Foedus Henrici R. & Roberti Ducis.An. eodem sub Cal. Aug. Robertus (pars major navalis militiæ quam Henricus Rex ad impediendum ejus adventum miserat, ei defecit) ante Cal. Aug. cum magno exercitu Portesmutham applicuit 164. Principes utrinque fratrum non ferentes dissidium, colloquium inierunt, mutuum & generale & concordiæ foedus tali pacto firmaverunt.

Note 164: (retour) Mat. Par. an. 1101, pag. 55.

Quod Rex Roberto annis singulis tria millia marcarum argenti daret ex Anglia. Et qui eorum diutius viveret, hæres esset alterius, si absque filio moreretur. Hoc a XII magnatibus utrinque est juratum.

Rex hominium requirit ab Anselmo.Regressi nuncii literas 165 a Paschali deferunt Regi prohibentes investituras; unde Rex Commotus Anselmo 166 imperat, ut vel hominium faciat, Abbatesque & Episcopos consecret, quos ipse investierat, more Antecessorum suorum; vel e regno protinus decedat.

Note 165: (retour) Eadm. pag. 59.
Note 166: (retour) Eadm. pag. 61.

Consultior autem Proceres Regni Wintoniam cogit, & Anselmum una. Decernunt Romam iterum mittendum esse: at majoris dignitatis Nuncios. Ex parte Regis Giraldum Archiepiscopum Eboraci, Herebertum Theodfordensem, Robertumque Cestrensem Episcopos. Ex Anselmi parte non notantur. Romam venientes jussa apud Papam exponunt: Regi adimi avita privilegia, succendi Regem dira Clero interminari gratiam obtestantur. Papa ne vel hilum flexus & literis satagit demulcere Regem, illis Anselmum consolatur, & firmata prius, confirmat denuo & dimittit nuncios.

Concilium Londini.His reversis, & Sententia Papæ intellecta, Rex Londini indicit conventum Principum regni, Anselmoque huic accito, aut consuetudines regni tandem præstare mandat, aut regnum abdicare. Anselmus provocat ad Papæ literas. Respondetur ab Episcopis Romam missis Papam aliud literis, aliud ore tradidisse: Regi sc. puris verbis per semetipsos mandasse ut quamdiu in aliis vitam boni Principis ageret, de Ecclesiarum investituris æquanimiter illum toleraret, nec eum ullo excommunicationis vinculo necteret, si religiosas personas per dationem virgæ pastoralis eis investiret. Hæc in Episcopali veritate coram toto Concilio contestati sunt: Et cur hæc literis non inscripsit retulerunt Causam; ne in aliorum notitiam Principum prolata, ipsi eam sibi usurparent Romani Pontificis authoritate contempta. Dicta etiam eis hæc fuisse, clam Nunciis Archiepiscopi.

Scinditur in contraria totum Concilium, sed nec his Anselmus frangitur. Communionem, dantis Regis vel accipientis a Rege investituram Clerici, se non subtracturum, ait; donec certior in his factus fuerit a Paschali Papa, sed interea neminem istiusmodi accipientem consecraturum, nec volenti alteri veniam indulturum. Soluto Concilio Rex Episcopos quosdam baculo pastorali atque annulo, investituræ Symbolis donat.

Citius autem novæ a Papa deferuntur 167 literæ quibus Episcoporum assertio strenue confirmatur. His autem non visis, sed ex nuncio intellectis, Rex in Anselmum gravius excandescit. Procerum tamen Consilio ipsum obtestatur, ut quod alii nequierant, profectus Romam, Papam suæ causæ conciliaret benevolum.[A]A: An. 1103.

B: An. 1104. Anselmus Romam proficiscitur.
Iter 168 iniit 5. Cal. Maii 1103, sed mandata regia frigidius exequenti Angliam[B] redeunti interdicit Rex, & in fiscum rapit Archiepiscopatus emolumenta. Intercessione autem sororis suæ Bleisensis Comitissæ, sed & una metuens excommunicationis sententiam ab Anselmo Galliis agente, in semet proferendam, colloquium cum Anselmo init in Castro Aquilæ, amicitiaque redintegrata, investituras cum rebus Archiepiscopatus cedit; aliis Romæ per Legatos terminatu reservatis. Legatorum indole sic decernit demum Papa: Regem amplius non daturum investituras, sed Homagium ei facientibus prælatis benedictionem non negandam, & excommunicatos sub his jurgiis, concepta satisfactionis formula, restituendos.

Note 167: (retour) Eadm. pag. 70.
Note 168: (retour) Mat. Par. Flo. Wig. Eadm. pag. 76.

An. 1104. Non facile potest 169 narrari miseria, quam sustinuit illo tempore (sub Id. Jun.) terra Anglorum propter exactiones regias, videtur; ad subjugationem Normanniæ quam sequenti anno aggressus est, incipiendam; nam Flo. Wigor. sic rem disponit.

Note 169: (retour) Fl. Wig. ibid.

Tributi exactio gravissima.An. 1105. Subacta Parte Normanniæ 170 potiori, fiunt tributa ad reliquam consequendam; adeoque sævit hæc exactio in ipsos pauperculos, ut nonnulli qui non haberent quod darent, aut a suis domiculis pelli, aut avulsis asportatisque hostiis domorum penitus diripiendos exponi, aut ablata vili supellectile in summam penuriam redigi, aliisve modis cruciari, perhibeantur.

Note 170: (retour) Eadm. pag. 83.

Sacerdotes acrius luunt conjugia sua.

Papæ Responsum Anselmo datum.
Cum nuper in Londoniensi Synodo 171 Sacerdotibus & Canonicis prohiberetur uxores ducere, ductarumve frui consortio; creditaque Regi esset poenæ in delinquentes irrogandæ ratio; graves ille exegit redemptiones; quæ suo tamen minime respondebant desiderio. Singulorum igitur culpam in universos transferens, de parochiali omni Ecclesiæ tam innocentium quam nocentium Sacerdotum mulctam eradit pecuniariam. Contumeliose interea rapiuntur multi, incarcerantur, cruciantur. Ducenti fere (ut dicitur) Presbyteri albis induti & sacerdotalibus Stolis nudis pedibus occurrunt Regi, unaque voce ejus sed frustra implorant misericordiam. Anselmus ab Episcopis invocatus, de his per literas cum Rege agit, increpat & exorat emendationem. Interea Legati Roma redeunt Anselmo deferentes responsum Papæ scil. Rege investituras remittente, excommunicatos absolvendos esse, & Homagia Regi permittenda.

Note 171: (retour) Eadm. pag. 83.

Privilegia Anselmo a Rege concessa.Lætus Rex Anselmo 172 sub assumptione Beccum proficiscitur, & penitus reconciliatus; Ecclesias Angliæ quas Guilielmus junior sub censu primus redegerat, ab eodem liberas Anselmo reddit, polliceturque se de ipsis quamdiu essent sine pastore nihil unquam accepturum.

Note 172: (retour) Eadm. lib. 4, pag. 89.

Quoad Sacerdotum mulctas, concessit, ut qui nihil dederant, nihil darent; & qui dederant, tribus annis sua omnia in pace & quiete libera, possiderent.

Cuncta quæ ab Archiepiscopatu exulante Anselmo, suo jussu accepta fuerant, se redditurum cum in Angliam reversus esset, & dato vadimonio est pollicitus, & pollicita quæque fide adimplevit.

A. D. 1100. Interea Rex Anselmo cedit terras Archiepiscopatus Cantuariæ, cæteraque omnia quæ defunctus eripuerat Guilielmus junior, hoc adjiciens privilegium.

Charta Regis Henrici I. de immunitatibus in London Anselmo Archiepisc. Cantuar. concessis 173.

Charta Regis Anselmo data.

Note 173: (retour) Matt. Park. Ant. Brit. pag. 118.

H. Rex Anglorum, Hugoni de Boclande & W. Baignardo, & omnibus Ministris meis Londoniæ salutem. Volo & præcipio ut omnes Anselmi Archiepiscopi homines quos in Londonia habet, & omnes ejus alii homines, euntes & redeuntes in ea villa, ut ita sint quieti de omnibus consuetudinibus, sicut unquam Lanfrancus Archiepiscopus suos melius habuit Patris mei tempore, & videte ne eis ullam injuriam faciatis. Teste Hugone Comite de Cestria apud Westmonasterium.

Concil. Westmonaster.An. Dn. 1102, 3 Henr. I. post festum S. 174 Michaelis annuente & præsente ipso Rege, habitum est Concilium in Ecclesia S. Petri Westmonast. Consedentibus Anselmo Cantuariensi, & Gerardo Eboracensi, Archiepiscopis, cæterisque regni Episcopis & Abbatibus; nec non (ut omnia firmiora haberentur ex utriusque ordinis concordia) Comitibus etiam & Baronibus. Nulla quippe Synodus per plures annos elapsos hactenus est admissa.

Note 174: (retour) Eadm. lib. 3, pag. 67, Malmes. de Pontif. lib. 1. Flo. Wig. in hoc an. Antiq. Eccl. Brit. p. in Anselm. Mat. Par. ibid.

1. Primo itaque ex authoritate sanctorum Patrum Simoniacæ Hæresis Surrextio, in eodem Concilio dampnata est. In qua culpa inventi, depositi sunt.

Guilielmus Abbas de Pershore. Wigorn.
Wimundus Abb. de Tavestock Devon.
Aldwinus Abb. de Ramesey Hunting.
Godricus Abb. de Peterburg. Northamp.       }
Haimo Abb. de Cerne Dorset.                 }    Nondum
Egelricus Abb. de Midletum. Dorsant. Wilt.  }    consecrati.

Et ob alia delicta.

Ricardus Abb. de Ely.
Robertus Abb. de S. Edmund. Suff.
Ille de Mickelney.

2. Statutum quoque est, ne Episcopi sæcularium placitorum officium suscipiant; & ut non sic ut Laici, sed ut religiosas personas decet, ordinatas vestes habeant; & ut semper & ubique honestas personas testes habeant suæ conversationis.

Ut Archidiaconatus non dentur ad firmam.

Ut Archidiaconi sint Diaconi.

Ut nullus Archidiaconus, Presbyter, Diaconus, Presbyter Canonicus uxorem ducat, vel ductam retineat. Subdiaconus vere quilibet qui Canonicus non est, si post professionem castitatis uxorem duxerit, eadem regula constringatur.

Ut Presbyter quamdiu illicitam conversationem mulieris habuerit, non sit legalis, nec Missam celebret, nec si celebraverit, ejus Missa audiatur.

Ut nullus ad Subdiaconatum aut supra ordinetur sine professione castitatis.

Ut filii Presbyterorum non sint hæredes Ecclesiarum patrum suorum.

Ne quilibet Clerici sint sæcularium Præpositi, nec Procuratores, nec Judices sanguinis.

Ut Presbyteri non eant ad potationes, nec ad pinnas bibant.

Ut vestes Clericorum sint unius coloris, & calceamenta ordinata.

Ut Monachi vel Clerici qui ordinem suum abjecerunt, aut redeant, aut excommunicentur.

Ut Clerici patentes coronas habeant.

Ut decimæ non nisi Ecclesiis dentur.

Ne Ecclesiæ aut Præbendæ emantur.

Ne novæ capellæ fiant sine consensu Episcopi.

Ne Ecclesia sacretur donec provideantur necessaria & Presbytero & Ecclesiæ.

Ne Monachi poenitentiam cuivis injungant sine permissu Abbatis sui, & quod Abbates eis licentiam de hoc dare non possunt, nisi de eis quorum animarum curam gerunt.

Ne Monachi Compatres, vel Monachæ Commatres fiant.

Ne Monachi teneant villas ad firmam.

Ne Monachi Ecclesias nisi per Episcopos accipiant, neque sibi datas ita expolient suis reditibus, ut Presbyteri ibi servientes in iis quæ sibi & Ecclesiis necessaria sunt, penuriam patiantur.

Ut fides inter virum & mulierem occulte & sine testibus, de conjugio data, si ab alterutro negata fuerit, irrita habeatur.

Ut criniti sic tondeantur ut pars aurium appareat, & oculi non tegantur.

Ne cognati usque ad septimam generationem ad conjugium non copulentur, vel copulati simul permaneant; & si quis hujus incestus conscius fuerit, non ostenderit, ejusdem criminis se participem esse cognoscat.

Ne corpora defunctorum extra Parochiam suam sepelienda portentur, ut Presbyter Parochiæ perdat quod inde illi juste debetur.

Ne quis temeraria novitate, corporibus mortuorum, aut feretris, aut aliis rebus, quod contigisse cognovimus, sine Episcopali authoritate, reverentiam sanctitatis exhibeat.

Ne quis illud nefarium negotium, quo hactenus homines in Anglia solebant, velut bruta animalia venundari, deinceps ullatenus facere præsumat.

175Sodomiticum flagitium facientes, & eos in hoc voluntarie juvantes, in hoc eodem Concilio, gravi anathemate damnati sunt, donec poenitentia & confessione absolutionem mereantur. Qui vero hoc crimine publicatus fuerit, statutum est siquidem fuerit persona religiosi ordinis, ut ad nullum amplius gradum promoveatur, & si quem habet, ab illo deponatur. Si autem Laicus, ut in toto regno Angliæ legali suæ conditionis dignitate privetur. Et ne hujus criminis absolutionem iis qui se sub regula vivere non noverunt, aliquis nisi Episcopus facere præsumat.

Note 175: (retour) Hoc in exemplari Antiq. Brit. non habetur.

Statutum quoque est ut per totam Angliam in omnibus dominicis diebus, excommunicatio præfata renovetur.

Languescit hæc Synodus.Hæc Synodus (ut nonnullæ aliæ Westmonasterii habitæ) Londoniensis etiam vulgo dicebatur; & prima fuit quæ post longam reviviscit desuetudinem: Sed ejus constitutiones statim spretæ sunt & posthabitæ; cum ex discordia inter Regem & Anselmum Archiepiscopum circa investituras Ecclesiarum, tum 176 quod totus Clerus Eboracensis uxores dimittere aut castitatem profiteri strenue renuerunt. Adactus est etiam Anselmus ipse excommunicationem quam Synodus statuit singulis diebus dominicis in Sodomitas renovandam, rationabili dispensatione cohibere. 177 Criniti insuper comam nutriunt; & Abbates quidam qui hic pro Simonia sunt depositi; per Simoniam suas iterum, vel novas Abbatias consequuntur. Rex vero huic Concilio plurimum reddit vigorem anno regni sui X ut ibidem videas.

Note 176: (retour) Epist. Ger. Ebor. Archiep. Antiq. Br. 119. Eadmer. lib. 3 pag. 68.
Note 177: (retour) Eadm. lib. 4, pag. 105.

Discordia inter Regem & Anselmum.An. 1103. Magna discordia facta est inter Regem Henricum & Anselmum Archiepiscopum, eo quod Archiepiscopus nollet consentire quod Rex daret investituras Ecclesiarum, neque communicare iis quibus Rex, quia Rex jam dederat, &c. Unde Rex præcepit Girardo Eboracensi eos consecrare.

Post hæc Rex tenuit 178 curiam suam in Pascha Wint. & Anselmus a Rege rogatus Romam petiit 5 Cal. Maii, &c.

Note 178: (retour) Mat. Par. an. 1102.

Concil. Lond.Anno Domini 1106. habitum est Londini Concilium ad Procerum atque populi animos Regi contra Robertum Ducem Normanniæ novum molientem bellum, confirmandos.

Magnates igitur edicto regio convocatos, Rex sic alloquitur.

Oratio Regis ad Concilium.Amici & fideles mei, indigenæ & naturales. Nostis ex veraci fama, fratrem meum Robertum ad Hierosolymorum regnum a Deo vocatum, & a populo foeliciter electum fuisse.

Ipsum vero pertinacius hoc refutasse, & a Deo igitur merito refutandum. Vir (ut etiam nostis) elatæ frontis, ferox, bellis atque spoliis assuetus, pacis inimicus & impatiens, qui vos ludibrio habet & contemptui; ignavos, desides, & helluones clamitans, conculcare gestiens & desiderans. Ego humilis & pacificus, paci studeo, vestrisque vos in antiquis libertatibus (prout sæpius jurejurando sum pollicitus) confovebo. In consiliis vestris acquiescam, & secundum hæc, ex more mansueti Principis gubernabo. Scribantur dicta, roborabo; & iteratis omnia juramentis, sacrosanctius confirmabo. Omnia siquidem quæ Principum omnium optimus Edouardus sanctus, Deo inspirante statuit, ego statuo; & inviolate impero observanda 179.

Note 179: (retour) On n'exécutoit donc pas encore ces Loix dans le Royaume; celles de Guillaume les avoient donc anéanties. La Charte par laquelle il avoit fait semblant de rétablir les Loix d'Edouard fut si mal observée, dit Rapin de Thoiras en son extrait du tom. 1 des Actes de Rimer, que ce ne fut que cent ans après qu'on en trouva une copie dans un des Monasteres où on avoit mis plusieurs copies de cette Charte en dépôt.

Mihi igitur individue adhærentes injurias a fratre, id est, hoste meo & totius regni Angliæ, illatas, unanimiter excipite, strenue propellite, & ut bellicosos decet, cumulatius ulciscimini. Anglorum robore fretus & virtute; Normannorum minas & jactantias flocci facio. Sic Rex in Concilio: Et quæ inde subsecuta sunt dicat tot Mat. Parisius suis verbis. Talibus igitur promissis, quæ tamen in fine impudenter violavit, omnium corda sibi inclinavit, ut pro ipso contra quemlibet usque ad capitis expositionem dimicarent.

Denarii nova forma.An. 1106. 7 Hen. I. Rex instituit 180 denarium cum duplici cruce lineari per totam ducta superficiem cudi; sic ut in pauperum beneficium, interlineari spatio vel in obolos frangerentur, vel in quadrantes.

Note 180: (retour) Stowe in Edw. an. 1279.

Dispensatio de promovendis Presbyterorum filiis ad sacra officia.An. 1107. Cum in Romana Ecclesia 181 institutum esset ut Presbyterorum filii ad sacra officia non promoverentur; nunc decretali Paschalis Epistola ad Anselmum Archiep. Cantuar. dat. 3 Cal. Junii. An. Dn. 1107. id est, 7 Henr. I. quia in Anglorum regno tanta hujusmodi plenitudo est, ut major pene & melior clericorum pars in hac specie censeatur:--Anselmo conceditur dispensandi facultas, pro necessitate temporis & utilitate Ecclesiæ; ita tamen ut imposterum constitutionis Ecclesiasticæ præjudicium caveatur.

Note 181: (retour) Eadm. lib. 4, p. 91. Epist. Decr. Paschal.

Dux Norman. excæcatur.An. 1107. sub æstate, 182 Robertus Exdux Normannia nova in Regem aggressurus elabitur custodia, sed deprensus in fuga, carceri mancipatur arctiori, & fulgenti obstaculo oculorum luce clam privatur, salvis tamen orbiculis eorundem.

Note 182: (retour) Mat. Par. in ann. Matt. West in ann.

An. Dom. 1107. Concilium Londoniæ Palatinum de investituris.

Concilium Londini Palatinum.A. D. 1107. (id est, 8. Henr. I.) in Cal. Augusti, Conventus omnium Episcoporum, Abbatum, & Procerum regni, Londoniæ in palatio Regis factus est; & per tres dies (absente Anselmo Archiepiscopo) inter Regem & Episcopos satis actum e Ecclesiarum investituris, quibusdam ad hoc nitentibus, ut Rex eas faceret more Patris & Fratris sui, non juxta præceptum & obedientiam Apostolici. Nam Papa Paschalis in sententia quæ inde promulgata fuerat, firmus stans, concesserat hominia, quæ Papa Urbanus æque ac investituras interdixerat: ac per hoc Regem sibi de investituris consentaneum fecerat. Dehinc, præsente Anselmo, astante multitudine, annuit Rex & statuit,

Ut (ab eo tempore in reliquum) nunquam per dationem baculi pastoralis, vel annuli, quisquam de Episcopatu aut Abbatia, per Regem, vel quamlibet laicam manum investiretur in Anglia: Concedente quoque Anselmo, ut nullus in prælationem electus, pro hominio quod Regi faceret, consecratione suscepti honoris privaretur.

Quibus ita dispositis, pene omnibus Ecclesiis Angliæ, quæ suis erant pastoribus diu viduatæ, per consilium Anselmi, & Procerum regni, sine omni virgæ pastoralis, aut annuli investitura, patres a Rege sunt instituti. Instituti quoque sunt ibidem & eodem tempore, ab ipso Rege, quidam ad regimen quarundam Ecclesiarum Normanniæ, quæ similiter erant suis patribus destitutæ. 183

Note 183: (retour) Fl. Wig. ibid. & Eadm. totidem verbis lib. 4, pag. 91. & Hoved. ibid. MS. Croyland. pag. 104. v. infra.

Subjectio Archiep. Ebor. Cantuariæ.In hoc etiam Concilio 184 Anselmus postulat Gerardum Archiepiscopum Eboracensem de professione canonicæ obedientiæ & subjectionis Cantuariæ Archiepiscopatui debita. De quo plura Eadmer, lib. 4.

Note 184: (retour) Eadm. lib. 4. pag. 91.

Electi Cantuariæ benedicendi.

Oculi Duci Normanniæ eruuntur.
Et statutum est, ut qui ad Episcopatum electi erant, Cantuariam irent, & ibi dignitatis ipsius benedictionem ex more susciperent.

A. D. 1107. Robertus Dux Normanniæ 185 ab Henrico Rege incarceratus, deceptis custodibus, conatus est evadere; sed fugiens ab eisdem, captus est. Hoc cum Regi nuntiatum esset, Rex jussit eum arctiori carceri & custodiæ mancipatum, fulgenti obstaculo oculorum luce privari, quod & factum est 186.

Note 185: (retour) Mat. Par. pag. 60.
Note 186: (retour) Hæc a Spelm. bis narrantur.

Rex investituram Clero cedit Clerus Regi Homagium.Eodem anno factus est Conventus Episcoporum & Abbatum, pariter & Magnatum Londoniis in palatio Regis, præsidente Archiepiscopo Anselmo, cui innuit Rex Henricus, & statuit, ut ab eo tempore in reliquum nunquam per donationem baculi pastoralis vel annuli quisquam de Episcopatu vel Abbatia per Regem vel quamlibet laicam manum investiretur in Anglia: concedente Archiepiscopo, ut nullus ad prælationem electus, pro homagio quod Regi faceret, consecratione suscepti honoris privaretur.

Concil. London.A. D. 1107. Concilium Londini celeberrimum, in quo Rex gratias Deo exolvens ob insignes victorias, investituras Ecclesiarum & electiones Prælatorum remittit, &c. 187.

Note 187: (retour) MS. Croilland. sub Joffrido Abbat. pag. 104. Vid. supra Mat. Par.

Rex investituras Ecclesiarum & electiones Prælatorum. &c. remittit.

Exceptis juribus regalibus.

Sex Episcopi canonice electi jam consecrantur.

Curialium rapinæ coercentur.
Magnificus autem Anglorum Rex Henricus, hoc in tempore, pro Roberti fratris sui ac aliorum suorum adversariorum a Deo sibi præfata felici victoria, intima devotione gratias multiplices accumulans & exolvens; tam Episcoporum & Abbatum totius Cleri Angliæ, quam Comitum, Baronum, Optimatum & Procerum totius regni sui celeberrimo Concilio apud Londonias constituto, sui cordis proprio & sanctissimo motu, coram omnibus coadunatis, investituras amodo Ecclesiarum per annulum & baculum remisit, electiones Prælatorum omnibus Ecclesiis libere concessit, Episcopatuum & Abbatiarum vacationes successoribus restituendas integre promisit, ac omnia alia quæ sancta mater Ecclesia diu antea suspiraverat, regali munificentia contulit, suis tantum juribus regalibus sepositis & exceptis. Quantum tunc gaudium, quam devotus arridebat populus, quam solenniter & sancte omnes & singuli Regis animum ad sidera extollebant, nullus ediceret, nec Tullius edoceret. Illa namque vice venerabilis Archiepiscopus Cantuariæ Anselmus, assistente sibi reverendo Archiepiscopo Eborum Girardo, uno die sex Episcopos a suis Ecclesiis canonice electos consecravit.

Anno 1108 188. id est, 8 & 9, Henr. I. cum sub plurimis fingebatur populus gravaminibus, Rex ægre ea ferens, authores censuit puniendos; & a Curialibus sibi primum exordiendum. Sub tempore quippe Regis præcedentis, eis hactenus inoleverat consuetudo, ut dum curiam sequerentur, accolas undequaque deprædarent, res hospitum involarent, raperent, disperderent, & nisi pretio redimerent, igni traderent. Crudelia insuper exercentes in patres familias, turpia in uxores & filias: adeo ut præcognito Regis adventu, in sylvis & locis abditis sibi suisque quærerent præsidium.

Note 188: (retour) Eadm. lib. 4. pag. 94.

Hanc barbariem, Anselmi Archiepiscopi atque Procerum consilio, edicto coercuit; statuens, ut hujusmodi nefariis aut oculi eruerentur, aut pedes, manus, vel membra aliqua, constanti justitia, detruncarentur.

Edixit etiam Curialibus suis 189, ubicunque villarum esset, quantum a rusticis gratis accipere, quantum & quoto pretio emere debuissent.

Note 189: (retour) Malm. lib. 5. pag. 162.

Felones suspenduntur.Anno 1108. post Non. Martii, i. e. 9 H. I. Rex 190 Anglorum Henricus pacem firmam, legemque talem constituit; ut si quis in furto vel latrocinio deprehensus fuisset, suspenderetur; sublata Wirgildorum, id est, pecuniariæ redemptionis lege.

Note 190: (retour) Fl. Wig. ibid. pag. 481. Hov. ib. Rad. Nig. ib.

Stupra etiam edicto compescuit.

Monetam corrumpentium poena.Ut Monetarii & alii falsos denarios facientes 191, absque aliqua redemptione oculos & testiculos amitterent.

Note 191: (retour) Malm. in H. 1. 158, pag. 159. Fl. wig. Rad. Niger. Hov. in anno 1108.

Monetam integram non respuendam.Et quoniam sæpissime dum denarii boni 192 argenti eligebantur, flectebantur, rumpebantur [a venditoribus] respuebantur; statuit ut nullus denarius vel obolus (quos & rotundos esse instituit) aut etiam Quadrans, si integer esset, respueretur 193. Nota, quod si & respueretur solummodo apud Hovedenum reperiuntur. Vide supra in An. 1106.

Note 192: (retour) Fl. Wig. anno pag. 1108. Eadm. lib. 4. pag. 94. Hoved. ib.
Note 193: (retour) Malm. lib. 4. pag. 162.

Foresta.Anglos angaria forestæ vehementer oppressit, 194 multas etiam instituit, ut patet in Chart. Libert. R. Steph.

Note 194: (retour) Rad. Nig. an. 1108.

Cervicidas ab homicidiis parum decernebat. Vid. Neub. lib. 103.

Filia Regis nupta Imperatori.Rex dedit Mathildem 195 filiam suam Henrico Imp. quæ apud Moguntiam desponsata est, in & Imperatricem consecrata. Cui Imperator dedit CM. equites in dote.

Note 195: (retour) Ibid.

Danegeld.Tunc in Anglia datum est Danegeld. 196

Note 196: (retour) Impôt. Vide Cangium ad istud verbum. Il étoit destiné au payement des troupes employées contre les Danois, quasi Danorum gelda.

Mercatorum virga.Mercatorum falsam ulnam castigavit 197, brachii sui mensusura adhibita, omnibusque per Angliam proposita. Vid. supra in An. 1. Regis.

Note 197: (retour) Malm. lib. 5. pag. 162.

Poenarum commutatio.Principio regni, ut terrore exempli reos inureret, ad membrorum detruncationem, post ad pecuniæ solutionem proclivior, &c.

Breve Regis Henrici I. de non faciendo Episcopum Wigorn. geldare 198.

Note 198: (retour) MS. wigorn. fol. 136.

Gelder. Quietantia Ep. Wig.

Henricus Rex Anglorum Waltero de Bellocampo & collectoribus Werecestresire, salutem.

Præcipio vobis ne amodo faciatis Episcopum Wigorniæ Geldare, &c. Teste Ep. Sarum apud Winton.

Charta Regis de Moneta falsa.Charta Regis Henrici I. de Moneta falsa & cambiatoribus 199.

Note 199: (retour) Ruber. Liber Scaccar. fol. 163. b.

Henricus Rex Anglorum Sampsoni Episcopo & Ursoni de Abetot, & omnibus Baronibus Francis & Anglicis de Wircestrescira, salutem. Sciatis quod volo & præcipio, ut omnes Burgenses & omnes illi qui in burgis morantur, tam Franci quam Angli, jurent tenere & servare monetam meam in Anglia, ut non consentiant falsitatem monetæ meæ. Et si quis cum falso denario inventus fuerit, si warantum inde revocaverit, ad eum ducatur; & si illum inde comprobare poterit, fiat justitia mea de ipso Warant. Si vero non poterit illum probare de ipso falsionario, fiat justitia mea saltem de dextro pugno & de testiculis. Si autem nullum Warantum revocaverit, portet inde judicium, se nescire nominare vel cognoscere aliquem a quo acceperit. Præterea defendo ne aliquis monetarius denarios mutet, nisi in Comitatu suo; & hoc coram duobus testibus legitimis ab ipso Comitatu. Et si in alio Comitatu mutando denarios captus fuerit, si captus sit, ut falsionarius; & nullus sit ausus cambire denarios, nisi monetarius. Teste Willielmo Cancellario & Roberto Comite de Mell. & R. filio Hamonis, & R. de Revers apud Westm. in Natale Domini.

V. Gervas. Tilber. l. 1. ca. 3. fol. 2. l. 40.

Operæ pretium vero est audire quam severus Rex fuerit in pravos. Monetarios enim fere omnes totius Angliæ fecit ementulari, & manus dextras abscindi, quia monetam furtive corruperant. H. Huntind. l. 7. p. 382. in An. 25. Hen. I. Rad. Cestrens. dicit statutum esse An. 1108.

Charta Regis de Comitatibus & Placitis venendis.Charta ejusdem Regis, ubi Comitatus teneri debet, & ubi placita de divisis terrarum.

Henricus Rex Anglorum Sampsoni Episcopo & Ursoni de Abetot, & omnibus Baronibus suis Francis & Anglicis de Wirecestrescira, salutem.

Sciatis quod concedo & præcipio, ut amodo Comitatus mei & Hundredi in illis locis & eisdem terminis sedeant, sicut sederunt in tempore Regis Edwardi, & non aliter: Ego enim quando voluero, faciam ea satis summonere propter mea dominica necessaria ad voluntatem meam. Et si amodo exurgat placitum de divisione terrarum, si est inter Barones meos dominicos, tractetur placitum in Curia mea. Et si est inter Vavassores 200 duorum Dominorum, tractetur in Comitatu: & hoc Duello fiat, nisi in eis remanserit.

Note 200: (retour) Il conserve les Vavassories; il ne détruisoit donc pas les Coutumes féodales.

Et volo & præcipio, ut omnes de Comitatu eant ad Comitatus & Hundreda, sicut fecerint tempore Regis Edwardi: nec remaneant propter aliquam causam pacem meam vel quietudinem, qui non sequuntur placita mea & judicia mea, sicut tunc temporis fecissent. Teste R. Episcopo Londoniæ & R. Episcopo & Ranulfo Cancell. & R. Comite de Mell. apud Rading.

De Wrecco maris.De Wrecco maris tempore Henrici primi & Regis Stephani.

Sub iisdem diebus (i. e. A. D. 1139. Stephani Regis. An. 4.) tempestate prævalente, contigit navem quandam variis sumptibus refertam de Rumenel terra Archiepiscopi Cantuariensis, super terram Ecclesiæ de Bello in Dengemareis membro de Wy confractam (hominibus vix evadentibus) jactari. Sciendum est autem hoc pro lege ab antiquitate per maris littora observandum, ut navi fluctibus contrita, si evadentes intra statutum terminum & tempus, eam minime reparassent; navis & quæcunque appulsa forent, absque calumnia in dominium terræ illius & in Wrec cederent. Sed supra memoratus Rex Henricus, hanc abhorrens consuetudinem tempore suo, per imperii sui spatia edictum proposuit, quatenus si vel unus e navi confracta vivus evasisset 201, hæc omnia obtineret: verum qo. novus Rex cedit & nova Lex. Nam, defuncto eo, regni Primores edicto recenti pessundato, morem antiquitus observatum sibimet usurparunt 202. Unde factum est, ut homines de Dengemareis secundum maritimas consuetudines, & regales dignitates, Ecclesiæ Belli prædictum Wrec vi obtinerent. E Chronico Monasterii de Bello.

Note 201: (retour) Concordatum est quod Wreckum maris non adjudicetur ubi homo catus vel canis vivus evadit a navi. Flete, L. 1, c. 44.
Note 202: (retour) Les Seigneurs qui avoient des fiefs étoient les premiers à reclamer les Loix féodales dont ils avoient sollicité la révocation. Ces Loix leur déplaisoient seulement, quant au pouvoir sans bornes qu'elles donnoient au Souverain, de qui tous les fiefs relevoient.

Concilium Lond. 1108.A. D. 1108. Regis Henrici I. 8. magnum Concilium Londini celebratur sub festo Pentecostes, præsentibus Rege, Anselmo Cantuariensi Archiepiscopo, Thoma Archiepiscopo Eboracensi electo, cæterisque Episcopis, & cunctis Majoribus seu Baronibus regni.

Statutum est ab eisdem Archiepiscopis & aliis omnibus Episcopis Angliæ, in præsentia ejusdem gloriosi Regis Henrici, assensu omnium Baronum suorum.

Ut Clerici caste vivant.Ut Presbyteri, Diaconi, Subdiaconi caste vivant, & foeminas in domibus suis non habeant, præter proxima consanguinitate sibi junctas, secundum hoc quod sancta Nicæna synodus definivit.

Illi vero Presbyteri, Diaconi, Subdiaconi, qui post interdictum Londoniensis Concilii, foeminas suas tenuerunt, vel alias duxerunt, si amplius missas celebrare voluerint, eas omnino a se sic facient alienas, ut nec illæ in domos eorum, nec ipsi in domus earum intrent, sed neque in aliqua domo scienter conveniant, neque hujusmodi foeminæ in territorio Ecclesiæ habitent. Si autem propter aliquam honestam causam eas colloqui oportet, cum duobus legitimis testibus extra domum colloquantur.

Cum uxoribus nec cohabitent, nec colloquium sine testibus habeant.

Purgationis & poenæ ratio.Si vero in duobus aut tribus legitimis testibus, vel publica parochianorum fama, aliquis eorum accusatus fuerit, quod hoc statutum violaverit, purgabit se adjunctis secum ordinis sui idoneis testibus, sex si Presbyter, quatuor si Diaconus, duobus si Subdiaconus fuerit. Cui autem hæc purgatio defecerit, ut transgressor sacri Statuti judicabitur.

Illi autem Presbyteri, qui divini altaris & sacrorum ordinum contemptores, præelegerint cum mulieribus habitare; a divino officio remoti, omnique Ecclesiastico beneficio privati, extra chorum ponantur, infames pronunciati.

Qui vero rebellis & contemptor foeminam non reliquerit, & missam celebrare præsumpserit vocatus ad satisfactionem, si neglexerit, octavo die excommunicetur.

Eadem sententia Archidiaconos & Canonicos omnes complectitur, de mulieribus relinquendis & de vitanda earum conversatione, & de districtione censuræ, si statuta transgressi fuerint.

Juramentum Archidiaconorum & Diaconorum.Jurabunt Archidiaconi omnes, quod pecuniam non accipient pro toleranda transgressione hujus statuti: nec tolerabunt Presbyteros quos scient foeminas habere, Missam cantare, vel Vicarios habere. Similiter Decani facient. Qui vero Archidiaconus, vel Diaconus, hoc jurare noluerit, Archidiaconatum vel Decaniam perdet.

Poenitentia poeitentium.Presbyteri vero, qui relictis mulieribus, Deo & sacris altaribus servire elegerint, 40 dies ab officio cessantes, pro se interim Vicarios habebunt; injuncta eis poenitentia secundum hoc quod Episcopis eorum visum fuerit.

Mobilia lapsorum.Omnia 203 vero mobilia lapsorum posthac Presbyterorum, Decanorum, Subdiaconorum, & Canonicorum tradantur Episcopis, & concubinæ cum rebus suis velut adulteræ.

Note 203: (retour) Hic Canon apud Eadm. non alios extat.

Concil. Lond. 1109.

Tho. electus Ebor. non consecrandus donec professionem fecerit.

Rex excommunicationem metuit.
An. Dom. 1109. Concilium Londin. post festivitatem Pentecostes.

Anselmus Archiep. Cantuar. 204 moritur XI. Maii ultimi; gravi jam tum pendente lite inter ipsum & Thomam electum Eboracens. Archiepiscopum, quem sub perpetuo anathemate consecrari Anselmus prohibuerat, donec subjectionis professionem Ecclesiæ Cantuariensi debitam spospondisset. Renuit hoc enim Eboracensis, longisque domi & foris res ambagibus agitatur, Papa ab Anselmi partibus se habente. Cogit igitur Rex Concilium, professusque nolle semet vel ad horam excommunicationi Anselmi subjacere aliquatenus: Episcoporum atque Procerum assensu (juxta antiqua Pontificum Romanorum privilegia, & decretum patris sui tempore Lanfranci Archiep. latum) statuit: Thomam hanc professionem sigillo regio declaratam, exhibiturum in consecratione, quod statim fecit.

Note 204: (retour) Eadm. lib. 4, pag. 102, &c.

Professionis forma.Ego Thomas Eboracensis Ecclesiæ consecrandus Metropolitanus profiteor subjectionem & canonicam obedientiam sanctæ Dorobernensi Ecclesiæ, & ejusdem Ecclesiæ Primati canonice electo & consecrato, & successoribus suis canonice inthronizatis; salva fidelitate Domini mei Regis Henrici Anglorum, & salva obedientia ex parte mea tenenda, quam Thomas Antecessor meus sanctæ Romanæ Ecclesiæ ex parte sua professus est.

Severitas Regis in Presbyteros.An. 1110. Sub nativitate Domini acta est Presbyterorum causa, & Rex sua lege acrius constrinxit eos, quatenus vellent, nollent, Concilio Londoniensi obedirent, & a consortio mulierum, quo (sublato jam Anselmo) liberius usi sunt, se cohiberent.

Nuptiæ filiæ Matildis.Rex dedit Matildem 205 filiam suam Henrico Regi Teutoncorum (i. e. Imperatori) in conjugem. Nondum vero nubilis, tantum desponsatur.

Note 205: (retour) Hov. an. 1110. Fl. Wig. ibid. Polyd.

An. 1114. 8. Id. Jan. Matildis filia 206 Regis Henrici, Henrico Imp. Moguntiæ desponsatur, & Imperatrix consecratur: deditque ei Imperator CM. equites in dote. Rex itaque cepit ab unaquaque hida Angliæ 3. solid.

Note 206: (retour) Fl. wig. ib. Hunting. & Ra. Nig. an. 1108. Hunt. 1109.

Danegeld.Tunc in Anglia datum est Danegeld 207, i. e. tributum.

An. Dom. 1114. sub 6. Calend. Maii H. Rex 208

Rex Episc. Roff. Archiep. Cant. facit.

Note 207: (retour) Ra. Nig. ib.
Note 208: (retour) Fl. Wig. ibid. Eadm. lib. 5. pag. 109.

Episcopos & Principes Angliæ in unum apud Windleshoram, eorumque consilio Radulphum Episcopum Roffensem in Archiepiscopum elegit Cantuariæ: quæ jam sedes per totum pene quinquennium a transitu Anselmi viduata permanserat in manibus Regis.

Subinde cuncta etiam Monasteria, quæ diu fuerant destituta, suis donavit Pastoribus.

Conventus Procerum Regni. 1115.An. Dom. 1115. 16. Cal. Oct. Rex omnes Episcopos & Principes regni sub uno convenit in palatio suo Westmonasterii de negotiis regni consulturos. Quid autem ibi actum sit in sæcularibus & Annalium scriptoribus (qui vel Monachi semper vel Ecclesiastici existentes, Ecclesiastica magis quam sæcularia prodidere) non reperitur. In re autem sui ordinis ista memorantur.

Venire propere ad Concilium Anselmum Abbatem Sabiæ Anselmi Archiepiscopi nepotem Papæ nuncium, & Papales ferentem literas asperas satis & velut objurgatorias Regem. In quibus dubitare videtur Papa Paschalis de Doctrina & moribus Episcoporum Angliæ qui Romanæ Curiæ usque adeo non innotescerent. Regem vero insimulantes,

Papa accusat R. Henric. I.1. Quod inconsulto Romano Pontifice Episcoporum causas deferret.

2. Quod oppressis Apostolicæ Sedis appellationem subtraheret.

3. Quod Concilia Synodalia celebraret.

4. Quod præter authoritatem Romani Pontificis Episcoporum quoque mutationes præsumeret.

Minasque demum interminans si vero (inquit) adhuc in vestra, &c.

Graviter his accensi Rex & Concilium totum, quid sit Papæ respondendum consulunt mittendumque Legatum statuunt Guilielmum Exoniensem antistitem, cæcum licet in Romana Curia bene Lynceum oculatum.

Concil. Saresberiæ 1116.Concilium Saresberiæ quod primum dicitur in quo tres regni Ordines convocantur.

Anno 209 1116. 16. Hen. I. 13. Cal. April. ex sanctione Regis habitus est Conventus Episcoporum, Abbatum, Comitum & Baronum totius Regni apud Saresberiam ex hac occasione.

Note 209: (retour) Eadm. lib. 5. pag. 117. Wig. ib.

De successione in Normannia.Conjurantibus Rege Francorum 210 & Andegaviæ, Flandriæque Comitibus de adimenda Regi Angliæ Normannia, nepotique suo Guilielmo (ad quem jure pertinebat) conferenda: Rex Normanniam proficisci statuit, moramque illic per annos aliquot (puta 5.) habiturus, domi omnia prudentius satagit disponenda.

Note 210: (retour) Mat. Par. ib.

Primo igitur regni declarat successorem, filium suum primogenitum Guilielmum; postulatque omnium ei unanimiter homagium fieri, & fidelitatis sacramentum. Proceres impigre faciunt utrumque: Sed Radulphus Archiepiscopus Cantuariæ, cæterique Episcopi & Abbates regni Angliæ, fide & sacramento professi sunt, se, & regnum & regni coronam, si defuncto patre suo Rege superviverent in eum, omisso omni calumnia, & occasione, translaturos; eique cum Rex foret, hominia fideli mente facturos.

Gravissima tributa.In isto etiam Concilio Regi concedi videntur 211 gravissima tributa: Sic enim Huntingtoniensis. Hoc Anno (1116) pro necessitate Regis, geldis creberrimis, & exactionibus variis Anglia compressa est.

Note 211: (retour) Huntington. ibid. & Malm. Mat. Par.

Agitur hic præterea de lite inter Radulphum Archiepiscopum Cantuariæ, & Thurstanum Eboracensem electum, quem Archiepiscopus consecrare noluit, quod subjectionis professionem Cantuariensi Ecclesiæ ab antiquo solitam, nullatenus exhiberet. Nec Concilii interea flectitur authoritate, nec minaci Regis iracundia, Pontificatum ei alioquin prohibentis. Pontificatui potius se renuntiaturum pollicetur; sub triennio tamen postea, consecrationem in Concilio Remis a Calixto ipso Papa assecutus est, Rege & Cantuariensi Archiepiscopo quantumvis renitentibus. Cumque ex hoc Angliam ei Rex prohibuisset, Papa Regi excommunicationem minitans, Archiepiscopo Cantuariæ sub interdicti poena imperat; ut infra unum mensem post acceptionem ipsius Epistolæ, Thurstanum sine exactione professionis in suam restituat Ecclesiam.

Victis jam igitur Rege & Archiepiscopo, Thurstanus Angliam accersitur, & in Eboracensi Archiepiscopatu collocatus est An. Dn. 1120.

An hoc Concilium primum fuerit in Anglia.Sed de isto Concilio pluribus agendum est. Nam primum fuisse perhibent Annalium nostrorum scriptores nuperi, in quo tres regni ordines conscripti sunt. Magnates scil. Laici, Magnates Ecclesiastici, & Communitas regni plebis personam sustinens; sed miror equidem unde hæc assertio; apud antiquos enim & illius sæculi scriptores qui Concilii meminerunt, Florentium Wilgornensem, Eadmerum, Malmesberiensem, nulla populi vel Plebis mentio. Nulla apud Radulphum nigrum, Simeonem Dunelmensem & Radulphum de Diceto vicini ævi Authores, nec in subsequentibus equidem Mat. Parisio, Mat. Westmonasteriensi, Ranulpho Cestrensi, aut Walsinghamio.

Pol. Vergil. notatur.Primus certe quem recentiores in hunc errorem, ut in alios multos perduxisse censeam, est Polydorus Vergilius Histor. lib. XI. p. 188. eo forte deceptus quod eminentiores quique e populo ad fidei sacramentum prout Magnates vocarentur. Sic namque fieri in Concilio An. Dn. 1127. in quo Matildi filiæ Regis juratum fuit, ostendit Newbrigensis lib. 1. cap 3. Recentes nullum hujus assertionis Authorem exhibent, alium forte non habentes quam Polydorum cujus non gestiunt meminisse.

Anno 17. istius Regis; 212 pro necessitate Regis geldis creberrimis & exactionibus variis Anglia compressa est.

Note 212: (retour) Hunting. lib. 7. pag. 380.

Rex a Papa privilegia Patria obtinet.Anno 1119, id est 19 & 20 Hen. I. 213 Calixto Papæ Gisortium venienti occurrit Rex Henricus, moram in Normannia trahens; impetravitque ab eo omnes consuetudines, quas Pater suus in Anglia & Normannia habuerat; maxime ut neminem aliquando Legati officio in Anglia fungi permitteret 214.

Note 213: (retour) Ra. Nig. ib.
Note 214: (retour) Voyez les Chap. 23 & 24 des Preuves des Libertés de l'Egl. Gallic. tom. 2.

An. 1116.Aliud Concilium Regina eidem præsidente, dum Rex in Normannia moratur 215.

Note 215: (retour) Eadm. lib. 5. pag. 118 & seq.

Concil. Lond. præsi. Regina.

Abbas Sabæ in Angliam missus.
Eodem anno circa Mensem Augustum, habitum est Londini commune Concilium Episcoporum, Abbatum & Nobilium, praæsente Regina, super quibusdam regni negotiis; & inter hæc de eo quod Anselmum Abbatem Sabæ cum Legatina potestate in Angliam missum, Normanniam advenisse intellexerant. Hoc decernunt fore contra antiqua Anglorum privilegia, qui ex indulgentia S. Gregorii & plurium Pontificum Romanorum Legatum alium non habeant, quam Cantuariensem Archiepiscopum. In cujus igitur cum injuriam fieret, ipsum super his in Normanniam Regi, ipsum in Italiam Papæ delegandum statuunt. Provinciam libentissime suscipit Archiepiscopus Radulphus; apud Regem agit ut Anselmus ab ingressu Angliæ detineretur; apud Papam ut concessam B. Augustino a Bekeregorio dignitatem, Archiepiscopus Cantuariæ retineret. Detulit & Bullam Papæ Regi hoc idem confirmantem, quæ apud Eadmerum extat lib. 5. pag. 120.

Anno 1120 216 composita jam pace inter Ludovicum Francum & Regem Angliæ; Rex Angliæ Normanniam cedit Guilielmo filio suo primogenito 18 annorum nato; qui jubente patre Homagium pro eodem Regi Franciæ præstat, & a Normanniæ Magnatibus vicissim accipit. Lætus igitur Rex Henricus, quinto profectionis suæ anno propemodum completo, Angliam in navi una revertitur. In altera vero dum sequuntur filii ejus Guilielmus & Richardus cum Maria filia & pluribus regni Nobilibus, omnes una submerguntur 6 Cal. Decembr.

Primogenitus Regis sit Dux Normanniæ, homagium facit, recipit, & submergitur.

Note 216: (retour) Hoved. ib.

De secundo Regis conjugio agit.Anno 1121. Rex, uxore (quæ altero hinc anno decessit) atque filiis orbatus; in Purificatione B. Mariæ apud Windleshoram (vel ut habet continuator Florentii, Londinum) totius Angliæ Concilium adunat. In quo de secundo ejus decernitur conjugio, omniumque consensu Adelinam filiam Godefridi Ducis Lovaniæ, lectissimam virginem, expetendam. Electis igitur qui rem perorent, Regi citius adducta est, & 4 Cal. Feb. desponsata.

Edictum Regis de Ecclesiis prospiciendis.Anno 1124, Generale 217 Domini Regis Henrici, per fines totius Angliæ ad Purificationem sanctæ Dei genitricis Mariæ, divulgatur Edictum; ut quæcunque pastoribus viduatæ fuissent Ecclesiæ, sibimet prospicientes, Regis in transmarinis partibus præsentiam adirent, ad suscipiendos. Prælatos per idoneos Legatos.

Note 217: (retour) Chron. de Bello. MS.

Poena Monetariorum.Anno 1125. Omnibus fere Angliæ Monetariis 218 manus dextras atque genitalia strictius fecit abscindi, quod Monetam furtive corruperant. Qui autem fit ut dextris plectantur, non oculis; haud reperio. Lege enim ab ipso lata, anno regni sui 8 oculi adimendi erant, non dextræ.

Note 218: (retour) Hunting. Contin. Flo. Mat. Par. ib.

Mutavit at subinde Monetam, unde cara omnia, & gravissima secuta fames.

Ad minuendam potentiam H. fil. Roberti Ducis.
Concil. Lond.
Anno 1127. Rex 219 anxius de proditione & cæde Caroli Comitis Flandriæ sibi conjunctissimi; eoque magis quod Ludovicus Rex Franciæ ejus Comitatum dederat Guilielmo filio Roberti Ducis Normanniæ, nepoti atque hosti Regis Henrici; Concilium Londini ad Rogationes tenuit. Cujus auspiciis Galliam sequenti anno ingrediens, Ludovicum coegit auxilium suum Comiti subducere. Comes tamen pugnacissimus juvenis, a Theodorico Alamanno quem ad Flandriam occupandam Rex Henricus incenderat, victoriam reportavit, sed ex levi in manu vulnere, effudit animam; quod Henrico evenit foelicissime. Nulla enim Roberto Duci jam superstat soboles.

Note 219: (retour) Hunting. Hoved. Mat. Par. ib.

Synodus Westm. contra uxores clericorum.Celebravit etiam tempore hujus Concilii, scil. 3 Idus Maii generalem Westmonasterii Synodum Guilielmus Archiepisc. Cantuariæ Legatus Romanus; in qua multa statuit ad rem Ecclesiæ, maxime vero contra Sacerdotum matrimonia. Et licet omnia Regis atque Papæ confirmarentur authoritate; en quid de successu hujus Synodi & aliarum præcedentium perhibetur in historia Saxonica Petriburgensi, nihil hæc omnia valuere Decreta. Omnes Regis venia, suis uti antea gavisi sunt uxoribus.