Qvam magno pandis Floræ penetralia nixu
Atque facis cœlo liberiore frui?
Omnibus vt placeas, ô quam propensa voluntas,
Solicitusque labor nocte dieque premit?
Quam magno cultum studio conquirere in hortum
Herbarum quicquid mundus in orbe tenet,
Immensus sumptus, multosque extensus in annos
Te labor afficiunt? & data nulla quies.
Talia quærenti, surgit novus ardor habendi,
Nec tibi tot soli munera magna petis;
Descriptos vivâ profers sub imagine flores,
Tum profers mensæ quicquid & hortus alit,
Laudatos nobis fructus & promis honores,
Profers, quas celebrant nullibi scripta virum,
Herbarum species, quibus est quoque grata venustas:
Sic nos multiplici munere, Amice, beas.
Hoc cape pro meritis, florum dum gratia floret,
Suntque herbis vires; en tibi Nomen erit.
In serum semper tua gloria floreat ævum,
Gloria quæ in longum non peritura diem.