs. 28 sqq.: τὰ γὰρ εἰς ος ὀνόματα ἐν τῇ συνθέσει ἀναβιβάζουσι τὸν τόνον‧ οἷον κτα. χωρὶς γὰρ, φησίν, εἰ μὴ διὰ σημασίαν τινὰ κωλυθείη‧ διὰ τὸ λοιγός, βροτολοιγός. καὶ χωρὶς τῶν ἐθνικῶν, Ἀχαιός, Παναχαιός. καὶ χωρὶς τοῦ ἰατρός, ἀρχιατρός. Eadem autem p. 215, 6 sqq. leguntur.
18. Ita R. Briau archiatros in classes quinque divisit (l. l. p. 18):
1. des archiâtres palatins (les médecins des empereurs),
2. des archiâtres municipaux (les médecins municipaux des villes de province),
3. des archiâtres populaires de Rome et de Constantinople (les médecins publics des deux villes impériales),
4. des archiâtres scholaires (les présidents des collèges ou sociétés de médecins ou d’écoles de médecine),
5. des archiâtres du xyste et des Vestales (les médecins spécialement attachés au service du portique appelé Xyste dans les gymnases publics et à celui des vierges Vestales).
Sed nescio quid inter classem alteram et tertiam, inter quartam et quintam intersit. Sic enim existimo primos archiatros apud Romanos (i. e. in iure Romano) fuisse medicos publicos, tum nomen usurpatum esse et ab medicis imperatorum et ab aliis praestantioribus medicis, qui munere quasi publico fungebantur. Tria igitur genera sint archiatrorum.
19. Ante R. Briau, qui ipse etiam apud Daremberg-Saglio s. v. archiatrus (I, p. 373) rem exposuit, de archiatris Romanis inter alios scripserunt: E. Th. Gaupp, de professoribus et medicis eorumque privilegiis in iure Romano dissertatio. Vratislaviae 1827 (ubi priorum invenis de hac re dissertationes ac fontes ex Codice Theodosiano et Corpore iuris accurate collectos); Goldhorn, de archiatris Romanis et eorum origine usque ad finem imp. Rom. occ. Lips. 1841. Conferas etiam E. Kuhn, Die städt. u. bürgerl. Verfassung des röm. Reichs I, p. 83 sqq.; W. Smith, Dictionary of Greek and Roman antiquities (2e ed. Lond. 1865) s. v. archiater (ubi res, ut tum erant, breviter et perspicue explicatae sunt); O. Marquardt, Privatleben der Römer, p. 752 sqq.; Friedländer, Sittengesch. Roms I6, p. 335 sqq. Vetustiores viros doctos citant Leclerc, Hist. de la Méd. p. 585 sqq. et Bailie, Fasciculus inscr. Graec. I, p. 112.—Quod in libro a R. Briau scripto legis, excerpsit M. Salomon, Deutsch. Archiv für Gesch. der Medicin u. med. Geogr. edd. H. et G. Rohlfs, II (1879), p. 216 sqq.—Nuper rem paucis tractarunt: A. Vercoutre l. l., p. 355; M. Wellmann apud Pauly-Wissowa s. v. ἀρχιατρός; J. Bloch apud Neuburger u. Pagel, Handb. d. Gesch. d. Med. I, 583; S. Reinach l. l., p. 1690.
20. Cito titulos medicorum, quos p. 19-22 enarravi, numeris ibi praepositis.
21. Adnotat Newton l. l.: there seems to be traces of the Χ
22. Scripsit haec A. R. Munro Friderico Hillero de Gaertringen, qui precibus meis ut lapidem visitaret illum rogaverat: We both (A. Smith et A. Munro) agree that the space indicated by Newton was never inscribed. The letters on each side of it are quite clear and distinct, but the interval is blank. The last two letters of ΝΙΚΕΥΣ are widely spread. There would hardly be room for ΑΡΧ before ΙΑΤΡΟΣ. The surface does not appear to have suffered, although it is a little rubbed. The letters would still be perfectly legible if they had ever existed. Gratias ago hoc quoque loco viris doctissimis Britannicis et Friderico Hillero de Gaertringen, qui multis quoque in aliis rebus animo libentissimo me adiuvit et consilio et re.
23. Non Ptolemaei III. Euergetae I. (246-221), ut volebat editor, sed fortasse Ptolemaei VI. Philometoris (180-145) (P. M. Meyer, Heerwesen 61206; cf. Strack, M. Rh. 1900, 86; Ditt. Suppl. 104).
24. In codicibus Aristeae epistulae ad Philocratem ὁ δὲ ἀρχιητρὸς Νικάνωρ (§ 182 Wendland) legitur. Qui Nicanor Ptolemaei I. temporibus Alexandriae LXXII senibus Judaeicis illis hospitio excipiendis ad vivendum omnia paravisse dicitur. Sed ἀρχιητρός interpolatum esse pro ἀρχεδέατρος et olim iam Letronne coniecerat (Journ. des Sav. 1828, 105) et ex eo sequitur, quod Josephus, qui epistulam Aristeae excerpsit, eodem loco dicit ὁ δὲ ἐπὶ τῆς τῶν ξένων ἀποδοχῆς τεταγμένος Νικάνωρ (Ant. XII, 2, 12), ita ut Josephum ἀρχεδέατρον apud Aristeam legisse verisimile sit (G. Lumbroso, Recherches sur l’économie politique de l’Égypte sous les Lagides, p. 2061). Fuit autem hospites recipere eisque prospicere maxime ἐδεάτρου, cf. Ath. 171b: νῦν δὲ ὁ ἐδέατρος ἐπιστάτης γέγονε τῆς ὅλης διακονίας. ἦν δ᾽ ἐπιφανὴς καὶ ἔντιμος ἡ χρεία. Χάρης - - - Πτολεμαῖόν φησι τὸν Σωτῆρα ἐδέατρον ἀποδειχθῆναι Ἀλεξάνδρου.
25. Equidem etiam puto titulum ἀρχιερέως in Syria primum publice usurpatum esse. Nam tertio iam saeculo ἀρχιερεῖς ab Seleucidis instituebantur, ut testantur optime tituli Ditt. Suppl. 224 (vs. 21): [κρ]ίνομεν δὲ (Antiochus II.) καθάπερ [πανταχοῦ καθεστήκασιν κ]ατὰ τὴν βασιλε[ί]α[ν ἡμῶν ἀρχ]ιερεῖς, καὶ ταύτ[η]ς (uxoris regis) καθίστασθαι [ἐ]ν τοῖς αὐτοῖς τόποις ἀρχιερείας αἱ φο[ρ]ήσουσιν στεφάνους χρυσοῦς ἔχοντας - - - - - - - - - - -ις, ἐπιγραφήσονται δὲ καὶ ἐν [τοῖς σ]υναλλάγμασι μ[ε]τὰ τοὺς τῶν [τε θε]ῶν καὶ ἡμῶν ἀρχιερεῖς. ibid. 230 (Solis): Πτολεμαῖος Θρασέα στραταγὸς καὶ ἀρχιερεὺς Συρίας Κοίλας καὶ Φοινίκας Ἑρμᾶι καὶ Ἡρακλεῖ καὶ βασιλεῖ μεγάλῳ Ἀντιόχῳ. Tum hoc institutum inde a temporibus Ptolemaei V., qui Cleopatram filiam Antiochi III. in matrimonium duxit (Ditt. Suppl. 2302), saepissime Cypri, quae Ptolemaeorum est, invenitur (cf. Brandis ap. Pauly-Wissowa s. v. ἀρχιερεύς; Ditt. Suppl. l. l.). Sed in Aegypto ipsa pontifices Graeci ἀρχιερεῖς ab Ptolemaeis vocati non esse videntur (neque pontifices regum ipsorum), cum nullius ἀρχιερέως titulus ante Romana tempora exstet. Nam inscriptiones, quae verbum ἀρχιερεῖς exhibent, monumentum Canopium (Ditt. Suppl. 56, 3 et 74) et lapis Rosettanus (ib. 90, 6, ubi legis (sicut 56, 3): οἱ ἀρχιερεῖς καὶ προφῆται καὶ οἱ εἰς τὸ ἄδυτον εἰσπορευόμενοι κτα. καὶ οἱ ἄλλοι ἱερεῖς) ex lingua Aegyptia translatae et titulis Aegyptiis additae sunt. In his igitur vox Aegyptia quodam modo voce ἀρχιερέως reddita est. Graecus autem Ἐράτων, qui in titulo saec. a. Chr. I. Philis invento vocatur συγγενὴς καὶ ἀρχιερεὺς καὶ (ἀρχι)προφήτης τῆς μεγίστης θεᾶς Ἴσιδος (Lepsius, Denkm. XII, 87. 241, 250), in vetusto Aegyptiorum templo munere pontificis summi functus est. Id quidem notissimum est multos et sacerdotes et pontifices maximos in templis antiquis Aegyptiis fuisse, ut in vetustissimo iam regno fuerunt etiam medici regis, archiatri, superpositi medicorum regis, ut nostris vocabulis utar (cf. A. Erman, Ägypten und ägypt. Leben im Altertum, 447). De illis autem ἀρχιερεῦσι Aegyptiis Herodotus iam verba fecit: II, 37: ἱρᾶται δὲ οὐκ εἷς ἑκάστου τῶν θεῶν ἀλλὰ πολλοί, τῶν εἷς ἐστι ἀρχιερεύς. II, 143: ἀρχιερεύς γὰρ ἕκαστος αὐτόθι ἱστᾷ ἐπὶ τῆς ἑωυτοῦ ζόης εἰκόνα ἑωυτοῦ (monstrantur autem statuae ἀρχιερέων inde a regni vetustissimi temporibus). II, 151: τῶν δὲ δυώδεκα βασιλέων - - - - μελλόντων κατασπείσειν ὁ ἀρχιερεὺς ἐξήνεικε σφι φιάλας χρυσέας κτλ. Sed ἀρχιερεῖς Graeci in Aegypto ipsa Ptolemaeorum aetate nondum exstant. Quod autem nunc res ipsas perscrutantes invenimus institutum et ἀρχιατροῦ et ἀρχιερέως ab Seleucidis factum esse, aliis comprobatur. Viderunt enim P. M. Meyer (Heerwesen 61206) et M. L. Strack (M. Rh. LV (1900), 173 sq.) totum ordinem dignitatum aulicarum (συγγενεῖς τοῦ βασιλέως, τῶν ὁμοτίμων τοῖς συγγενέσι, τῶν ἀρχισωματοφυλάκων, τῶν πρώτων φίλων, τῶν φίλων, τῶν διαδόχων) ab regno Ptolemaeorum per saeculum tertium alienum fuisse. Ptolemaeum Epiphanem (205-181 a. Chr.) demum (ita quae illi tum eruerunt apte paucis complexus est Guilelmus Dittenberger, Suppl. 1042) circiter annum 190 a. Chr. haec omnia instituisse. Quod quoniam per idem illud tempus Epiphanes primus ex omnibus Ptolemaeis uxorem ex gente Seleucidarum duxisset, Antiochia Alexandriam translatum hoc institutum omnium maxime probabile esse, etsi nullum dum comparuisset testimonium quo iam ante illud tempus Seleucidas eo usos esse demonstraretur. Illos vero rursus partim, ut in συγγενῶν honore, Persica, partim, ut in ἀρχισωματοφυλάκων ordine, Macedonia exempla expressisse. Sed hos titulos accipiebant Ptolemaei, ἀρχιατρούς omnino non, ἀρχιερεῖς partim tantum (Cypri) instituebant.
26. Qui cum scripta pertinentia ad Xenophontem composuerit (p. 1901), addatur: Rayet, Annuaire de l’association pour l’encouragement des ét. grecq. IX, 271 sqq. R. Briau, L’archiâtrie romaine, p. 43 sqq.
27. Quod Paton (l. l.) et Dubois (BCH. V, p. 4741) ante φιλονέρωνα eodem loco etiam φιλοκλαύδιον fuisse hac una de causa contenderunt, quia sic spatium erasum melius expleretur verbo longiore, eo refellitur, quod in versu inferiore decem ipsae litterae (= φιλονέρωνα) id spatium occupant, quo in superiore rasura est; itaque φιλοκλαύδιον, cum litteras duodecim habeat, non melius, sed peius in rasuram init. Similiter et aliis de causis iam Dittenberger (Syll.2 3687) et Herzog (l. l. p. 198) coniecturam illam respuerant.
28. cf. nunc R. Herzog, Arch. Anz. 1905, p. 9/10.
29. CIL. VI 3982: M. Livius Liviae l. Orestes supra med(icos); CIL. VI 3984 (cf. 3983); M. Li[vius] Boeth[us] dec(urio) medic[orum]; CIL. VI, 8504: D.  M. T. Fl. Paederot. Aug. lib. Alcimiano superposito medicorum eqs.
30. Copiam videndi praebuit E. Pfuhl anaglyphi imagine photographica amabiliter dono data.
31. Testem adhibet R. Briau (l. l. p. 39) etiam inscriptionem Taurinensem Grut. p. 632, 6 al.: ACRONIP|MEDICO AVG|eqs. Sed exemplum melius exhibet (v. CIL. V, 7043):
ACRON \ || MEDICO M \
eqs.
32. Conferas etiam Iacob. Arata, L’arte medica nelle iscrizione latine (Genova 1902), ubi non pauci tituli Latini medicorum (Aesculapii, aliorum deorum sanantium) ex voluminibus nonnullis Corporis Inscr. Lat. raptim sunt collectae.
33. cf. Grimm, Dwb. I, 577; Kluge, Etym. W. p. 20.—ahd. arzât. mnd. aersatre, aersater, ersater, ersetre. mhd. arzât, arzet. nhd. arzt.
34. Rangabé, (Ant. Hell. 426) suspicatus est in Archippi duobus decretis honorum IG. II 230a vs. 9: ΝΑΡΧΙΠΠΟΝΤΟΝΑΡΧΙ legendum esse ..]ν Ἄρχιππον τὸν ἀρχι[ατρόν]. Sed haec coniectura multis de causis reicienda est (cf. Wescher, Rev. arch. 1863 (VIII), d. 4811).
35. Additque Modestinus ipse: εἰκὸς δὲ τῷ μὲν μεγίστῳ ἀριθμῷ χρήσασθαι τὰς μητροπόλεις τῶν ἐθνῶν, τῷ δὲ δευτέρῳ τὰς ἐχούσας ἀγορὰς δικῶν, τῷ δὲ τρίτῳ τὰς λοιπάς. τοῦτον τὸν ἀριθμὸν ὑπερβαίνειν μὲν οὐκ ἔξεστιν οὔτε ψηφίσματι βουλῆς οὔτε ἄλλῃ τινὶ παρευρέσει, ἐλαττοῦν δὲ ἔξεστιν. Immunitates autem medicos adipisci non posse nisi in patria sua artem exercerent ut edixerat Hadrianus Antoninus asseveraverat. Tamen τοὺς ἄγαν ἐπιστήμονας καὶ ὑπὲρ τὸν ἀριθμὸν καὶ ἐν ἀλλοτρίᾳ πατρίδι atque omnes professores Romae habitantes (quod Augustus iam praescripserat) muneribus liberos fuisse ex Dig. I. 6 § 8 I. XXVII, 1 apparet.
36. CIG. 4249, 3872b. AM. XXIV, p. 211, 34; XXIX, p. 169, 12. IoHSt. X, p. 72, 24; XI, p. 251, 27; XXIV, p. 287, 33. BCH. VII p. 452 II vs. 12; XVIII, p. 160, 4; XXIV, p. 403, 79. Americ. Journ. IV, p. 13, 13. Papers of the Am. Sch. III, p. 27, 29 (= BCH. X 510). Lebas 1663b. Wood, Disc. at Eph. App. 7, 7. Heberdey u. Wilhelm, Reisen in Kil. p. 69, 179. aliae.
37. cf. O. Kern, Inschriften von Magnesia, p. XXIX-XXXVII: »Die Geschichte der Steinschrift in Magnesia.«
38. Neque enim in hoc versu (7) mihi comprobatur coniectura Demulini: ἔτη πολλὰ δωρεάν. Cum antea ἀποδημῶν legatur atque hoc verbo dicatur Apollonium, ut saepissime fecerunt medici publici, Tenum reliquisse, postquam laude, corona, honoribus aliis affectus est (vs. 6 et 37), sic fere versum septimum explendum esse puto: ἀποδημῶν τε καὶ δημοσιεύων [ἐν ἄλλαις πόλεσι], ad quae apte conveniunt, quae continue insequuntur: ἐκτενῆ καὶ πρόθυμον ὁμοίως (atque apud Tenios) ἑαυτὸν παρείχετο [κατὰ τε τὴν τέχνην] καὶ κατὰ τὴν λοιπὴν εὔνοιαν πᾶσι τοῖς ἐντυγχ[άνουσιν αὐτῶι]. Ut perspiciatur quod tum deest quo modo supplendum sit, ab decreto concilii insulanorum, quod in hac prima parte integrius conservatum est, proficiscamur oportet. Facile partes tres in hoc decreto intelliguntur: prima vss. 34-38 in., in qua honores antea iam decreti commemorantur (cui parti vss. 3-7 in. psephismatis Teniorum respondent), altera vs. 38/39 nihil accuratius exhibens: ἔν τε τοῖς μετὰ ταῦτα χρόνοις διατετέλεκεν ἀκόλουθο[ν ἑαυ]τὸν παρεχόμενος τεῖ ἐξ ἀρχῆς αἱρέσει, tertia denique rem ipsam continens, propter quam insulani quoque Apollonium honoraverunt, vs. 39 sqq.: περιστάντων δὲ [λοιμῶν ἐπὶ]δήμων ([παθῶν ἐν]δήμων Dem.) κατὰ κοινὸν τοὺς νησιώτας κτλ. (usque ad vs. 46). Consentaneum est in decreto insulanorum, quod eorum ipsorum maxime interest, pluribus verbis explicatum esse quam in Teniorum, quippe qui quae ad se pertinerent accuratius exposuerint. Itaque parti tertiae illi in decreto Teniorum respondent vs. 15-19 (vel tantum 16 et 17). Quos ita supplere fortasse licet: vs. 15: νῦν τε λαμβάνων τὸ δημόσιον [ἔργον παρὰ τῆς πόλεως φιλάνθρωπος ἦν καὶ | λοιμ]οῦ περιεστηκότος ἐπικινδύνου ἅπ[αντας τοὺς] νης[ιώτας ἔσωι|σε ὡς πλείστους] κ[αὶ κα]τ[ὰ] τ[ὰ ἄ]λλ[α] πρό[νοιαν ἀποδεικνὺς ἰάτρευσε δη]μοσίαι κτλ., quorum complura iam Demoulin explevit. Quae autem in altera parte decreti insulanorum paucis transacta sunt, eis respondent versus 7-14 decreti Teniorum, in quibus quae insunt ad solos Tenios spectare debent, cum insulani nihil nisi verba inania faciant (vs. 38/39. vid. supra). Sed versus 7-9 ne ad Tenios quidem attinere supra demonstravimus, tamen potius in decreto Teniorum quam in insulanorum locum habent. Tum vs. 10-14 de Apollonio bene merito de Teniis narrant. Quos versus non omnes satis explere potui, fortasse autem vs. 11/12 ita percipiendi sunt: ἐπὶ τὴν ἐκκλησίαν [αὐτοῦ ἐλθόν]τος σωτηρ[ίαν ὑπέσχετο καὶ λει]|τουργήσειν τὴν ἐξάμηνον τ[ὴν ἐπιοῦσαν τὸ ἰατρικὸν ἔργον] | καὶ τοῦτο ποιήσαντος αὐτοῦ φιλοτίμως καὶ ἐκτε[νῶς καὶ πολλοῦς] σώισαντος ἐγ(sic) μεγάλων ἀρρωστιῶν κτλ.
De Apollonio igitur haec fere ex lapide Tenio plus minusve certe cognoscimus: Apollonius Milesius medicus cum apud Tenios aliquamdiu artem medicam factitavisset (vs. 4), Tenum reliquit (vs. 7) honoribus ab Teniis decretis (vs. 6 et 21 sq.—decretum hoc Fr. Hiller de Gaertringen ex titulo Tenio Demulini nr. 23 (BCH. 1902, 429) restiturus esse videtur: Demoulin p. 2364). Tum in urbibus compluribus insularum maris Aegaei (cf. vs. 35/36) medicus publicus factus (vs. 7 sqq.) et ibi sicut Teni laudatus honoratusque est (vs. 37). Sed pestilentia Teni exorta sua sponte eo revertit et per sex menses gratis aegrotos curabat (vs. 10-14). Tum autem Tenii officium publicum ei tradebant (vs. 15), et medicus publicus cum de Teniis bene meritus est (vs. 15 et 17 sq.), tum de insulanis pestilentia vexatis (vs. 19 et 39 sqq.). Qua pestilentia exstincta ab Teniis novis honoribus affectus (vs. 22 sq. et 36) itemque ab insulanis honoratus est. Quorum honorum lapis hic exstat.