Amico suo Ioanni Parkinsono.

E
Extollunt alij quos (Parkinsone) labores
Da mihi iam veniam comminuisse tuos.
Extremos poteris credi migrasse per Indos:
Cum liber haud aliud quam tuus hortus hic est:
Ipse habitare Indos tecum facis, haud petis Indos
I nunc, & tua me comminuisse refer.
Est liber Effigies, tuus hic qui pingitur hortus,
Digna manu facies hæc, facieque manus!
Vidi ego splendentem varigatis vndique gemmis.
Vna fuit Salomon, turba quid ergo fuit?
Vt vario splendent Pallacia regia sumptu,
Et Procerum turbis Atria tota nitent:
Tunc cum festa dies veniam dedit esse superbis
Quosque ficus texit, nunc tria rura tegunt:
Plena tuo pariter spectatur Curia in Horto,
Hic Princeps, Dux hic, Sponsaque pulchra Ducis.
Quæque dies est festa dies, nec parcius vnquam
Luxuriant, lauta hæc; Quotidiana tamen.
Ecce velut Patriæ Paradisi haud immemor Exul,
Hunc naturali pingit amore sibi.
Pingit & ad vivum sub eodem nomine, & hic est
Fronticuli sudor quem cerebrique dedit:
Astat Adam medius Paradiso noster in isto
Et species nomen cuique dat ipse suum.
Hos cape pro meritis, qui florem nomine donas
Æternum florens tu tibi Nomen habe.

Guilielmus Atkins.