Hannibal solis occasu loca insidiis nata, ubi maxime montes Cortonenses Trasymenus subit, militibus obsederat; 1-23.

Flaminius autem postero die, vix dum satis certa luce, agmine incomposito, et majore lixarum fere quam militum numero, angustias superat; 24-52.

Quo facto, confestim pugnæ signum proponit, et, neque variis prodigiis territus, neque Corvini aliorumque, qui salutaria magis, quam speciosa suadebant, monitis precibusque motus a proposito deflectit; 53-104.

Quin potius inanem hostis et periculi metum graviter increpat, omnibusque jam ad prælium rite præparatis animum suorum, magna ex parte fractum, verbis confirmat; 105-185.

Hannibal ubi, id quod petierat, hostem lacu montibusque clausum habet, suis quoque copiis tuba signum dat simul invadendi: quo audito, omnes ex pluribus vallibus pariter decurrunt, et Romanis, quorum sortem Dii quoque, excepta Junone, lugent, undique circumfunduntur; 186-207.

Tum Picentes pugnam capessunt, et Pœnis secunda fortuna, Romanis ira ac desperatione adcensis, diu dubia utrimque victoria dimicatur; 208-228.

Ex Romanis Lateranus et Lentulus in medios hostes ruunt; 229-257.

Nerius et Volunx pereunt; 258-267.

Inter reliquos vero eminet Appius juvenis, qui in fortissimum quemque impetum facit; sed postremo a Magone, qui ad mortem Isalcis, generi sui, vindicandam adproperat, hasta trajicitur; 268-332.

Nec minus tristem vitæ exitum habet Mamercus, qui, dum cæso signifero Lusitano vexilloque ei erepto fœdam suorum fugam sistit, permultis vulneribus confossus cadit; 333-343.

Magonem ab Appio vulneratum ex pugna subducit Hannibal, ut a Synhalo in castris sanetur; 344-375.

Quos ubi ex acie excedere videt consul, optatam sibi rei bene gerendæ occasionem oblatam ratus, animum recipit, et Bogum, Pagasum, Othryn, giganti similem, ingentemque aliorum Pœnorum numerum prosternit; 376-456.

Dum hæc in campo geruntur, multi Romanorum et Siculi, auxilio ipsis ab Hierone missi, in colles et silvas confugiunt, ubi Sychæus Tauranum aliosque trepidos cædit, et arbores, in quas conscenderant, vel bipenni succidit, vel igne circumdat, donec eum successu elatum consul, gladio per latus adacto, jugulat; 457-529.

Interim, Hannibal cum fratre sanato in prælium redit, et præter alios Fontanum, Butam, Lævinum, Viridasium, Fadum, Labicum et Herminium obtruncat; 530-583.

Qua hostium strage edita, ex mæsto vultu et clamore Pœnorum, qui exanimum Sychæi corpus in castra deferunt, jacturam tanti viri animo præsagit, cujus ulciscendi causa Flaminium ad singulare certamen provocat, quod et temerarius hic vir non detrectat; 584-610.

Sed repente ingens terræ motus oritur, qui duces, ad impetum faciendum jam paratos, dirimit, Romanosque metu perculsos in fugam convertit; 611-631.

Quos dum revocat consul, Ducarius, Insuber eques, facie eum noscitans, populares suos ad vindicandam cladem, olim ab eo acceptam, incitat: quo facto Flaminius magno telorum numero, et fortissimorum juvenum, qui omni spe abjecta voluntariam sibi mortem consciscunt, acervo obruitur; 632-666.

Prælio ita confecto, Hannibal cum fratre campum perlustrans, signa virtutis Romanæ, in mortuorum quoque vultu corporibusque conspicuæ, admiratione spectaculi obstupefactus suis commendat, et inminente jam nocte in castra redit; 667-678.


5

Ceperat Etruscos occulto milite colles

Sidonius ductor, perque alta silentia noctis

Silvarum anfractus cæcis insiderat armis.

At parte e læva, restagnans gurgite vasto,

5

Effigiem in pelagi lacus humectabat inertis,

Et late multo fœdabat proxima limo:

Quæ vada, Faunigenæ regnata antiquitus Arno,

Nunc volvente die Trasymeni nomina servant.

Lydius huic genitor, Tmoli decus, æquore longo

10

Mæoniam quondam in Latias advexerat oras

Tyrrhenus pubem, dederatque vocabula terris;

Isque insueta tubæ monstravit murmura primus

Gentibus, et bellis ignava silentia rupit.

Nec modicus voti natum ad majora fovebat.

15

Verum ardens puero, castumque exuta pudorem,

(Nam forma certare Deis, Trasymene, valeres)

Litore conreptum stagnis demisit Agylle,

Flore capi juvenum primævo lubrica mentem

Nympha, nec Idalia lenta incaluisse sagitta.

20

Solatæ viridi penitus fovere sub antro

Naides, amplexus undosaque regna trementem.

Hinc dotale lacus nomen, lateque hymenæo

Conscia lascivo Trasymenus dicitur unda.

Et jam curriculo nigram nox roscida metam

25

Stringebat, nec se thalamis Tithonia conjux

Protulerat, stabatque nitens in limine primo,

Quum minus abnuerit noctem desîsse viator,

Quam cœpisse diem: consul carpebat iniquas,

Prægrediens signa ipsa, vias, omnisque ruebat

30

Mixtus eques; nec discretis levia arma maniplis,

Insertique globo pedites, et inutile Marti

Lixarum vulgus, præsago cuncta tumultu

Inplere, ac pugnam fugientum more petebant.

Tum super ipse lacus, densam caligine cæca

35

Exhalans nebulam, late conruperat omnem

Prospectum miseris, atque atræ noctis amictu

Squalebat pressum picea inter nubila cælum.

Nec Pœnum liquere doli: sedet ense reposto

Abditus, et nullis properantem obcursibus arcet.

40

Ire datur; longeque patet, ceu pace quieta,

Incustoditum, mox inremeabile, litus.

Namque sub angustas artato limite fauces

In fraudem ducebat iter, geminumque receptis

Exitium, hinc rupes, hinc undæ claustra premebant.

45

At cura umbroso servabat vertice montis

Hostilem ingressum, refugos habitura sub ictu.

Haud secus ac vitreas sollers piscator ad undas,

Ore levem patulo texens de vimine nassam,

Cautius interiora ligat, mediamque per alvum,

50

Sensim fastigans, compressa cacumina nectit,

Ac fraude artati remeare foraminis arcet

Introitu facilem, quem traxit ab æquore, piscem.

Ocius interea propelli signa jubebat

Excussus consul fatorum turbine mentem,

55

Donec flammiferum tollentes æquore currum

Solis equi sparsere diem: jamque, orbe renato,

Diluerat nebulas Titan, sensimque fluebat

Caligo in terras nitido resoluta sereno.

Tunc ales, priscum populis de more Latinis

60

Auspicium, quum bella parant, mentesque Deorum

Explorant super eventu, ceu præscia luctus,

Damnavit vesci, planctuque alimenta refugit.

Nec rauco taurus cessavit flebile ad aras

Inmugire sono, pressamque ad colla bipennem

65

Incerta cervice ferens, altaria liquit.

Signa etiam adfusa certant dum vellere mole,

Teter humo lacera nitentum erupit in ora

Exsultans cruor, et cædis documenta futuræ

Ipsa parens miseris gremio dedit atra cruento:

70

Ac super hæc Divum genitor, terrasque fretumque

Concutiens tonitru, Cyclopum rapta caminis

Fulmina Tyrrhenas Trasymeni torsit in undas,

Ictusque ætherea per stagna patentia flamma

Fumavit lacus, atque arserunt fluctibus ignes.

75

Heu vani monitus, frustraque morantia Parcas

Prodigia! heu fatis Superi certasse minores!

Atque hic, egregius linguæ, nomenque superbum,

Corvinus, Phœbea sedet cui casside fulva

Ostentans ales proavitæ insignia pugnæ,

80

Plenus et ipse Deûm, et socium terrente pavore,

Inmiscet precibus monita, atque his vocibus infit:

«Iliacas per te flammas, Tarpeiaque saxa,

Per patrios, consul, muros, suspensaque nostræ

Eventu pugnæ natorum pignora, cedas

85

Oramus Superis, tempusque ad prælia dextrum

Opperiare: dabunt idem camposque diemque

Pugnandi; tantum ne dedignare secundos

Exspectare Deos: quum fulserit hora, cruentam

Quæ stragem Libyæ portet, tum signa sequentur

90

Nulla vulsa manu, vescique interritus ales

Gaudebit, nullosque vomet pia terra cruores.

An te præstantem belli fugit, inproba quantum

Hoc possit Fortuna loco? sedet obvius hostis

Adversa fronte; at circa nemorosa minantur

95

Insidias juga, nec læva stagnantibus undis

Effugium patet, et tenui stant tramite fauces.

Si certare dolis et bellum ducere cordi est,

Interea rapidis aderit Servilius armis,

Cui par imperium, et vires legionibus æquæ.

100

Bellandum est astu: levior laus in duce dextræ.»

Talia Corvinus, primoresque addere passim

Orantum verba, et divisus quisque timori

Nunc Superos, ne Flaminio, nunc deinde precari

Flaminium, ne Cælicolis contendere perstet.

105

Acrius hoc adcensa ducis surrexerat ira,

Auditoque furens socias non defore vires:

«Siccine nos, inquit, Boiorum in bella ruentes

Spectastis, quum tanta lues vulgusque tremendum

Ingrueret, rupesque iterum Tarpeia paveret?

110

Quas ego tunc animas dextra, quæ corpora fudi,

Irata tellure sata, et vix vulnere vitam

Reddentes uno! Jacuere ingentia membra

Per campos, magnisque premunt nunc ossibus arva.

Scilicet has sera ad laudes Servilius arma

115

Adjungat, nisi diviso vicisse triumpho

Ut nequeam, et decoris contentus parte quiescam?

Quippe monent Superi: similes ne fingite vobis,

Classica qui tremitis, Divos: sat magnus in hostem

Augur adest ensis, pulchrumque et milite dignum

120

Auspicium Latio, quod in armis dextera præstat.

An, Corvine, sedet, clausum se consul inerti

Ut teneat vallo? Pœnus nunc occupet altos

Arreti muros, Corythi nunc diruat arcem?

Hinc Clusina petat? postremo ad mœnia Romæ

125

Inlæsus contendat iter? deforme sub armis

Vana superstitio est: Dea sola in pectore Virtus

Bellantum viget. Umbrarum me noctibus atris

Agmina circumstant, Trebiæ qui gurgite, quique

Eridani volvuntur aquis, inhumata juventus.»

130

Nec mora: jam medio cœtu signisque sub ipsis

Postrema aptabat nulli exorabilis arma.

Ære atque æquorei tergo flavente juvenci

Cassis erat munita viro; cui vertice surgens

Triplex crista jubas effundit crine Suevo:

135

Scylla super, fracti contorquens pondera remi,

Instabat, sævosque canum pandebat hiatus:

Nobile Gargeni spolium, quod rege superbus

Boiorum cæso capiti inlacerabile victor

Aptarat, pugnasque decus portabat in omnes.

140

Loricam induitur; tortos huic nexilis hamos

Ferro squama rudi, permixtoque asperat auro.

Tum clipeum capit, adspersum quem cædibus olim

Celticus ornarat cruor, humentique sub antro,

Ceu fetum, lupa permulcens puerilia membra,

145

Ingentem Assaraci cælo nutribat alumnum.

Hinc ensem lateri, dextræque adcommodat hastam.

Stat sonipes, vexatque ferox humentia frena,

Caucasiam instratus virgato corpore tigrim.

Inde exceptus equo, qua dant angusta viarum,

150

Nunc hos, nunc illos adit, atque hortatibus inplet:

«Vestrum opus est vestrumque decus, subfixa per Urbem

Pœni ferre ducis spectanda parentibus ora.

Unum hoc pro cunctis sat erit caput: aspera quisque

Hortamenta sibi referat: meus, heu! meus atris

155

Ticini frater ripis jacet: at meus alta

Metitur stagna Eridani sine funere natus.

Hæc sibi quisque: sed est vestrum cui nulla doloris

Privati rabies, is vero ingentia sumat

E medio, fodiant quæ magnas pectus in iras;

160

Perfractas Alpes, passamque infanda Saguntum,

Quosque nefas vetiti transcendere nomen Iberi,

Tangere jam Thybrim: nam dum vos augur, et extis

Quæsitæ fibræ, vanusque moratur haruspex,

Solum jam superest, Tarpeio inponere castra.»

165

Turbidus hæc, visoque artis in millibus atras

Bellatore jubas aptante: «Est, Orphite, munus,

Est, ait, hoc certare tuum; quis opima volenti

Dona Jovi portet feretro suspensa cruento?

Nam cur hæc alia pariatur gloria dextra?»

170

Hinc prævectus equo, postquam inter prælia notam

Adcepit vocem; «Procul hinc te Martius, inquit,

Murrane, ostendit clamor, videoque furentem

Jam Tyria te cæde: venit laus quanta! sed, oro,

Hæc angusta loci ferro patefacta relaxa.»

175

Tum Soracte satum, præstantem corpore et armis,

Æquanum noscens, patrio cui ritus in arvo,

Quum pius Arcitenens adcensis gaudet acervis,

Exta ter innocuos lætum portare per ignes:

«Sic in Apollinea semper vestigia pruna

180

Inviolata teras, victorque vaporis ad aras

Dona serenato referas solennia Phœbo;

Concipe, ait, dignum factis, Æquane, furorem

Vulneribusque tuis: socio te cædis et iræ

Non ego Marmaridum mediam penetrare phalangem

185

Cinyphiæque globos dubitarim inrumpere turmæ.»

Nec jam ultra monitus et verba morantia Martem

Ferre valet, longo Æneadis quod flebitur ævo.

Increpuere simul feralia classica signum,

Ac tuba terrificis fregit stridoribus auras.

190

Heu dolor, heu lacrimæ, nec tot post secula seræ!

Horresco ut pendente malo, ceu ductor ad arma

Exciret Tyrius: latebrosis collibus Astur,

Et Libys, et torta Baliaris sævus habena

Erumpunt, multusque Maces, Garamasque, Nomasque:

195

Tum, quo non alius venalem in prælia dextram

Ocior adtulerit conductaque bella probarit,

Cantaber, et galeæ contemto tegmine Vasco.

Hinc pariter rupes, lacus hinc, hinc arma, simulque

Consona vox urget, signum clamore vicissim

200

Per colles Tyria circumfundente corona.

Avertere Dei vultus, fatoque dederunt

Majori non sponte locum: stupet ipse tyranni

Fortunam Libyci Mavors; disjectaque crinem

Inlacrimat Venus; et Delum pervectus Apollo

205

Tristem mærenti solatur pectine luctum.

Sola, Apennini residens in vertice, diras

Exspectat cædes inmiti pectore Juno.

Primæ Picentum, rupto ceu turbine fusa

Agmina et Hannibalem ruere ut videre, cohortes

210

Invadunt ultro, et pœnas pro morte futura,

Turbato victore, petunt adcensa juventus;

Et, velut erepto metuendi libera cælo,

Manibus ipsa suis præsumta piacula mittit.

Funditur unanimo nisu et concordibus ausis

215

Pilorum in Pœnos nimbus, fixosque repulsi

Submittunt clipeos curvato pondere teli.

Acrius hoc rursum Libys, ut præsentia sævi

Exstimulat ducis, hortantes se quisque vicissim

Incumbunt, pressoque inpellunt pectore pectus.

220

Ipsa facem quatiens, ac flavam sanguine multo

Sparsa comam, medias acies Bellona pererrat.

Stridit Tartarea nigro sub pectore Divæ

Letiferum murmur, feralique horrida cantu

Buccina lymphatas agit in certamina mentes.

225

His iras adversa fovent, crudusque ruente

Fortuna stimulus spem projecisse salutis:

Hos dexter Deus, et læto Victoria vultu

Adridens acuit, Martisque favore fruuntur.

Abreptus pulchro cædum Lateranus amore,

230

Dum sequitur dextram, in medios penetraverat hostes.

Quem postquam florens æquali Lentulus ævo

Conspexit, nimium pugnæ, nimiumque cruoris,

Infestas inter non æquo Marte catervas

Fata inritantem, nisu se concitat acri;

235

Inmitemque Bagam, qui jam vicina serebat

Vulnera pugnantis tergo, velocior hasta

Occupat, et socium duris se casibus addit.

Tunc alacres arma adglomerant, geminaque corusci

Fronte micant; paribus fulgent capita ardua cristis.

240

Actus in adversos casu (namque obvia ferre

Arma quis auderet, nisi quem Deus ima colentum

Damnasset Stygiæ nocti?) præfracta gerebat

Syrticus excelso decurrens robora monte;

Et quatiens acer nodosi pondera rami,

245

Flagrabat geminæ nequidquam cædis amore.

«Non hic Ægates, infidaque litora nautis,

O juvenes, motumque novis sine Marte procellis

Fortunam bello pelagus dabit: æquoris olim

Victores, media sit qualis discite terra

250

Bellator Libys, et meliori cedite regno.»

Ac simul infesto Lateranum pondere truncæ

Arboris urgebat, jungens convicia pugnæ.

Lentulus huic frendens ira: «Trasymenus in altos

Adscendet citius colles, quam sanguine roret

255

Iste pio ramus.» Subsidensque ilia nisu

Conantis suspensa fodit: tum fervidus atro

Pulmone exundat per hiantia viscera sanguis.

Nec minus adcensis in mutua funera dextris

Parte alia campi sævit furor. Altus Iertes

260

Obtruncat Nerium; Rullo ditissimus arvi

Obcumbis, generose Volunx; nec clausa repostis

Pondera thesauris, patrio nec regia quondam

Præfulgens ebore, et possessa mapalia soli

Profuerunt. Quid rapta juvant? quid gentibus auri

265

Numquam exstincta sitis? modo quem Fortuna fovendo

Congestis opibus donisque refersit opimis,

Nudum Tartarea portabit navita cymba.

Juxta bellator juvenilibus Appius ausis

Pandebat campum cæde; atque, ubi plurima virtus,

270

Nullique adspirare vigor, decus inde petebat.

Obvius huic Atlas, Atlas a litore Ibero,

Nequidquam extremæ longinquus cultor arenæ

Inpetit os hasta; leviterque e corpore summo

Degustat cuspis generosum extrema cruorem.

275

Intonuere minæ, violentaque lumina flammis

Exarsere novis: furit et diffulminat omnem

Obstantum turbam; at clausum sub casside vulnus

Martia commendat mananti sanguine membra.

Tum vero adspiceres pavitantem, et condere semet

280

Nitentem sociis juvenem; ceu tigride cerva

Hyrcana quum pressa tremit; vel territa pennas

Conligit accipitrem cernens in nube columba;

Aut dumis subit, albenti si sensit in æthra

Librantem nisus aquilam, lepus ore citato.

285

Ense ferit tum colla viri, dextramque micantem

Demetit, ac mutat successu sævior hostem.

Stabat fulgentem portans in bella bipennem

Cinyphius; socerique miser Magonis inire

Optabat pugnam ante oculos, spe laudis, Isalces,

290

Sidonia tumidus sponsa, vanoque superbus

Fœdere promissæ post Dardana prælia tædæ.

Huic inmittit atrox violentas Appius iras,

Conantique gravem fronti librare securim,

Altior insurgens, galeam super exigit ictum:

295

At fragilis valido conamine solvitur ensis

Ære in Cinyphio; nec dispar sortis Isalces

Umbonem incerto detersit futilis ictu.

Tum quod humo haud umquam valuisset tollere saxum,

Ni vires trux ira daret, contorquet anhelans

300

Appius, et lapsu resupino in terga cadentem

Mole premit scopuli, perfractisque ossibus urguet.

Vidit conjuncto miscens certamina campo

Labentem socer; et lacrimæ sub casside fusæ

Cum gemitu; rapidusque ruit: data fœdera nuper

305

Adcendunt animos exspectatique nepotes.

Jamque aderat, clipeumque viri atque inmania membra

Lustrabat visu; propiorque a fronte coruscæ

Lux galeæ sævas paulum tardaverat iras.

Haud secus, e specula præceps delatus opaca,

310

Subsidens campo submissos contrahit artus,

Quum vicina trucis conspexit cornua tauri,

Quamvis longa fames stimulet, leo; nunc ferus alta

Surgentes cervice toros, nunc torva sub hirta

Lumina miratur fronte; ac jam signa moventem,

315

Et sparsa pugnas meditantem spectat arena.

Hic prior intorquens telum sic Appius infit:

«Si qua tibi pietas, ictum ne desere fœdus;

Et generum comitare, socer.» Per tegmina velox

Tunc ærisque moras lævo stetit hasta lacerto.

320

At contra non dicta Libys, sed fervidus hastam

Perlibrat, magni donum memorabile fratris,

Cæso quam victor sub mœnibus ille Sagunti

Abstulerat Durio, ac spectatæ nobile pugnæ

Germano dederat portare in prælia pignus.

325

Telum ingens, perque arma viri, perque ora, doloris

Adjutum nisu, letalem pertulit ictum;

Exsanguesque viri conantis vellere ferrum

In vulnus cecidere manus: jacet æquore nomen

Clarum Mæonio, atque Italæ pars magna ruinæ

330

Appius: intremuere lacus, corpusque refugit

Contractis Trasymenus aquis; telum ore cruento

Exspirans premit, atque admorsæ inmurmurat hastæ.

Nec fati melior Mamercus corpore toto

Exsolvit pœnas, nulli non saucius hosti.

335

Namque per adversos, qua Lusitana ciebat

Pugnas dira manus, raptum cum sanguine cæsi

Signiferi magna vexillum mole ferebat,

Et trepida infelix revocabat signa suorum.

Sed furiata cohors, ausisque adcensa superbis,

340

Quodcumque ipsa manu gestabat missile, quidquid

Præbebat tellus, sparsis vix pervia telis,

Injecit pariter; pluresque in corpore nullo

Invenere locum perfossis ossibus hastæ.

Advolat interea fraterni vulneris ira

345

Turbatus Libyæ ductor, visoque cruore,

Num lateri cuspis, num toto pondere telum

Sedisset, fratremque amens sociosque rogabat.

Utque metum leti procul, et leviora pavore

Cognovit, proprio tectum gestamine præceps

350

Ex acie rapit, et tutis a turbine pugnæ

Constituit castris. Medicas hinc ocius artes,

Et senioris opem Synhali vocat: unguere vulnus

Herbarum hic succis, ferrumque e corpore cantu

Exigere, et somnum tacto misisse chelydro,

355

Anteibat cunctos: nomenque erat inde per urbes

Perque Parætoniæ celebratum litora Syrtis.

Ipse olim antiquo primum Garamanticus Hammon

Scire pater dederat Synhalo, morsusque ferarum,

Telorumque graves ictus sedare medendo.

360

Atque is deinde suo moriens cælestia dona

Monstravit nato, natusque heredis honori

Tramisit patrias artes; quem deinde secutus

Haud levior fama Synhalus, Garamantica sollers

Monstrata augebat studio, multaque vetustum

365

Hammonis comitem numerabat imagine patrem.

Tum proavita ferens leni medicamina dextra

Ocius, intortos de more adstrictus amictus,

Mulcebat lympha purgatum sanguine vulnus.

At Mago, exuvias secum, cæsique volutans

370

Hostis mente necem, fraternas pectore curas

Pellebat dictis, et casum laude levabat:

«Parce metu, germane; meis medicamina nulla

Adversis majora feres: jacet Appius hasta

Ad manes pulsus nostra: si vita relinquat,

375

Sat nobis actum est; sequar hostem lætus ad umbras.»

Quæ dum turbatos avertunt æquore campi

Ductores, valloque tenent; ex agmine Pœnum

Cedentem consul tumulo speculatus ab alto,

Atque atram belli castris se condere nubem,

380

Turbidus extemplo trepidantes milite mæsto

Invadit cuneos, subitoque pavore relaxat

Jam rarescentes acies: tum voce feroci

Poscit equum, ac mediæ ruit in certamina vallis.

Sic ubi torrentem crepitanti grandine nimbum

385

Inlidit terris, molitur Juppiter altas

Fulmine nunc Alpes, nunc mixta Ceraunia cælo,

Intremuere simul tellus, et pontus, et æther,

Ipsaque commoto quatiuntur Tartara mundo.

Incidit adtonitis inopino turbine Pœnis

390

Haud secus inprovisa lues, gelidusque sub ossa

Pervasit miseris conspecti consulis horror.

It medius, ferroque ruens densissima, latum

Pandit iter: clamor vario discrimine vocum

Fert belli rabiem ad Superos, et sidera pulsat.

395

Ceu pater Oceanus quum sæva Tethye Calpen

Herculeam ferit, atque exesa in viscera montis

Contortum pelagus latrantibus ingerit undis.

Dant gemitum scopuli; fractasque in rupibus undas

Audit Tartessos latis distermina terris,

400

Audit non parvo divisus gurgite Lixus.

Ante omnes jaculo tacitas fallente per auras

Obcumbit Bogus, infaustum qui primus ad amnem

Ticini rapidam in Rutulos contorserat hastam.

Ille sibi longam Clotho; turbamque nepotum

405

Crediderat, vanis deceptus in alite signis.

Sed non augurio Parcarum inpellere metas

Concessum cuiquam: ruit inter tela cruentis

Suspiciens oculis cælum, Superosque reposcit

Tempora promissæ media jam morte senectæ.

410

Nec Pagaso exsultare datur, ne inpune relictum

Consulis ante oculos vita spoliasse Libonem.

Laurigeris decus illud avis navaque juventa

Florebat: sed Massylus subciderat ensis

Pubescente caput mala, properoque virentes

415

Delerat leto bellator barbarus annos.

Flaminium inplorasse tamen jam morte suprema

Haud frustra fuit: avulsa est nam protinus hosti

Ore simul cervix; juvit punire feroci

Victorem exemplo, et monstratum reddere letum.

420

Quis Deus, o Musæ, paribus tot funera verbis

Evolvat, tantisque umbris in carmine digna

Quis lamenta ferat? certantes laude cadendi

Primævos juvenes, mortisque in limine cruda

Facta virum, et fixis rabiem sub pectore telis?

425

Sternitur alternus vastis concursibus hostis:

Nec spoliare vacat, prædæque advertere mentem.

Urget amor cædum, clausis dum detinet hostem

Fraternum castris vulnus, funditque ruitque

Nunc jaculis, nunc ense, modo inter millia consul

430

Bellantum conspectus equo, modo Marte feroci

Ante aquilas et signa pedes. Fluit inpia rivis

Sanguineis vallis, tumulique et concava saxa

Armorum sonitus, flatusque imitantur equorum.

Miscebat campum, membrorum in prælia portans

435

Celsius humano robur, visaque paventes

Mole gigantei vertebat corporis alas

Othrys Marmarides: lati super agmen utrumque

Ingens tollebant humeri caput: hirtaque torvæ

Frontis cæsaries, et crinibus æmula barba

440

Umbrabat rictus; squalore huic hispida diro,

Et villosa feris horrebant pectora sætis.

Adspirare viro propioremque addere Martem

Haud ausum cuiquam: laxo ceu bellua campo,

Incessebatur tutis ex agmine telis.

445

Tandem, vesanos palantum in terga ferenti

Cum fremitu vultus, tacita per nubila penna

Intravit torvum Gortynia lumen arundo,

Avertitque virum. Fugientis ad agmina consul

Intorquet tergo jaculum, quod tegmine nudas

450

Inrupit costas, hirtoque a pectore primum

Mucronem ostendit: rapidus convellere tentat

Qua nasci ferrum fulgenti cuspide cernit,

Donec, abundanter defuso sanguine, late

Procubuit moriens, et telum vulnere pressit:

455

Spiritus exundans vicinum pulvere moto

Perflavit campum, et nubem dispersit in auras.

Nec minor interea tumulis silvisque fremebat

Diversis Mavors, variaque per ardua pugna,

Et saxa et dumi rorantes cæde nitebant.

460

Exitium trepidis, letique et stragis acerbæ

Causa Sychæus erat: Murranum ille eminus hasta

Perculerat; quo non alius, quum bella silerent,

Dulcius Œagrios pulsabat pectine nervos.

Obcubuit silva in magna, patriosque sub ipso

465

Quæsivit montes leto, ac felicia Baccho

Æquana, et Zephyro Surrentum molle salubri.

Addiderat misero comitem, pugnæque ferocis

Gaudebat tristi victor novitate Sychæus.

Palantes nam dum sequitur, pervaserat altam

470

In silvam, et priscæ reclinis ab ictibus ulmi

Terga tuebatur trunco, frustraque relictos

Tauranus comites suprema voce ciebat.

Transegit juvenem, ac perfossis incita membris

Hæsit in obposito cuspis Sidonia ligno.

475

Quid vobis? quænam ira Deûm, vel mente sinistra

Quæ sedit formido, viri? qui, Marte relicto,

Ramorum quæsistis opem: non æquus in artis

Nimirum rebus suasor metus: arguit asper

Exitus eventu pravi consulta timoris.

480

Annosa excelsos tendebat in æthera ramos

Æsculus, umbrosum magnas super ardua silvas

Nubibus insertans altis caput, instar, aperto

Si staret campo, nemoris, lateque tenebat

Frondosi nigra tellurem roboris umbra.

485

Par juxta quercus, longum molita per ævum

Vertice canenti proferre sub astra cacumen,

Diffusas patulo laxabat stipite frondes,

Umbrabatque coma summi fastigia montis.

Huc Hennæa cohors, Triquetris quam miserat oris

490

Rex, Arethusa, tuus, defendere nescia morti

Dedecus, et mentem nimio mutata pavore,

Certatim sese tulit, adscendensque vicissim

Pressit nutantes incerto pondere ramos.

Mox alius super, atque alius consistere tuto

495

Dum certant, pars excussi; nam fragmine putri

Ramorum, et senio male fida fefellerat arbor:

Pars trepidi celso inter tela cacumine pendent.

Turbatos una properans consumere peste

Conripit æratam jam dudum in bella bipennem,

500

Deposito clipeo mutatus tela, Sychæus.

Incumbunt sociæ dextræ, magnoque fragore

Pulsa gemit, crebris subcumbens ictibus, arbos.

Fluctuat infelix concusso stipite turba;

Ceu Zephyrus quatit antiquos ubi flamine lucos,

505

Fronde super tremuli vix tota cacuminis hærens

Jactatur, nido pariter nutante, volucris.

Procubuit tandem multa devicta securi

Subfugium infelix miseris, et inhospita quercus,

Elisitque virum spatiosa membra ruina.

510

Inde aliæ cladum facies: contermina cædis

Conlucet, rapidoque involvitur æsculus igni.

Jamque inter frondes, arenti robore gliscens

Verticibus sævis, torquet Vulcanus anhelos

Cum fervore globos flammarum, et culmina torret.

515

Nec tela interea cessant: semiusta gementum,

Atque amplexa cadunt ardentes corpora ramos.

Hæc inter miseranda virum certamina consul

Ecce aderat, volvens iram exitiumque Sychæo.

At juvenis dubio tantæ discrimine pugnæ

520

Occupat eventum telo tentare priorem;

Cui medio leviter clipeo stetit æris in ora

Cuspis, et obpositas vetita est tramittere crates.

Sed non et consul misso concredere telo

Fortunam optatæ cædis parat, ac latus ense

525

Haurit; nec crudæ tardarunt tegmina parmæ.

Labitur infelix, atque adpetit ore cruento

Tellurem exspirans: tum, diffundente per artus

Frigore se Stygio, manantem in viscera mortem

Adcipit, et longo componit lumina somno.

530

Atque ea dum variis permixtus tristia Mavors

Casibus alternat, jam castris Mago relictis,

Jam Libyæ ductor properantia signa citato

Raptabant cursu, et cessata reponere avebant

Tempora cæde virum, ac multo pensare cruore.

535

It globus intorquens nigranti turbine nubem

Pulveris, et surgit sublatis campus arenis,

Quaque ferens gressum flectit vestigia ductor,

Undanti circum tempestas acta procella

Volvitur, atque altos operit caligine montes.

540

Obcubuere femur Fontanus, Buta canorum

Transfixi guttur, pressoque e vulnere cuspis

Prospexit terga: hunc tristes luxere Fregellæ

Multiplicem proavis, hunc mater Anagnia flevit.

Haud dispar fortuna tibi, Lævine; sed auso

545

Non eadem: neque enim Tyrio concurrere regi

Tentas; sed lectus par ad certamen Ithemon,

(Autololum moderator erat) quem poplite cæso

Dum spolias, gravis inmiti cum turbine costas

Fraxinus inrupit, conlabsaque membra sub ictu

550

Hoste superfuso subita cecidere ruina.

Nec Sidicina cohors defit. Viridasius armat

Mille viros, nulli victus vel ponere castra,

Vel junxisse ratem, duroque resolvere muros

Ariete, et in turrim subitos inmittere pontes.

555

Quem postquam Libyæ ductor virtute feroci

Exsultare videt (namque illi vulnere præceps

Terga dabat levibus diffisus Arauricus armis);

Acrius hoc pulchro Mavorte adcensus in iram,

Et dignum sese ratus in certamina sævo

560

Comminus ire viro, referenti e corpore telum

Advolat, et fodiens pectus, «Laudande laborum,

Quisquis es, haud alia decuit te obcumbere dextra.

Ad manes leti perfer decus: Itala gentis

Ni tibi origo foret, vita donatus abires.»

565

Hinc Fadum petit, et veterem bellare Labicum,

Cui Siculis quondam terris congressus Hamilcar

Clarum spectato dederat certamine nomen.

Inmemor annorum, seniumque oblitus, in arma

Ille quidem cruda mente, et viridissimus iræ

570

Ibat; sed vani frigentem in Marte senectam

Prodebant ictus: stipula crepitabat inani

Ignis iners, cassamque dabat sine robore flammam.

Quem postquam adcepit patrio monstrante superbus

Armigero Pœnum ductor, «Certamina primæ

575

Hic lue nunc, inquit, pugnæ: te notus Hamilcar

Hac trahit ad manes dextra.» Tum librat ab aure

Intorquens jaculum, et versantem in vulnere sese

Transigit: extracta fœdavit cuspide sanguis

Canitiem, ac longos finivit morte labores.

580

Nec minus Herminium primis obtruncat in armis,

Adsuetum, Trasymene, tuos prædantibus hamis

Exhaurire lacus, patriæque alimenta senectæ

Ducere suspenso per stagna jacentia lino.

Interea exanimem mæsti super arma Sychæum

585

Portabant Pœni, corpusque in castra ferebant.

Quos ubi conspexit tristi clamore ruentes

Ductor, præsago percussus pectora luctu,

«Quinam, inquit, dolor, o socii, quemve ira Deorum

Eripuit nobis? num te, dulcedine laudis

590

Flagrantem et nimio primi Mavortis amore,

Atra, Sychæe, dies properato funere carpsit?»

Utque, dato gemitu, lacrimæ adsensere ferentum,

Et dictus pariter cædis mærentibus auctor;

«Cerno, ait, adverso pulchrum sub pectore vulnus

595

Cuspidis Iliacæ: dignus Carthagine, dignus

Hasdrubale ad manes ibis; nec te optima mater

Dissimilem lugebit avis, Stygiave sub umbra

Degenerem cernens noster vitabit Hamilcar.

At mihi Flaminius, tam mæsti causa doloris,

600

Morte sua minuet luctus: hæc pompa sequetur

Exsequias, seroque emtum volet inpia Roma,

Non violasse mei corpus mucrone Sychæi.»

Sic memorans torquet fumantem ex ore vaporem,

Iraque anhelatum proturbat pectore murmur,

605

Ut multo adcensis fervore exuberat undis,

Clausus ubi exusto liquor indignatur aheno.

Tum præceps ruit in medios, solumque fatigat

Flaminium incessens. Nec dicto segnius ille

Bella capessebat, propiorque insurgere Mavors

610

Cœperat, et campo junctus jam stabat uterque;

Quum subitus per saxa fragor, motique repente

(Horrendum) colles, et summa cacumina totis

Intremuere jugis: nutant in vertice silvæ

Pinifero, fractæque ruunt super agmina rupes.

615

Inmugit penitus convulsis ima cavernis

Dissiliens tellus, nec parvos rumpit hiatus;

Atque umbras late Stygias inmensa vorago

Faucibus ostendit patulis, Manesque profundi

Antiquum expavere diem. Lacus ater, in altos

620

Sublatus montes et sede excussus avita,

Lavit Tyrrhenas ignota adspergine silvas.

Jamque eadem populos magnorumque oppida regum

Tempestas et dira lues stravitque tulitque.

Ac super hæc reflui pugnarunt montibus amnes,

625

Et retro fluctus torsit mare. Monte relicto

Apenninicolæ fugere ad litora Fauni.

Pugnabat tamen (heu belli vecordia!) miles,

Jactatus titubante solo, tremebundaque tela,

Subducta tellure ruens, torquebat in hostem,

630

Donec pulsa vagos cursus ad litora vertit

Mentis inops, stagnisque inlata est Daunia pubes.

Quis consul terga increpitans (nam turbine motæ

Ablatis terræ inciderat) «Quid deinde, quid, oro,

Restat, io, profugis? vos en ad mœnia Romæ

635

Ducitis Hannibalem: vos in Tarpeia Tonantis

Tecta faces ferrumque datis. Sta, miles, et acres

Disce ex me pugnas: vel, si pugnare negatum,

Disce mori! dabit exemplum non vile futuris

Flaminius, ne terga Libys, ne Cantaber umquam

640

Consulis adspiciat: solus, si tanta libido

Est vobis rabiesque fugæ, tela omnia solus

Pectore consumo, et moriens, fugiente per auras

Hac anima, vestras revocabo ad prælia dextras.»

Dumque ea commemorat, densosque obit obvius hostes,

645

Advolat ora ferus mentemque Ducarius: acri

Nomen erat gentile viro, fusisque catervis

Boiorum quondam patriis, antiqua gerebat

Vulnera barbaricæ mentis; noscensque superbi

Victoris vultus, «Tune, inquit, maximus ille

650

Boiorum terror? libet hoc cognoscere telo,

Corporis an tanti manet de vulnere sanguis.

Nec vos pœniteat, populares, fortibus umbris

Hoc mactare caput: nostros hic curribus egit

Insistens victos alta ad Capitolia patres.

655

Ultrix hora vocat.» Pariter tunc undique fusis

Obruitur telis, nimboque ruente per auras

Contectus, nulli dextra jactare reliquit

Flaminium cecidisse sua. Nec pugna peremto

Ulterior ductore fuit: namque agmine denso

660

Primores juvenum, læva ob discrimina Martis

Infensi Superis dextrisque, et cernere Pœnum

Victorem plus morte rati, super ocius omnes

Membra ducis stratosque artus certamine magno

Telaque, corporaque, et non fausto Marte cruentas

665

Injecere manus. Sic densi cædis acervo,

Ceu tumulo, texere virum. Tum, strage per undas,

Per silvas sparsa, perque altam sanguine vallem,

In medias fratre invectus comitante catervas

Cæsorum juvenum Pœnus, «Quæ vulnera cernis?

670

Quas mortes? inquit: premit omnis dextera ferrum,

Armatusque jacet servans certamina miles.

Hos, en, hos obitus nostræ spectate cohortes!

Fronte minæ durant, et stant in vultibus iræ.

Et vereor, ne, quæ tanta creat indole tellus

675

Magnanimos fecunda viros, huic fata dicarint

Imperium, atque ipsis devincat cladibus orbem.»

Sic fatus cessit nocti, finemque dedere

Cædibus infusæ subducto sole tenebræ.


LIBER SEXTUS.


ARGUMENTUM.

Postero die, ubi primum inluxit, patet fœda hominum equorumque strages, et lacus cruore spumans cernitur; 1-13.

Inter semianimes Romanos duo in primis omnium oculos in se convertunt, Bruttius et Lævinus; quorum ille aquilam, quam in acie tulerat, in terram defodit, ut mortuus eum corpore tegat, Pœnisque ejus captæ gloriam subtrahat; hic ira in rabiem versus, dentibus mortuum hostem laniando exspirat; 14-53.

Dum Pœni his spectaculis oculos animumque pascunt, Romani, passim per agros et silvas omnemque Etruriam palati, trepide fuga salutem quærunt: ex quibus Serranus, M. Atilii Reguli filius, Perusiam noctu sine comite venit, ubi fessus itinere deversari statuit, et cæco ac mirifico casu fores casæ pulsat, in qua habitat Marus, qui Reguli miles et armiger fuerat. Is benigne eum hospitio excipit et vulnera fovet; 54-100.

Tum juvenem, de fœda suorum clade querentem, exhortatur ad animi magnitudinem et imitationem parentis, quem memorat in Africa ad Bagradam cum serpente magnitudinis portentosæ, et deinde cum Pœnis feliciter pugnasse; 101-302.

Sed postremo a Xanthippo, Spartanorum duce, per insidias captum esse; 303-345.

Et quum aliquot annis post a Pœnis, ut de pace, et si eam non posset impetrare, de captivis certe commutandis ageret, Romam missus esset, jurassetque se rediturum, utrumque negandi auctorem Patribus fuisse, et repudiatis amicorum conjugisque precibus, exquisita supplicia subire maluisse, quam fidem jurejurando hosti factam fallere; 346-551.

Interim Romæ ad primum nuncium cladis, ad Trasymenum lacum adceptæ; ingens trepidatio et tumultus oritur, matronæque in primis, vagæ per vias, quæ suorum exercitusque fortuna sit, obvios percunctantur; 552-573.

Una ex iis, Marcia, Reguli quondam conjux, nunc vidua, conspecto filio, quem Marus domum reduxerat, lætitia exsultat, Diisque gratias agit, quod hunc certe, licet vulneratum, sibi reddiderint, 574-589.

Patres autem, qui soli nihil, quod a dignitate sua abhorreat, committunt, de republ. consultant; et advocata populi concione adversus Hannibalem, qui a consilio Romam obpugnandi sæva tempestate, a Jove ipsi inmissa, deterretur, ejusdem Dei instinctu Dictator creatur Q. Fabius Maximus Cunctator, vir genere et nobilitate civitatis suæ facile princeps, qui singulari prudentia cautisque consiliis se parem Hannibali ducem præstat; 589-640.

Pœnus interea per Umbriam et agrum Picenum aliasque Italiæ regiones exercitum præda onustum ducit, et postremo castra in Campaniam movet, ubi templum Liternensium ejusque porticus, in quibus bellum Punicum primum in Carthaginis ignominiam tabulis expressum cernit, dirui jubet; 641-716.