1072. Concil. Windesoriæ.Anno ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi 100 millesimo septuagesimo secundo, Pontificatus autem Domini Papæ Alexandri undecimo, Regni vero Willielmi gloriosi Regis Anglorum & Ducis Normannorum sexto; ex præcepto ejusdem Alexandri Papæ annuente eodem Rege in præsentia ipsius Episcoporum atque Abbatum, ventilata est causa de primatu quem Lanfrancus Dorobernensis Archiepiscopus super Eboracensem Ecclesiam jure suæ Ecclesiæ proclamabat. Alio tempore Wolstanus in Consilio Wintoniæ coacto, Rege Willielmo jubente & Alexandro Papa consentiente possessiones plurimas sui Episcopatus die v. contra Tho. Eboracens. Archiep. dirationatur in Conc. Pedredæ coram Rege & Archiep. Cantuar. atque Primatibus totius Regni adjudicantibus terminatur pro Ulstano.

Note 100: (retour) Malm. pag. 117. Mat. Par. ibid. pag. 7.

Rex colligi facit Leges Regni antiquas.

A.D. 1070 & 1071.

Willielmus Rex quarto anno regni sui, consilio Baronum suorum, fecit summoneri 101 per universos consulatus Angliæ, Anglos nobiles & sapientes, & sua Lege eruditos, ut eorum & jura & consuetudines ab ipsis audiret. Electi igitur de singulis totius patriæ comitatibus viri XII jurejurando confirmarunt primo.

XII. Inquisitores e singulis eliguntur Comitatibus.

Note 101: (retour) Hoved. an. 1180, pag. 601. Archæon. fol. 126, b.
Incipiunt a Legibus Ecclesiæ.

Eorum Sacramentum.Ut quoad possent recto tramite, neque ad dextram neque ad sinistram partem divertentes Legum suarum consuetudinem & sancita patefacerent; nil prætermittentes, nil addentes, nil prævaricando mutantes.

Incipiunt a Legibus Ecclesiæ.A Legibus itaque sanctæ matris Ecclesiæ sumentes exordium, quoniam per eam Rex & Regnum solidum habent subsistendi fundamentum, Leges libertatis & pacis ipsius concionati sunt, dicentes, &c. 102 prout extant apud Hovedenum in an. Dn. 1180, pa. 601, & in Archæonom. Guil. Lambardi, pa. 126, vel quæ fonti magis videantur congruæ, exoleto illo Normannorum idiomate ab Ingulpho Saxone coætaneo traditæ, ut hic sequuntur, 103 tenore admodum dispari. Sed Ingulphum ipsum prius audi, e MS. codice Croilandensi.

Note 102: (retour) Il s'agit ici des Loix d'Edouard, que le Conquérant abolit insensiblement, comme je l'ai dit.
Note 103: (retour) Spelman devoit, sans doute, donner une nouvelle édition des Loix d'Edouard en meme-temps qu'il auroit fait servir comme de Préface à ces Loix le présent Traité.

Anno Dom. 1070, Rex Willielmus 104 pessimo usus consilio, omnia Anglorum Monasteria auro spolians & argento, insatiabiliter appropriavit; & ad majora sanctæ Ecclesiæ opprobria, calicibus & feretris non pepercit.

A. D. 1070 Rex thesauros Ecclesiæ diripit.

Note 104: (retour) Mat. Par. ibid. pag. 7.

Servitia militum Ecclestiasticis imponit.

A: Involutans.
Episcopatus quoque & Abbatias omnes 105 quæ Baronias tenebant, & eatenus ab omni servitute seculari libertatem habuerant, sub servitute statuit militari, inrotulans[A] singulos Episcopatus & Abbatias pro voluntate sua 106, quot milites sibi & successoribus suis, hostilitatis tempore, voluit a singulis exhiberi. Et rotulos hujus Ecclesiasticæ servitutis ponens in thesauris, multos viros Ecclesiasticos huic constitutioni reluctantes, a regno fugavit. Sub hac tempestate Stigandus Cantuariensis Archiepiscopus, & Alexander Lincolniensis, facto ad Scotos diffugio, moram ad tempus fecerunt ibidem. Solus inter omnes Angliæ prælatos, Egelwinus Dunelmensis Episcopus exul & proscriptus, zelum Dei habens, excommunicavit universos Ecclesiæ invasores, & rerum Ecclesiasticarum raptores.

Note 105: (retour) Ibid. & V. Charta. Ex Wilston. § 4 supra.
Note 106: (retour) En cela le Conquérant suivoit les Loix de France. Il y a plusieurs rôles des services que devoient les fonds possédés par les Ecclésiastiques dans les Capitulaires.

Temporum ad idem recursus. Anno 1073 107, Henrici Imp. 17. omnia juxta cursum Solis & Lunæ habentur, sicut in anno 15 Tiberii in quo baptizatus est Dominus i. dies baptismatis 8. Idus Januarii die dominico Epiphaniæ & secunda feria initium jejunii ejus 40 diebus. A baptismate itaque Domini in anno 15 Tiberii hucusque duo magni cycli, hoc est, 1064 anni.

Note 107: (retour) Fl. Wig. Hoved.

Prima decollatio magnatum.An. 1075, 1. Guilielmi I. Waltheofus Comes cum Radulpho Comite Estangliæ, multisque aliis principibus in Regem conjuratus licet poenitentia ductus eum festinanter adiit in Normannia & rem omnem pandens misericordiam petiisset, suprema tamen sententia damnatus est, & Anglorum omnium primus (quod sciam) capite mulctatus. Hov. ibid. Flor. Wig. ibid. & præc.

Hidagium.An. 1084, de unaquaque hida 108, per Angliam VI solidos accepit Mat. Par. pa. 10. hoc rejicit ad an. 1083, & factum ait post descriptionem Angliæ tunc a Justitiariis ad hanc emissis compositam.

Note 108: (retour) Flo. Wig. ibid.

Domesdei liber agrarius conditur.An 1086, Articulatim describi fecit totam Angliam quantum terræ quisque Baronum suorum possidebat, quot feodales milites, quot carucas, quot Villarios, quot Animalia, imo quantum vivæ pecuniæ quisque haberet in omni regno suo a maximo usque ad minimum, & quantum redditus quæque possessio reddere poterat, & vexata est terra multis cladibus inde provenientibus. Componebatur hæc descriptio in duo volumina quæ ex prisco nomine Domesday hodie nuncupantur: Sed desideratis Comitatuum enarrationibus. Vide Præf. Eadmeri.

Anno Domini 1084, 109 Rex Anglorum Willielmus, in Pentecostes festo, apud Westmonasterium Henricum filium juniorem cingulo militari donavit.

A. D. 1084. Filium juniorem militem facit.

Note 109: (retour) Mat. Par. ibid. Flo. Wig. in an. 1086.

Deinde (Searesbiriæ die Calendar. Aug an. 1086, inquit Florent.) cepit homagia hominum totius Angliæ 110, & juramentum fidelitatis, cujuscunque erant feodi vel tenementi, & extortis magnæ pecuniæ copiis, ab omnibus promiscue, sive per fas, sive per nefas, in Normanniam transfretavit.

Homagium fidelitatem & pecuniam ab omnibus exigit.

Note 110: (retour) Mat. Par. ibid. Flo. Wig. in an. 1086.

Telonia & Consuetudines iniquæ exoriuntur.Anno Domini 1085, 111 cum jam Dei voluntatem super Anglorum Gentem Normanni complevissent, nec aliquis princeps de genere Anglorum superesset in regno, omnesque in moerorem & servitutem redacti fuissent, ita ut Anglum vocari foret Opprobrio: pullulaverunt in Anglia telonia iniqua & consuetudines pessimæ, & quanto magis principes decernebant de recto & justitia tanto magis fiebat injuria.

Note 111: (retour) Mat. Par.

Cervum capientis poena.Cervum vel Capreolum 112 vel aprum (inquit Hoved.) capienti oculi eruebantur, nec fuit qui his se opponeret Legibus, &c. Florent. in an. 1087, ait eum morientem graviter de his poenituisse.

Note 112: (retour) Hoc Hoved. supra.

Castrorum structura.Ad Castra quoque construenda, Rex antecessores suos omnes superabat.

Circa an. Domini 1085, 2, 18 & 19, Guiliel. R.

Item lib. MS. Arch. Cant. hæc in fine chartæ prædictæ adjungit. Tenor hujus chartæ est in Anglico de verbo ad verbum in eadem charta, & continetur in registro Epis. London.

Manerium Lestona Episcopo Lincoln. dat.Concedo (Rex Guil. Conq.) eidem Ecclesiæ (Lincoln.) manerium quoddam quod vocatur lestona quodque Waldenus Comes dudum per manum meam dicto Episcopo dederat. Et quoddam alterum quod dicitur Waburne quod sibi olim cum Episcopali baculo concesseram ibid. m. 13. nu. 5. Teste L. Archiep. & E. Vicecom.

Decreta D. Lanfranci pro Ordin. S. Benedic. ex antiq. in Ecclesiæ Christi Cantuar. in palatio Dunelmensi Londini Apostolat. Benedict. pa. 211, &c. usque pa. 253. ubi dicitur finis Statutorum D. Lanfranci. Incipiunt, Lanfrancus indignus Ecclesiæ Dorobernensis antistes dilectissimis fratribus suis, &c. & continent 25 capita.

Cum autem ingravescente ægritudine 113 diem mortis sibi imminere sensisset (Guilielmus I.) fratrem suum Odonem Barocensem Episcopum, Comites Morcarum, & Rogerum, Siwardum cognomento Baro, & Walnothum Regis Haraldi germanum (quem a pueritia tenuerat in custodia) & omnes quos vel in Anglia vel in Normannia custodiæ manciparat, laxavit.

Note 113: (retour) Flo. Wig. in. an. 1087. Hunting. pag. 37. partim.

Dein filio suo Guilielmo regnum tradidit 114 Angliæ; & Roberto filio suo primogenito, qui tunc exulabat in Francia, Comitatum concessit Normanniæ; Henrico tertio filio thesauri copiam.

Note 114: (retour) Fl. Wig. ibid. & Hunting. 371.

Et sic coelesti munitus viatico 115, postquam XX. annis, mensibus X & XVIII diebus, genti Anglorum præfuit, quinto Iduum Septembris die regnum cum vita perdidit, & Cadomi in Ecclesia S. Stephani protomartyris quam ipse a fundamentis struxerat, bonisque ditaverat, sepultus requiescit.

Note 115: (retour) Fl. Wig. ibid.

An. Dn. 1086, Rex in Hebdomada Pentecostes filium suum Henricum armis militaribus honoravit. Nec multo post mandavit ut Archiepiscopi, Episcopi, Abbates, Comites, Barones, Vice-comites, cum suis militibus die Calendarum Augustarum sibi occurrerent Saresbiriæ. Quo cum venissent, milites illorum sibi fidelitatem contra omnes homines jurare coegit. Sed hoc magis perspicue reddit codex quidam MS. in hunc modum. Eodem anno (scil. 1086.) Rex filium Md addere alicubi Relaxationem quam Guilielmus I. fecit de Danigeldo nisi propter inopinatos casus, e Nigro lib. Saccarii, V. locum in Glossar. nostro in verbo Danigeldum.

Suum Henricum armis militaribus honoravit, & convocatis magnatibus terræ & Archiepiscopis, & Episcopis, Abbatibus, & eorum militibus eidem filio fidelitatem jurari fecit. Cogitaverat enim Rex transfretare, & in anno sequenti cogitatum implevit.

De placito apud Pinendenam inter Lanfrancum Archiepiscopum & Odonem Baiocensem Episcopum. Tempore 116 magni Regis Willielmi qui Anglicum regnum armis conquisivit, & suis ditionibus subjugavit, contigit Odonem Baiocensem Episcopum, & ejusdem Regis fratrem multo citius quam Lanfrancum Archiepiscopum in Angliam venire, atque in Comitatu de Chent cum magna potentia residere, ibique potestatem non modicam exercere. Et quia illis diebus in Comitatu illo quisquam non erat qui tantæ fortitudinis viro resistere posset, propter magnam quam habuit potestatem, terras complures & Archiepiscopatum Cantuariæ & consuetudines nonnullas sibi arripuit atque usurpans suæ dominationi ascripsit. Postea vero non multo tempore contigit præfatum Lanfrancum Cadomensis Ecclesiæ Abbatem jussu Regis in Angliam quoque venire atque in Archiepiscopatu Cant. Deo disponente totius Angliæ Regni Primatem sublimatum esse. Ubi dum aliquandiu resideret & antiquas Ecclesiæ suæ terras multas sibi deesse inveniret, & suorum negligentia antecessorum illas distributas atque distractas fuisse reperisset, diligenter inquisita & bene cognita veritate, Regem quam citius potuit & non pigre inde requisivit. Præcepit ergo Rex Comitatum totum absque mora considere & homines comitatus omnes Francigenas & præcipue Anglos in antiquis Legibus & consuetudinibus peritos in unum convenire qui cum convenerunt apud Pinendenam omnes pariter consederunt. Et quam multa placita de diratiocinationibus terrarum & verba de consuetudinibus Legum inter Archiepiscopum & prædictum Baiocensem Episcopum ibi surrexerunt & etiam inter consuetudines Regales & Archiepiscopales quæ prima die expedire non potuerunt ea causa totus Comitatus per tres dies fuit ibi detentus. In illis tribus diebus dirationavit ibi Lanfrancus Archiepiscopus plures terras quas tunc ipse Episcopus & homines sui tenuerunt, viz. Herbertus filius Moins, Turold de Rover. Radulphus de curva Spina, Hugo de monte forti, & alii plures de hominibus suis cum omnibus consuetudinibus & rebus quæ ad easdem terras pertinebant super ipsum Baiocensem Episcopum, & super ipsos prædictos homines illius & alios sc. Declinges, Estoces, Prestetuna, Daintuna, & multas alias minutas terras, & super Hugonem de Monteforti dirationavit Hocinges & Brocet. scilicet Raculf Sandivir, Rateburge, Rodetune, Monasterium de Limnige, cum terris & consuetudinibus ad ipsum Monasterium pertinentibus, Saltwde cum burgo Hethe ad Saltwde pertinente, Langpor, Niwendenne, Roking, Decling, Prestetune, Broche, Sunderherste, Earhethe, Orpintune, Emsforde, quatuor prebendas de Niwentune, Stokes & Denmtune. In Suthreia favente Rege Willielmo dirationavit ipse Archiepiscopus Marcelache. In London Monasterium sanctæ Mariæ cum terris & domibus quas Lunng. presbyter & uxor illius habuerunt. In Midlesexe Hergas Heisam. In Bochingehamshire Risebergam Haltune. In Oxenefordsire Niwentune. In East sexe Stistede. In Sutfolchia Frakenham. Item super Radulphum de curva spina LX solidatas de pastura in Grean. Et omnes illas terras & alias dirationavit cum omnibus consuetudinibus & rebus quæ ad easdem terras pertinebant ita liberatas atque quietas, quod in illa die qua ipsum placitum finitum fuit, non remansit homo in toto regno Angliæ, qui aliquid inde calumniaretur, neque super ipsas terras etiam pravum quicquam clamaret. Stokes vero & Denmtune & Frakenham reddidit Ecclesiæ sancti Andreæ, quia de jure ipsius Ecclesiæ antiquitus fuerunt. Et in eodem placito non solum istas prænominatas & alias terras, sed & omnes libertates Ecclesiæ suæ, & omnes consuetudines suas renovavit & renovatas ibi dirationavit. Soca, Saca, Toll, Team, Flymenafyrmthe, Grithbreche, Foresteall, Haunfare, Infangennetheof, cum omnibus aliis consuetudinibus paribus istis, vel minoribus istis in terris & in aquis, in sylvis, & in viis & in pratis, & in omnibus aliis rebus infra civitatem & extra, infra burgum & extra, & in omnibus aliis locis. Et ab omnibus illis probis & sapientibus hominibus, qui affuerunt, fuit ita ibi diraciocinatum, & etiam a toto comitatu concordatum atque judicatum, quod sicut ipse Rex tenet suas terras omnino liberas & quietas in suo dominio, ita Archiepiscopus Cant. tenet suas terras omnino liberas & quietas in suo dominio. Huic placito interfuerunt Goiffridus Episcopus Constantiensis, qui in loco Regis fuit, & justitiam illam tenuit; Lanfrancus Archiepiscopus, qui, ut dictum est, placitavit, & totum diraciocinavit; Comes Cantiæ, videlicet prædictus Odo Baiocensis Episcopus; Ernestus Episcopus de Rover; Aegelricus Episcopus de Cicestria, vir antiquissimus & legum terræ sapientissimus, qui ex præcepto Regis advectus fuit ad ipsas antiquas legum consuetudines discutiendas & edocendas in una quadriga; Richardus de Tunebregge; Hugo de Monte forte; Willielmus de Arces; Haymo Vicecomes; & alii multi Barones Regis & ipsius Archiepiscopi, atque illorum Episcoporum homines multi; & alii aliorum comitatuum homines etiam cum toto isto comitatu, multæ & magnæ authoritatis viri, Francigenæ scilicet & Angli. In horum omnium præsentia multis & apertissimis rationibus demonstratum fuit, quod Rex Anglorum nullas consuetudines habet in omnibus terris Cant. Ecclesiæ, nisi solummodo tres. Et illæ tres, quas habet, consuetudines, hæ sunt. Una, si quis homo Archiepiscopi effodit illam regalem viam, quæ vadit de civitate in civitatem; altera, si quis arborem incidit juxta regalem viam, & eam super ipsam viam dejecerit; de istis duabus consuetudinibus qui culpabiles inventi fuerint atque detenti, dum talia faciunt, sive vadimonium ab eis acceptum fuerit, sive non, tamen in secutione ministrorum Regis & per vadimonium emendabunt quæ juste emendanda sunt. Tertia consuetudo talis est, si quis in ipsa regali via sanguinem fuderit, aut homicidium vel aliud aliquid fecerit, quod nullatenus fieri licet, si dum hoc facit deprehensus atque detentus fuerit, Regi emendabit. Si vero deprehensus ibi non fuerit, & inde absque vade data semel abierit, Rex ab eo nichil juste exigere poterit. Similiter fuit ostensum in eodem placito, quod Archiepiscopus Cant. Ecclesiæ in omnibus terris Regis & Comitis debet multas consuetudines juste habere. Etenim ab illo die quo clauditur Alleluya usque ad Octavas Paschæ, si quis sanguinem fuderit, Archiepiscopo emendabit; & in omni tempore, tam extra Quadragesimam quam infra, quicunque illam culpam fecerit quæ Childwite vocatur, Archiepiscopus aut totam aut dimidiam emendationis partem habebit. Infra Quadragesimam quidem totam, & extra, aut totam, aut dimidiam emendationem. Habet etiam in iisdem terris omnibus quæcunque ad curam & salutem animarum videntur pertinere. Hujus placiti multis testibus multisque rationibus determinatum finem postquam Rex audivit, laudavit, laudans cum consensu omnium principum suorum confirmavit, & ut deinceps incorruptus perseveraret, firmitus præcepit. Quod propterea scriptum est hic, ut & futuræ in æternum memoriæ proficiat, & ipsi futuri ejusdem Ecclesiæ Episcop. Cantuar. successores sciant, quæ & quanta in dignitatibus ipsius Ecclesiæ a Deo tenere, atque a Regibus & Principibus hujus regni æterno jure debeant exigere.

Note 116: (retour) Ex vet. MS. seu Rentale Roffens. Ecclesiæ.


GUILIELMUS II.

Guillielmus Rufus non jure hæreditario, sed ex Testamento patris sui, in regnum Angliæ successit. Roberto, fratre ejus primogenito, Normanniam avitum patrimonium possidente. Regnare coepit 9. Septemb. an. 1087, exiit 1. Aug. An. 1100, regni ejus 13. non. completo.

Incarceratio liberatorum procerum.Mortuo Guilielmo I. Guilielmus filius ejus 117 Angliam festinato adiit, ducens secum e Normannia Wulnothum & Morcarum Comitem, Saxonicos Proceres, quos inter alios pater ejus carcere in Normannia diutino retinuerat, &, ut supra diximus, moriturus liberaverat: Sed mox, ut Wintoniam venit, illos, ut prius fuerant, custodiæ mancipavit.

Note 117: (retour) Flo. Wig. in an. 1087. Hoved. ibid.

Coronatio Regis.Sexto Cal. Octobris, die Dominico, in Westmonasterio, a Lanfranco Doroberniæ Archiepiscopo, in Regem consecratus est.

Thesauri Guil. I. in eleemosynis erogantur in Anglia.Dein Wintoniam rediens, thesauros sui patris, ut ipse jusserat, per Angliam divisit; sc. quibusdam principalibus Ecclesiis decem, quibusdam sex marcas auri, quibusdam minus. Ecclesiis etiam in civitatibus vel 118 villis suis per singulas, denarios 60 dari; cruces, altaria, scrinia, textos, candelabra, situlas, fistulas, ac ornamenta varia gemmis, auro, argento, lapidibusque pretiosis redimita, per Ecclesias digniores ac monasteria jussit dividi.

Note 118: (retour) Hov. fol. 5.

Ejus quoque germanus Robertus in Normanniam reversus, thesauros, quos invenerat, Monasteriis, Ecclesiis, pauperibus, pro anima patris sui largiter divisit. Et,

Haroldi & Malcolmi RR. filii fiunt milites.Ulfum Heraldi quondam Regis Anglorum filium, Dunecaldumque Regis Scotorum Malcolmi filium, e custodia laxatos, & armis militaribus honoratos, abire permisit.

Nobiliores quique proceres 119 a Rege ad Robertum deficientes, bella quique per patrias suas movent: inde Odo Baiocens. & Dunelm. Episcopus, & alii exhæredati, abjurant Angliam. Vid. Hunt.

Note 119: (retour) Hunting. pag. 372.

Normannis quibus in bello 120 inter Guilielmum Rufum & Robertum Comitem Normanniæ, terræ ademptæ erant in Anglia, ob fidelitatem Roberto præstitam, pacta jam pace restituuntur. Ad hæc etiam constituerunt inter se, ut si Comes absque filio legali in matrimonio genito moreretur, hæres ejus esset Rex; modoque per omnia simili, si Regi contigisset mori, hæres illius fieret Comes. Hanc conventionem 12 ex parte Regis, & 12 ex parte Comitis, Barones juramento firmarunt.

Terræ ob infidelitatem ademptæ restituuntur. Regni successio Roberto pangitur.

Note 120: (retour) Fl. Wig. an. 1091. Hoved. 4º 1090. inceptum, sed finitum an. 1091.

Anglia dissidentibus Papis neutri paruit.Dissidentibus de Papatu Urbano II. 121 & Clemente III. res (ut de aliis mundi partibus sileamus) per plures annos Ecclesiam Angliæ in tantum occupavit, ut ex quo Gregorius (qui & Hildebrandus) defunctus fuit (id est an. 1085.) nulli, loco Papæ, usque ad hoc tempus subdi vel obedire voluerit, licet Urbanum pro Vicario B. Petri Italia Galliaque jam receperat. Et dum apud Gallos vixit Anselmus Beccensis Abbas, Archiepiscopus Cantuar. 122 prohibetur a Rege ne huic in Anglia obediret, donec a Rege admitteretur juxta 1 Guilielmi I. V.

Note 121: (retour) Iidem ex Eadm. pag. 25.
Note 122: (retour) Eadm. pag. 26.

Leges ad votum populi permittuntur.

Exactiones injustæ tolluntur.

Venationes conceduntur. Fidelitas.
Conjuratis cum Odone Baiocensi Episcopo 123 præcipua magnatum parte, ut Guilielmum ejicerent, & Robertum fratrem ejus primogenitum in solio collocarent; Guiliemus Rex fecit congregari Anglos, & ostendit eis traditionem Normannorum, & rogavit ut sibi auxilio essent eo tenore, ut si in hac necessitate sibi fideles existerent, meliorem legem 124 quam vellent eligere, eis concederet, & omne injustum scottum (i. e. tributa & exactiones) interdixit; & concessit omnibus silvas suas, & venationes: sed quicquid promisit parvo tempore custodivit. Angli tunc fideliter eum jurabant.

Note 123: (retour) Fl. Wig. Mat. Par. 1088. Hoved. an 1088, pag. 461.
Note 124: (retour) Les Loix d'Edouard n'étoient donc plus l'unique Loi.

Ecclesiæ ad firmam dimittunt.A. D. 1089. obeunte 125 Lanfranco Archiep. Cantuar. Rex Willielmus Ecclesias & Monasteria fere totius Angliæ in manu sua, pastoribus defunctis, retinens, 126 gravi omnia depopulatione vastabat, & instar firmarum laicis commendabat.

Note 125: (retour) Mat. Par. an. 1089.
Note 126: (retour) La Régale s'est introduite en Angleterre par le Conquérant, qui la tenoit des François.

Homag. Regis Scotiæ.Anno 1090, Malcolmus Rex Scotiæ, Regi Angliæ homagium facit & fidelitatem jurat.

Rex iterum legum & morum pollicetur mendationem.Rex morbo laborans Glocestriæ 127, pene ad exhalationem spiritus, vitæ poenitet anteactæ, meliorisque spondet institutionem, vades inter se & Deum facit Episcopos suos, mittens qui hoc votum suum super altare sua vice promittant. Scribitur edictum, regioque sigillo firmatur, quatenus captivi, quicunque sunt, in omni dominatione sua relaxentur; omnia debita irrevocabiliter remittantur; omnes offensiones antehæc perpetratæ, indulta remissione, perpetuæ oblivioni tradantur.

Note 127: (retour) Eadm. pag. 26, l. 35, an. 1093. prid. Non. Mar.

Promittuntur insuper omni populo bonæ & sanctæ leges, inviolabilis observatio juris, injuriarum gravis, & quæ terreat cæteros examinatio. Anselmum donat Archiepiscopatu Cant.

Convalescens denuo, cuncta 128 quas infirmus statuerat bona, dissolvit, & irrita esse præcepit: inde orta vasta miseria miseraque vastatio. Siquidem omne malum quod Rex fecerat priusquam fuerat infirmatus, bonum visu est comparatione subsequentium.

Note 128: (retour) Eadm.

Episcopatus jam gratis donat. Fructus retinet.Rex e morbo gravius laborans Gloverniæ 129 vitam suam corrigere, Ecclesias non amplius vendere, nec ad censum ponere, sed illas regia tueri potestate, irrectas leges destruere & rectas statuere, Deo promisit. Anselmo igitur Archiepiscopatum Cantuariæ jam largitur, & Roberto Bloet Cancellario suo Londoniensem præsulatum. Vacaverat per quatuor annos integros Archiepiscopatus, & in fiscum deportati sunt ejusdem redditus, qui successori semper antea conservabantur. His tamen 130 non pacatus Rex, 1000 libras ab Archiepiscopo deinceps petit, vel hoc solo nomine quod gratis promotioni suæ Episcopali annuisset. Renuit autem Archiepiscopus, pari dignum poena arbitratus, ante promotionem vel post eam pecunias numerare.

Note 129: (retour) Fl. Wig. an. 1093. Hov. ibid. Mat. Paris in 1092.
Note 130: (retour) Mat. Par. an. 1094, pag. 17, l. 41.

Militum conscriptio.Rex conscribi 131 procurat 20000 peditum in Anglia ut in Normanniam convenirent; hi autem cum ad mare venissent transituri, Rex a singulis eorum pecuniam vectualem, 10 scil. sol. accipiens, omnes domum remisit. Videtur, milites hos non compulsu (quod Pressing vocant) sed precibus Regis conscriptos esse; pecuniam vero a pagensibus collatam, non Rege.

Note 131: (retour) Mat. Par. an. 1093.

Ecclesiæ exactionibus subditæ. Rex Guilielmus in Angliam (e Normannia) rediens 132, Ecclesias & Monasteria totius regni gravi exactione afflixit. Vid. hæc inf. an. 1094.

Note 132: (retour) Mat. Par. ibid.

Regni Wallensium finis.Rhesus 133 Walanorum (seu Wallensium) Rex, in ipsa hebdomada Paschali, juxta castellum quod Brecheniean nominatur, in pugna occisus est. Ab illo die regnare in Walonia Reges desiere.

Note 133: (retour) Fl. Wig. an 1093.

Mos componendi lites inter Reges Angliæ & Scotiæ.Rex Scotorum Malcolmus die festivitatis S. Bartholomæi Apostoli, Regi Guilielmo juniori, ut prius per legatos inter eos statutum fuerat, in civitate Gloverniæ occurrit; sed Malcolmum videre aut cum eo colloqui, præ nimia superbia & potentia, Rex Guilielmus despexit. Insuper etiam illum ut (secundum judicium tantum Baronum suorum) in curia sua, rectitudinem ei faceret, constringere voluit; sed id agere, nisi in regnorum suorum confiniis, ubi Reges Scotorum erant soliti rectitudinem facere Regibus Anglorum, & secundum judicium Primatum utriusque regni, nullo modo Malcolmus voluit.--In patriam secedens 134, Angliam hyeme prædatum revertitur, & cum primogenito filio ejus Edwardo, multisque aliis 135 in Northumbria (die festivitatis S. Bricii) a militibus Roberti Moulbrey Northumbrorum Comitis, occisi sunt, in provincia nimirum quam atroci depopulatione ipse prius quinquies attinuerat.

Note 134: (retour) Mat. Par. 1092.
Note 135: (retour) Hoved. suis exercitibus.

Hoc audito, sanctissima Scotorum Regina Margareta, Edgari Ethelingi soror, præ dolore efflavit animam.

Rex concedit regnum Scotiæ.Qua mortua 136, Dunenaldum Regis Malcolmi fratrem, Scoti sibi in Regem elegerunt, & omnes Anglos qui de curia Regis extiterunt, de Scotia expulerunt. Quibus auditis, filius Regis Malcolmi Dunecanus, Regem Guilielmum (cui tunc militavit) ut ei regnum patris sui concederet, petiit, & impetravit, eique fidelitatem juravit: & sic ad Scotiam cum multitudine Anglorum & Normannorum properavit, & patruum suum Dunenaldum expulit, & in loco ejus regnavit. Deinde nonnulli Scotorum in unum congregati, homines illius pene omnes peremerunt, ipse vero cum paucis vix evasit. Veruntamen illum post hæc regnare permiserunt, ea ratione, ut amplius in Scotiam, nec Anglos nec Normannos introduceret, sibique militare sineret. V. Flo. Wig. v. 466.

Note 136: (retour) Fl. Wig. 1093.

Post Calend. Oct. 1093, ex præcepto 137 Regis omnes fere Episcopi, una cum principibus Angliæ, ad Hastings convenerunt ipsum Regem in Normanniam transfretaturum, sua benedictione & concursu 138 prosecuti. Rex Normanniam fratri suo Roberto toto conamine auferre laborans, multam & immensam undique collectam pecuniam in hoc expendebat, videturque difficultates pati regiæ excellentiæ indecentes. Et,

Conventus magnarum regni ad Hastingiam.

Pecuniarum immensa collectio.

Note 137: (retour) Eadm. pag. 23.
Note 138: (retour) Eadm. pag. 21.

Episcopos Angliæ Romano non fore subditos.Rex asseruit quod nullus Archiepiscopus 139 vel Episcopus regni sui, Curiæ Romanæ vel Papæ subesset, præcipue cum ipse omnes libertates haberet in regno suo, quas Imperator vendicabat in Imperio. Inter alia vero jam tum vendicabat Henricus IV. ipsius Papæ designationem.

Note 139: (retour) Mat. Par. an. 1094.

Militum conscriptio.Rex Nuntiis in Angliam missis 140 XX. millia pedonum in Normanniam jussit sibi in Auxilium mitti. Quibus ut mare transirent Heastingæ congregatis, pecuniam, quæ eis data fuerat ad victum Ranulphus Passeflambardus præcepto Regis abstulit, scil. unicuique X sol. & eos domum repedare mandavit, pecuniam vero Regi transmisit.

Note 140: (retour) Flo. Wig. an. 1094, pag. 462.

Tributum bienne.Interea gravi & assiduo tributo, hominumque mortalitate, præsenti & anno sequenti, tota vexabatur Anglia. Hæc Matt. Par. in an. 1093. vid sup.

Anselmus Archiep. Cant. Romam abire vult.Anselmus electus in Cantuar. Archiep. 141 veniam a Rege petit Romam, pro accipiendo ab Urbano pallio, adeundi. Respondet Rex, se nondum Urbanum accepisse pro Apostolico nec vel suæ aut paternæ fuisse consuetudinis, ut præter suam licentiam aliquis in regno Angliæ Papam nominaret, & qui hanc ei potestatem præriperet, coronam suam videretur adimere. Anselmus asserit, se Urbano professum esse obedientiam, cum Beccensis adhuc fuisset in Normannia Abbas, & Regi hoc nondum Archiepiscopus prodidisse, nec jam posse resilire. Gravibus coercetur angustiis: Nam ut Urbano canonicam obedientiam, sic cum homagio fidelitatem Regi juraverat, & his inter se pugnantibus, cui sisteret aut quid agendum dubitatur. Res ad Episcoporum, Abbatum, cunctorumque regni principum (id est magni regni Concilii) definitionem commendatur.

Note 141: (retour) Eadm. pag. 25.

Concilium Rockinghamiæ.Indicti igitur a Rege, Rochinghamiæ omnes conveniunt 5. Idus Martii 1094, die Dominico, hora prima, in Ecclesia ipsius castri: & post longissimas disceptationes die una atque altera definitur, urgeturque acrius ab Episcopis ipsis, Regi potius observandam fidem quam Romano Pontifici: Anselmumque increpantes, Noveris (inquiunt) totum regnum conqueri adversum te, quod nostro communi Domino conaris decus imperii sui, coronam, auferre. Quicunque enim regiæ dignitatis ei consuetudines tollit, coronam simul & regnum tollit: Unum quippe sine alio decenter haberi non posse probamus. Sed nec his nec aliis plurimis Anselmus flectitur, adeo ut sentire demum deprehendatur, Archiepiscopum Cantuariensem a nullo hominum, nisi a solo Papa, judicari posse vel condemnari: nec ab aliquo cogi pro quavis calumnia, cuiquam, eo excepto, contra suum velle respondere. Ira excandescens Rex, parem se in regno profitetur nunquam perpessurum: sed post quatriduanas jam litigationes, induciæ conceduntur usque ad Octavas Pentecostes. Rex interea clam per nuntios cum Urbano agit, Pallium Anselmo datur.ut Archiepiscopale pallium sibi mitteretur Anselmo conferendum, ut, hoc ipso beneficio, viri frangeret morositatem, qui nec ita vincitur. A Rege enim pallium noluit accipere, sed in altare positum fastu solenni inde reportavit.

Rex Urbanum præcepit pro Apostolico suscipi.De Papatu graviter jam per x annos deceptatum fuit 142. Primo inter Gregorium VII. quem in Brixensi synodo anno 1083, deposuerat Henricus Imperator, & Clementem III. loco ejus ibidem designatum. Deinde inter eundem Clementem & Victorem III. Urbanumque II. successive a Pontificiis contra Clementem constitutos. Partium studio orbis scinditur Christianus; Gallis Italisque Urbano adhærentibus, Germanis Clementi, Anglis neutri, quod hucusque Rex juxta legem a patre ejus conditam, quis pro Apostolico suscipiendus esset, non promulgaverat.

Note 142: (retour) An. 1095, juxta Hov. pag. 465, an. 1095.

Demum autem Urbani victus amicitia, quod Archiepiscopale Cantuariæ pallium Anselmo debitum, ei ex arbitrio conferendum transmississet: Urbanum in omni imperio suo pro Apostolico haberi, 143 eique vice beati Petri in Christiana religione obediri, imperavit.

Note 143: (retour) Eadm. Will. 2, pag. 33.

Concilium Scaresberiæ.In Concilio regni Octavis Epiphaniæ apud Searesberiæ celebrato; Comes Guilielmus de Owe 144, qui cum Roberto Moubreo Comite Northumbrensi multisque aliis, de ejiciendo interficiendoque Rege conjuraverat, filiumque amitæ Regis Stephanum de Albemarlo in solium evehendo, ad duellum provocans, victus est ab appellante. Juxta legem igitur a Guilielmo Conquestore latam, oculi ei eruuntur, & testiculi abscinduntur.

Note 144: (retour) Flo. Wig. an. 1096. Hov. 1095.

Rob. Comes Northumbriæ gratiam obtinet.Roberto autem Comiti Northumbriæ indulgebatur gratia, sub conditione, ut uxor ejus castellum Bambergense Regi traderet, quod hac pulsa necessitate fecit.

Sed Guilielmus de Aldari, Regis compater, dapifer, atque amitæ filius, hujus proditionis particeps, acriter per plateas flagellatur, laqueo suspenditur; Concilio, ut videtur, sic decernente. Moriturus autem Confessori innocentiam protestatus est.

Tributa & exactiones gravissimæ ad Normanniam lucrandam.Post 17. Cal. Julii, an. 1096 145, cum Robertus Dux Normanniæ Hierosolymis profecturus, Normanniam fratri suo Regi Guilielmo pignori collocasset, pro 10000 marcis sub triennio restituendis; Rex ut tantam vim pecuniæ, lucrandi spe Ducatus cogat, Angliam totam decoquit. Hinc ex dono, illinc ex mutuo, passim exactionibus & tributo, quod Saxones Danegeldum & Hidagium, Normanni Tallagium vocant, pro arbitrio non ex lege, nummos eradit, nec tamen ultra 666 libras.

Note 145: (retour) Flo. Wig.

Marcas (quod reperi) vel has circiter compilavit: Interea ab Ecclesiis & Monasteriis, quæ nunc primum ad tributa adiguntur, non abstinetur. Nihil (inquit Eadmerus) Ecclesiarum ornamentis in hac parte indulsit dominandi cupiditas, nihil sacris altarium vasis, nihil reliquiarum capsis, nihil Evangeliorum libris auro argentoque paratis.

Danegeldi redditio.Instituta olim erat Ethelredi Regis anno 13. Danegeldi redditio hoc est 12. denar. annuatim, ex unaquaque hyda, i. e. centum acræ terræ, totius Angliæ, ad conducendum milites, qui piratas Danicas coercerent. De hoc autem libera (inquit Legum Edouardi Confessoris concinnator) & quieta erat omnis Ecclesia, & etiam omnis terra quæ in proprio dominio Ecclesiæ erat, ubicunque jacebat, nihil prorsus in tali redditione persolvens, quia magis confidebant in orationibus quam in armorum defensionibus. Et hanc libertatem tenuit Anglorum Ecclesia, usque ad tempus Willielmi Regis junioris, qui de Baronibus totius Angliæ auxilium petiit ad Normanniam retinendam de fratre suo Roberto Normannorum Comite, Jerusalem proficiscente. Concessum est ei, non lege statutum neque firmatum; sed habuit necessitatis causa ex unaquaque hyda 4 solidos, Ecclesia non excepta: quorum dum fieret collectio, proclamabat sancta Ecclesia libertatem suam reposcens, sed nihil profecit.

Indixit majoribus Angliæ 146, ut quisque illorum pro posse sibi pecuniam festinanter accommodaret. Idcirco Episcopi, Abbates, Abbatissæ, aurea & argentea Ecclesiæ ornamenta fregerunt; Comites, Barones, Vice-comites, suos milites & villanos spoliaverunt, & Regi non modicam summam auri & argenti detulerunt. Ille autem mense Septembri mare transiit, pacem cum germano facit, 6666 lib. illi præstitit, & ab eo Normanniam in vadimonium accepit.

Note 146: (retour) Fl. Wig. an. 1096.

Ordalium 50 divitum Anglorum.Sub his temporibus 147 (viz. antequam Anselmus Romam petiit) Guilielmus Rex, pecuniæ emulgendæ spe, 50 circiter ditiores Anglos de cervis regiis deprædandis accusatos, ad examen igniti ferri demandavit. Statuto autem die cum judicium sævius executum esset, Dei misericordia, illæsi omnes ab ustione, innocentiam sunt testati. Commotus Rex: Meo (inquit) judicio amodo respondebitur, non Dei; quod pro voto cujusque hinc inde plicatur. Judicium autem igniti ferri (ut Ordalii species reliquas) judicium Dei appellabant.

Note 147: (retour) Eadm. pag. 48.

Nulla Synodus sub Guilielmo generalis.A. D. 1097 148, ad hunc usque annum, nec certe in sequentibus, passus est Rex Anselmum synodum generalem celebrare, aut delicta undequaque pullulantia cohibere. Mare igitur apud Papam conquesturus sub Novembri transiit. Rex autem confestim præcepit cuncta quæ illius juris fuerant, in suum transcribi dominium, & irrita fieri omnia quæ per ipsum mutata, vel statuta fuisse probari poterant, ex quo venerat in Archiepiscopatum. Ingens ex hoc illic tribulatio.

Note 148: (retour) Fl. Wig. ibid. Malmesb. lib. 4. Ran. Cestriens. lib. 7, cap. 11. Eadm. pag. 41.

Exactiones sæviunt.A. D. 1098. Rex 149 in æstate urbem Cenomanniam cum magna parte illius provinciæ, subegit. Populos vero interim Anglorum exactionibus & tributis, non abradens modo sed potius excorians, omnibus infestus & molestus fuit.

Note 149: (retour) Flo. Wig. ibid. Mat. Par. ibid. pag. 42.

Membrorum ob proditionem detruncatio.1098. Multi Walli 150 in Menavia (i. e. Anglesey) ab obsequio Regis deficientes occiduntur; & proditionis rei, quidam manibus vel pedibus truncatis testiculisque abscissis, excæcantur. Inter hos Kenredum Presbyterum quendam Ecclesia memorant extractum, testiculisque cum oculo uno atque lingua excisis, die tertia loquelam recepisse.

Note 150: (retour) Flo. wig. & Hoved. ibid.

Rex excommunicandus decernitur.1099. Rex in Barensi Concilio 151 sub Urbano Papa, ob sævitiam ejus in Ecclesiam Anglicanam & Anselmum Archiepiscopum, præsertim quod investituras præsulum sibi arrogaverat, plena acclamatione excommunicandus decernitur. Anselmi autem precibus ibidem tunc præsentis, moratur a sententia.

Note 151: (retour) Flo. wig. ibid. Eadm. pag. 49.

Excommunicantur investituras dantes Laicis.In Concilio 152 vero jam tum subsequente Romæ generali (cui etiam Anselmus interfuit) sub anathematis interminatione prohibentur Laici Ecclesiarum investituras dare; Clerici a Laicis accipere, & accipientes consecrari; Laicorumve hominum ob honores Ecclesiasticos homines fieri.

Note 152: (retour) Eadm. Flo. wig. ibid.


HENRICUS I.

Guilielmo occiso, successionis dignitas ad Robertum pertinet, cum ex jure hæreditario, tum ex pacto inter ipsumHenricus succedit Willel. Rufo. & Guilielmum, a XII Baronibus utrinque conjuratis. Henricus autem 153 frater minimus, quod in Anglia natus esset, & a Patre jam tum Rege, potiorem se apud Anglos novit, proclivesque eos in partes suas. Arctius tamen ut connecteret fluctuantes, Guilielmum queritur sævis Legibus, tributis & exactionibus, tanquam clava ferrea, contrivisse subditos: Robertum utique Hierosolymis jam quinquennio militantem, vivumne anne mortuum incertum esse; hominem vero levem & præcipitem, semet denique virga aurea omnia metientem, justitia, & mansuetudine regnaturum pollicetur. Leges insuper Edouardi Confessoris, omnium habitas desiderio, profligatis asperis & quibuscunque examinatis restitutum. Placuit conditio, & dum Sceptri calet ambitu, jugisque mens esset ad pollicita perimplenda, Rex eligitur consecratusque Westmonasterii, a Mauritio Londoniensi Episcopo (Anselmo Archiepiscopo Cantuar. exulante) die dominica 2 Augusti An. Do. 1100, id est, intra triduum post excessionem fratris, solenni tunc restipulatur jurejurando 154:Jurejurandum Regis ad Coronationem suam. Bonas & sanctas omni populo Leges se servaturum; & omnes oppressiones & iniquitates quæ sub fratre suo emerserant in omni sua dominatione, tam in Ecclesiis quam in Secularibus negotiis, prohibiturum & subversurum.

Note 153: (retour) Nubrig. lib. 1, c. 3.
Note 154: (retour) Eadm. in Hen. I, pag. 55.

Edidit & jam illico 155 Chartam libertatum Angliæ munitamque Sigillo regio, per singulos Comitatus divulgatam iri imperavit 156.

Note 155: (retour) Eadm. ibid.
Note 156: (retour) Il conserva les Fiefs, suivant l'art. 2 de cette Charte, & c'étoit conserver dans le sein de ses Etats le germe de la destruction de toute autre Loi que celle qui étoit constitutive de la féodalité.

An. 1100, 1 Hen. I. edicto per Angliam misso cum in Curia, tum in toto regno restituit populo ignis atque candelarum usum 157, quem pater ejus post horam vesperæ octavam, pulsante ad ignitegium campana prohibuerat; injustitias a fratre & Ranulpho institutas prohibuit, effoeminatos a Curia pellit.

Ignitegii lex adempta.

Injustitias tollit & effoeminatos.

Note 157: (retour) Malm. lib. 5, pag. 156. Stowe in ann.

Mensurandi virga instituitur.Mensuras injustas prohibuit, fecitque novas ad brachii sui ipsius longitudinem & inde ulnam appellavit. Eadem hodie virga dicitur Angl. a Yard; erat autem Rex proceri & magni corporis.

Rex post Coronationem 158 dedit Episcopatum Wintoniensem Willielmo Giffard, & continuo de possessionibus cunctis ad Episcopatum pertinentibus (contra Canones Romani Concilii anno præcedente sub Urbano editos) investivit eundem.

Rex posthabito concilio Romano investituram dat.

Note 158: (retour) Mat. Par. an. 1100, pag. 54.

In communi Concilio gentis Anglorum 159 Ranulphus Dunelmensis Episcopus, postulatus de tot & plurimis gravaminibus sub defuncto Rege (cui nimium erat familiaris) populo illatis, de communi consilio gentis Anglorum in Turrim conjicitur.

Ranulphus Dun. Episc. in turrim conjicitur.

Note 159: (retour) Mat. Par. pag. 54. Fl. Wig. an. 1100. Malm. lib. 5. pag. 156.

Anselmus negat Regi hominium & investituras.Anselmus etiam Cantuariæ Archiepiscopus revocatur. Rediens vero negat Regi hominium facere & Archiepiscopatum de manu ejus accipere ob Canones prædicti Concilii, quod Regem egit in maximas angustias. Nec enim minui pateretur majestatis privilegia, nec tutum duceret hanc injuriam ab Archiepiscopo illatam vindicare, ne Robertum Hierosolymis jam reversum in Regem promoveret, Papa conspirante, Archiepiscopus. Dantur igitur induciæ usque Pascha, & utrinque Romam mittuntur, qui Decreta Pontificia, in pristinum regni usum transmutarent.

Synodus Lambethæ.

Nuptiæ Regis Henrici.
An. Dn. 1101. In Synodo 160 Episcoporum Abbatum, Nobilium quorumcunque ac religiosi ordinis virorum Lambethæ habito, de nuptiis agitur inter Henricum Regem & Matildem filiam Malcolmi Regis Scotiæ, & Margaretæ Uxoris suæ, Sororis Edgari Ethelingi Saxonicorum Regum hæredis ultimi. Cum autem Matildis Wintoniæ in Coenobio Monialium enutrita, velum ex more Monialium gestasset aliquando; id in primis studiose quæritur, annon & ipsa Monialis esset. Decernitur vero, eam Coenobium subiisse castitatis solummodo tuendæ gratia; velumque non e voto, aut diuturno habitu; at sub temporum intervallis, modo præcipiente, modo coercente Catherina matertera sua illic Moniali induisse. Libera igitur totius Concilii acclamatione de nunciatur, & Regi nubit.

Note 160: (retour) Eadm. pag. 56. & seq.

An. Dn. 1101. Pascha veniente non reversi sunt 161 Roma nuntiis, porriguntur ideo induciæ ad eorum reditum.

Note 161: (retour) Eadm. pag. 48.

Populus fidem, Rex justiciam spondet.
Robertus Dux Angliam invadit.
An. Dn. 1101. Consilium 162 percrebuit sub Pentecostes festivitate tristis fama Robertum Ducem Normanniæ reversum jam e terra sancta maximo exercitu invasurum Angliam. Henricus Rex Subditorum metuens defectionem; totam regni nobilitatem, totam populi numerositatem, ad fidei vocat sponsionem; & quod vicissim petebatur, ipse manu in manum Anselmi porrecta justis & sanctis Legibus se totum regnum quoad viveret in cunctis administraturum pollicetur, & Anselmo postea jura totius christianitatis in Anglia exercendæ 163, se relicturum; atque decretis & jussionibus Apostolicæ Sedis se perpetuo obediturum summopere promittebat.

Note 162: (retour) Eadm. pag. 49. Mat. Par. an. 1101.
Note 163: (retour) Eadm. pag. 49.