LIBER DUODECIMUS.


ARGUMENTUM.

Mitescente jam hieme Hannibal a Capua movet, vicinisque oppidis trepidationem injicit, 1-14.

Sed luxus milites ita enervaverat, ut vix arma ferre possent; 15-26.

Cupidus maritimi oppidi potiundi, quo cursus navibus tutus ex Africa esset, primum Neapolim petit, quæ urbs Græca, doctorum virorum secessu illa ætate celebris et Parthenope olim a tumulo Sirenes adpellata, ab eo, famæ suæ timente, omnibus quidem viribus, at inrito conatu obpugnatur; 27-59.

Inde Cumas, aliam urbem maritimam, ducit, ubi templum Apollinis, a Dædalo in colle exstructum, contemplatur; sed copias, Campana luxuria marcentes, nequidquam acuit ad pristinam virtutem, et a Ti. Sempronio Graccho repellitur; 60-103.

Obsidione igitur Cumarum soluta, Puteolos repente movet castra, et, dum ea quoque urbs frustra operibus cingitur, ipse tractum perlustrat propinquum, Baias, Lucrinum Avernique lacum, Acherusiam paludem, vastas in litore speluncas, loca sulfure ac bitumine scatentia ignibusque subterraneis æstuantia, Prochyten, Inarimen, Vesuvium, Misenum promontorium, Baulos et æstum maris, quæ omnia ei a primoribus Capuæ monstrantur; 104-160.

A Puteolis Nolam agmen convertit, et scalas admovet muris: enim vero M. Claudius Marcellus, instructo ad portas sub adventum hostium exercitu, eruptionem facit, et, Pœnis fugatis, ducem eorum ad singulare certamen provocat; 161-198.

Quod non detrectare Hannibalem fama nominis sui suadet; sed Junonis admonitu ab eo avocatur, et acerba ignaviæ increpatione fœdam suorum fugam sistit; 199-211.

Restituta acie ac pugna, a Pediano, Patavino, qui non minus belli artibus atque virtute quam literarum studio excellebat, Cinyps, formosissimus Pœnorum galeaque Æmilii Pauli consulis, qui in prælio Cannensi occiderat, ornatus, telo transfigitur et spoliatur; 212-252.

Marcellus, laudata victoris virtute, in ipsum Hannibalem hastam conjicit, cujus tamen ictum excipit Gestar; 253-265.

Quo adtonitus periculo Pœnus ad castra trepide refugit, et vehementer in milites invehitur: Marcellus autem, qui primus Romanos docuerat, Hannibalem vinci posse, magna hostium edita strage prædaque ingenti facta, Nolam se recipit, et ad cælum tollitur laudibus; 266-294.

Primo tandem victoriæ nuntio recreatis Romæ civibus, non minore animo res domi, quam militiæ, geritur, et censores notant eos, qui post Cannensem pugnam Metello auctore consilium de relinquenda Italia inierant, quique, quum a Pœnis, ut de captivis redimendis agerent, frustra Romam missi essent, jurassentque se regressuros, extemplo in castra hostium redierant, ut hac fraude se exsolverent jurejurando; 295-305.

Simul omnia in bellum consilia convertuntur, et in summa pecuniæ inopia matronæ aurum ornamentaque sua in ærarium deferunt: quæ voluntaria conlatio et certamen adjuvandæ rei publicæ excitat ad æmulandum animos primum Patrum, dein equestris ordinis et reliquæ plebis; 306-319.

Spes quoque Romanorum confirmatur a legatis Delphos missis, qui responsum renuntiant, res eorum jam meliores facilioresque fore, eamque ob causam Diis, maxime vero Jovi, sacra esse facienda: quæ res divinæ subplicationesque confestim in Capitolio fiunt; 320-341.

Dum hæc Romæ atque in Italia geruntur, Hampsagoras ejusque filius Hostus in Sardinia (cujus insulæ situs, forma, nomina, origo, bona et indoles una cum coloniis, a Sardo, Trojanis seu Iliensibus, Iolao, duce Thespiadarum, et Aristæo illuc deductis describuntur) a T. Manlio Torquato prætore fugantur, et silvarum latebras quærunt; 342-375.

Punica deinde classe adpulsa Hasdrubali se jungunt, et cum Romanis decertant prælio, in quo Ennius centurio et poeta, Rudiis natus oriundusque a Messapo rege, ingentem Sardorum Pœnorumque cædem facit; 376-402.

In eum hastam conjicit Hostus; sed ictus ab Apolline avertitur, et Hostus in acie cadit: qua filii nece audita Hampsagoras mortem sibi consciscit; 403-419. Per idem fere tempus Hannibal Acerris Nuceriaque direptis atque incensis, capit Casilinum, et Petiliam, alteram Saguntum, ad solum exurit; 420-433.

Inde Tarentum expugnat præter arcem, a Romanis occupatam, et naves Tarentinorum, sinu exiguo intus inclusas, quum claustra portus hostis haberet, plaustris machinisque admotis per mediam urbem ad mare transvehit; 434-448.

Certior tamen factus per nuntios de obpugnatione Capuæ, obsidione arcis Tarentinæ absistit, raptimque contendit in Campaniam; 449-462.

Obviam ei veniunt duo Romanorum exercitus, quibus duces stultitia et temeritate pares, M. Centenius Penula et Cn. Fulvius prætor, præsunt, quique ad internecionem cæduntur; nec quidquam iter victoris moratur nisi Ti. Sempronii Gracchi proconsulis, ab hospite suo Lucano in insidias præcipitati, exsequiæ, quas ipse celebrat, ut famam conligat humanitatis; 463-478.

Interea Romanorum duces omnem belli vim in Capuam vertunt, nuntio adcepto de Hannibalis adventu, qui in valle occulta post Tifata montem huic urbi inminentem considet; 479-488. Is vero ubi videt per castra hostium non perrumpi ad Capuam posse, multa secum consilia volventi subit animum impetus, caput ipsum belli Romam petendi; 489-506.

Itaque deductas nocte ad Vulturnum flumen copias trajicit ante lucem, et spe Romæ potiundæ ad maturandum iter incendit; 507-523.

Tum præter Cales in Sidicinum, mox in Allifanum et Casinatem, deinde præter Aquinum in Fregellanum, et per Frusinatem Anagninumque in Labicanum venit agrum: inde, Algido, Tusculo Gabiisque relictis, ad Anienem fluvium castra admovet, et Iliæ Nymphisque adventu suo terrorem incutit; 524-544.

Nec minor trepidatio est Romæ, ubi matronæ, in publicum effusæ, passim discurrunt, Patres vero ingentem metum torvo vultu dissimulant, et præsidia passim in collibus murisque disponuntur; 545-557.

Inter hæc Hannibal, qui, continuo itinere confecto, ne nocturnum quidem tempus ad quietem sibi reservaverat, cum Numidis mœnia situmque urbis obequitans contemplatur, donec ab equitibus inmissis a Fulvio Flacco, qui cum exercitu a Capua profectus Romam venerat, submovetur, atque in castra redigitur; 558-573.

Postero die sub lucem omnes copias in aciem educit, et ad pristinam virtutem tuendam excitat, docens Roma capta bellum esse confectum; 574-586.

Neque detrectant certamen Romani, infantium vagitu, gemitu ac precibus parentum, et Fulvii adhortatione exstimulati; 587-602.

At instructis utrimque exercitibus Jupiter crassas repente cælo obducit tenebras, et a monte Capitolino fulmina in Hannibalem jaculatur; 602-626. Is liquefactis armis in castra iratus se recipit; quo facto mira serenitas cum tranquillitate oritur, et subplicatio Jovi habetur in Capitolio; 627-645.

Postridie prima luce acies instructas eadem tempestas dirimit, quam eadem excipit serenitas; 646-667.

Pœnus inanem fulminis vim ridet, vanumque militum timorem increpat; 668-685.

Ut vero Romam adeo securam metuque vacuam esse comperit, ut milites sub vexillis in subplementum Hispaniæ profecti sint, ira incensus urbem obpugnare statuit; 686-690.

Quam ob causam Jupiter agit cum Junone, ut non amplius alat ferociam ejus, sed potius coerceat; 691-700.

Dea Hannibali in conspectum venit manifesta, ejusque visum acuit, ut Deos cernere possit, qui colles Romæ campumque Martium tueantur; 701-725.

Quo adspectu perculsus Pœnus castra ab urbe refert, minitans se mox rediturum esse; 726-730.

Eum ut abeuntem vident Romani, primum fraudem subesse rati non omnem deponunt timorem: mox hoste ex oculis sublato, læti sacra Diis faciunt, et certatim portis ruunt ad visenda loca, ubi castra posuerant Pœni; 731-752.


Jam terra glaciale caput, fecundaque nimbis

Tempora, et austrifero nebulosam vertice frontem

Inmitis condebat hiems, blandisque salubre

Ver Zephyris tepido mulcebat rura sereno.

5

Prorumpit Capua Pœnus, vicinaque late

Præmisso terrore quatit: ceu condita bruma,

Dum Rhipæa rigent Aquilonis flamina, tandem

Evolvit serpens arcano membra cubili,

Et splendente die novus emicat, atque coruscum

10

Fert caput, et saniem sublatis faucibus efflat.

At Libyci ducis ut fulserunt signa per agros,

Desolata metu cuncta, et, suadente pavore,

Vallo se clausere simul, trepidique salutis

Exspectant ipsis metuentes mœnibus hostem.

15

Sed non ille vigor, qui ruptis Alpibus arma

Intulerat, dederatque vias, Trebiaque potitus

Mæonios Italo sceleravit sanguine fluctus,

Tunc inerat: molli luxu madefacta meroque,

Inlecebris somni torpentia membra fluebant,

20

Quîs gelidas suetum noctes thorace gravatis

Sub Jove non æquo trahere, et tentoria sæpe

Spernere, ubi hiberna ruerent cum grandine nimbi,

Ac ne nocte quidem clipeive ensesve reposti,

Non pharetræ aut jacula, et pro membris arma fuere;

25

Tunc grave cassis onus, majoraque pondera visa

Parmarum, ac nullis fusæ stridoribus hastæ.

Prima instaurantem sensit certamina mitis

Parthenope, non dives opum, non spreta vigoris:

Sed portus traxere ducem secura volentem

30

Æquora, quæ peteret veniens Carthagine puppis.

Nunc molles urbi ritus, atque hospita Musis

Otia, et exemtum curis gravioribus ævum.

Sirenum dedit una suum memorabile nomen

Parthenope muris Acheloias; æquore cujus

35

Regnavere diu cantus, quum dulce per undas

Exitium miseris caneret non prospera nautis.

Hæc pone adgressus (nam frontem clauserat æquor)

Mœnia, non ullas valuit perfringere Pœnus

Tota mole vias, frustraque inglorius ausi

40

Pulsavit quatiens obstructas ariete portas.

Stabat Cannarum Graia ad munimina victor

Nequidquam, et cautæ mentis consulta probabat

Eventu, qui post Dauni stagnantia regna

Sanguine Tarpeias ire abstinuisset ad arces.

45

«En, qui nos segnes, et nescire addere cursum

Fatis jactastis, quod vobis scandere nuper

Non acie ex ipsa concessum mœnia Romæ;

Intrate, atque epulas promissas sede Tonantis

His, quæ Graia manus defendit, reddite tectis.»

50

Talia jactabat, famæque pudore futuræ,

Inritus incepta primus si absisteret urbe,

Audebat cuncta, atque acuebat fraudibus enses.

Sed subitæ muris flammæ, totoque fluebant

Aggeris anfractu tela inprovisa per auras.

55

Haud secus, occuluit saxi quos vertice fetus

Ales fulva Jovis, tacito si ad culmina nisu

Evasit serpens, terretque propinquus hiatu;

Illa, hostem rostro atque adsuetis fulmina ferre

Unguibus incessens, nidi circumvolat orbem.

60

Tandem ad vicinos Cumarum vertere portus

Defessos subiit, varioque lacessere motu

Fortunam, et famæ turbando obstare sinistræ.

Sed custos urbi Gracchus, tutela vel ipsis

Certior arcebat muris, iterumque sedere

65

Portis, atque aditus iterum sperare vetabat.

Lustrat inops animi, rimaturque omnia circum

Alite vectus equo, rursusque hortatibus infit

Laudum agitare suos: «Pro Dî, qui terminus, inquit,

Ante urbes standi Graias, oblite tuorum

70

Factorum miles? quis erit modus? Alpibus adstat

Nimirum major moles, et scandere cælum

Pulsantes jubeo scopulos: quamquam altera detur

Si similis tellus, aliæque repente sub astra

Exsurgant rupes, non ibis, et arduus arma

75

Me ducente feres? Tene, heu! Cumanus hiantem

Agger adhuc murusque tenet? Gracchumque, moveri

Non ausum portis, parvo in discrimine cerno?

An vobis gentes, quæcumque labore parastis,

Casu gesta putent? Per vos Tyrrhena faventum

80

Stagna Deum, per ego et Trebiam, cineresque Sagunti

Obtestor, dignos jam vosmet reddite vestra,

Quam trahitis, fama, et revocate in pectora Cannas.»

Sic ductor fessas luxu adtritasque secundis

Erigere, et verbis tentabat sistere mentes.

85

Atque hic perlustrans aditus, fulgentia cernit

Arcis templa jugo, quorum tum Virrius, altæ

Inmitis ductor Capuæ, primordia pandit.

«Non est hoc, inquit, nostri, quod suspicis, ævi:

Majores fecere manus. Quum bella timeret

90

Dictæi regis, sic fama est, linquere terras

Dædalus invenit, nec toto signa sequenti

Orbe dare, ætherias aliena tollere in auras

Ausus se penna, atque homini monstrare volatus.

Suspensum hic librans media inter nubila corpus

95

Enavit, Superosque novus conterruit ales.

Natum etiam docuit falsæ sub imagine plumæ

Adtentare vias volucrum; lapsumque solutis

Pennarum remis, et non felicibus alis

Turbida plaudentem vidit freta: dumque dolori

100

Indulget subito, motis ad pectora palmis,

Nescius heu! planctu duxit moderante volatus.

Hic pro nubivago gratus pia templa meatu

Instituit Phœbo, atque audaces exuit alas.»

Virrius hæc: sed enim ductor numerabat inertes

105

Atque actos sine Marte dies, ac stare pudebat.

Ingemit adversis, respectansque inrita tecta

Urbe Dicarchæa parat exsatiare dolorem.

Hic quoque nunc pelagus, nunc muri saxea moles

Obficit audenti, defensantumque labores.

110

Dumque tenet socios, dura atque obsepta viarum

Rumpere nitentes, lentus labor; ipse propinqua

Stagnorum terræque simul miracula lustrat.

Primores adsunt Capuæ: docet ille, tepentes

Unde ferant nomen Baiæ, comitemque dedisse

115

Dulichiæ puppis stagno sua nomina monstrat.

Ast hic Lucrino mansisse vocabula quondam

Cocyti memorat, medioque in gurgite ponti

Herculeum commendat iter, qua discidit æquor

Amphitryoniades, armenti victor Hiberi.

120

Ille, olim populis dictum Styga, nomine verso

Stagna inter celebrem nunc mitia monstrat Avernum;

Tum, tristi nemore atque umbris nigrantibus horrens,

Et formidatus volucri, letale vomebat

Subfuso virus cælo, Stygiaque per urbes

125

Relligione sacer sævum retinebat honorem.

Hinc vicina palus (fama est, Acherontis ad undas

Pandere iter) cæcas stagnante voragine fauces

Laxat, et horrendos aperit telluris hiatus,

Interdumque novo perturbat lumine manes.

130

At juxta caligantes, longumque per ævum

Infernis pressas nebulis, pallente sub umbra

Ciminerias jacuisse domos, noctemque profundam

Tartareæ narrant urbis: tum sulfure et igni

Semper anhelantes coctoque bitumine campos

135

Ostentant: tellus, atro exundante vapore

Suspirans, ustisque diu calefacta medullis,

Æstuat, et Stygios exhalat in aera flatus.

Parturit, et tremulis metuendum exsibilat antris:

Interdumque cavas luctatus rumpere sedes,

140

Aut exire fretis, sonitu lugubre minaci

Mulciber inmugit, lacerataque viscera terræ

Mandit, et exesos labefactat murmure montes.

Tradunt Herculea prostratos mole gigantas

Tellurem injectam quatere, et spiramine anhelo

145

Torreri late campos, quotiesque minantur

Rumpere compagem inpositam, expallescere cælum.

Adparet Prochyte sævum sortita Mimanta:

Adparet procul Inarime, quæ turbine nigro

Fumantem premit Iapetum, flammasque rebelli

150

Ore ejectantem, et, si quando evadere detur,

Bella Jovi rursus Superisque iterare volentem.

Monstrantur Vesvina juga, atque in vertice summo

Depasti flammis scopuli, stratusque ruina

Mons circum, atque Ætnæ fatis certantia saxa.

155

Nec non Misenum servantem Idæa sepulcro

Nomina, et Herculeos videt ipso in litore Baulos:

Miratur pelagique minas terræque labores.

Quæ postquam perspecta viro, regressus ad altos

Inde Pherecyadum muros, frondentia læto

160

Palmite devastat Nysæa cacumina Gauri:

Hinc ad Chalcidicam transfert citus agmina Nolam.

Campo Nola sedet, crebris circumdata in orbem

Turribus, et celso facilem tutatur adiri

Planitiem vallo: sed, qui non turribus arma

165

Defendenda daret, verum ultro mœnia dextra

Protegeret, Marcellus opem auxiliumque ferebat.

Isque ubi Agenoream procul adventare per æquor,

Et ferri ad muros nubem videt; «Arma, cruentus

Hostis adest, capite arma, viri,» clamatque, capitque.

170

Circumstant rapidi juvenes, aptantque frementi

Sanguineas de more jubas: sonat inde, citato

Agmina disponens passu, «Tu limina dextræ

Servabis portæ, Nero: tu converte cohortes

Ad lævam patrias et Larinatia signa,

175

Clarum Volscorum Tulli decus: ast ubi jusso,

Per tacitum ruptis subita vi fundite portis

Telorum in campos nimbum: ferar ipse revulsa

In medios, equitumque traham certamina, porta.»

Dumque ea Marcellus, jam claustra revellere Pœni,

180

Et scalis spretos tentabant rumpere muros.

Insonuere tuibæ passim, clamorque virorum,

Hinnitusque, simul litui, raucoque tumultu

Cornua, et in membris concussa furentibus arma.

Fertur acerba lues disjectis incita portis,

185

Effusæque ruunt inopino flumine turmæ;

Inprobus ut fractis exundat molibus amnis,

Propulsum ut Borea scopulis inpingitur æquor,

Ut rupto terras invadunt carcere venti.

Nec, torrente, Libys, viso armorumque virumque

190

Dejectus, sperare valet: dux Dardanus instat

Adtonito, prægressus equo, tergisque ruentum

Incumbens hasta, socios nunc voce fatigat:

«Perge, age, fer gressus: dexter Deus; horaque nostra est.

Hac iter ad muros Capuæ.» Nunc rursus in hostem

195

Conversus, «Sta; quo raperis? non terga tuorum,

Te, ductor Libyæ, increpito: sta: campus, et arma,

Et Mars in manibus: dimitto a cæde cohortes;

Spectemur soli: Marcellus prælia posco.»

Sic rector Latius; juvenique invadere pugnam

200

Barcæo suadebat honor pretiumque pericli.

Sed non hæc placido cernebat pectore Juno,

Cœptoque avertit suprema in fata ruentem.

Sistere perculsos ille et revocare laborat.

«Talesne e gremio Capuæ tectisque sinistris

205

Egredimur? state, o miseri, quîs gloria summa

Dedecori est: nil vos hodie (mihi credite) terga

Vertentes fidum exspectat: meruistis, ut omnis

Ingruat Ausonia, et sævo Mavorte parastis,

Ne qua spes fusos pacis vitæque maneret.»

210

Vincebat clamore tubas, vocisque vigore

Quamvis obstructas sævus penetrabat in aures.

Polydamanteis juvenis Pedianus in armis

Bella agitabat atrox, Trojanaque semina, et ortus,

Atque Antenorea sese de stirpe ferebat,

215

Haud levior generis fama sacroque Timavo

Gloria, et Euganeis dilectum nomen in oris.

Huic pater Eridanus, Venetæque ex ordine gentes,

Atque Apono gaudens populus, seu bella cieret,

Seu Musas placidus doctæque silentia vitæ

220

Mallet, et Aonio plectro mulcere labores,

Non ullum dixere parem; nec notior alter

Gradivo juvenis, nec Phœbo notior alter.

Qui postquam, effusis urguens vestigia frenis

Pœnorum, juxta galeam atque insigne peremti

225

Adnovit spolium Pauli... puer illa gerebat,

Non parvo lætus ductoris munere, Cinyps,

Dilectus Pœno Cinyps, quo gratior ora

Non fuit, ac nulla nituit plus fronte decoris;

Quale micat, semperque novum est, quod Tibaris aura

230

Pascit, ebur, vel qui miro candoris honore

Lucet in aure lapis, rubris advectus ab undis.

Quem postquam, egregium cristis et casside nota

Fulgentem, extremo Pedianus in agmine vidit,

Ceu subita ante oculos Pauli emersisset imago

235

Sedibus infernis, amissaque posceret arma,

Invadit frendens; «Tune, ignavissime, sacri

Portabis capitis, quæ non sine crimine vester

Invidiaque Deum gestaret, tegmina, ductor?

En Paulus!» Vocat inde viri ad spectacula manes,

240

Et fugientis agit costis penetrabile telum.

Tum, delapsus equo, galeam atque insignia magni

Consulis abrumpit dextra, spoliatque videntem.

Solvitur omne decus leto, niveosque per artus

It Stygius color, et formæ populatur honores.

245

Ambrosiæ cecidere comæ, violataque cervix

Marmoreum in jugulum collo labente recumbit.

Haud secus Oceano rediens Cithereius ignis,

Quum sese Veneri jactat splendore refecto,

Si subita invadat nubes, hebetatur, et, atris

250

Decrescens tenebris, languentia lumina condit.

Ipse etiam, capta, Pedianus, casside, nudos

Adtonitus stupet ad vultus, irasque coercet.

Tum, galeam magno socium clamore reportans,

Inmitem quatiebat equum, spumantia sævo

255

Frena cruentantem morsu, cui turbidus armis

Obvia Marcellus rapido tulit ora tumultu:

Adnoscensque, «Decus macte o virtutis avitæ,

Macte Antenoride, nunc, inquit, rapta petamus,

Quod superest, Libyci ductoris tegmina;» et ardens

260

Terrificis sævam fundit stridoribus hastam.

Nec forsan voti vanus foret, obvia ni vis

Gestaris obposito tenuisset corpore telum.

Qui dum vicinis ductorem protegit armis,

Transabiit non hunc sitiens gravis hasta cruorem,

265

Ingentesque minas mutata morte peregit.

Avehitur raptim ductor, discrimine leti

Turbatus, cursumque furens ad castra capessit.

Jamque, fugæ inmodicus, tendit certamine gressum

Præcipitem versis Pœnorum exercitus armis.

270

Adsequitur telis hostis, longasque viritim

Exsatiant iras cladum, cæloque cruentos

Certatim ostentant et Dîs ultoribus enses.

Ille dies primus docuit, quod credere nemo

Auderet Superis, Martis certamine sisti

275

Posse ducem Libyæ. Raptant currusque, virosque,

Massylamque feram; et vivis avulsa reportant

Tegmina bellantum, atque abeunt, sub cuspide terga

Contenti vidisse ducis. Tum Martis adæquant

Marcellum decori: graditur comitante triumpho

280

Major, quam ferret quum victor opima Tonanti.

Inde furens, postquam vallo vix depulit hostem,

Ductor Agenoreus; «Quando hanc, quantoque cruore

Hostili labem eluerim? mea terga videre

Contigit Ausoniæ? mene, inquit, summe Deorum,

285

Post Trebiam statuis tam turpi funere dignum?

Vosque, invicta diu, nunc, heu! sine Marte, juventus

Debellata bonis Capuæ, non degener ipse

Gestorum Ausoniis verti victricia signa,

Vobis terga dedi: vidi, quum ad bella vocarem,

290

Non secus atque Italo fugere a ductore paventes.

Quid reliquum prisci Martis tibi, qui dare terga

Me revocante potes?» Fundebat talia Pœnus;

Et Latiæ sese Nolana ad mœnia turmæ,

Portantes spolium insigni clamore, ferebant.

295

At, consueta graves per longum audire suorum

Eventus, Roma, et nunquam recreata secundis,

Adlato tandem faustæ certamine pugnæ,

Erigitur, primoque Deum se munere tollit.

Ante omnes pigra in Martem, fugiensque laborum,

300

Dum bellum tonat, et sese furata juventus

Dat pœnas latebræ: tum, qui dulcedine vitæ

Invenere dolos, jurataque fœdera Pœno

Conrupere, notant, et purgant crimine gentem.

Punitur patriam meditati linquere terram

305

Consilium infelix scelerataque culpa Metelli.

Talia corda virum: sed enim nec femina cessat

Mente æquare viros, et laudis poscere partem.

Omnis, præ sese portans capitisque manusque

Antiquum decus ac derepta monilia collo,

310

Certatim matrona ruit, belloque ministrant.

Haud tanta cessisse viros in tempore tali

Laudis sorte piget; factoque in secula ituro

Lætantur tribuisse locum. Tum celsa Senatus

Subsequitur turba: in medium certamine magno

315

Privatæ cumulantur opes: nudare penates,

Ac nihil arcanos vitæ melioris ad usus

Seposuisse juvat: coit et sine nomine vulgus.

Corpore sic toto ac membris Roma omnibus usa,

Exsangues rursus tollebat ad æthera vultus.

320

Addunt spem miseris dulcem Parnasia Cirrha

Portantes responsa viri: nam læta ferebant

Exaudisse adytis, sacra quum voce tonaret

Antrum, et mugiret Phœbo jam intrata sacerdos.

«Solvite, gens Veneris, graviores corde timores:

325

Adversa, et quidquid duri sub Marte manebat,

Exhaustum est vobis: restant leviora laborum,

Et sine pernicie terror. Dîs vota precesque

Ferte modo, et tepidos aris libate cruores.

Neu date terga malis: aderit Gradivus, et ipse

330

Delius avertet propiora pericula vates,

Trojanos notus semper minuisse labores.

Sed vero, sed enim ante omnes altaria fument

Centum festa Jovi: centum cadat hostia cultris.

Ille trucem belli nubem sævasque procellas

335

In Libyam violentus aget; spectabitis ipsi

Ægida turbato quatientem in prælia mundo.»

Atque ea Parnasi postquam clamata sub antris

Adlatum, vulgique Deus pervenit ad aures,

In Capitolinas certatim scanditur arces,

340

Sternunturque Jovi, et delubrum sanguine honorant.

Tum Pæana canunt, responsaque fida precantur.

Interea adsuetis senior Torquatus in armis,

Sardoas patrio quatiebat milite terras.

Namque, ortum Iliaca jactans ab origine nomen,

345

In bella Hampsagoras Tyrios renovata vocarat.

Proles pulchra viro, nec tali digna parente,

Hostus erat: cujus fretus fulgente juventa,

Ipse asper paci, crudos sine viribus annos,

Barbarici studio ritus, refovebat in armis.

350

Isque ubi Torquatum raptim properata ferentem

Signa videt, pugnæque avidas adcendere dextras,

Fraude loci nota, tenebrosa per avia saltus

Evolat, et, provisa fugæ compendia carpens,

Virgulta tegitur valle ac frondentibus umbris.

355

Insula, fluctisono circumvallata profundo,

Fastigatur aquis, compressaque gurgite terras

Enormes cohibet nudæ sub imagine plantæ.

Inde Ichnusa prius Graiis memorata colonis,

Mox, Libyci, Sardus, generoso sanguine fidens

360

Herculis, ex sese mutavit nomina terræ.

Adfluxere etiam, et sedes posuere coactas

Dispersi pelago, post eruta Pergama, Teucri.

Nec parvum decus, advecto cum classe paterna

Agmine Thespiadum, terris, Iolae, dedisti.

365

Fama est, quum laceris Actæon flebile membris

Supplicium lueret spectatæ in fonte Dianæ,

Adtonitum novitate mali fugisse parentem

Per freta Aristæum, et Sardoos isse recessus:

Cyrenen monstrasse ferunt nova litora matrem.

370

Serpentum tellus pura, ac viduata venenis;

Sed tristis cælo, et multa vitiata palude.

Qua videt Italiam, saxoso torrida dorso

Exercet scopulis late freta, pallidaque intus

Arva coquit nimium, Cancro fumantibus Austris.

375

Cetera propensæ Cereris nutrita favore.

Hoc habitu terræ nemorosa per invia crebro

Torquatum eludens hostis, Sidonia pugnæ

Tela exspectabat, sociosque laboris Hiberos.

Qui postquam adpulsis animos auxere carinis;

380

Haud mora, prorumpit latebris; adversaque late

Agmina inhorrescunt, longumque coire videtur;

Et conferre gradum: media intervalla patentis

Conripiunt campi properatis eminus hastis.

Donec ad expertos enses, fidissima tela,

385

Perventum: dira inde lues; cæduntque, caduntque,

Alternique animas sævo in mucrone relinquunt.

Non equidem innumeras cædes totque horrida facta

Sperarim tanto digne pro nomine rerum

Pandere, nec dictis bellantum æquare calorem.

390

Sed vos, Calliope, nostro donate labori,

Nota parum magni longo tradantur ut ævo

Facta viri, et meritum vati sacremus honorem.

Ennius, antiqua Messapi ab origine regis,

Miscebat primas acies, Latiæque superbum

395

Vitis adornabat dextram decus: hispida tellus

Miserunt Calabri; Rudiæ genuere vetustæ:

Nunc Rudiæ solo memorabile nomen alumno.

Is prima in pugna (vates ut Thracius olim,

Infestam bello quateret quum Cyzicus Argo,

400

Spicula deposito Rhodopeia pectine torsit)

Spectandum sese non parva strage virorum

Fecerat, et dextræ gliscebat cædibus ardor.

Advolat, æternum sperans fore, pelleret Hostus

Si tantam labem, ac perlibrat viribus hastam.

405

Risit nube sedens vani conamina cœpti,

Et telum procul in ventos dimisit Apollo.

Ac super his: «Nimium, juvenis, nimiumque superbi

Sperata hausisti: sacer hic, ac magna sororum

Aonidum cura est, et dignus Apolline vates.

410

Hic canet inlustri primus bella Itala versu,

Adtolletque duces cælo; resonare docebit

Hic Latiis Helicona modis, nec cedet honore

Ascræo famave seni.» Sic Phœbus, et Hosto

Ultrix per geminum transcurrit tempus arundo.

415

Vertuntur juvenis casu perculsa per agros

Agmina, et effusæ pariter dant terga catervæ.

Tum pater, audita nati nece, turbidus iræ,

Barbaricum atque inmane gemens, transfigit anhelum

Pectus, et ad manes urget vestigia nati.

420

At Libyæ ductor, Marcello fractus, et acri

Contusus pugna, campos damnarat, et arma

Verterat ad miseras non æqui Martis Acerras.

Inde, ubi permisit flammis atque ensibus urbem,

Nuceriæ, nihilo levior nec parcior ira,

425

Incussit sese, atque æquavit mœnia terræ.

Post Casilina sibi, multum obluctatus iniquis

Defendentum armis, ægre reseraverat astu

Limina, et obsessis vitam pensaverat auro.

Jamque, in Dauniacos transfundens agmina campos,

430

Flectebat rabiem, quo præda vel ira vocasset.

Fumabat versis incensa Petilia tectis,

Infelix fidei, miseræque secunda Sagunto,

At quondam Herculeam servare superba pharetram.

Verterat et mentem Tyria ad conata Tarentus,

435

Portisque intrarant Pœni: sed enim arce corusca,

Fisa loco, manus Ausoniæ stipata sedebat.

Hic, miranda movens, classem, quæ condita portu

Adstabat, (namque angustis e faucibus æquor

Erumpit scopulos inter, patuloque recessu

440

Infundit campis secretum gurgite pontum)

Inclusas igitur, quibus haud enare dabatur,

Arce superposita, claustris maris extulit astu,

Perque aversa tulit portatas arva carinas.

Lubrica roboreis aderant substramina plaustris,

445

Atque, recens cæsi tergo prolapsa juvenci,

Æquoream rota ducebat per gramina puppim.

Et jam, per colles dumosque ad litus adacta,

Innabat pelago veniens sine remige classis.

Nuntius interea vectis non more carinis

450

Terrentem freta curarum fervoribus inplet,

Dum procul Œbalios amet expugnare nepotes,

Et primus rostris sulcet navalibus arva,

Adsessos Capuæ muros, claustra ipsa revelli

Portarum, ac totum miseris incurrere bellum.

455

Linquit cœpta ferox, pennasque addente pudore

Atque ira simul, inmani per proxima motu

Evolat, et minitans avida ad certamina fertur.

Haud secus, amisso tigris si concita fetu

Emicet, adtonitæ paucis lustratur in horis

460

Caucasus, et saltu tramittitur alite Ganges;

Donec fulmineo partus vestigia cursu

Conligat, et rabiem prenso consumat in hoste.

Obvius huic sparso Centenius agmine raptim

Funditur, audendi pravus, facilisque periclis.

465

Sed parvum decus Hannibali: nam, vitis honore

Perfunctus Latiæ, subito stimularat agrestes,

Semiermemque manum sternendam objecerat hosti.

Bis septem demissa neci, nec substitit agmen,

Millia: bis septem, quæ non sollertior ense,

470

Sed genus insignis, justis ducebat in armis

Fulvius: ast æque per corpora fusa jacentum

Raptum iter est, victorque moram non passus eundi:

Exsequiæ tantum famam nomenque volentem

Mitificæ mentis tenuerunt funere læto.

475

Namque per insidias (infandum!) et ab hospite cæsus,

Conloquium et promissa petit dum perfida gentis

Lucanæ, Gracchus, cæco circumdatus astu,

Occiderat, laudemque Libys rapiebat humandi.

Sed non, ut scitum celerare ad mœnia Pœnum,

480

Adstabat res ulla loco. Jam consul uterque

Præcipites aderant; Nola vis omnis, et Arpis

Ævi floridior Fabius rapida arma ferebat;

Hinc Nero, et hinc volucris Silanus nocte dieque

Inpellebat agens properata ad bella cohortes.

485

Undique conveniunt, pariterque obponere cunctos

Uni ductores juveni placet. Arduus ipse

Tifata insidit, propior qua mœnibus instat

Collis, et e tumulis subjectam despicit urbem.

Verum ubi, tum sese circumfundentibus armis,

490

Vallatas socium portas, unaque negari

Intravisse sibi, Capuæque erumpere cernit,

Anxius adventus, nunc ferro frangere cœtum

Obstantum meditatur; init nunc avia cœpto

Consilia, atque astu quærit tot millia portis

495

Abstrahere artatis, cinctosque resolvere muros.

Sic igitur secum, curasque ita corde fatigat:

«Quo, mens ægra, vocas? rursusne pericula sumam,

Non æquus regione loci? Capuaque vidente

Terga dabo? an, residens vicini vertice montis,

500

Exscindi ante oculos patiar socialia tecta?

Non ita me experti Fabius Fabiique magister

Turbatum, Hesperio quum clausos milite colles

Evasi victor, sparsosque per arva juvencos

Jactare adcensis stimulavi cornibus ignes.

505

Haud dum omnes abiere doli: defendere nobis

Si Capuam ereptum est, dabitur circumdare Romam.»

Hæc postquam placita, et tenuit sententia mentem,

Non exspectato, Titan dum gurgite lucem

Spirantes proferret equos, inpellit in agmen

510

Voce manuque viros, et cœpta inmania pandit:

«Perge, age, vince omnem, miles, virtute laborem;

Et, quantum humani possunt se tendere passus,

Arduus adcelera. Romam petis: hoc iter Alpes,

Hoc Cannæ stravere tibi: eia, incute muris

515

Umbonem Iliacis, Capuæque repende ruinas;

Quam tanti fuerit cadere, ut Palatia cernas,

Et demigrantem Tarpeia sede Tonantem.»

Instincti glomerant gressus. Roma auribus hæret,

Roma oculis: creduntque ducis sollertibus actis

520

Aptius id cœptum, quam si duxisset ab ipso

Fatali Æneadis campo. Vulturna citata

Transmittunt alno vada, postremique relinquunt

Tardandis Italis conruptas igne carmas.

Tum Sidicina legunt pernicibus arva maniplis,

525

Threiciamque Calen, vestras a nomine nati,

Orithyia, domos: hinc Allifanus Iaccho

Haud inamatus ager, Nymphisque habitata Casinis

Rura evastantur: mox et vicinus Aquinas,

Et, quæ fumantem texere giganta, Fregellæ

530

Agmine carpuntur volucri. Fert concitus inde

Per juga celsa gradum, duris qua rupibus hæret

Bellator Frusino, et surgit suspensa tumenti

Dorso frugiferis Cerealis Anagnia glebis.

Jamque adeo est campos ingressus et arva Labici,

535

Linquens Telegoni pulsatos ariete muros,

Haud dignam inter tanta moram: nec amœna retentant

Algida, nec juxta Junonis tecta Gabinæ.

Præceps ad ripas inmani turbine fertur,

Sulfureis gelidus qua serpit leniter undis

540

Ad genitorem Anio labens sine murmure Thybrim.

Hic ut signa ferox dimensaque castra locavit,

Et ripas tremefecit eques, perterrita pulsis

Ilia prima vadis sacro se conjugis antro

Condidit, et cunctæ fugerunt gurgite Nymphæ.

545

At matres Latiæ, ceu mœnia nulla supersint,

Adtonitæ passim furibundis gressibus errant.

Ante oculos adstant laceræ trepidantibus umbræ,

Quæque gravem ad Trebiam, quæque ad Ticina fluenta

Obpetiere necem, Paulus Gracchusque cruenti,

550

Flaminiusque simul, miseris ante ora vagantur.

Clausit turba vias. Stat celsus et asper ab ira,

Ingentemque metum torvo domat ore Senatus.

Interdum tamen erumpunt sub casside fusæ

Per tacitum lacrimæ; quidnam Fortuna minetur,

555

Quidve parent Superi? Pubes dispersa per altas

Stat turres, atque huc ventum sub corde volutat,

Ut jam Roma satis credat, defendere muros.

Pœnus ut ad somnos vix totam cursibus actæ

Indulsit pubi noctem, vigil ipse, nec ullam

560

Ad requiem facilis, credensque abscedere vitæ,

Quod sopor eripiat, tempus; radiantibus armis

Induitur, Nomadumque jubet prorumpere turmas.

Inde, levis frenis, circum pavitantia fertur

Quadrupedante sono perculsæ mœnia Romæ.

565

Nunc aditus lustrat, clausas nunc cuspide pulsat

Infesta portas, fruiturque timore paventum.

Nunc, lentus celsis adstans in collibus, intrat

Urbem oculis, discitque locos, causasque locorum.

Ac legeret visu cuncta, et penetraret in omnes

570

Spectando partes, ni magno turbine adesset

Fulvius, haud tota Capuæ obsidione relicta.

Tum demum castris turmas inflexit ovantes

Spectata ductor satiatus pectora Roma.

Atque, ubi nox depulsa polo, primaque rubescit

575

Lampade Neptunus, revocatque Aurora labores,

Effundit rupto persultans agmina vallo,

Et quantum clamare valet: «Per plurima vestra,

O socii, decora, et sacras in sanguine dextras,

Vobis ite pares, et tantum audete sub armis,

580

Quantum Roma timet: reliquam hanc exscindite molem;

Nil, quod vincatis, toto restabit in orbe.

Neu populi vos Martigenæ tardarit origo;

Intratam Senonum capietis millibus urbem,

Adsuetamque capi: fortasse curulibus altis

585

Jam vos, exemplo proavorum, ad nobile letum

Exspectant de more senes, mortique parantur.»

Talibus hinc Pœnus: sed contra Œnotria pubes

Non ullas voces ducis aut præcepta requirit.

Sat matres stimulant, natique, et cara supinas

590

Tendentum palmas lacrimantiaque ora parentum.

Ostentant parvos, vagituque incita pulsant

Corda virum, armatis infigunt oscula dextris.

Ire volunt, et pro muris obponere densi

Pectora, respectantque suos, fletumque resorbent.

595

Ut vero inpulso patefactæ cardine portæ,

Et simul erupit motis exercitus armis,

Funditur inmixtus gemitu precibusque per altos

Ad cælum muros plangor, sparsæque solutis

Crinibus exululant matres, atque ubera nudant.

600

Fulvius antevolans agmen, «Quis nesciat, inquit,

Non sponte ad nostros Pœnum venisse penates?

A portis fugit Capuæ.» Subnectere plura

Conantem tristis cæli cum murmure vasto

Turbavit fragor, et subita de nube procellæ.

605

Jupiter, Æthiopum remeans tellure, minantem

Romuleo Pœnum ut vidit subcedere vallo,

Cælicolis raptim excitis, defendere tecta

Dardana, et in septem discurrere jusserat arces.

Ipse e Tarpeio sublimis vertice cuncta,

610

Et ventos simul, et nubes, et grandinis iras,

Fulminaque, et tonitrus, et nimbos conciet atros.

Concussi tremuere poli, cælumque tenebris

Clauditur, et terras cæco nox condit amictu.

Instat tempestas oculis, hostique propinquo

615

Roma latet: jactæ in turmas per nubila flammæ

Stridorem servant, membrisque insibilat ignis.

Hinc Notus, hinc Boreas, hinc fuscis Africus alis

Bella movent, quantis animos et pectora possint

Irati satiare Jovis. Fluit agmen aquarum,

620

Turbine confusum piceo et nigrante procella,

Atque omnes circa campos spumantibus undis

Involvit. Celsus summo de culmine montis

Regnator Superum sublata fulmina dextra

Libravit, clipeoque ducis non cedere certi,

625

Incussit. Summa liquefacta est cuspis in hasta,

Et fluxit, ceu conreptus fornacibus ensis.

Ambustis sed enim ductor Sidonius armis

Sistebat socios, et cæcum e nubibus ignem,

Murmuraque a ventis misceri vana docebat.

630

Tandem post clades socium cælique ruinam,

Non hoste in nimbis viso, non ense, referri

Signa jubet castris, mæstasque resuscitat iras.

«Ventis debebis nimirum hiemisque procellis

Unum, Roma, diem: sed non te crastina nobis

635

Lux unquam eripiet; descendat Jupiter ipse

In terras licet.» Infrendens dum talia fatur,

Ecce serenato clarum jubar emicat axe,

Purgatusque nitet discussis nubibus æther.

Æneadæ sensere Deum, telisque repostis

640

Submissas tendunt alta ad Capitolia dextras,

Et festa cingunt montis penetralia lauro.

Tum vultus, modo non parvo sudore madentes,

Nunc lætos Jovis adspectant. «Da, summe Deorum,

Da, pater, ut sacro Libys inter prælia telo

645

Concidat: haud alia potis est occumbere dextra.»

Sic adeo orantes pressere silentia, postquam

Abstulerat terras nigrantibus Hesperus umbris.

Quem simul adtollens rutilantem lampada Titan

Obruit, et vitæ rediit mortalibus usus,

650

Pœnus adest, nec se castris Œnotria pubes

Continet. Haud dum enses stricti, mediumque jacebat

Tantum ad bella loci, quantum transmittere jactæ

Subficerent hastæ, quum fulgor hebescere cæli

Per subitum cœpit, densæque subire tenebræ;

655

Atque dies fugere, atque armari ad prælia rursus

Jupiter. Incumbunt venti, crassusque, rotante

Austro, nimborum fervet globus. Intonat ipse,

Quo tremat et Rhodope, Taurusque, et Pindus, et Atlas:

Audivere lacus Erebi, mersusque profundis

660

Adnovit tenebris cælestia bella Typhœus.

Invadit Notus, ac, piceam cum grandine multa

Intorquens nubem, cunctantem et vana minantem

Circumagit, castrisque ducem subcedere cogit.

Verum ubi depositis sepsit sese aggere telis,

665

Læta serenati facies aperitur Olympi,

Nullaque tam mitem credas habuisse Tonantem

Fulmina, nec placido commota tonitrua cælo.

Durat, et adfirmans non ultra spondet in ipsos

Venturam cæli rabiem; modo patria virtus

670

In dextras redeat, nec Romam exscindere Pœni

Credant esse nefas: ubi nam tunc fulmina tandem

Invicti latuisse Jovis, quum sterneret ensis

Ætolos campos? ubi, quum Tyrrhena natarent

Stagna cruore virum? «Pugnat pro mœnibus, inquit,

675

Si rector Superum tot jactis fulmine telis,

Inter tot motus cur me contra arma ferentem

Adflixisse piget? ventis hiemique fugaces

Terga damus: remeet, quæso, mens illa vigorque,

Qua vobis, quum pacta Patrum, quum fœdera adessent,

680

Integrare acies placitum.» Sic pectora flammat;

Donec equum Titan spumantia frena resolvit.

Nec nox composuit curas, somnusve frementem

Ausus adire virum, et redeunt cum luce furores.

Rursus in arma vocat trepidos, clipeoque tremendum

685

Increpat, atque armis imitatur murmura cæli.

Ut vero adcepit, tantum confidere Divis

Ausonios Patres, submissaque Bætis ad oras

Auxilia, et noctu progressum mœnibus agmen:

Sic agitare fremens obsessos otia, jamque

690

Securam Hannibalis Romam, violentior instat.

Jamque propinquabat muro, quum Jupiter ægram

Junonem adloquitur curis, mulcetque monendo:

«Nullane Sidonio juveni, conjuxque sororque

Cara mihi, non ulla unquam sine fine feroci

695

Addes frena viro? fuerit delere Saguntum,

Exæquare Alpes, inponere vincula sacro

Eridano, fœdare lacus: etiamne parabit

Nostras ille domos, nostras perrumpere in arces?

Siste virum: namque, ut cernis, jam flagitat ignes,

700

Et parat adcensis imitari fulmina flammis.»

His dictis, grates agit, ac turbata per auras

Devolat, et prensa juvenis Saturnia dextra,

«Quo ruis, o vecors? majoraque bella capessis,

Mortali quam ferre datum?» Juno inquit, et atram

705

Dimovit nubem, veroque adparuit ore.

«Non tibi cum Phrygio res Laurentive colono;

En, age; namque, oculis amota nube parumper,

Cernere cuncta dabo, surgit qua celsus ad auras,

Adspice, montis apex, vocitata Palatia regi

710

Parrhasio plena tenet et resonante pharetra,

Intenditque arcum, et pugnas meditatur Apollo.

«At, qua vicinis tollit se collibus altæ

Molis Aventinus, viden’, ut Latonia virgo

Adcensas quatiat Phlegethontis gurgite tædas,

715

Exsertos avidæ pugnæ nudata lacertos?

Parte alia, cerne, ut sævis Gradivus in armis

Inplerit dictum proprio de nomine campum.

Hinc Janus movet arma manu, movet inde Quirinus,

Quisque suo de colle Deus: sed enim adspice, quantus

720

Ægida commoveat nimbos flammasque vomentem

Jupiter, et quantis pascat ferus ignibus iras.

Huc vultus flecte, atque aude spectare Tonantem,

Quas hiemes, quantos concusso vertice cernis

Sub nutu tonitrus! oculis qui fulgurat ignis!

725

Cede Deis tandem, et Titania desine bella.»

Sic effata, virum indocilem pacisque modique,

Mirantem Superum vultus et flammea membra,

Abstrahit, ac pacem terris cæloque reponit.

Respectans abit, et castris avulsa moveri

730

Signa jubet ductor, remeaturumque minatur.

Redditur extemplo flagrantior æthere lampas,

Et tremula infuso resplendent cærula Phœbo.

At procul e muris videre ut signa revelli

Æneadæ, versumque ducem; tacita ora vicissim

735

Ostentant, nutuque docent, quod credere magno

Non audent hærente metu; nec abire volentis,

Sed fraudem insidiasque putant, et Punica corda:

Ac tacitæ natis infigunt oscula matres,

Donec procedens oculis sese abstulit agmen,

740

Suspectosque dolos demto terrore resolvit.

Tum vero passim sacra in Capitolia pergunt,

Inque vicem amplexi permixta voce triumphum

Tarpeii clamant Jovis, ac delubra coronant.

Jamque omnes pandunt portas; ruit undique lætum,

745

Non sperata petens dudum sibi gaudia, vulgus.

Hi spectant, quo fixa loco tentoria regis

Adstiterint: hi, qua celsus de sede vocatas

Adfatus fuerit turmas: ubi belliger Astur,

Atque ubi atrox Garamas, sævusque tetenderit Hannon.

750

Corpora nunc viva sparguntur gurgitis unda:

Nunc Anienicolis statuunt altaria Nymphis.

Tum festam repetunt, lustratis mœnibus, urbem.


LIBER DECIMUS TERTIUS.


ARGUMENTUM.