CURTIUS: Haec argumentorum copia satis evincit, ventorum origines exhalationibus non deberi, ac praecipue illud, quod hieme rigidissima, terris et aquis gelu concretis, ventorum vis multo major est, quam aestate hiantibus terris, ac meridie ipsa fervente aestate venti summa tranquillitate conquiescunt, ut etiam Aristoteles1 scribit et experientia cogit confiteri. Ac propterea pastor ille Theocriti2 meridie vetat fistula ludere, quod et Pana metueret a venatione redeuntem, ne in greges et armenta bilem exerceret, quem Aristophanis interpres ἔμπουσαν interpretatur ac daemonium meridianum, τὸ δαιμόνιον μεσημβρινὸν, quia cum ab aëris agitatione daemones conquiescunt3, tunc in armenta, fruges, homines grassantur. Ob idem enim veteres atram meridie hostiam olim immolabant, ut Festus Pompejus scribit.
SALOMO: Rabbi Salomo Jarchi, Gersonis filius, illud e Psalmis1 de daemonio meridiano interpretatur מִדְּבֶר daemonem, qui nocte media, מִקֶּשֶׁב vero, qui meridie a nocte media interficit, inde mos inolevit, meridie ac nocte media precibus Deum placare. Sic enim lyricus psaltes2: Media nocte exsurgebam, ut laudem dicerem nomini tuo. Idem alibi: Vespere et mane et meridie narrabo mirabilia tua. Illud etiam animadversione dignum, quod venti locis fere omnibus scripturae sacrae Deo tribuuntur. Quin etiam de thesauris suis dicitur ventos promere et a quatuor coeli plagis ventos accire. Quo significatur, non ab ordinariis naturae causis ventorum vim ac impetum originem habere.
SENAMUS: Cur non eodem modo quo fluctus fluctum, ita fluxus aëris fluxum impellere possit?
TORALBA: Illud quidem est Aristotelis captiosum argumentum; fluctus enim fluctum protrudit; sed ita cum aëre prius, vel ab animantibus vel a luna propellitur, ut saepius demonstratum est: ita quoque aër aërem impellere potest, sed oportet ab alio prius quam a seipso motus principium habere, scilicet a sole, vel ab animante, vel a daemone, alioqui et aqua et aër aeque immobilia consisterent, ut saxa congruentem suae gravitati et naturae nacta sedem.
OCTAVIUS: Illud quidem ab ultima antiquitate proditum scribit Seneca1, peculiarem quendam cuique regioni ventum attributum, quod fieri nullo modo posset, si ab exhalatione ventus ortum haberet.
CORONAEUS: Ego semper hac opinione tractus sum, praeter naturalem rerum ordinem singulari quoque Dei munere et concessu singulis regionibus et hominibus prospici et provideri, procellas vero ac tempestates violentissimas ad improborum ultionem a daemonibus excitari.
TORALBA: Nil tam a natura alienum, quam quid violenter fieri, ex quo intelligitur, tempestates ac procellas, quibus elementa conturbantur, natura fieri non posse.
SENAMUS: Si ventus daemonibus tribuitur aërem agitantibus, non exspirationibus calidis, quid est quam ob rem validissima tempestas ac ventorum violentia imbre levissimo sedatur? Nam ex eo perspicuum fit, vim illam calidam et siccam ab humida natura et frigida restingui1.
FRIDERICUS: Verum1 est, daemonum impurissimorum naturam aquarum2 puritatem abhorrere, et a daemonibus obsessi nil magis exsecrantur, quam aquae aspersionem3, nec ullo certiore argumento sortilegi indicantur4, quam si aquae vinctis manibus ac pedibus supponantur, nunquam enim demergi posse usu diuturno exploratum est. Atque hoc indicio5 Germani judices adversus sagas uti consueverunt, quod Julianus Augustus6, cum in Germania fieri vidisset, spurios a legitimis hac7 ratione judicari8 scripsit; cum tamen sortilegorum periculum fieret, atque eorum qui a parentibus daemoni prius9 dicati fuere, quam nascerentur, quos Veronenses Acheronticos pueros appellant.
TORALBA: Illud etiam mirabilius, quod Typhones venti, qui a Latinis turbines vocantur, non obliquo motu, sed e nubibus maxima1 vi dejecti, circumvolvuntur in orbem et excelsas arbores saepe contorquent, aceti conspersione fugantur.
OCTAVIUS: An quia talium daemonum substantia est ignea? Nihil autem igni tam contrarium, quam acetum. Et quidem cum ea qua1 dixi tempestate jactaremur, apparebat quaedam ignea species, quae navem sursum deorsum lustrando aliquamdiu prostitit2 in prora, quam nautae tanquam daemonem infestum exsecrabantur.
FRIDERICUS: Veteres Helenam appellabant, mali ominis certissimum argumentum. Sin flamma duplex aspicaretur, Castorum et Pollucem salutaria numina esse judicabant. Et quae flammae circa sepulcra, patibula, paludes vagantur, quas vulgus fatuos ignes appellat, daemones esse non dubito, quia homines nocturnis itineribus in aquas et1 praecipitia deducunt, quique vocibus ac sibilis evocati derepente advolant ac temere vocantes enecant.
SALOMO: Nullum ad fugandas ejusmodi pestes aërias efficacius remedium1, quam humi prostrato vultu Deum adorare.
OCTAVIUS: Quaerenti mihi, cur spectra illa1 circa patibula ac sepulcra vagarentur, nihil verius occurrit, quam daemones illos esse cadaverum custodes, ut mihi persuasum sit, cadaveris furtum daemonem custodem persecutum fuisse ac me ipsum procellis excitatis2 ulcisci voluisse. Cujus rei argumentum nullum certius exstitit, quam quod ejecto e navi cadavere, non aliter quam Jona demerso validissimae tempestates momento conquieverunt, quae profecto vim daemonum ventos excitantium apertissime testantur.
FRIDERICUS: Multa physicis incredibilia sunt ob id, quod nihil praeter naturam in natura fieri gravissimo errore arbitrantur, ne abditas1 sibi causas ignorare videantur. At Olaus Magnus scribit, in Lapponia ultra mare Suecicum sagas et sortilegos cum nautis pacta mercede ventos vendere consuevisse, quod mihi fabulosum videretur2, nisi nautarum summa consensione pervulgatum3 esset experientiaque jam inde usque ab Homero compertum. Is4 enim Ulyssem scribit5 ab Aeolo rege vento donatum utre6 incluso, quo securius Ithacam navigaret. Sic quoque in Sardinia7 nauclerus funiculum a saga triplici nodo8 constrictum accipit, pacta prius mercede. Cum a portu solvens vela facit, levis ventus flare incipit primo nodo soluto; si velocius ac plenis velis navim ferri velit, secundum nodum solvit; si procellas rapidissimas concitare, tertium nodum expedit.
CURTIUS: Antea mihi fabulosa videbatur consimilis historia, quam apud Herodotum legere potuistis, ubi scribit magos Persarum incisionibus factis ventos ac tempestates compescuisse, cum regia classis in Graeciam invasisset.
FRIDERICUS: Graeci, qui rerum veritatem fabulis texerunt, Aeolum regem ventorum conclusos ventos in antris habere fingebant; huc enim illud Horatii1:
CORONAEUS: Ex hac disputatione illud, opinor, colligimus: quoniam nihil a seipso moveri potest, oceanum a luna placido ac naturae congruente motu1, aërem a sole moveri, et cum nihil tam sit a natura alienum, quam quid violenter et impetu fieri, procellas ac tempestates daemonum vi ac potestate commoveri.
SENAMUS: Hoc quidem etsi concedamus, eadem ratione terrae concussionem, fulmina, tonitrua, lapsus ignium, daemonum actionibus1 tribuenda nobis erunt.
OCTAVIUS: Quum terra suapte natura stabilis, ignis vero sursum rapiatur, consequens est lapsus ignium deorsum ac terrae labes et hiatus violenter fieri non suapte natura. Si non sunt haec naturalia, sequitur daemonum actionibus tribui oportere.
SENAMUS: Saepe gravia sursum, levia deorsum feruntur, fuga vacui, aut ne corpora seipsa impediant eodem loco. Ita quoque fulmina, in mediis nubibus a calida sicca exhalatione concepta, cum frigidi et humidi vaporis mediaeque regionis naturam diu ferre non possint, fragore tandem erumpere oportet ac deorsum praecipiti casu1 ruere, unde tonitrua ac fulmina exoriuntur.
TORALBA: Senamus acceptam disciplinam a Peripateticis tueri pulcrum, deserere turpe putat. Et quidem ipse ea in sententia diu1 acquievi, sed ab ea vis argumentorum ac certissimarum demonstrationum me discedere coëgit. Nam qui fieri potest, ut tenuissimae ac mollissimae nubis fragore tanta tonitrua exaudiantur? Quod si fragore nubis tonitrua cierentur, semper tonaret, cum nubes vento rumpuntur ac dissipantur. Praeterea flammis e nimbo caliginoso erumpentibus, semper tonaret, at saepe usu venit, nimbos densissimos hiatu ingenti subito aperiri ac coruscationes ac fulgura clarissima sine ullo tonitru fieri. Postremo si fragore nubium tonitrua cierentur, nunquam tonaret sine fragore nubis, at saepissime tonat sine ulla nubium scissura aut ruptura, et continuo quidem tonitru, imo etiam sine ullis nubibus sereno coelo ac sine fulgure tonitrua exaudiuntur.
CURTIUS: Profecto Herennius duumvir1 Pompejorum coelo sereno ictus est fulmine2, quod cum Seneca3 saepius fieri animadverteret, testatum posteritati reliquit, ne quis Plinio ac Valerio idem scribentibus fidem derogare possit. Unde Lucanus:
FRIDERICUS: Ita1 quidem Toralbae argumenta mihi videntur frangere ac debilitare penitus Aristotelis de tonitru opinionem. Et quidem illi ipsi, qui sagarum coetibus affuerunt, summa consensione affirmant, si quis ritibus daemoniacis nondum initiatus illuc deferatur et exsecrandas devotiones abhorreat, repente daemonum ac sortilegorum concionem non sine ingenti tonitru dissolvi. Quin etiam antra sunt quam plurima, in quibus in summa coeli2 tranquillitate tonitrua ab accolis et praetereuntibus exaudiuntur. Legistis, opinor, in labyrinthum Aegyptiacum ingredientes tonitrubus3 domesticis perterrefactos. Et quemadmodum coetus sortilegorum, ac dira sagarum venena sulphur resipiunt4, ita quoque loca illa, in quibus delapsa sunt fulmina, sulphuris odore teterrimo infestantur, ac lapides ipsos5 fulmineos, daemonis6 arte fabrefactos, nihil nisi sulphur redolere vidimus. Jam vero quis adeo coecus, qui daemonum actiones in lapsu fulminis non perspiciat, cum tamen flamma, quo major est, eo velocius sursum abripiatur? Nec solum in casibus fulminum contra naturam daemonum7 vis perspicitur, verum etiam in obliquo et circulari et vago motu, neque tantum8 in eo, sed etiam in9 liquatione gladiorum integra vagina, in exustione suppellectilis arca clausa et illaesa, in pilorum e pudendis10 abrasione intacta cute, neque in iis modo, sed etiam in avulsione uxoris a11 complexu mariti et in12 innumerabilibus actionibus, quae alienissimae sunt a rerum natura, ut ea non nisi daemonum vel angelorum vi ac potestate, contra naturam fieri posse confitendum sit.
CUKTIUS: Triplices Jovis manubias antiqui theologi denotarunt, scilicet candidas, rubras, atras; primas quidem solius Jovis consilio fieri dicebant, quod essent innoxiae et quasi cohortatoriae. Id solum fulmen, inquit Seneca, placabile est, quod mittit Jupiter. Ad secundum credebant adhiberi Deos minores, i.e. inferiores Jove planetas, quod fulmen tametsi vulnus infligeret, attamen fiebat sine caede cujusquam. Ad tertium accieri Deos superiores, i.e. superiores stellas, non tamen sine hominum clade. Quod Plinius cum satis non perciperet1, re vera putavit ab ipsius Jovis corpore candidas decidere flammas, quod levius est, quam ut refelli mereatur.
OCTAVIUS: Hunc integrandi1 supplicii modum secutum fuisse audio Timurbecum2, quem nostri Tamerlanem vocant, qui3 in urbium obsidionibus tentorio candido primo die utebatur, ut impunitas deditionem sequeretur, die sequenti rubro, quo denotabat caedem priorum ac magistratus futuram, tertio die atra tentoria stragem omnium significabant, si urbs expugnaretur.
SALOMO: Graeci fabulis rerum veritatem ab Hebraeis acceptam contexerunt. Quod enim Junonem aëris praesidem furias praecipites de medio aëre deturbare1 finxerunt, ne in coelum evolarent, nihil aliud significaverunt, quam inferiores mentes ac daemones suis quibusdam limitibus conclusos, ne supra nubium regionem erumpant, et a superioribus angelis ac potestatibus dejici ac deorsum in terram deturbari, eaque dejectione mortales terreri et admoneri candido primum2 fulmine, innoxio tamen, post in fulminis vulneribus castigari, nonnunquam etiam clade illata sive uni homini, sive uni familiae, sive uni civitati, ut poena quidem ad paucos, metus ad omnes perveniret. Et innoxia fulmina Jovis consilio fieri dicebantur, ut bonitas Dei optimi maximi conspicua foret, quia per se veniam, largitiones, opes, scientias, omnia denique bona tribuat, magistratibus vero ac lictoribus, i.e. angelis ac daemonibus, judicia ac poenas irrogandas relinquat.
SENAMUS: Ista quidem a vobis eleganter et peraccurate1 sunt explicata, sed non intelligo, cur daemones sequantur potius Aegyptiorum cadavera quam Graecorum, aut cur procellas ereptis illis cadaveribus potius quam aliorum excitare soleant. Nemo enim est, qui nesciat, cadavera navibus evehi et invehi sine tempestate consuevisse tum in Asia, tum in Graecia, tum etiam in Italia.
FRIDERICUS: Ista quidem cadavera nondum sepulta; cum enim1 Theanus ex urbe Locrensium Thebas navigio delatus2 esset, ut Lysidis Pythagoraei cadaver, non ita pridem ab Epaminonda sepultum, in Italiam amicis flagitantibus reveheret, sacris manibus rite3 factis, admonitus est in somnio a Lyside, ἀκίνητα μὴ κινεῖσθαι nec sepulcra esse violanda nec4 immobilia movenda.
OCTAVIUS: Forsan daemones Aegyptii salutaria hominum generi medicamenta, quae ex illis cadaveribus eruuntur1, invident. Argumento sit, quod thesauros reconditos mira diligentia custodiunt et effodientes enecant. Scribit enim Philippus Melanchthon, Magdeburgi duodecim2 sortilegos thesaurum effodientes casu turris obrutos et in argentifodina3 Rosae4 plerosque a daemonibus subterraneis caesos5 fuisse. Plenus est Georgius Agricola historiarum ejusmodi narrationibus, ac saepissime in fodinis daemones, pygmaeorum cubitali magnitudine, ab omnibus conspici tradit, quasi in metallis eruendis valde impeditos, huc illuc frusta terrae ac saxa volvere, nihil tamen metallarios terrere, modo ne rideantur6; id enim aegre ferre jam pridem Apulejus maximus sortilegus ac7 veneficus admonuit. Illud autem mihi mirum8 est, neminem unquam, qui daemonis consilio9 thesaurum conquisivisset10, reperisse aut reperto ditari potuisse.
CURTIUS: Profecto legibus Romanis denegantur pecuniae iis, qui exsecrandis sacrificiis aut alia quavis arte prohibita scrutantur thesauros.
FRIDERICUS: Daemones terrestres, qui thesauris et cadaveribus custodes esse dicuntur, mendaciores et crudeliores esse Chaldaei tradunt, quia longius a puritate lucis et cognitione divina discedunt: Οἱ δὲ Χαλδαῖοι ψεύδειν φασὶ τοὺς προςγαίους δαίμονας, ὡς πόῤῥω θείας ἀποικιθέντας γνώσεως. Atque hos quidem Porphyrius1 sanguinis nidoribus supra modum inhiare scribit. Sic2 enim Ulysses, a Circe eruditus, scrobem complet cruore victimarum, nec sinit ullum circumvolitantium daemonum, quos Homerus3 ψυχὰς vocat, haustu cruoris4 ante satiari, quam Tiresias5 libasset.
SALOMO: Hanc impietatem ac diritatem sortilegis usitatam divina lex1 supra modum execratur, eosque qui cum daemonibus sic epularentur עַל דַמִים super sanguines.
FRIDERICUS: Quid si daemones illi sunt sceleratorum hominum1 animae, qui aut rapinis collectas opes, tenuibus2 utiles futuras, humi recondiderant atque in iis spem omnem collocarant, aut qui corporis sui saginandi suarumque libidinum explendarum nimiam curam haberent, cadaveribus quae olim adamaverant ac thesauris semper intenti, justa supplicia diuturno, cruciatu luant;3 aut qui4 in aedes ac turres cruore plebis construendas omnia studia contulerunt, iisdem turribus quasi5 carceribus conclusi ac vincti poenas dependant? Nec mirum, si cum ad ea loca pervenitur, voces, tonitrua, suspiria, gemitus exaudiantur. Denique impuras mentes circa coenosas foedasque regiones versari ac vagari et tempestates ac procellas ciere non dubito.
TORALBA: Causas earum rerum explicare difficile; illud tamen mirum mihi visum est, quod cum ex Hispaniis in Gallias iter haberem omniaque maxima, mediocria, minima lustrarem, juga Pyrenaeorum totius Europae altissima superans1, multa comperi naturae arcana, nihil tamen mirabilius eo lacu, in quem si saxum dejeceris, paulo momento coelum serenum atra caligine obscuratur ac fulminibus gravissimisque imbribus, grandine permistis, regionem totam infestat. Est etiam in monte Sacone Pyrenaeorum ara vetustissima, male cohaerentibus sibi lapidibus exstructa, quorum si quis vel unum loco moverit, repente tonitrua ac fulmina gravesque imbres excitantur. Et quoniam id saepe compertum erat gravi totius regionis detrimento, legibus sanctissime cavetur, ut peregrini ab accolis admoneantur, ne quid auderent2, capitali poena subjecta. Quae mihi cum incredibilia riderentur nec tamen capitis periculo3 experiri vellem, eo me scrupulo socius liberans:4 Jam, inquit, collectis frugibus licet id impune experiri. Itaque lapidibus altaris huc illucque disjectis, nemine conscio diffugimus. Non prius tamen in proximam vallem descenderamus, quam validissima fulmina ac tonitrua coelum omne imbribus ac grandine miscuerunt, ut non immerito Thomas Aquinas, clarus etiam5 inter physicos, scripserit, daemones fulgura ac tonitrua ciere.
CURTIUS: Consimile est id, quod Plinius et Strabo narrant, tacta1 rupe Cyrenaica aut lapide in antrum Dalmaticum injecto, coelum nivibus2 ac fulminibus conturbari, quae nunc tamen desiisse accepi, perinde ut oracula Delphica, quaeque ex antro Trophonio et Lebadio exaudiri consueverunt, jampridem conticuere, ut Tullius3 scripserit: nihil sua aetate iis contemptius fuisse. Causas4 tam diuturni silentii Plutarchus5 ad daemonum occasum referri putat oportere.
SENAMUS: Si daemones hoc spectabile1 coelum, maria, terras, ignes conturbant, si territanto hominos tonitruis, fulminibus, procellis, turbinum impetu, terrae hiatibus ac portentorum inopinato concursu2, si3 legationibus divinis et humanis oberrant, si denique imperia, civitates, urbes, pagos, familias moderantur et evertunt, postremo hominibus singulis custodes et ultores adjecti sunt: videte, quanta daemonum et angelorum multitudo sursum4 deorsum in omnibus mundi plagis et in singulis stationibus collocanda vobis sit. Prospiciendum etiam, unde nobis tot angelorum ac daemonum promptuaria sufficere possint, ut sint ubique terrarum et coelorum quasi ministri ordinarii, vicarii, mediastini, quando nihil aeternum ac ne sempiternum quidem esse praeter Deum statuistis. Itaque providendum est de maritandis angelorum ac daemonum ordinibus, ut ex eorum connubiis soboles in demortuorum loca substituantur, aut5 magistratibus6 abdicantibus, aut stato tempore abscedentibus, aut munere simul et vita defunctis, novi veteribus substituantur7. Posuit enim Fridericus daemones utriusque naturae ac sexus, ephialtas inquam et hyphialtas, in sagarum cum incubis et sortilegorum cum succubis conjugatione.
CURTIUS: Hic Platonis dignitas agitur; cum enim posuisset, omnes animas simul creatas fuisse ad immortalitatem, ut vicissim corpora cadaverum occasu subirent, subjecit haec verba: Non, inquit, pauciores erunt unquam animi, nullo pereunte, neque plures. Quin etiam animos αὐτοκινήτους appellat. Quodsi mens est αὐτοκίνητος, erit etiam αὐτοφυὴς καὶ αὐτάρκης καὶ αὐταγαθὸς, quae tamen uni tantum Deo convenire Toralba demonstravit.
TORALBA: Plato Phaedonem adhuc adolescens scripsit, Timaeum vero cum aetas ingravesceret jam sua, in quo sententiam mutasse videtur. Sic enim Deum loquentem inducit: Ego satum1 animorum dabo, satus2 dimittam in corpus. Certum enim animorum immortalium a Deo genitorum numerum nec augeri nec interitu minui scribit, sed perpetua quadam μετεμψυχώσει e corporibus ad corpora migrare.
CORONAEUS: Rem profecto difficilem Senamus, sed justam proposuit1, quam si explicaverit Toralba, ut omnia argute solet, non tantum Senamo, nobis omnibus, ut confido2, rem gratissimam facturus est.
TORALBA: Tibi, Coronaee, quicquam denegare nefas esse semper duxi, ac propterea meas ineptias mea1 facilitate proponere malo, quam illud2 onus abs Te meis humeris impositum recusare. Sed cum disputatio de angelorum ac daemonum origine, statu, conditione, occasu a demonstrationibus procul abesse videatur, profecto haec ab Ebraeis, qui arcana divina ex ipsis fontibus et sacris laticibus hauserunt, earum rerum explicatio petenda nobis est, nec video, quis melius quam Salomo hoc praestare possit. Quod etiam Porphyrius ad Boëthium et Aristoteles ad Callisthenem, uterque diversis aetatibus, scripsere, rerum omnium origines ac reconditas scientias a Chaldaeis profectas, Chaldaea appellatione complectuntur Ebraei, qui origine Chaldaei sunt, sed arcana illa rerum divinarum, quasi thesauros, occulta quadam disciplina, quam illi3 Cabalam, Graeci autem, ni fallor, ἀκρόαμα appellant, sed abdiderunt, ut aditus paucissimis patere possit.
SALOMO: Video Toralbam id, quod magna nostrorum omnium expectatione a Coronaeo ipsi1 delatum est, honesta specie excutere velle. Majores quidem nostrae gentis Chaldaeos2 fuisse agnosco et in Phoeniciam primum migrasse, unde Cadmus, quae vox ebraica Orientalem significat, litteras in Graeciam advexit3 ac rursus in Chaldaeam ab hostibus abductos multa divinitus didicisse, sed nihil accepimus, quod non sit omnibus omnium vocibus ac linguis toto terrarum orbe dissipatum ac pervulgatum, ut latere possit neminem.
Quae cum Salomo dixisset, caeteri conticuerunt, quod hominem aetate gravem interpellare contra decus et dignitatem arbitrarentur. Sed CORONAEUS rupto silentio: Nihil abs Te, inquit, Salomo, scire desideramus, quam quod vestri mores, vestra disciplina, vestrae leges patiantur, et quoniam angustiae1 temporis longiorem disputationem ferre non possunt, differendum mihi commodius videtur, ut paratiores redeamus. Tum laudatorio cantico, fidibus, vocibus ac fistulis suavissime animos oblectati2, mutua consalutatione3 accepta discesserunt.