Pax restituta in Anglia.4. Idus Octob. cum Rex 322 & Magnates Franciæ a Papa impetrassent, ut, remota omni appellatione, Rex Angliæ anathemati subjiceretur, & regnum ejus interdicto, in Ecclesia redderet Archiepiscopum; pax eorundem mediatione post difficultates aliquot est composita, & Archiepiscopus ad sua omnia restitutus. Angliam igitur regreditur post sexenne fere exilium, & Calendis Decembris Sandwicum applicans, litteras quibus Papa Archiepiscopum Eboracensem, & Episcopos aliquot Regi obsequentiores suspendebat, donec Archiepiscopo satisfacerent, jam ad ipsos (celatos hactenus) propere mittit. Intellecto hoc, excanduit supra modum Rex: & per nuntios Archiepiscopum rogat ut suspensos absolvat; sed respondet ille, se non posse, quod majori innodarentur authoritate. Prorupit ergo Rex in verba aspera & minantia, quæ cum astantes excepissent, Willielmus de Traci, Reginaldus filius Ursi, Hugo de Marvilla, & Richardus Brito, de Normannia advolantes Canterburiam.
Tho. Archiep. trucidetur.5. die Nativitatis Dominicæ preces agentem vespertinas crudelissime & plusquam barbare ante altare in Ecclesia mactaverunt Archiepiscopum, incipiente A. D. 1171.
R. Henr. II. excommunicationi vicinus.Quinta feria ante Pascham (qua Romanus Pontifex e solenni more annuatim solet publice vel absolvere vel excommunicare) communi Cardinalium consilio jam decreverat, Regem Angliæ atque Angliam ipsam sub interdicto ponere. Interea Romam veniunt (prioribus inauditis) alii a Rege Legati, qui solennius ejus protestantes innocentiam, juramento pollicentur, Regem ipsius Papæ & Cardinalium judicio obtemperaturum.
Pax inter Regem & Papam.Missis igitur duobus a Papa Cardinalibus Rex occurrit in Normannia, & post longos tractatus in præsentia eorundem Legatorum, juravit mortem Thomæ martyris gloriosi, nec voluntate sua nec conscientia perpetratam fuisse, nec ejus artificio perquisitam. Sed quoniam ex verbis, quæ succensus iracundia incaute protulerat, nequissimi clientes occasionem sumpserant Archiepiscopum perimendi; absolutionem supplex petiit & impetravit. Promittens insuper ad mandatum Legatorum:
Quod tantum daret de pecunia sua, unde 200 milites ad defensionem terræ sanctæ possent sustentari per annum.
Quod permitteret deinceps appellationes libere fieri.
Quod consuetudines, quæ suis erant introductæ temporibus contra libertatem Ecclesiæ, in irritum revocaret.
Quod possessiones Cantuariensis Ecclesiæ, quæ post recessum Archiepiscopi ablatæ integre redderentur.
Exulantes revocandi.Quod Clericis & Laicis utriusque sexus, qui pro beato martyre de regno exierant, cum pace sua recipere bona omnia, & libere redire licebit.
Hæc omnia promisit & juravit Rex Henricus pater, & Rex Henricus filius; sigilloque regio confirmata Romam mittuntur 323.
Et graves nihilominus poenas (3. virgæ ictus a quovis Clerico accipiens) dedit 324.
Note 324: (retour) Vid. chartam absolutionis ejus. Hov. pag. 529. Mat. Par. pag. 127. V. etiam homagium Regis Scotiæ & Baronum ejus de regno Scotiæ in. an. 1175. Hov. pag. 545. Mat. Par. pag. 126. melius & v annos inter 1172 & 1176. apud Hov. & Mat. Par. & in Chron. Hollinsh. ubi vide prædict. articul. pag. 83. b. multo fusius e Gervas. Dorob.
De origine Assisarum & recognitionum per XII Juratores 325.
Assisas instituit Rex Henricus II. ad duelli asperitatem (quam triall by batttel vocant) auferendam. Monstrant hoc sui ipsius Brevia apud Glanvillam 326, quibus sic loquitur: Rex Vicecom. salutem. Prohibe N. ne teneat placitum in curia sua, quod est inter M. & R. de una hida terræ, &c. nisi duellum inde vadiatum fuerit, quia M. qui est Tenens, posuit se inde in Assisam meam, & petit recognitionem fieri.
Quod dicit, in Assisam meam, intelligendum est, in constitutionem meam: nam quæ postea Statuta dicta sunt, sub hoc seculo Assisæ appellantur; ut hic infra ipsius hujusce Regis, Assisæ de Clarendon, & Assisa de habendis armis. Hinc & de legibus ab eodem editis Radulphus Niger: Singulis (inquit) annis novas leges, quas Assisas vocant, edidit. De Assisarum autem (quibus duellum tollitur) origine, sic Glanvilla 327: Est autem magna Assisa regale quoddam beneficium clementia Principis de consilio Procerum populis indultum, quo vitæ hominum, & status integritati tam salubriter consulitur, ut in jure quod quis in libero solo tenemento possidet retinendo, duelli casum declinare possunt homines ambiguum, &c.
Istarum siquidem originem ab Henrico II emanasse clarius tibi elucebit, si frequentissimas deprehenderis in regni ejus parte posteriori, inauditas vero sub anteriori. Evincit primum author celebris Glanvilla, qui integris aliquot libellis sub eodem Rege Assisarum tradidit disciplinam. Posterum habes e privilegio quodam Regis Johannis Beverlacensi Ecclesiæ (ut in charta Richardi II 328 per Inspeximus extat) concesso, prout sequitur.
Poena perjurantium in magna Assisa.Poena in hac Assisa (id est, magna Assisa domini Regis) temere jurantium ordinaria est, & ipsi regali institutioni eleganter inserta. Si enim ipsi juratores perjurasse in curia fuerint legitime convicti 329, vel in jure confessi; omnibus catallis & rebus mobilibus spoliabantur, Domino Regi eisdem applicandis; de clementia autem Principis maxima, salvis eis tenementis solis liberis. Præterea in carcerem detrudentur, & ibi per annum ad minus in prisona detinebantur: insuper de cætero legem terræ amittentes, perpetuam infamiæ notam inde merito incurrent.
Dominus Ludovicus Duelli loco induxit Preuves per Tesmoings & Charters. Choppin. pag. 577. 330
Charta Eccl. Beverlacensi data.Rex omnibus ad quos, &c. salutem. Inspeximus cartam, quam Dominus Johannes, quondam Rex Angliæ proavus meus, fecit præfatæ Ecclesiæ Beverlac. & Simoni huic Præposito Beverlacen. ac Clericis Ecclesiæ ejusdem, in hæc verba: Johannes Dei gratia Rex Angl. Dominus Hibern. Dux Aquit. Com. Andag. Archiepiscopis, Episcopis, &c. & omnibus Ballivis & fidelibus suis, salutem. Sciatis, nos suscepisse in protectionem & defensionem nostram Ecclesiam Beverlac. & Simonem Præpositum Beverlac. & omnes homines, res & possessiones, jura & libertates illius Ecclesiæ & Præpositi & Clericorum, ad Ecclesiam illam pertinentes. Præcipientes, quod non faciatis, vel ab aliquo fieri permittatis eis inde injuriam, vexationem, aut gravamen, vel aliquid quod sit in dampnum vel dispendium, juris vel libertatum præfatæ Ecclesiæ. Volumus enim & firmiter præcipimus, quod Ecclesia Beverlac. & prædictus Simon Præpositus, & Successores sui, habeant & teneant, toto tempore nostro & hæredum nostrorum, omnia jura, libertates & dignitates, quæ prædicta Ecclesia Beverlac. & prædecessores prædicti Præpositi habuerunt & tenuerunt, vel tenere debuerunt, temporibus antecessorum nostrorum. Volumus etiam quod libertates & dignitates datæ ab antecessoribus nostris, & ab aliis, Deo & beato Johanni de Beverlaco, & Præposito illius Ecclesiæ, in nullo depereant, vel minuantur vel lædantur, per assisas, vel recognitiones, vel constitutiones postea factas. Sed si recognitiones vel assisæ fieri debeant de tenemento aliquo, vel de re aliqua, quæ pertineat ad præpositum Beverlac. & Præposituram, tam in dominicis quam feodis, teneantur in curia Præpositi Beverlac. ubi placita inde fuerunt, & esse consueverunt, tempore Regis H. patris nostri, vel tempore H. Regis avi patris nostri, antequam recognitiones vel assisæ in regno nostro essent constitutæ. 331 Volumus etiam, &c. Testibus, &c. Datum per manum nostram apud Vernohun 8. die Octob. anno regni nostri quarto.
Note 331: (retour) Ceci veut dire seulement que sous Henri 1er les grandes Assises n'étoient pas instituées pour le Bref de Droit, & que les matieres de ce Bref se discutoient, avant Henri II, par le duel: car j'ai prouvé plus haut qu'il existoit une Jurée pour les autres Brefs au temps de la Conquête. Voyez Polid. Verg. L. 9, nº. 10, pag. 152.
Concil. Lond. de Henr. juniore.Concilium (seu colloquium uti alias dicebatur) magnum Londoniis habitum in festo S. Barnabæ (ut inquit Hovedenus) id est, 11 Junii, sed, ut ait Mat. Paris. celebratum 18. die Julii, A. D. 1170. in quo Rex Henricus pater Henricum filium suum primogenitum consortem sibi regni facit coronatque 332.
Deinde in festo S. Barnabæ Apostoli idem Rex (Henricus pater) magnum celebravit Concilium Londoniis, cum Principibus & Magnatibus terræ suæ de coronatione Henrici filii sui, & Dominica sequenti, quæ evenit decimo septimo Calendarum Julii, Clero & Populo consentientibus & assentientibus, fecit ipse prædictum Henricum filium suum coronari, & in Regem consecrari apud Westmonasterium a Rogero Archiepiscopo Eboracensi, ministrantibus ei in illo officio Hugone Dunelmensi Episcopo, & Waltero Roffensi Episcopo, Gilleberto Londinensi Episcopo, & Jocelino Salisbiriensi Episcopo: nulla mentione facta de beato Thoma Cantuariensi Archiepiscopo, ad quem coronatio illa & consecratio de jure Ecclesiæ suæ spectabat. Et in crastino coronationis illius fecit Rex pater Willielmum Regem Scottorum, & David fratrem suum, & Comites & Barones regni, devenire homines novi Regis, & jurare ei fidelitatem contra omnes homines, salva fidelitate sua.
Rex ægrotans dividit terras suas inter filios 333.
Deinde a Colloquio illo (scil. Ludovici Regis) venit Rex (Henricus) pater in Normanniam, & apud Moramgram incidit in gravem ægritudinem, & divisit terras filiis suis in hunc modum.
Dedit itaque Richardo filio suo Ducatum Aquitaniæ, & omnes terras quas accepit cum matre illius Alienor Regina.
Et Gaudefrido filio suo dedit Britanniam, cum Alais filia Conani, quas ad opus illius acquisierat a Ludovico Rege Francorum.
Et Henrico Regi filio suo dedit Normanniam, & omnes terras quæ fuerunt patris sui Gaufridi Comitis Andegavensis. Et fecit illos tres filios suos devenire homines Ludovici Regis Franciæ.
Et Johanni filio suo, adhuc minimo, dedit Comitatum Moretanii. Deinde post multum temporis de infirmitate convaluit 334.
Prima institutio Justitiariorum itinerantium, & eorum itinerum, quæ circuitus vocant.
Concilium Notinghamiæ.
Concil. Notingham de statutis regni.Anno gratiæ 1176. post Natale Domini, in festo 335 Conversionis S. Pauli, venit Dominus Rex pater usque Notingham, & ibi celebravit magnum concilium, de statutis regni sui: & coram Rege filio suo, & coram Archiepiscopis, Episcopis, Comitibus, & Baronibus regni sui (& per concilium militum & hominum suorum, inquit Benedict. Abbas) communi omnium concilio divisit regnum suum in sex partes, per quarum singulas tres Justitiarios itinerantes constituit, quorum hæc sunt nomina.
Et postea fecit Dom. Rex 336 omnes prædictos Justitiarios jurare supra sacrosancta Evangelia, quod ipsi bona fide, & sine malo ingenio, has subscriptas Assisas custodirent, & inviolabiliter ab hominibus regni facerent custodiri 337 .
Note 337: (retour) En France, sous les deux premieres Races, il y avoit eu des Justiciers ambulans, Missi-Dominici. En Normandie un grand Senéchal ambulant avoit été substitué à ces Justiciers. Voyez Anc. Cout. chap. 10. Les Justiciers dont il est ici question ne furent donc pas établis en Angleterre par Henri II pour la premiere fois, mais leur nombre fut seulement augmenté par ce Prince.
De hoc Concilio sic Benedict. Abbas 338: Circa festum S. Pauli venit Dominus Rex usque ad Northampton, & magnum ibi celebravit Concilium de Statutis regni sui coram Episcopis, Comitibus, & Baronibus terræ suæ, & per consilium militum & hominum suorum.
Assisæ Henrici Regis factæ apud Clarendon, & renovatæ apud Northamtune.
Si quis retatus fuerit coram Justitiis Domini Regis, de murdro, vel latrocinio, vel roberia, vel receptatione hominum tale facientium, vel de falsoneria, vel iniqua combustione, per sacramentum XII militum de hundredo; & si milites non adfuerint, per sacramentum XII liberorum & legalium hominum, & per sacramentum 4. hominum de unaquaque villa hundredi, eat ad judicium aquæ: & si perierit, alterum pedem amitat. Et apud Northamtune additum est pro rigore justitiæ, quod dextrum similiter pugnum cum pede amittat, & regnum abjuret, & infra 40 dies a regno exulet.
2. Et si ad aquam mundus fuerit, inveniat plegios, & remaneat in regno, nisi retatus fuerit de murdro, vel aliqua turpi felonia per commune comitatus, & legalium militum patriæ: de quo, si prædicto modo retatus fuerit, quamvis ad aquam mundus fuerit, nihilominus infra 40 dies a regno exeat, & catalla sua secum asportet, salvo jure Dominorum suorum, & regnum abjuret in misericordia Domini Regis.
3. Hæc autem Assisa attinebit, a tempore quo Assisa facta fuerit apud Clendune, continue usque ad hoc tempus, & a modo quamdiu Domino Regi placuerit, in murdro, & proditione, & iniqua combustione, & in omnibus prædictis, nisi in minutis furtis & roberiis, quæ factæ fuerant temporæ guerræ; sicut de equis, & bobus, & minoribus rebus.
4. Nulli liceat neque in burgo neque in villa hospitari aliquem extraneum ultra unam noctem in domo sua, quem ad rectum habere noluerit, nisi hospitatus ille essonium rationabile habuerit, quod hospes domus monstret vicinis suis, & cum recesserit, coram vicinis recedat, & per diem.
5. Si quis saisitus fuerit de murdro, vel de latrocinio, vel roberia, vel falsoneria, & inde sit cognoscens, vel de aliqua alia felonia, quam fecerit, coram Præposito hundredi vel burgi, vel coram legalibus hominibus, id postea coram Justiciis negare non poterit.
6. Si qui obierit francus Tenens, hæredes ipsius maneant in tali saisina, qualem pater suus habuit die qua fuit vivus & mortuus, de feodo suo, & catalla sua habeant, unde faciant & divisum, & Dominum suum postea requirant, & ei faciant de relevio, & aliis quæ eis facere debent de feodo suo.
7. Et si hæres fuerit infra ætatem, Dominus feodi accipiat homagium suum, & habeat in custodia illum quamdiu debuerit: alii Domini, si plures fuerint, homagium ejus recipiant, & ipse faciat eis quod facere debuerit.
8. Et uxor defuncti habeat dotem suam, & partem de catallis ejus, quæ eam contingit.
Et si Dominus feodi negat 339 hæredibus defuncti saisinam ejusdem feodi quam exigunt, Justitiarii Domini Regis faciant inde fieri recognitionem per XII legales homines, qualem saisinam defunctus inde habuit, die qua fuit vivus & mortuus: & sicut recognitum fuerit, ita hæredibus ejus restituant. Et si quis contra hoc fecerit, & inde attaintus fuerit, remaneat in misericordia Regis.
10. Justitiæ Domini Regis faciant fieri recognitionem, de dissaisinis factis super Assisam, a tempore quo Dominus Rex venit in Angliam proxime post pacem factam inter ipsum & Regem filium suum.
11. Justitiæ capiant fidelitates Domini Regis infra clausum Pascha, & ad ultimum infra clausum Pentecostæ, ab omnibus, viz. Comitibus, Baronibus, Militibus, & libere tenentibus, & etiam rusticis, qui in regno manere voluerint: & qui facere noluerit fidelitatem, tanquam inimicus Domini Regis capiatur.
12. Habent etiam justitiæ præcipere, quod omnes illi qui nondum fecerunt homagium & ligiantiam Domino Regi, quod ad terminum quem eis nominabunt, veniant & faciant Regi homagium & ligiantiam, sicut ligio Domino.
13. Justitiæ faciant omnes justitias & rectitudines spectantes ad Dominum Regem & ad coronam suam, per breve Domini Regis, vel illorum qui loco ejus erunt, de feodo dimidii militis & infra; nisi tam grandis sit querela, quod non possit deduci sine Domino Rege, vel talis quam justitiæ ei reponent pro dubitatione sua, vel ad illos qui in loco ejus erunt. Intendant tamen pro posse suo ad commodum Dom. Regis faciendum.
14. Faciant etiam assisam de latronibus iniquis, & malefactoribus terræ, quæ assisa est per Consilium Regis, filii sui & hominum suorum per quos ituri sunt comitatus.
15. Item justitiæ provideant quod Castella diruta prorsus diruantur, & diruenda bene prosternantur. Et nisi hoc fecerint Dominus Rex judicium Curiæ suæ de eis habere voluerit sicut de contemptoribus præcepti sui.
16. Justitiæ inquirant de excactis, de Ecclesiis, de terris, de foeminis, quæ sunt de donatione Domini Regis.
17. Ballivi Domini Regis respondeant ad scaccarium, tam de assiso reditu, quam de omnibus perquisitionibus suis quas faciunt in ballivis suis; exceptis illis quæ pertinent ad Vicecomitatum.
18. Justitiæ inquirant de Custodiis Castellorum, & qui, & quantum, & ubi eas debeant, & postea mandent Dom. Regi.
19. Latro ex quo capitur Vicecomiti tradatur ad custodiendum: Et si Vicecomes absens fuerit, ducatur ad proximum Castellanum, & ipsum illum custodiat donec illiberet Vicecomiti.
20. Justitiæ faciant quærere per consuetudinem terræ, illos qui a regno recesserunt, & nisi redire voluerint infra terminum nominatum, & stare ad rectum in Curia Domini Regis, postea uthlagentur; & nomina uthlagatorum afferantur ad Pascha, & ad festum S. Michaelis, ad scaccarium, & exinde mittantur Domino Regi 340.
Legatus Romanus Hugo Petro-Leonis. A. D. 1176.
Clerici implacitantur de forestis.Hoc etiam Anno
341 Angliam venit Legatus Romanus Hugo
Petro-Leonis alias Hugerum Cardinal. S. Angeli, qui & interfuisse
dicitur Concilio Northamptoniæ. Synodum autem celebravit
342
suffragantibus Episcopis, Angliæ & Scotiæ; concessitque
in eadem, & dedit Domino Regi licentiam implacitandi Clericos
regni sui, de forestis suis, & de captione venationis, coram
Laicis suis Justitiariis, prout ab ipso Rege constitutum fuit
343.
Rex vicissim concessit ei quatuor hæc capitula in regno Angliæ observanda 344 .
Primo, quod de cætero Clericus non trahatur ante Judicem sæcularem personaliter, pro aliquo crimine vel transgressione, nisi pro foresta, & Laico feodo, unde Regi, vel alii Domino sæculari, Laicum debetur servitium.
Secundo ut Archiepiscopatus, Episcopatus vel Abbatiæ, non teneantur in manu Regis, ultra annum nisi pro causa evidente, vel necessitate urgente.
Tertio concessit, ut interfectores Clericorum convicti vel confessi, coram Justitiario regni, præsente Episcopo puniantur.
Quarto quod Clerici Duellum facere non cogantur.
Supplicium detegentis secreta Domini sui.Rex Henricus 345 filius Pictaviæ existens, cepit Adam de Chirchdune, Vicecancellarium suum, Clericum videlicet Gaufridi Præpositi Beverlaci, Cancellarii Regis filii, & fecit eum fustibus cædi, imponens illi, quod ille secreta sua detexerat Regi patri suo; & flagellatum duci fecit nudum per Plateas Civitatis Pictavis fusticando, & sub voce præconia clamando. Sic debet dehonestari, qui secreta Domini sui detegit.
|
In Concilio Londoniis 346 Rex Henricus Pater consilio universorum Episcoporum, Comitum & Baronum regni, concessit Regi Siciliæ filiam suam, Johannam in uxorem. Vide Chartam dotis ejus apud Hoved. p. 551. |
Rex filiam Regi Siciliæ in uxorem dat. |
Rex Vivianum Cardinalem terrefacit.An. 1177. 347 Viviano Cardinale, Legato Pontificis Romani, Angliam veniente, Rex misit ad eum Ric. Wintoniensem, & Gaufridum Eliensem Episcopos ut interrogarent eum, cujus authoritate ausus erat intrare regnum suum sine ipsius licentia. Quibus plurimum territus Cardinalis; de satisfactione juravit Regi; quod ipse nihil ageret in legatione sua, contra voluntatem ipsius.
Habito Oxonii Concilio Henricus Rex dedit Johanni filio suo Hiberniam 348.
Ludovicus 349 Rex Franciæ Henricus Rex Angliæ 7 Cal. Octob. pactum ineunt de suscipiendo Crucem, & Hierosolymas proficiscendo 350.
Roberto Comiti Leicestriæ terræ redduntur.Anno Gratiæ 1177. Regis Henrici 23. Rex Angliæ Pater celebrato Concilio generali apud Northamtun. 351 Post festum S. Hilarii reddidit Roberto Comiti Leicestriæ omnes terras suas citra mare & ultra sicut eas habuerat 15 Diebus ante guerram, exceptis Castellis de Muntford & de Pasci: Similiter Hugoni Comiti Cestriæ, &c.
Eodem Anno 352 Rex Concilium generale Londini celebrat in causa litis inter Alfonsum Regem Castellæ, & Sanctium Regem Navarræ, judicio ejus & Baronum suorum ab utroque Rege compromissæ.
Frater Comitis de Ferrariis interficitur.Tempore dicti Concilii 353, noctu interfectus est Londini, frater Comitis de Ferrariis & in plateas clam projectus. Postulantur cædis multi cives; inter hos nobilis & dives senex quidam Johannes. Qui cum judicio aquæ (id est, Ordalio) deprehensus sit culpabilis; suspendio traditur, licet Regi 500 lib. in redemptionem vitæ, obtulisset. Intelligendum autem est, examen hoc factum fuisse aqua calida, non frigida, quod Johannes nobilis esset; nam aqua frigida rustici solummodo examinabantur 354.
|
Eodem anno 355 celebratum est generale Consilium Oxonii; in quo Rex constituit Johannem filium suum Regem in Hibernia, Concessione & Confirmatione Alexandri summi Pontificis: Divisitque munificentius terram Hiberniæ inter Proceres suos multifariam, his Castella, urbes, dominia; illis provincias & regna integra, indictis servitiis & juratis ligantiis & fidelitatibus utrique Regi possidendum. |
Johannes Rex Hiberniæ constituitur. |
Hugoni de Lasci Midiam totam pro servitio 100 Militum.
Roberto fil. Stephani, & Miloni de Cogham Regnum de Corc (excepta Civitate & Cantredo) pro servitio--60 Militum.
Hereberto fil. Hereberti & Guilielmo fratri Comitis Cornubiæ, & Jollano de la Primerai nepoti eorum, totum regnum de Limeric pro servitio--60 Militum & cæt. 356
In hoc etiam Concilio 357 supplices veniunt Reguli & Nobiles plerique Walliæ. Regique Patri homagium & fidelitatem facientes, pacem ei & regno suo conservandum juravere.
|
XI. Cal. Octobr. 358 Rex Angliæ (in Normanniam transvectus) colloquium tueri iniit cum Ludovico Rege Franciæ: Pactumque inter eos est & juratum, quod militaturi pro terra sancta, Crucem susciperent, & una Hierosolymas proficiscerentur. Pacti Chartam breviter exhibet Mat. Parisius p. 128. integre, Rogerus Hoveden. p. 570. |
R. Henr. & Ludov. R. Fr. de itinere Hierosol. agunt. |
Statutum de militia pro terra sancta.Henricus autem Rex Vernolium inde veniens; coram Episcopis, Comitibus, & Baronibus multis regni Angliæ, in beneficium militantium pro terra sancta statuit.
Ne quis pro debito Domini res hominis capere præsumat, nisi homo ejusdem debiti debitor, aut plegius extiterit: Sed redditus quos homines reddere debent Dominis suis, reddantur Creditori Dominorum suorum, & non Dominis.
A: C'est nantire, nantir.Cæteræ vero res hominum propriæ sint in pace, neque eas pro Dominorum debitis liceat cuique naintire.[A]
Hoc statutum sigillo suo roboratum, Rex præcepit per omnes ditiones suas transmarinas custodiri. Quære, an per cismarinas.
Concilium generale Lateranense 359.
Anno 1179. secunda feria secundæ Septimanæ quadragesimæ quæ 3. Nonas Martii evenit, coepit XI Generale Concilium in Lateranensi Ecclesia Romæ celebrari, Præsidente Alexandro Papa 3. & suffragantibus 280. vel 300. Episcopis 360 præter cæteram Cleri multitudinem. Exierant quippe præcedenti 361 anno per orbem Christianum Romæ subditum Legati Pontificis ad hoc indicendum. Quo dum undique conflueretur, Archiepiscopi & Episcopi tam Scotiæ quam Hiberniæ 362: per Angliam transeuntes, pro licentia transeundi juraverunt:
Quod neque Regi, neque regno ejus damnum quærerent.
Cum autem hi multi erant, ex Anglia 4. tantum Episcopi profecti sunt Romam, viz. Hugo Dunelmensis, Johan. Norwicens. Rob. Herefordensis, & Reginaldus Bathoniensis: Abbates autem plurimi. Sed Episcopi Angliæ constanter asseruerunt:
Quod ad generale Concilium Domini Papæ quatuor Episcopi de Anglia tantum Romam mittendi sunt 363.
Post Pascha Richardus de Luci Justitiarius Angliæ, relicta Justitiaria potestate factus est Canonicus regularis in Abbatia sua de Lewes, quam ipse in fundo suo fecerat, & bonis multis ditaverat, & paulo post ibidem obiit.
Anglia divisa.Quo defuncto Dominus Pater magno celebrato Concilio apud Windeshores communi Consilio Archiepiscoporum, Episcoporum, Comitum & Baronum, coram Rege filio suo divisit Angliam in 4 partes; & unicuique partium præfecit viros sapientes ad faciendam justitiam in terra, in hunc modum.