TORALBA: Non tam mirabilis mihi videtur partus virgineus, quam piscium, avium, reptilium examina, quae prius demonstrata sunt, sine patre repente prodire. Audistis Fridericum narrantem, daemonum ac foeminarum concubitus et amplexus foecundos, idque tam usitatum esse, ut non tantum Augustinus1 impudentes judicet, qui dubitent, sed etiam Thomas Aquinas et caeteri fere theologi communi quadam sententia foeminarum partus a daemonibus conceptos ut rem omnium certissimam asseverarint, quae a Joanne et Francisco Pico2, philosophorum saeculi sui doctissimis, confirmantur. Quae si vera sunt, quid mirum, si virgo sine hominis concubitu, angeli officio concepit ac peperit? Accedit illud, quod non solum stirpes et animantia pleraque sine ullo semine ex intimo terrae ac sinu ac utero prodeunt, sed etiam id ipsum de hominibus pingui solo, calore coelesti temperato factum, Anaximander, Empedocles, Anaxagoras, Plato ac tota Arabum schola, auctore Avicenna, confirmant3; inter historicos auctores Diodorus Siculus, Pausanias, Justinus, Strabo, denique Aristoteles4 ipse in eadem sententia fuisse videtur, ut omittamus poetas, apud quos nihil frequentius. Quin etiam Maro, Varro, Plinius, Solinus, Justinus, Strabo, Columella, Silius Italicus5 equas Lusitaniae saepius sine maribus concipere ac parere, sed pullos ita natos triennium non excedere tradunt. Incredibilis est, inquit Varro, foetura in Lusitania, sed tamen vera, equos vento concipere, de quibus Maro:
Id quod Homerus antea de Achillis equis scriptum reliquerat. Non igitur tam mirabilis videri debet virginis partus.
SENAMUS: Demus haec, tametsi rarius accidunt, fieri tamen posse, non1 repugnante natura; sed contra naturam est, ut Christus natus sit utero virginis plane concluso, contra quam Tertullianus scribit, virginem patefacti2 corporis lege peperisse, quod omnes theologorum scholae coarguere non dubitarunt, quia Dei et hominis naturam in Christo unitam3 naturae lege solutam fecerant4.
OCTAVIUS: Ismaëlitae Christum nec Deum nec Dei filium fuisse asseverant. Sic enim in sacris Alcorani litteris scribitur: Multi mentiuntur, Deum habere filium. Item1: Dic illis constanter, Deum esse unum, incorporeum, qui nec genuit, nec genitus est, nec habet quemquam sui similem, Jesum virum optimum esse et faciem2 omnium populorum, qui etiam Ruach3 dicitur, quod4 ipsi spiritum et ventum Dei interpretantur. Illud tamen confitentur, Christum ex virgine natum, cujusmodi plures esse putant, quos vulgari sermone Nephlis Ogli, Britanni Merlinos, Germani Wechselkinder appellant. Quin etiam in Hispaniola5 occidentalis Indiae persuasum erat, Concotonem Deum cum foeminis concumbere et qui ex eo concubitu nascerentur, duplici corona insignes esse. Quae antiquissima opinio veterum videtur fuisse, ut superius Toralba disseruit. Sic enim Josephus6: Multi, inquit, angeli Dei mulieribus misti contumeliosos filios genuerunt, πολλοὶ γὰρ ἄγγελοι Θεοῦ γυναιξὶ συμμιγνύμενοι ὑβριστὰς ἐγέννησαν παιδάς.
FRIDERICUS1: Cur Ismaëlitae Christum ex virgine natum Dei verbum et spiritum appellant, si tantummodo putant, virum optimum fuisse?
OCTAVIUS: Christum quidem prophetis omnibus ac Muhammede longe superiorem esse, Ismaëlitae agnoscunt. Sic enim scribitur1 Deum Judaeis dixisse, Christum Mariae filium, cui dedimus evangelium, lumen et confirmationem Testamenti et rectam viam timentibus Deum, ad vestrae legis cumulum et consummatam perfectionem. Item in capite Elmeide: designavimus hominum vestigia per Jesum filium Mariae veracissimum eique dedimus evangelium, in quo est lux et veritas aperta.
CURTIUS: Si veritatem apertam in eo fuisse fatentur Ismaëlitae, cum aperte Christus dixerit1 Ego principium sum, qui loquor vobis, cur Deum esse negant?
OCTAVIUS: Haec verba negant a Christo prolata, sed a falsariis evangeliorum corruptoribus subjecta fuisse.
SALOMO: Profecto Jesus in synagoga majorum rogatus, cur se Dei filium jactaret: Nonne scriptum est, inquit, ego dixi, Dii estis et filii excelsi omnes?1 Quibus verbis expresse2 declaravit et quidem actu legitimo, non aliter se Dei filium esse arbitrari, quam caeteros mortales. Tametsi dictum illud Davidis אֱלֹהִים אַתֵם vertit Chaldaeus interpres: אַנְגְלִי אהין מלאכיא i.e. angeli vos. Deinde idem interpres corrupta voce Graecorum אַנְגְלִי usus est, scilicet: Vos quidem magistratus ac judices angelis nihilo vos inferiores esse arbitramini, omnes tamen ad unum usque ruere necesse est. Haec enim ad principum ac tyrannorum acerbam castigationem, non ad laudem dicta sunt, ut putat evangelistes.
CURTIUS: Justa quidem oratio Christi est ad Pharisaeos. Ut illis eriperet criminandi occasionem, ad apostolos vero conversus: Vobis, inquit1, datum est nosse arcana Dei, caeteris autem parabolis, ut scilicet criminationem dilueret2, quae in eo potissimum exstitit, quod se filium Dei jactaret. Nam si vulgaris ea fuisset appellatio, qua quisque Deum parentem omnium communem agnoscit, inanis erat adversus eum accusatio. Fuit igitur in eo generatio quaedam sublimior ac divinior filii, qui ab aeterno tempore genitus est, sic enim saepius usurpatur, ut hoc differat ab hominibus filio, quo nomine se ipsum appellavit, quia verus homo fuit et hominis i.e. virginis filius et verus Deus, ab infinita aeternitate a Deo genitus3.
SALOMO: Si ab aeterno tempore genitus est, originem illam non corpoream fuisse oportet.
CURTIUS: Ab aeterno quidem genitus est, incorporea generatione sine matre, postremis vero temporibus in utero virginis officio spiritus sancti genitus est sine patre.
SALOMO: Cur igitur ubique appellatur filius Davidis et filius Josephi? Frustra enim Matthaeus et Lucas stirpem Jesu a Davide usque ad Josephum derivarent, nisi filius Josephi extitisset; huc enim pertinet utriusque historia, ut illum de gente Juda et quidem de regia stirpe Davidis oriundum esse docerent1, alioqui Messias non futurus, ut ex oraculis prophetarum intelligitur, scilicet Davidis gentibus ac stirpi Messiam deberi. Quin etiam in ipsis Talmudicis libris Messias appellatur David, quoniam a stirpe Davidis germinaturus esset.
FRIDERICUS: Certe Suidas1 memorabilem historiam narrat, scilicet Jesum sacerdotem a collegio pontificum cooptatum fuisse, propter summam ejus eruditionem ac pietatem, et cum originem ejus exquirerent, tum a matre tum a propinquis et obstetricibus compertum esse, de virgine a spiritu sancto conceptum, prius angelo denunciante, filium Dei futurum, qui nasceretur, idque a sacerdotibus in acta publica relatum. Connubia vero cum agnatis et gentilibus jubente lege saepius contrahebantur. Itaque satis erat Josephi stirpem a Davide dici, ut intelligeretur, Mariae uxoris genus ab eadem stirpe deduci. Tametsi plerisque placet, Mariae genus ad Leviticam2 et Davidicam gentem pertinere.
SALOMO: Novum profecto est, foeminas gentem propagare, cum familiae finem faciant. Lex autem illa de maritandis ordinibus in eadem tribu, omnium fere consensu ac usu diuturno jam antiquata pridem erat, ut videmus, avum Davidis sibi despondisse Moabitidem uxorem propinqui viduam: ac Jojadam pontificem maximum Leviticae tribus, uxorem duxisse de tribu Judae regiae stirpis, quia legi vetanti satis cumulate fiebat, si praedia1 ex una tribu in aliam non traducerentur, quae sola fuit legis ferendae causa. Quis tandem fabrum regiae stirpis uxorem domum duxisse putet?
FRIDERICUS: Etiam regum nepotes ac posteros inopes a pecunia fabrilia tractare, quis dubitet? cum nec Dionysio tyranno de imperii culmine1 dejecto turpe fuerit, quod ludimagister esset, nec filio Persei, regis Macedonum, aut2 Jubae regi, quod inter mancipia scribarum censerentur. Ita nec mirum debet videri, si posteri Davidis, in Chaldaeam exsules abducti, obsequia servilia victoribus praestiterunt.
SALOMO: At postliminio redeuntes posteri Davidis, quotquot fuere, honores senatorios1 adepti sunt. Quanquam Matthaeus et Lucas non modo cum historia, sed etiam secum ipsi discrepant, ut alter Jesum a Salomone, alter a Nathane2 infinita nominum varietate deducat; uterque enim tum a Philone Hebraeo3, antiquitatis auctore optimo, tum etiam ab historia sacra plurimum dissident; quod cum4 etiam argutus theologus5 ferre non posset, aperte scripsit, effici nullo modo posse ex Matthaei et Lucae scriptis, ut Jesus a Davide originem traxisse videatur. Ex duobus6 enim alterum fieri potest, ut utraque theogonia seu genealogia falsa sit, alterum non potest, ut plus una sit vera, cum utraque stirpites7 omnino diversas habeat, scilicet Salomonem et Nathanem fratres. Illud enim in tanta repugnantia proditum est, ab utroque evangelista Boas, Salomonis filium proavum esse Davidis, cum tamen inter utrumque intersint anni 3728. Levius est etiam, quod Justinus Martyr9 scribit, contra quam10 caeteri sentiunt, Eli fuisse Josephi patrem adoptivum. Quod autem ad Suidae historiam attinet, ne Christiano quidem ulli praeter Suidam probatur, cum aperte pugnet11 cum omnibus scriptoribus evangeliorum. Electionem vero fieri sacerdotum apud Judaeos inauditum est, multo minus etiam de stirpe regia. Cui regulae12 cum derogare conaretur Usias rex ac pontificibus honores praeripere obsistentibus repente lepram contraxit, quia genti Aaronis tributum erat lege divina sacerdotium, idque extra sortem et suffragium, caeteris tribubus ab aditu sacerdotii exclusis.
CURTIUS: Erroris opinione falluntur, qui non vident, nomina propria in sacris litteris saepius commutari. Nam qui Azarias rex Judaeorum loco1 dicitur, idem alibi Ozias appellatur. Item Esdras mox Athiarsatha, mox Nehemias, mox2 Malachias vocatur, et qui saepius Artaxerxes, interdum Ahasverus et Asverus dicitur. Quare de nominibus minime laborandum est, modo rem teneamus, scilicet Christum ad Davidem3 genus referre, sive a Salomone vel4 a Nathane ducatur, cum uterque Davidis filius esset.
SALOMO: Sint haec Matthaei et Lucae μνημονικὰ ἁμαρτήματα, sed urgent graviora. Aut enim Josephus est pater Jesu, aut alius. Si non est pater Josephus, inanis1 est illa gentilium descriptio a Davide, vel etiam ab Adamo repetita; sin est natura pater, nec Maria virgo sit, nec alia fuerit, quam caeterorum hominum origo. Sin Mariam stirpis Davidicae fuisse arbitrantur, de conjugio Josephi argumentum incertissimum2, tum quia usu contrario lex antiquata pridem erat, tum etiam quia Maria Elisabethae gentis Leviticae cognata vocatur.
CURTIUS: Tua te, Salomo, argumenta refutant. Nam si antiquata lex erat de maritandis ordinibus, quis dubitet Mariam paterno genere a gente Levitarum, materno vero a Davide stirpem traxisse?
SALOMO: Sed his omissis1 Messiam in oppido Bethlehem nasci oportuit ex oraculis prophetarum. At Jesus natus est in vico Nazaraeo2 regionis Galilaeae, quae fluminibus ac imperio divisa erat a Judaea. Hinc objectio illa, cum de Jesu ageretur: potestne Nazaretho aliquid boni esse?3 quam etiam in Actis confirmat: Ego sum, inquit, Jesus Nazarenus, quem tu persequeris4.
CORONAEUS: Vetus est illa objectio1 a theologis jam pridem confutata. Quis enim nescit, Josephum et Mariam a Galilaea in Bethlehem oppidum concessisse census causa atque illic Mariam peperisse, Nazarenum tamen appellatum, quod illic educatus, ubi mater domicilium haberet2? Quin etiam Oregines contra Celsum et Justinus Martyr3 stabulum, in quo Christus natus est, in antro Bethlehem sua aetate a peregrinis visitari consuevisse tradunt.
SALOMO: Ita quidem existimant1, sed ratio temporis cum historia census Augusti convenire nequit. Augustus enim censum illum totius Romani imperii fecit anno sui dominatus penultimo, ut est apud Dionem2, quo tempore Jesus annum agebat3 quartum decimum.
CURTIUS: Descriptio duplex ab Augusto facta est. Sic enim dicit Lucas1: primum praeside Lyrorum Cyrenio, et quoniam2 in sua quemque civitate censeri oportebat, ob id Josephum e tribu Juda cum uxore Maria in oppidum Bethlehem profectum esse.
SALOMO: Id fieri nequit1, cum ex historia Josephi2 Quintilius Varus eo anno praeses esset, non Cyrenius. Idem Josephus scribit, Cyrenium Judaeae tantum descriptionem fecisse ac novem annos post Herodem mortuum. Et quia3 subtilius ista conquirunt theologi Christiani4, ex aetate Jesu colligunt, Quintilio Varo praeside natum esse. Huc accidit, quod illa Augusti descriptio civium Romanorum etiam peregrinorum et sociorum et vectigalium censum continebat, ut planum5 facit Eusebius, qui post Aegyptiacam victoriam censum civium Romanorum factum esse scribit, tum in urbe, tum in provinciis. Numerum autem civium fuisse 6560000 et Christo nascente 15820000. At Josephus non erat civis Romanus, alioquin Pontius provinciae praeses Jesum filium ejus, majestatis ac impietatis reum, Romam misisset, ut postea Festus, ejusdem provinciae praeses, Saulum civem Romanum (quia pater ejus civitatis jus emerat) Romam amandavit. Nec credibile est, si vectigales cum sociis censi fuissent, qui imperii Romani finibus continebantur, tantam hominum paucitatem futuram, quantam Eusebius ex libris censualibus in historiam retulit6. Ei7 tamen, repugnantibus historicorum scriptis, vectigalis quoque populos censos fuisse concedamus, qui tam acerbus et ineptus censor, qui subditos coëgit unquam ex civitatibus et provinciis emigrare census causa? Quodsi unquam factum est8, quis parturientes foeminas ad id compulisset? Ac tantum abest, ut parturientes eo necessitatis adigerent, ut ne foeminae quidem in censum venirent, ut videre est apud Livium9, qui quoties civium numerum ex censibus descripsit, haec verba fere subjicit: Praeter mulieres10. Ut libro11 septimo: Civium, inquit, qui puberes essent, supra centum decem millia, mulierum autem et puerorum servorumque et mercatorum et sordidas artes exercentium, si quidem Romano12 civi operosam artem tractare non licuit, triplo plus quam turbae civili. Nec vero13 Moses duplici censu, quem habuit14, nec David, cum populum censeri jussisset, foeminas aut minores annorum15 viginti complexi fuere. Jam vero, si census causa emigrandum fuisset, oportuisset Africae incolas, Romanorum subditos, cum uxoribus ac liberis totaque familia in Europam, ubi nati fuerant, et ab Asia in Africam traduci, non sine intolerabili molestia ac sumptu, quae nullis unquam Romanorum aut populi cujusquam institutis facta legimus, sed ubi quisque domicilium habuit16, illic censebatur, et censores coloniarum libros censuales Romam transmittere consueverant, ut Livius scribit. Quin etiam Caesar ipse dictator17 civium singulas domus urbis Romae adiit, quo censum faceret, ut scribit Tranquillus in Caesare. Itaque non mirum, si acutiores Christiani theologi nodum istum, quem solvere non poterant, secuerunt.
FRIDERICUS: Valde subtilis est haec, dicam an futilis, disputatio. Sed quaecumque occasio Mariam compulit, ut in oppidum Bethlehem concederet, satis constat, illic natum fuisse Christum, cum etiam magi ab oriente illuc profecti sunt ad infantulum adorandum, ut antiqua prophetarum oracula implerentur1: Reges Arabiae et Sabaeorum dona offerent et stella praeeunte perducti juxta stabulum, ubi virgo peperisse dicebatur.
OCTAVIUS: Illud, opinor1, omnibus mathematicis ἀδύνατον videri necesse est, ut stella unius stabuli tecto verticalis sit, sed tractum plurimorum oppidorum ac regionum continere oportet, quia negant omnes theologi Christiani fuisse cometam, sed ἀστέρα i.e. stellam fuisse asserunt. Quanquam ne cometes quidem, qui spatio2 immenso abesse a coelo stellato, uni civitati, quantacunque sit, verticalis esse possit, quin latissimis quoque regionum verticibus immineat.
SALOMO1: Quomodo fieri potuit2, ut novam stellam Deus condiderit, cum ab omni opere, post hujus mundi fabricam, conquievisse dicatur? Quasi vero angelorum obsequiis ad reges ducendos caruisset3, aut stellam ad iter demonstrandum interdiu inutilem minimeque idoneam ac paulo momento interituram condidisset.
FRIDERICUS: Tametsi Deus populum per deserta loca deduceret, nihilominus igneam columnam creavit, quae populo semper dux itineris praeiret.
CURTIUS: Magos eo pervenisse, planum fit ex eo, quod Herodes regem futurum metuens ex stirpe Davidis, infantes conquiri ac mactari mandavit1. Cum autem caedes impuberum postularetur, omnes senatores stirpis regiae ac reliquos praeter2 Semeam interfecit3. Itaque Josephus, ut Lucas4 scribit, in somniis admonitus puellum in Aegyptum traduxit, ut illud ex oraculo veteri conveniret5: Ex Aegypto vocavi filium meum.
SALOMO: Oseas propheta hoc loco non futura denunciat, sed res duorum annorum millibus ante gestas, quam Christus nasceretur, scilicet Israëlem ad avitas majorum sedes Deum arcessere voluisse. Sic enim appellatur in sacris litteris: Primogenitus filius meus Israel1. Quanquam absurdum est, ut praenotionem sequatur res futura, quia praedictum sit, sed prospicitur ac praedicitur2, quia futurum est, ut Julianus Augustus Galilaeis ac Celsus Christianis saepissime objecerunt.
CURTIUS: Jam pridem haec omnia veterum haereticorum sophismata fregit autoritas Augustini, Hieronymi, Theophili, Chrysostomi, Cyrilli, ut nulla ratione possit evangelicae veritatis clarissima lux talium argutiarum caligine obscurari. At vero1 facilius est, stellam ad reges deducendos creari, quam solis et lunae cursum Josuae imperatoris arbitrio sisti.
SALOMO: Scriptae quidem veteris Testamenti tabulae certissimae sunt, certissima illarum testimonia, non modo Hebraeorum, sed etiam Christianorum et Ismaëlitarum summa consensione, sed evangelicis libris, quos Hebraei et Ismaëlitae merito rejiciuut, quae fides esse potest?1
CORONAEUS: Si evangelica testimonia rejicitis, perinde est, ut si principia scientiarum negaretis, sine quibus ne geometris quidem ulla demonstratio constabit.
OCTAVIUS: Principia scientiarum seu postulata omnibus omnium sensibus patent et animis imperitorum perspicua sunt; sed haec, quae contra naturam fiunt, quibusnam principiis niti possunt?1 quanquam evangeliorum scriptores tot ac tam multis locis a se ipsis dissident2, ut infinitum sit, ea persequi. At quod verum sit, plus uno esse non potest, caetera igitur falsa sunt. Sic enim Augustinus: Si scriptura, inquit, non continet ineffabilem veritatem et aliqua sui parte falsa reperitur, non est in ea certa3 fides, ut ei credatur, sed propter falsitatem una sui parte compertam tota suspecta habetur. Quum etiam in rebus ac rationibus hominum inter homines distrahendis, tabula4, quae una sui parte falsum continet, omnino rejicitur.
CURTIUS: Tantum abest, ut scriptores evangelici1 dissideant inter se, ut ex ipsorum concordia sacrae scripturae veritas eruatur. Si quaeris, inquit Ambrosius, quid Matthaeus scripserit? id quod Lucas, Marcus, Johannes. Quid Lucas? id quod Marcus, Johannes, Matthaeus. Quid Marcus? id quod Johannes, Matthaeus, Lucas. Quid Johannes? id quod Marcus, Matthaeus, Lucas, ut nullus tam sui similis sit, quam omnes omnium. Si quid est, inquit Augustinus2 quod repugnare videatur, nihil aliud, quam mendosum codicem, vel interpretem non satis assecutum, vel quod scriptum est, non percipi judico3. Idem Chrysostomi judicium de sacris scripturis fuisse videmus. Sed quemadmodum dementes putant, et solem geminum et triplices se ostendere Thebas, et imperiti rectos coelestium orbium cursus errare arbitrantur, cum tamen ipsi densissima caligine obruantur, sic quoque accidit iis, qui a recta via deflexerunt, ut4 alios aestiment errare.
OCTAVIUS: Quaenam evangeliorum et novarum tabularum tanta esse potest convenientia, quantam esse existimas? Cum Julianus imperator, si qui transfuga usurpatur1, nullum majus ad refellendos Christianos argumentum haberet, quam quod doceret, libros eorum plenos esse τῶν ἀντικειμένων, quam reprehensionem ut effugerent Christiani, decreverunt2 evangelia quatuor tantum probare, caetera omnia repudiare. Nam ex libro, qui inscribitur orthodoxographia et ex ipsius Originis, Epiphanii, Hieronymi, Ambrosii auctoritate colligimus, quindecim evangelia sacra, scilicet evangelium secundum Marcum, secundum Paulum, secundum Basilidem, secundum Matthaeum, secundum Bartholomaeum, secundum Lucam, secundum Thomam, secundum
Nicodemum, secundum Johannem, secundum Matthiam, secundum Cerinthum, secundum Hebraeos, secundum Aegyptios, secundum Nazaraeos, secundum omnes apostolos. Idem acta S. Andreae3. Si tot evangelia vera exstitissent, minime rejicienda fuerunt; sin falsa aut inter se discrepantia, quaenam fides his aut illis habeatur? cum omnes hos4 autores inter divinos, praeter Cerinthum et Basilidem, relatos videamus a Christianis? Si mendacii et impietatis convicti, cur pro divis coluntur5? Si veraces ac sancti, cur eorum scripta ut falsa6 rejiciuntur?SENAMUS: Ismaëlitas prudentius in hoc genere sibi consuluisse videmus, quam Christianos. Cum enim plures libri lectionum varietate inter se discreparent, Calipha quidam1 pontifex, Asiae maximus, coactis in urbe Damasco theologis ducentis, sacros libros collegit praeter Alcoranum, quibus ducentos camelos onustos fuisse legimus, ex quibus sex theologi concordibus sententiis totidem libros in unum volumen collegerunt, quod Zuna vocant, unde liber florum selectus est, ac ne quid addi aut adimi posset in posterum, caeteros omnes praeter emendatum dejici mandavit in lacum Damascenum, capitali poena subjecta, si uspiam alius quam ab exemplari vel ab exemplo Archetypi descriptus haberetur. Quo quidem arcano stabiliendae religionis haud scio an ullum majus habuerint pontifices Agarenorum. Alcorani vero, qui manibus teritur, Merbam filium Itha, quem auctorem esse plerique putant, qui etiam dicitur Elgah, sententias octoginta2 de Alcorano vero detraxisse, ac totidem subjecit. Primus autem ordine3 Homari successor recollegit ac distinxit Alcorani4 Azoras, qui propterea Alphurcanus in distinctione dici coepit. Ac ne humano consilio conscriptus videretur, Deum Azorae primum auctorem ciere et a Gabriele Muhammedi datum et carmine scriptum asserere non dubitarunt. Ac ne quid de litteris detraheretur, posteri typis excudi sanctissime vetuerunt. Quod edictum tanta severitate executum, ut cum mercator quidam civitatis hujus Alcoranum in hac urbe excudi et Constantinopolim transvehi curavisset, capitis postulatus sit; ac nisi legatus Venetorum, qui cum principe Turcarum societatis foedere conjuncti sunt, imperitiam typographi excusavisset, quoniam infinitis erroribus scatebat, supplicio capitali addictus fuisset, nec tamen aliter evasit, quam libris omnibus exustis et dextra manu truncata.
FRIDERICUS: Cum igitur Alcoranus ille non sit Muhammedis, cui non tantum ab re sua otii erat, ut carmine scriberet leges divinas, sed merae fictae fabulae vel potius rhapsodia metrica, id enim proprie vox arabica Coran significare dicitur, cur tantae auctoritatis est apud Agarenos?
OCTAVIUS: Non video, cur alterius, quam Muhammedis Alcoranus dici debeat, quod1 ab erroribus librariorum repurgatus, aut versibus scriptus sit, cum veteres fere legislatores omnia versibus scriberent, ne quid facile addi aut detrahi posset. Sic enim Draco, Solon, Terpander, Decemviri legum ferendarum, qui leges duodecim tabularum tulerunt, quas Tullius appellat carmina duodecim, ut ab omnibus etiam facilitate majore memoriae commendarentur et cum voluptate canerentur. Est enim carmen a canendo dictum. Quin etiam historia primis temporibus et physica versibus scribi consueverunt, ut Orphei, Hesiodi, Lini, Musaei, Parmenidis, Homeri, Empedoclis, Xenophontis2, Pherecydis, Thaletis, Davidis, Sibyllarum, Appollinis dicta versibus continentur ac potissinmm divinae laudes. Ac tametsi Moses3 unus ex omnibus legislatoribus oratione numeris soluta4 scripserit, ne rerum gravissimarum pondera numeris inservirent, cantica tamen omnia carminibus usurpavit.
CURTIUS: Quia fabulae, quo gratiores sint, versibus scribi solent, liceat1 Muhammedi fabulas versibus conscribere et uno tantum volumine complecti, ne sibi contrarius unquam2 esse possit, evangelica vero et rerum a Christo gestarum fides nec versibus scribi decuit, nec ab uno, sed a pluribus. Atque utinam evangelia secundum omnes apostolos et eadem evangelia, quae modo commemoravit Octavius: secundum Aegyptios, secundum Thomam, cui quod incredulus esset, fidem sensibus ipsis fieri oportuit, secundum Nicodemum, secundum Matthiam, secundum Nazaraeos exstarent, ut veritas magis ac magis eluceret et eadem omnium, quae semper fuit, evangelistarum congruentia perciperetur.
SALOMO: Si quatuor tantum evangelistarum inter ipsos congruitas conciliari nullo modo potest a theologis christianis, quantam fore putatis, si quindecim illa, quae dixistis, evangelia exstarent? Nam qui harmonias evangeliorum scripserunt1, non minus discrepant, quam voces quatuor, quae harmoniam nullam efficerent2, nisi contrariae essent.
CURTIUS: Saepe videmus falsa veris tanta similitudine convincta, ut nulla sit imperitis assentiendi aut dissentiendi nota, acutius tamen intuenti nihil in sacris litteris dissentaneum videbitur.
SALOMO: Veterum quidem instrumenta tabularum1 nihil a se discrepant, sed novis tabularum legibus2 ita repugnant, ut raro similia utriusque loca reperiantur. Novarum autem tabularum inter ipsas discordia primo cuique intuenti facile perspicitur ac, ne singulos singulis conteramus, ne unus quidem sibi ipsi convenit de rebus iisdem scribenti aut eandem historiam bis repetenti3. Nam Lucas4 Pauli comites attonitos ipsius casu stetisse scribit, neminem tamen videntes, sed solam hanc vocem audientes: Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris5. Idem paulo post comites Pauli coruscam lucem vidisse, nullam tamen vocem audivisse scribit. Quae loca nulli adhuc interpretum6 conciliari potuerunt.
CURTIUS: Actiones apostolorum graeca lingua scriptae sunt, dictionum autem φῶς et φωνή i.e. lucis et vocis affinitas efficere potuit, ut scriptorum1 incuria, qui ab archetypo descripserant, facile alterum alterius loco usurparint, ut veteribus Graecis contigit, Apollinis oraculum male interpretantibus, cum lucem h.e. φῶς sibi placere diceret, ipsi φὼς dici putarunt ὀξυτόνως i.e. hominem, unde2 mos mactandorum hominum apud Graecos dicitur inolevisse.
SENAMUS: Mirabile mihi videretur, si in tanta scriptorum varietate ac sectarum, quanta fuit primordio nascentis reipublicae christianae atque adeo in ipsis ecclesiae rudimentis, nihil in apostolorum ac discipulorum scriptis dissentaneum reperiretur, cum Epiphanius scribat, pontifices catholicos quaeri consuevisse, sacram scripturam ab Arianis1 depravari, ut2 Tertullianus3 acerbe quaestus est: Arianos contra praedicare, ab adversariis omnia evangelia scripta corrumpi. Quin etiam Origenes4 Marci evangelium erroris5 coarguere non dubitavit; Origenem autem Hieronymus ecclesiarum patriarcham ac lumen appellavit; ac Rufinus ipse in apologia Origenis scribit, Apellem et Marcionem jactare solitos, quam pluribus erroribus evangelia suo studio ac labore fuisse repurgata. Idem Marcio, Johannis apostoli comes et discipulus, actiones apostolorum, apocalypsin et epistolas Pauli, paucissimis quibusdam exceptis, ut suppositias rejiciebat, ut quidem6 Tertullianus7 scribit.
OCTAVIUS: Ob eam causam Ismaëlitae Novum Instrumentum penitus repudiant, ut a Christianorum veterum1 sectis plane corruptum. Tametsi multa peccantur etiam in historia, ut cum Zachariam filium Barachiae in templo caesum dixit Christus2, qui tamen caesus non est, sed Zacharias filius Jehojadae, pontifex maximus, qui annos circiter 400 antecessit Zachariam prophetam, cujus scripta exstant, qui filius Barachiae, filius Iddo appellatur, Haggaei prophetae aequalis3, qui cum Zorobabele postliminio Hierosolymam rediit, quo tempore templum nondum restaurari coeperat4. Alium quoque Zachariam filium Barachiae profert Jesaias5. Hic theologi conflictantur inter se, ut ea concilient, quae conciliari non possunt. Clemens Alexandrinus, qui ab aetate Christi proxime abfuit, Christum uno tantum anno conciones habuisse tradit. Epiphanius Clementem reprehendit ac duos annos concionatum testatur. Juniores annos quinque ex evangelicis scriptis enumerant6 a baptismo usque7 ad ejus supplicium. Tertullianus et Africanus anno trigesimo passum arbitrantur, alii quadragesimo, quos refellit Augustinus. Quaecunque autem de coena scripta sunt ab evangelistis, ruinam minantur, quoniam evangelistae omnes in eo consentiunt, mortuum fuisse Christum feria sexta hora nona, coenam vero paschalem ab eo factam feria septima incipiente, post solis occasum, ut semper fieri consueverat. Ut omittam, capitale fuisse, vetantibus legislatoribus8, aliter facere. Ex quo intelligitur, coenam paschalem Christum non fecisse nec si voluisset potuisse, cum die sexto ante solis ortum comprehensus ac luce sequente supplicio affectus sit. Nihilominus tamen in illo coenae instituendae ritu Christiani summam suae religionis ac salutis contineri putant. Item tradunt, Christum primo sabbathorum resurrexisse, eundem tamen tres dies totidemque noctes in sepulcro jacuisse. Sic theologi christiani non modo singuli a singulis, sed etiam omnes ab omnibus dissentiunt. Quos ut conciliaret Paulus Burgensis, genere Judaeus, feria quinta coenam paschalem fecisse scripsit, contra perspicua evangelistarum scripta. Inde mos inolevit in ecclesia Romana, coenam feria quinta recolere. Quae opinio non tantum testimonio evangelistarum, sed etiam efficacissimis argumentis refutatur a recentioribus9, qui agnum paschalem fecisse10 dicunt eo ipso die, quo cruci affixus11 est, anno 1. Olymp. 203. die 4. Aprilis, Luna 14. d. 6. Contra Mercator, historiarum ac temporum peritissimus, anno 4. Olymp. 202. die 13 Martii, feria 6. Lun. 15. mortuum tradit, Lucidus feria 6 Aprilis.
FRIDERICUS: Syllabarum aucupes et qui singulos apices nimis curiose consectantur, temporum ac lectionum infinitam varietatem ubique comperiunt. Sed qui lotis manibus et sincera mente accedunt, nihil dissentaneum vident. Quanquam quo anno, quo die, qua hora quaeque facta sint, nihil ad salutem.
OCTAVIUS: Haec igitur, quae leviora putantur, omittamus. Sed quonam modo excusari possit, quod apud Johannem legimus, quo tamen nihil esse gravius potest1, non video: Tres sunt, inquit2, in coelo, qui testimonium perhibent, Pater, Verbum et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt. Hanc periodum antiquis omnibus exemplaribus interpretes gravissimi deesse quaeruntur, subjecta Cyrilli pontificis Hierosolymorum3 antiquissimi auctoritate.
FRIDERICUS: Desunt sane quibusdam exemplaribus, attamen Hispanus1 Codex eadem vocibus Graecis continet: Ὅτι τρεῖς εἰσὶν οἱ μαρτυροῦντες ἐν τῷ ὀυρανῷ, ὁ πατὴρ, ὁ λόγος καὶ τὸ πνεῦμα, καὶ οὕτοι οἱ τρεῖς ἕν εἰσι, quae catholicorum omnium consensu probantur.
OCTAVIUS: Quis putet, Cyrillum, Hilarium, Ambrosium, Augustinum, Hieronymum ac tam multos pontifices, cum Arianos refellerent, locum illum tanti ponderis ac momenti fuisse praetermissuros, cum levissimas quasque conjecturas, imo etiam syllabas et apices hujus argumenti consectari videamus? At ne Johannes quidem illius epistolae auctor id omissurus erat, cum ad evangelii scriptionem non prius accesserit, quam Cerinthus et Ebio Jesum nihil praeter hominem fuisse praedicarent, ut Epiphanius scribit.
FRIDERICUS: At illud est argumentum maximum, Johannem ea tam perspicue scripsisse, ut omnem praeciperet dubitandi occasionem.
SALOMO: Johannes, qui1 caeteros evangeliorum scriptores ut aquila dicitur superavisse, cum2 in multis sui oblitus videtur, tum in eo maxime, quod Jesum antequam moreretur ita loquentem inducit3: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, filius hominis, qui est in4 coelo. At Jesus nondum in coelum ascenderat (si tamen ascendit), cum ne mortuus quidem esset.
CORONAEUS: Optimus quisque theologus1 sic interpretatur, ut utrique naturae simul tribuat, quod neutri seorsim conveniret. Alii duplicem ascensum fingunt, unum visibilem, alterum invisibilem, de quo agitur hoc loco.
TORALBA: At neque ascensus in coelum Deo convenit, neque homini.
CURTIUS: Utrique naturae convenit, quod seorsim alteri congruere non potest. Atque haec solutio latissime patet ad mirabiles Christi actiones, quae nec in hominem solum nec in Deum solum convenire possunt.
SALOMO: Idem Johannes Jesum ita loquentem inducit1: Si testimonium perhibeo2 de me, testimonium meum non est verum. Alibi3 tamen plane contrarium affirmat: Dum si testimonium, inquit, perhibeo de me ipso, testimonium meum est verum, quia scio, unde veni. Item de Christo scribens4: Mea doctrina non est mea, sed ejus, qui misit me. Cur suam appellat, si alterius est? Nam in eo ipso omnem deitatem5 a se abjecisse videtur.
CURTIUS: Alia fuit oratio Christi ad apostolos, alia fuit ad Scribas et Pharisaeos, qui sua dicta criminari consueverant, apud quos nihil aliud se quam hominem, i.e, phrasi Hebraea et Graeca τὸν υἱὸν τοῦ ἀνθρώπου profitetur, at in coetu apostolonim aperte se Dei filium esse et ab eo venisse affirmavit.
SALOMO: Idem Johannes1: Is super quem videtis spiritum descendere, is est baptisatus a spiritu sancto. At Matthaeus bene ac2 penitus Jesum Johanni Baptistae fuisse cognitum scribit his verbis3: Quin potius abs te baptizari debeo.