Quum inventum esset carmen in libris Sibyllinis inspectis, hostem pelli Italia vincique posse, si mater Idæa a Pessinunte Romam transportata esset; quumque oraculum Delphicum dedisset responsum, Deam hospitio excipiendam esse ab eo, qui vir optimus Romæ esset: missa in Phrygiam nave advehitur Cybele, et Scipio Nasica, quem Patres judicaverant in tota civitate virum bonorum optimum esse, Ostiam ire jussus obviam Deæ, eam adcipit de nave, quæ deinde inter cymbalorum tympanorumque strepitus, saltationes et cantus a matronis per Tiberim trahitur; 1-22.

Eadem mox in vado fluminis hæret; at Claudia Quinta propalam precata, ut ita demum se sequeretur, si pudicitia, a multis in dubium vocata, sibi constaret, facili eam negotio sola movet; 23-45.

Tum læta spes belli tandem feliciter conficiendi omnium animos tenet, et Scipio e Sicilia cum classe profectus, mactata victima aquilisque viam monstrantibus, in Africam trajicit; 46-58.

Expositis ibi copiis, ad Syphacem, qui, ducta in matrimonium Hasdrubalis filia, a Romanis desciverat ad Pœnos, literas dat, quibus etiam atque etiam monet eum, ne jura hospitii secum, neu cum populo Romano initæ societatis fallat; 59-82.

Quo quum nihil profecisset, castra Numidarum et mapalia arundine texta noctu incendit; 83-91.

Flamma late effusa uno repente omnia haurit incendio, et rex ipse vix e somno expergefactus a satellite effugit; 92-108.

Mox Syphax, ira, pudore precibusque conjugis motus, residuam juventutem excit ex regno, et Hasdrubali junctus concitato inpetu in Romanos incurrit: at, equo graviter icto effusus, vivus capitur; 109-145.

Quo facto Hasdrubal cum reliquiis Numidarum Pœnorumque iterum fugam capessit, jamque omnis spes Carthaginis sita est in Hannibale, ad quem propere senatus mittendos censet, qui ex Italia eum arcessant; 146-157.

Is quum somnio perterritus surrexisset, de summo patriæ periculo certior fit per legatos, ac frendens indignatur, nunc auxilium inplorari suum ab iis, a quibus ipse nec subplemento nec pecunia adjutus esset: 158-200.

Terram tamen hostilem, etsi invitus mœstusque, relinquit, nec Romani duces discessum ejus remorantur; 201-217.

Enimvero ubi vix in altum evectus e conspectu Italiæ aufertur, illuc redeundi Romamque obpugnandi consilia agitat; 218-235.

Iis desistit, acerrima tempestate a Neptuno commota, qua sæviente tristem lamentatur sortem suam; 236-282.

Veneris autem interventu ira Neptuni ventique remittunt, et Hannibal classem adpellit ad Libyam, ubi castris Scipionis sua obponit; 283-291.

Tum acie utrimque instructa Hannibal concionem ad milites habet, qua ad virtutem eos acuit, et res in Italia gestas, tot duces Romanos, tot exercitus occidione occisos, et sua cuique decora, ubi ad insignem alicujus pugnæ memoria militem venit, refert; 292-337.

Romani contra milites moræ inpatientes signum prælii committendi poscunt; 338-340.

Magna hæc rerum molimina procul e nubibus mœsto vultu lustrat Juno, quam Jupiter exhortatur, ut tandem aliquando Pœnos adjuvare desinat, neque amplius fini hujus belli imperioque Romanorum, quod fato fixum sit, inferat moram; 341-356.

Respondet Juno, se non eo consilio pugnam contemplari, ut fata mutare et trahere bellum conetur, sed id unum petere a conjuge ac fratre, ut neque Hannibalem perire vel vivum capi, neque Carthaginem dirui patiatur; 357-369.

His precibus cedit Jupiter et sorori hanc veniam dat, ut Hannibalem præsenti eripiat periculo, sed docet quoque in fatis ita esse, ut ille nunquam repetat Italiam, et Carthago mox ab alio Scipione exscindatur; 370-384.

Dum fata pandit rex deorum, in supremum de imperio orbis terrarum certamen descendunt duorum opulentissimorum populorum duo longe clarissimi duces, duo fortissimi exercitus, multa ante parta decora aut cumulaturi eo die, aut eversuri; 385-405.

Hastis primo inpetu effusis, res gladiis geritur, et Masinissa, acer juvenis, in Macedonum legionem incursans viam facit Romanis, in turbatos submotosque gradum inferentibus; 406-431.

Lælius etiam Bruttios milites, Hannibalem ex Italia decedentem sequutos, acerrime increpat et in fugam vertit; 432-443.

Aciem vero inclinatam restituit Hannibal, cæsisque Herio ac Pleminio fratribus, reliquos hostes profligat; 444-478.

Alia campi parte Scipio Pœnos, usu militiæ famaque rerum gestarum Romanis pares, ingenti clade prosternit, et terrorem addit perculsis; 479-508.

Mox ipsum quærit Hannibalem, et ad certamen singulare provocat; 509-521.

Sollicita de ejus vita Juno periculum propulsat, objecta illi falsa Scipionis imagine; 522-533.

Eam Hannibal infesta petit hasta, et fugientem persequitur, donec procul a prælio simulacrum repente oculis ipsius subducitur; 534-547.

Ubi dolum sibi a Deo aliquo nexum esse sentit, furibundus repetit campum sed equus febri, a Junone ipsi inmissa, conreptus subito conlabitur; 548-557.

Tum Pœnus iterum inlusus et instinctus furore necem sibi consciscere in animum inducit; 558-566.

Juno autem, in formam habitumque pastoris mutata, et similans, se erranti proximam ad Scipionem viam monstraturam esse, longius eum a campo removet; 567-580.

Interea Pœni, ducem suum vel periisse, vel spe omni abjecta acie excessisse rati, pavidi terga vertunt, et per patentem circa campum late fuga sparguntur; 581-596.

Hannibalem vero fessum Juno ad tumulum propinquum ducit, in quo omnis pugnæ stragisque facies ante oculos ei versatur; 597-604.

Tandem et ipse, Romanis colli adpropinquantibus, at ne nunc quidem sine fastu ac minis, fugientibus inmistus montium latebras quærit; 605-617.

Ita prælio belloque finito conditiones pacis conveniunt, et Scipio Romam profectus non modo primus imperator nomine devictæ a se gentis ac terræ nobilitatur, sed etiam triumpho omnium clarissimo urbem invehitur; 618-628.

Currum ejus præcedunt Syphax et Hannon cum reliquis captivis, et tabulæ victorum regum, populorum, terrarum, urbium, fluminumque in ferculis præferuntur: tum Scipio ipse, Bacchi Herculisque instar, insignis habitu ac ore invehitur curru, et, velut alter Romulus aut Camillus, laudibus in cælum tollitur; 629-654.


Hostis ut Ausoniis discederet advena terris,

Fatidicæ fuerant oracula prisca Sibyllæ,

Cælicolum Phrygia genetricem sede petitam

Laomedonteæ sacrandam mœnibus urbis:

5

Advectum exciperet numen, qui, lectus ab omni

Concilio Patrum, præsentis degeret ævi

Optimus: heu nomen melius majusque triumphis!

Jamque petita aderat, Latia portante Cybebe

Puppe, adque os amnis, magno censente Senatu,

10

Obvius adcitis properabat Scipio sacris,

Qui, genitus patruo ductoris ad Africa bella

Tunc lecti, multa fulgebat imagine avorum.

Isque ubi longinquo venientia numina ponto

Adcepit supplex palmis, Tuscique sonora

15

Thybridis adducit sublimis ad ostia puppim,

Femineæ tum deinde manus subiere, per amnem

Quæ traherent celsam religatis funibus alnum.

Circum arguta cavis tinnitibus æra, simulque

Certabant rauco resonantia tympana pulsu;

20

Semivirique chori, gemino qui Dindyma monte

Casta colunt; qui Dictæo bacchantur in antro;

Quique Idæa juga et lucos novere silentes.

Hos inter fremitus ac læto vota tumultu,

Substitit adductis renuens procedere vinclis

25

Sacra ratis, subitisque vadis inmobilis hæsit.

Tum puppe e media magno clamore sacerdos,

«Parcite pollutis contingere vincula palmis,

Et procul hinc, moneo, procul hinc, quæcumque profanæ,

Ferte gradus, nec vos casto miscete labori;

30

Dum satis est monuisse Deæ: quod si qua pudica

Mente valet, si qua inlæsi sibi corporis adstat

Conscia, vel sola subeat pia munera dextra.»

Hic, prisca ducens Clausorum ab origine nomen,

Claudia, non æqua populi mala credita fama,

35

In puppim versis palmisque oculisque profatur:

«Cælicolum genitrix, numen, quod numina nobis

Cuncta creas, cujus proles terramque, fretumque,

Sideraque, et manes regnorum sorte gubernant,

Si nostrum nullo violatum est crimine corpus,

40

Testis, Diva, veni, et facili me absolve carina.»

Tum secura capit funem; fremitusque leonum

Audiri visus subito, et graviora per auras

Nulla pulsa manu sonuerunt tympana Divæ.

Fertur prona ratis (ventos inpellere credas),

45

Contraque adversas ducentem prævenit undas.

Extemplo major cunctis spes pectora mulcet,

Finem armis tandem, finemque venire periclis.

Ipse alacer Sicula discedens Scipio terra

Abscondit late propulsis puppibus æquor,

50

Cui numen pelagi placaverat hostia taurus,

Jactaque cæruleis innabant fluctibus exta.

Tunc a sede Deum purumque per æthera lapsæ

Armigeræ Jovis ante oculos cœpere volucres

Æquoreas monstrare vias, ac ducere classem.

55

Augurium clangor lætum dabat: inde, secuti

Tantum progressos liquida sub nube volatus,

Quantum non frustra speculantum lumina servant,

Litora Agenoreæ tenuerunt perfida terræ.

Nec segnis, tanta in semet veniente procella,

60

Africa terribilem magno sub nomine molem

Regis opes contra et Massyla paraverat arma:

Spesque Syphax Libycis una, et Laurentibus unus

Terror erat: campos pariter vallesque refusas

Litoraque inplerat, nullo decorare tapete

65

Cornipedem Nomas adsuetus, densæque per auras

Condebant jaculis stridentibus æthera nubes.

Inmemor is dextræque datæ junctique per aras

Fœderis, et mensas testes, atque hospita jura,

Fasque, fidemque simul, pravo mutatus amore,

70

Ruperat, atque toros regni mercede pararat.

Virgo erat eximia specie claroque parente,

Hasdrubalis proles: thalamis quam cepit ut altis,

Ceu face subcensus prima tædaque jugali,

Vertit opes gener ad Pœnos, Latiæque soluto

75

Fœdere amicitiæ, dotalia transtulit arma.

Sed non Ausonio curarum extrema Syphacem

Ductori monuisse fuit, missique minantur,

Stet regno, reputet Superos, pacta hospita servet:

Longe conjugia, ac longe Tyrios Hymenæos

80

Inter Dardanias acies fore; sanguine quippe,

Si renuat, blando nimium facilique marito

Statura obsequia et thalami flagrantis amores.

Sic Latius permixta minis, at cassa movebat

Ductor; nam surdas conjux obstruxerat aures.

85

Ergo, asper monitis frustra nitentibus, enses

Advocat, et, castas polluti fœderis aras

Testatus, varia Martem movet inpiger arte.

Castra, levi calamo cannaque intecta palustri,

Qualia Maurus amat dispersa mapalia pastor,

90

Adgreditur, furtum armorum tutantibus umbris,

Ac tacita spargit celata incendia nocte.

Inde, ubi conlecti rapidam diffundere pestem

Cœperunt ignes, et se per pinguia magno

Pabula ferre sono, clare exspatiantur in auras,

95

Et frenos volucri propellunt lumine flammæ.

It totis inimica lues cum turbine castris,

Atque alimenta vorat strepitu Vulcanus anhelo

Arida, et ex omni manant incendia tecto.

Sentitur plerisque prius, quam cernitur, ignis

100

Excitis somno, multorumque ora vocantum

Auxilium invadunt flammæ: fluit undique victor

Mulciber; et rapidis amplexibus arma virosque

Conripit: exundat pestis, semiustaque castra

Ardenti volitant per nubila summa favilla.

105

Ipsius ingenti regis tentoria saltu

Lugubre increpitans late circumvolat ardor;

Hausissetque virum, trepidus ni clade satelles

E somno ac stratis rapuisset multa precantem.

Verum, ubi mox juncto sociarant aggere vires

110

Massylus Tyriusque duces, adcitaque regno

Lenierat pubes infaustæ vulnera noctis,

Ira, pudorque dabant, et conjux, tertius ignis,

Inmanes animos; adflataque barbarus ora

Castrorum flammis, et se velamine nullo

115

Vix inter trepidas ereptum ex hoste catervas

Frendebat minitans: sed enim non luce Syphacem,

Nec claro potuisse die, nec sole tuente,

A quoquam vinci: jactarat talia vecors;

Sed jam claudebat flatus, nec plura sinebat

120

Atropos; et tumidæ properantur stamina linguæ.

Namque, ubi prosiluit castris, ceu turbidus amnis,

Qui, silvas ac saxa trahens, per devia præceps

Volvitur, et ripas spumanti gurgite laxat,

Ante omnes prævectus equo, trahit agmina voce.

125

Contra nava manus Rutuli, celsusque ruebat

Viso rege procul raptis exercitus armis.

Ac sibi quisque, «Videsne, videsne, ut in agmine primo

Massylus volitet, deposcens prælia, rector?

Fac nostrum hoc, mea dextra, decus: violavit et aras

130

Cælicolum, et casti ductoris fœdera rupit.

Sit satis hunc castris semel effugisse crematis.»

Sic secum taciti, et certatim spicula fundunt.

Prima in cornipedis sedit spirantibus ignem

Naribus hasta volans, erexitque ore cruento

135

Quadrupedem, elatis pulsantem calcibus auras.

Corruit asper equus, confixaque cuspide membra

Huc illuc jactans, rectorem prodidit hosti.

Invadunt, vanumque fugæ, atque adtollere fessos

Adnitentem artus, revocato a vulnere telo,

140

Conripiunt: tum vincla viro manicæque (pudendum)

Addita, et, exemplum non unquam fidere lætis,

Sceptriferas arta palmas vinxere catena.

Ducitur ex alto dejectus clumine regni,

Qui modo sub pedibus terras, et sceptra, patensque

145

Litora ad Oceani sub nutu viderat æquor.

Prostratis opibus regni Phœnissa metuntur

Agmina, et invisus Marti, notusque fugarum

Vertit terga citus damnatis Hasdrubal ausis.

Stabat Carthago, truncatis undique membris

150

Uni nixa viro, tantoque fragore ruentem

Hannibal absenti retinebat nomine molem.

Id reliquum fessos opis auxiliique ciere

Rerum extrema jubent: huc confugere paventes,

Postquam se Superum desertos numine cernunt.

155

Nec mora: propulsa sulcant vada salsa carina,

Qui revocent, patriæque ferant mandata monentis,

Ne lentus nullas videat Carthaginis arces.

Quarta Aurora ratem Dauni devexerat oras,

Et fera ductoris turbabant somnia mentem.

160

Namque gravis curis carpit dum nocte quietem,

Cernere Flaminium, Gracchumque, et cernere Paulum

Visus erat simul adversos mucronibus in se

Destrictis ruere, atque Itala depellere terra:

Omnisque a Cannis, Trasymenique omnis ab undis

165

In pontum inpellens umbrarum exercitus ibat.

Ipse, fugam capiens, notas evadere ad Alpes

Quærebat, terræque ulnis amplexus utrisque

Hærebat Latiæ; donec vis sæva profundo

Truderet, et rapidis daret absportare procellis.

170

His ægrum visis adeunt, mandata ferentes,

Legati, patriæque extrema pericula pandunt:

Massyla ut ruerint arma, ut cervice catenas

Regnator tulerit Libyæ, letoque negato,

Servetur nova pompa Jovi: Carthago laboret

175

Ut trepidi Hasdrubalis, qui rerum agitarit habenas,

Non una concussa fuga: se, triste profatu,

Vidisse, arderent quum bina in nocte silenti

Castra, et luceret sceleratis Africa flammis.

Prærapidum juvenem minitari, Bruttia servet

180

Litora dum Pœnus, detracturum ignibus atris,

In quam se referat, patriam, suaque incluta facta.

Hæc postquam dicta, et casus patuere metusque,

Effundunt lacrimas, dextramque ut numen adorant.

Audivit torvo obtutu defixus, et ægra

185

Expendit tacite cura secum ipse volutans,

An tanti Carthago foret: sic deinde profatur:

«O dirum exitium mortalibus! o nihil unquam

Crescere, nec magnas patiens exsurgere laudes,

Invidia! eversam jam pridem exscindere Romam,

190

Atque æquasse solo potui, traducere captam

Servitum gentem, Latioque inponere leges.

Dum sumtus, dumque arma duci, fessosque secundis

Submisso tirone negant recreare maniplos,

Dumque etiam Cerere et victu fraudasse cohortes

195

Hannoni placet, induitur tota Africa flammis:

Pulsat Agenoreas Rhœteia lancea portas.

Nunc patriæ decus, et patriæ nunc Hannibal unus

Subsidium; nunc in nostra spes ultima dextra.

Vertentur signa, ut Patres statuere; simulque

200

Et patriæ muros, et te servabimus, Hannon.»

Hæc ubi detonuit, celsas e litore puppes

Propellit, multumque gemens movet æquore classem.

Non terga est ausus cedentum invadere quisquam,

Non revocare virum: cuncti præstare videntur,

205

Quod sponte abscedat, Superi, tandemque resolvat

Ausoniam: ventos optant; et litora ab hoste

Nuda videre sat est: ceu flamina comprimit Auster

Quum fera, et abscedens reddit mare, navita parco

Interea voto non auras poscit amicas,

210

Contentus caruisse Noto, pacemque quietam

Pro facili cursu reputat salis. Omnis in altum

Sidonius visus converterat undique miles;

Ductor defixos Itala tellure tenebat

Intentus vultus, manantesque ora rigabant

215

Per tacitum lacrimæ, et suspiria crebra ciebat.

Haud secus ac patriam pulsus dulcesque penates

Linqueret, et tristes exsul traheretur in oras.

Ut vero adfusis puppes procedere ventis,

Et sensim cœpere procul subsidere montes,

220

Nullaque jam Hesperia, et nusquam jam Daunia tellus;

Hæc secum infrendens: «Mentisne ego compos, et hoc nunc

Indignus reditu, qui memet finibus unquam

Amorim Ausoniæ? flagrasset subdita tædis

Carthago, et potius cecidisset nomen Elissæ.

225

Quid tunc? sat compos, qui non ardentia tela

A Cannis in templa tuli Tarpeia, Jovemque

Detraxi solio? sparsissem incendia montes

Per septem bello vacuos, gentique superbæ

Iliacum exitium et proavorum fata dedissem.

230

Cur porro hæc angant? nunc, nunc invadere ferro

Quis prohibet, rursumque ad mœnia tendere gressus?

Ibo; et, castrorum relegens monimenta meorum,

Qua via nota mihi est, remeabo Anienis ad undas.

Flectite in Italiam proras, avertite classem.

235

Faxo, ut vallata revocetur Scipio Roma.»

Talibus ardentem furiis Neptunus ut alto

Prospexit, vertique rates ad litora vidit,

Quassans cæruleum genitor caput æquora fundo

Eruit, et tumidum movet ultra litora pontum.

240

Extemplo ventos, imbresque, et rupe procellas

Concitat Æolias, ac nubibus æthera condit.

Tum, penitus telo molitus regna tridenti

Intima, ab occasu Tethyn inpellit et ortu,

Ac totum Oceani turbat caput. Æquora surgunt

245

Spumea, et inlisu scopulus tremit omnis aquarum.

Primus, se adtollens Nasamonum sedibus, Auster

Nudavit Syrtim conrepta nubilus unda.

Insequitur sublime ferens nigrantibus alis

Abruptum Boreas ponti latus: intonat acer

250

Discordi flatu, et partem rapit æquoris, Eurus.

Hinc rupti reboare poli, atque hinc crebra micare

Fulmina, et in classem ruere inplacabile cælum.

Consensere ignes, nimbique, et fluctus, et ira

Ventorum, noctemque freto inposuere tenebræ.

255

Ecce, intorta Noto, veniensque a rupe procella

Antennæ inmugit, stridorque inmite rudentum

Sibilat, ac similem monti, nigrante profundo,

Ductoris frangit super ora trementia fluctum.

Exclamat, volvens oculos cæloque fretoque:

260

«Felix, o frater, Divisque æquate cadendo,

Hasdrubal! egregium fortis cui dextera in armis

Pugnanti peperit letum, et cui fata dedere,

Ausoniam extremo tellurem adprendere morsu.

At mihi Cannarum campis, ubi Paulus, ubi illæ

265

Egregiæ obcubuere animæ, dimittere vitam

Non licitum: vel, quum ferrem in Capitolia flammas,

Tarpeio Jovis ad manes descendere telo.»

Talia dum mæret, diversis flatibus acta

In geminum ruit unda latus, puppimque sub atris

270

Æquoris aggeribus tenuit, ceu turbine mersam.

Mox, nigris altæ pulsa exundantis arenæ

Vorticibus, ratis æthereas remeavit ad auras,

Et fluctus supra, vento librante, pependit.

At geminas Notus in scopulos atque horrida saxa

275

Dura sorte rapit (miserandum et triste!) biremes.

Increpuere ictu proræ; tum murice acuto

Dissiliens sonuit, rupta compage, carina.

Hic varia ante oculos facies: natat æquore toto

Arma inter, galeasque virum, cristasque rubentes,

280

Florentis Capuæ gaza, et seposta triumpho

Laurens præda ducis, tripodes, mensæque Deorum,

Cultaque nequidquam miseris simulacra Latinis.

Quum Venus, emoti facie conterrita ponti,

Talibus adloquitur regem maris: «Hoc satis iræ

285

Interea, genitor: satis ad majora minarum.

Cetera parce, precor, pelago: ne tollat acerba

Hoc Carthago decus, nullo superabile bello

Progenuisse caput, nostrosque in funera Pœni

Æneadas undis totoque eguisse profundo.»

290

Sic Venus: et tumidi considunt gurgite fluctus;

Obviaque adversis propellunt agmina castris.

Dux vetus armorum, scitusque adcendere corda

Laudibus, ignifero mentes furiabat in iram

Hortatu, decorisque urebat pectora flammis.

295

«Tu mihi Flaminii portas rorantia cæsi

Ora ducis: nosco dextram: tu primus in ictus

Ingentis Pauli ruis, ac defigis in ossa

Mucronem; tibi pugnacis gestantur opima

Marcelli: Gracchusque cadens tibi proluit ensem.

300

Ecce manus, quæ te pulsantem, belliger Appi,

Mœnia sublimis Capuæ de culmine muri

Excelso fusa moribundum propulit hasta.

Ecce aliud fulmen dextræ, quo nobile nomen

Fulvius excepit non unum pectore vulnus.

305

Huc prima te siste acie, cui consul in armis

Crispinus cecidit: me tu comitare per hostes,

Qui nobis (memini) ad Cannas lætissimus iræ

Servili fers ora ducis subfixa veruto.

«Cerno flagrantes oculos; vultumque timendum

310

Non ipso minus ense tuum, fortissime Pœnum

O juvenis: qualem vidi, quum flumine sævo

Insignis Trebiæ complexum ingentibus ulnis

Mersisti fundo luctantem vana tribunum.

At tu, qui gelidas Ticini primus ad undas

315

Scipiadæ patris tinxisti sanguine ferrum,

Incepta exsequere, et nati mihi redde cruorem.

Horrescamne ipsos, veniant ad prælia, Divos,

Quum stetis turmæ, vidi certantia cælo

Quas juga calcantes summas volitare per Alpes?

320

Quum videam, quorum ferro manibusque capaces

Arsere Argyripæ campi, num segnior ibis

Nunc mihi, qui primus torques in mœnia telum

Dardana, nec nostræ facilis concedere laudi?

«Te vero, te, te exstimulem; qui fulmina contra,

325

Et nimbos, tonitrusque, ac summi numinis iras

Quum starem, perferre ferox hæc vana jubebas

Nubila, et ante ducem Capitolia celsa petebas?

Quid vos, quîs claro deletum est Marte Saguntum,

Exhorter, quos nobilitant primordia belli?

330

Ut meque et vobis dignum, defendite, quæso,

Præteritas dextræ laudes. Divum ipse favore,

Vincendoque senex patriam post trina labantem

Lustra, et non visos tam longa ætate penates,

Ac natum, et fidæ jam pridem conjungis ora,

335

Confisus vobis, repeto: non altera restat

Jam Libye; nec Dardaniis pugna altera restat.

Certatus nobis hodie dominum adcipit orbis.»

Hannibal hæc: sed non patiens remorantia verba

Ausonius miles, quoties dux cœperat ora

340

Solvere ad adfatus, signum pugnamque petebant.

Hæc procul aeria speculantem nube sororem

Ut vidit Divum genitor, mœstosque sub acri

Obtutu vultus, sic ore effutus amico est:

«Qui te mentis edunt morsus, da noscere, conjux:

345

Num Pœni casus ducis, et Carthaginis angit

Cura tuæ? sed enim reputa tecum ipsa furores

Sidonios: gentem contra et fatalia regna

Teucrorum quis erit, quæso, germana, rebelli

Fractis fœderibus populo modus? Ipsa malorum

350

Non plus Carthago tulit, exhausitque laboris,

Quam pro Cadmea tu exercita gente tulisti.

Turbasti maria ac terras, juvenemque ferocem

Inmisti Latio; tremuerunt mœnia Romæ,

Perque bis octonos primus fuit Hannibal annos

355

Humani generis: tempus componere gentem.

Ad finem ventum; et claudenda est janua belli.»

Tum supplex Juno: «Neque ego, mutare laborans,

Quîs est fixa dies, pendenti nube resedi:

Nec revocare acies, bellumve extendere quæro:

360

Quæ donare potes, quoniam mihi gratia languet,

Et cecidit jam primus amor, nil fila sororum

Adversus posco: vertat terga Hannibal hosti,

Ut placet, et cineres Trojæ Carthagine regnent.

Illud te gemini per mutua pignora amoris

365

Et soror et conjux oro, tranare pericla

Magnanimum patiare ducem, vitamque remittas,

Neve sinas captum Ausonias perferre catenas.

Stent etiam contusa malis mea mœnia, fracto

Nomine Sidonio, et nostro serventur honori.»

370

Sic Juno, et contra breviter sic Jupiter orsus:

«Do spatium muris, ut vis, Carthaginis altæ.

Stent lacrimis precibusque tuis; sed percipe, conjux,

Quatenus indulsisse vacet: non longa supersunt

Fata urbi, venietque pari sub nomine ductor,

375

Qui nunc servatas evertat funditus arces.

Æthereas quoque, uti poscis, trahat Hannibal auras,

Ereptus pugnæ: miscere hic sidera ponto,

Et terras inplere volet redeuntibus armis.

Novi feta viri bello præcordia; sed lex

380

Muneris hæc esto nostri: Saturnia regna

Ne posthac videat, repetat neve amplius unquam

Ausoniam; nunc instanti raptum avehe leto;

Ne, si miscebit latis fera prælia campis,

Romulei nequeas juvenis subducere dextræ.»

385

Dum statuit fata omnipotens urbique ducique,

Invadunt acies pugnam, et clamore lacessunt

Sidera: non alio graviores tempore vidit

Aut populos tellus, aut, qui patria arma moverent,

Majores certare duces; discriminis alta

390

In medio merces, quidquid tegit undique cælum.

Ibat Agenoreus præfulgens ductor in ostro,

Excelsumque caput penna nutante levabat

Crista rubens, sævus magno de nomine terror

Præcedit, Latioque micat bene cognitus ensis.

395

At contra ardenti radiabat Scipio cocco,

Terribilem ostentans clipeum, quo patris et una

Cælarat patrui spirantes prælia dira

Effigies: flammam ingentem frons alta vomebat.

Sub tanta cunctis vi telorumque virorumque,

400

In ducibus stabat spes et victoria solis.

Quin etiam, favor ut subigit plerosque metusve,

Scipio si Libycis esset generatus in oris,

Sceptra ad Agenoreos credunt ventura nepotes.

Hannibal Ausonia genitus si sede fuisset,

405

Haud dubitant terras Itala in ditione futuras.

Contremuere auræ, rapido vibrantibus hastis

Turbine, et horrificam traxere per æthera nubem.

Inde ensis, propiorque acies, et comminus ora

Admota, ac dira flagrantia lumina flamma.

410

Sternitur in medium contemtrix turba pericli,

Quæ primis se præcipitem tulit obvia telis,

Gentilemque bibit tellus invisa cruorem.

Fervidus ingenii Masinissa, et fervidus ævi,

In primas Macetum turmas inmania membra

415

Infert, et jaculo circumvolat alite campum.

Cærulus haud aliter, quum dimicat, incola Thules

Agmina falcifero circumvenit arta covino.

Graia phalanx patrio densarat more catervas,

Intentisque adstat nulli penetrabilis hastis.

420

Inmemor has pacti post fœdus in arma Philippus

Miserat, et quassam refovebat Agenoris urbem.

Rarescit multo laxatus vulnere miles,

Atque aperit patulas prostrato corpore late

Inter tela vias; inrumpit mole ruinæ

425

Ausonius globus, et perjuria Graia resignat.

Archemorum Rullus, Teucrum Norbanus, et ambo

Mantua labenti genitrix dimiserat ævo.

Obtruncat Samium bellacis dextra Caleni.

At Clytium Selius, Pellæum et vana tumentem

430

Ad nomen patriæ Clytium; sed gloria Pellæ

Haud valuit misero defendere Daunia tela.

Sævior his Latios vastabat Bruttia signa

Lælius increpitans: «Adeone Œnotria tellus

Detestanda fuit, quam per maria aspera, perque

435

Insanos Tyrio fugeretis remige fluctus?

Sed fugisse satis fuerit. Latione cruore

Insuper externas petitis perfundere terras?»

Hæc dicens Silarum, meditantem in prælia, telo

Prævenit: hasta volans imo sub gutture sedit,

440

Et vitæ vocisque vias simul incita clausit.

Virgilio Caudinus, acerbo Sarris Amano

Sternitur: adcendunt iras vultusque virorum,

Armorumque habitus noti, et vox consona linguæ.

Quos ubi nudantes conspexit Hamilcare cretus

445

Terga fuga, «state, ac nostram ne prodite gentem,»

Vociferans subit, et convertit prælia dextra.

Qualis in æstiferis Garamantum feta veneno

Adtollit campis ferventi pastus arena

Colla Parætonius serpens, lateque per auras

450

Undantem torquet perfundens nubila tabem.

Continuo infesta portantem cuspide vulnus

Inpedit antevolans Herium; cui nobile nomen

Marrucina domus, clarumque Teate ferebat.

Atque illi magnum nitenti, et laudibus hostis

455

Adrecto, capuli ad finem manus ilia fodit,

Quærebatque miser morienti lumine fratrem,

Quum juvenis subit, et, leto stimulatus acerbo,

Pleminius sævum mucronem ante ora coruscat,

Ac fratrem magno minitans clamore reposcit.

460

Huic proles Barcæ: «Germanum reddere vero

Si placet, haud renuo: maneant modo fœdera nostra,

Hasdrubalem revocare umbris: egone aspera ponam

Unquam in Romanos odia? aut mansuescere corda

Nostra sinam? parcamque viro, quem terra crearit

465

Itala? tum manes inimicos æde repellat

Æterna, socioque abigat me frater Averno.»

Sic ait, et clipei propulsum pondere toto,

Lubrica qua tellus lapsantis sanguine fratris

Fallebat nisus, prosternit, et occupat ense.

470

Extendit labens palmas, Heriumque jacentem

Amplexus, juncta lenivit morte dolorem.

Tum Libys invadit mixtæ certamina turbæ,

Convertitque ruens per longum hostilia terga:

Ut quum fulminibus permixta tonitrua mundum

475

Terrificant, summique labat domus alta parentis,

Omne hominum in terris trepidat genus; ipsaque ob ora

Lux atrox micat, et præsens adstare viritim

Creditur intento perculsis Jupiter igne.

Parte alia, ceu sola forent discrimina campo,

480

Qua miscebat agens truculentus Scipio Martem,

Aspera pugna novas varia sub imagine leti

Dat formas. Hic ense jacet prostratus adacto;

Hic saxo perfracta gemit lacrimabilis ossa;

Ast hos (turpe) pavor fusos projecit in ora;

485

Horum adversa dedit Gradivo pectora virtus.

Ipse super strages ductor Rhœteius instat;

Qualis apud gelidum currus quatit altior Hebrum,

Et Geticas solvit ferventi sanguine Mavors

Lætus cæde nives, glaciemque Aquilonibus actam

490

Perrumpit stridens sub pondere belliger axis.

Jamque ardore truci lustrans fortissima quæque

Nomina obit ferro: claris spectata per orbem

Stragibus obcumbit late inter tela juventus.

Qui muros rapuere tuos, miserasque nefandi

495

Principium belli fecere, Sagunte, ruinas;

Qui sacros, Trasymene, lacus, Phaethontia quique

Polluerant tabo stagna; ac fiducia tanta

Quos tulit, ut Superum regi soliumque domosque

Irent direptum, mactantur comminus uno

500

Exitio; redduntque animas, temerata ferebant

Qui secreta Deum, et primo reserasse negatas

Gressibus humanis Alpes: formidinis hujus

Plena acies propere retro exanimata ruebat.

Haud secus, ac tectis urbis Vulcania pestis

505

Quum sese infundit, rapidusque incendia flatus

Ventilat, et volucres spargit per culmina flammas:

Adtonitum erumpit subita formidine vulgus,

Lateque ut capta passim trepidatur in urbe.

Verum ubi cunctari tædet dispersa virorum

510

Prælia sectantem, et leviori Marte teneri,

Omnes in caussam belli auctoremque malorum

Vertere jam vires tandem placet. Hannibal unus

Dum restet, non, si muris Carthaginis ignis

Subdatur, cæsique cadant exercitus omnis,

515

Profectum Latio: contra, si concidat unus,

Nequidquam fore Agenoreis cuncta arma virosque.

Illum igitur lustrans circumfert lumina campo,

Rimaturque ducem: juvat in certamina summa

Ferre gradum, cuperetque viro concurrere, tota

520

Spectante Ausonia; celsus clamore feroci

Provocat increpitans hostem, et nova prælia poscit.

Quas postquam audivit voces conterrita Juno,

Ne Libyci ducis inpavidas ferrentur ad aures,

Effigiem informat Latiam, propereque coruscis

525

Adtollit cristis: addit clipeumque jubasque

Romulei ducis, atque humeris inponit honorem

Fulgentis saguli: dat gressum habitusque cientis

Prælia, et audaces adicit sine corpore motus.

Tum par effigies fallacis imagine vana

530

Cornipedis moderanda cito per devia passu

Belligeræ datur ad speciem certaminis umbræ.

Sic Pœni ducis ante oculos exsultat, et ultro

Scipio Junoni similatus tela coruscat.

At, viso lætus rectore ante ora Latino,

535

Et tandem propius sperans ingentia, Pœnus

Quadrupedi citus inponit velocia membra,

Et jacit adversam properati turbinis hastam.

Dat terga, et, campo fugiens, volat ales imago,

Tramittitque acies: tum vero, ut victor, et alti

540

Jam compos voti, ferrata calce cruentat

Cornipedem, et largas Pœnus quatit asper habenas.

«Quo fugis, oblitus nostris te cedere regnis?

Nulla tibi Libyca latebra est, o Scipio, terra.»

Hæc ait, et stricto sequitur mucrone volantem,

545

Donec longinquo frustratum duxit in arva

Diversa spatio procul a certamine pugnæ.

Tum fallax subito simulacrum in nubila cessit.

Fulmineus ductor, «Quisnam se lumine cæco

Composuit nobis, inquit, Deus? aut latet idem

550

Cur monstro? tantumne obstat mea gloria Divis?

Sed non avelles unquam, quicumque secundus

Cælicolum stas Ausoniæ, non artibus hostem

Eripies verum nobis.» Frena inde citati

Convertit furibundus equi, campumque petebat,

555

Quum subitæ occulto pestis conlapsa tremore

Cornipedis moles ruit, atque efflavit anhelo

Pectore, Junonis curis, in nubila vitam.

Tum vero inpatiens, «Vestra est hæc altera, vestra

Fraus, inquit, Superi: non fallitis: æquore mersum

560

Texissent scopuli, pelagusque hausisset et undæ.

Anne huic servabar leto? Mea signa secuti,

Quîs pugnæ auspicium dedimus, cæduntur; et absens

Adcipio gemitus vocesque et verba vocantum

Hannibalem; quis nostra satis delicta piabit

565

Tartareus torrens?» Simul hæc fundebat, et una

Spectabat dextram, ac leti fervebat amore.

Tum Juno, miserata virum, pastoris in ora

Vertitur, ac silvis subito procedit opacis,

Atque his adloquitur versantem ingloria fata:

570

«Quænam te silvis adcedere caussa subegit

Armatum nostris? num dura ad prælia tendis,

Magnus ubi Ausoniæ reliquos domat Hannibal armis?

Si velox gaudes ire, et compendia grata

Sunt tibi, vicino in medios te tramite ducam.»

575

Adnuit, atque onerat promissis pectora largis

Pastoris, Patresque docet Carthaginis altæ

Magna repensuros, nec se leviora daturum.

Præcipitem et vasto superantem proxima saltu

Circumagit Juno, et, fallens regione viarum,

580

Non gratam invito servat celata salutem.

Interea Cadmea manus, deserta pavensque,

Non ullum Hannibalem, nusquam certamina cernit

Sævi nota ducis: pars ferro obcumbere credunt,

Pars damnasse aciem, et Superis cessisse sinistris.

585

Ingruit Ausonius, versosque agit æquore toto

Rector, jamque ipsæ trepidant Carthaginis arces.

Inpletur terrore vago cuncta Africa pulsis

Agminibus, volucrique fuga sine more ruentes

Tendunt adtonitos extrema ad litora cursus,

590

Ac Tartessiacas profugi sparguntur in oras:

Pars Batti petiere domos, pars flumina Lagi.

Sic ubi, vi cæca tandem devictus, ad astra

Evomuit pastos per secula Vesbius ignes,

Et pelago et terris fusa est Vulcania pestis,

595

Videre Eoi (monstrum admirabile!) Seres

Lanigeros cinere Ausonio canescere lucos.

At fessum tumuto tandem regina propinquo

Sistit Juno ducem, facies unde omnis, et atræ

Adparent admota oculis vestigia pugnæ.

600

Qualem Gargani campum, Trebiæque paludem,

Et Tyrrhena vada, et Phaethontis viderat amnem

Strage virum undantem; talis (miserabile visu!)

Prostratis facies aperitur dira maniplis.

Tum superas Juno sedes turbata revisit.

605

Jamque propinquabant hostes, tumuloque subibant,

Quum secum Pœnus: «Cælum licet omne soluta

In caput hoc compage ruat, terræque dehiscant,

Non ullo Cannas abolebis, Jupiter, ævo;

Decedesque prius regnis, quam nomina gentes

610

Aut facta Hannibalis sileant: nec deinde relinquo

Securam te, Roma, mei; patriæque superstes

Ad spes armorum vivam tibi; nam modo pugna

Præcellis, resident hostes: mihi satque superque,

Ut me Dardaniæ matres atque Itala tellus,

615

Dum vivam, exspectent, nec pacem pectore norint.»

Sic rapitur, paucis fugientum mixtus, et altos

Inde petit retro montes tutasque latebras.

Hic finis bello: reserantur protinus arces

Ausonio jam sponte duci. Jura inproba ademta,

620

Armaque, et incisæ leges, opibusque superbis

Vis fracta, et posuit gestatas bellua turres.

Excelsæ tum sæva rates spectacula Pœnis

Flammiferam adcepere facem, subitaque procella

Arserunt maria, atque expavit lumina Nereus.

625

Mansuri compos decoris per secula rector,

Devictæ referens primus cognomina terræ,

Securus sceptri, repetit per cærula Romam,

Et patria invehitur sublimi tecta triumpho.

Ante Syphax, feretro residens, captiva premebat

630

Lumina, et auratæ servabant colla catenæ.

Hic Hannon, clarique genus Phœnissa juventa,

Et Macetum primi, atque incocti corpora Mauri,

Tum Nomades, notusque sacro, quum lustrat arenas,

Hammoni Garamas, et semper naufraga Syrtis.

635

Mox victas tendens Carthago ad sidera palmas

Ibat, et effigies oræ jam lenis Hiberæ,

Terrarum finis Gades, ac laudibus olim

Terminus Herculeis Calpe, Bætisque lavare

Solis equos dulci consuetus fluminis unda:

640

Frondosumque apicem subigens ad sidera mater

Bellorum fera Pyrene, nec mitis Hiberus,

Quum simul inlidit ponto, quos adtulit, amnes.

Sed non ulla magis mentesque oculosque tenebat,

Quam visa Hannibalis campis fugientis imago.

645

Ipse, adstans curru, atque auro decoratus et ostro,

Martia præbebat spectanda Quiritibus ora.

Qualis odoratis descendens Liber ab Indis

Egit pampineos frenata tigride currus.

Aut quum Phlegræis, confecta mole Gigantum,

650

Incessit campis tangens Tirynthius astra.

Salve, invicte parens, non concessure Quirino

Laudibus, ac meritis non concessure Camillo.

Nec vero, quum te memorat de stirpe Deorum,

Prolem Tarpeii mentitur Roma Tonantis.

FINIS.