SALOMO: Confido equidem venturum.
FRIDERICUS: Fateri quidem non dubitas, cum extremo capite symboli Judaeorum, quod R. Moses pervulgavit, scriptum sit, Messiam esse expetendum. Id autem callidissimo commento factum est. Cum enim christiana aemulatione symbolum fidei totidem capitibus, quot Christiani, finxissent, caput extremum surrogarunt, scilicet Messiam venturum, ne quis crederet1, Christum Jesum esse Messiam. Sed si nondum venit, quando tandem venturum putas? Nam vester Abrahamus, is qui a vobis שַּׂר i.e. princeps usurpatur2, astrologiae peritissimus, Messiam vestrum venturum spoponderat3 anno Christi MCCCCLXIV. Is tamen omnium opinionem fefellit. Nec ita pridem aetate nostra Judaeus quidam, cum se Messiam faceret, a praetore Bononiensi flammis tanti sceleris ultricibus exustus est. Alius in Judaea, cognomento Barcochab i.e. stellae filius4 Messiam sese ferens5, variis cladibus Christianos afflixit6. Non dubito, cum a nobis7 quaeritur, quid8 tamdiu moretur Messias vester, vos excusare9 solitos populi peccata, ut quidem in libris talmudicis legimus. Sed cum peritiores vestrae gentis intelligerent10, se inani spe laetari, a Judaeorum secta non modo11 desciverunt, verum etiam libros pro religione christiana scripserunt. Testis est liber fidei ab Judaeo, qui ad Christum accessit, testis est catechismus hebraicus Emanuelis Tremelli cum eleganti epistola ad fratres Hebraeos; tertius Isaacus Agrippinensis, vir eruditissimus; testis Paulus Paradisus, regius hebraicae linguae professor in academia Parisiensi; testis est Paulus Brugensis, testis Nicolaus Lyranus, bibliorum interpres acutissimus, atque innumerabiles vestrae gentis, qui etiamnum12 hac aetate Messiam Christum verum Deum et hominem amplectuntur.
SALOMO: Si merito laudantur Pythagoraei, quod κενοτάφια exstruerent iis, qui a sua doctrina defecissent, quasi mortuis hominibus, quanto aequius est, divinae legis desertoribus erigere monumenta? Miror tamen te, Friderice, verae religionis ac ecclesiae argumenta deducere ab iis, qui a sua defecerunt; qua quidem ratione et Arianos et Ismaëlitas veram religionem tueri dicemus. Hoc si nobis absurdum est, illud igitur absurdum videri debet. Cum enim majores nostri vitulum ex auro conflatum in deserta solitudine sibi erexissent ac pro Deo colerent, Deus Mosen interpellans: Tuus, inquit, populus violatis foederibus a me defecit; semper antea dixerat1: populus meus. Quod satis est argumenti, eos, qui aeterni Dei cultum penitus deseruerunt, ut mortuis inserviant, ab ecclesia Dei penitus excludi.
CURTIUS: Eodem igitur argumento concludemus, Judaeos, qui Christum verum Deum humani generis servatorem deseruerunt ac suppliciis acerbissimis cruciandum prodiderunt1, ab ecclesia vera se ipsos abduxisse2, ac tum primum veram ecclesiam in apostolorum et discipulorum coetu constitisse.
SALOMO: Prospiciendum nobis est, ne pro argumento1 assumatur, quod erat concludendum, scilicet Jesum, quem pro Deo colitis, esse Deum. Ac primum illud christianorum veterum theologos fefellit, quod non perceperunt vim Hebraicae legis, cujus ignoratione tam multa in legum divinarum interpretatione peccantur, ut quidem2 maxime non facile dici possit3. Argumento sit, quod Justinus Martyr4, cum ab homine Judaeo rogaretur, quid vellent Christiani, cum canerent Halleluja et Osianna, respondit5: Laudate concinne et magnitudo excellens, quo quid ineptius? Nam vox Hallelu significat: laudate, Jah: Deum, vox Hosia: serva, nah: quaeso.
CURTIUS: At D. Hieronymus, cum a Judaeis irrideretur, quod quid esset Hosianna nesciret, in Judaeam usque profectus, Judaeos ipsos in eo genere facile superavit.
SALOMO: Illud admonendum putavi, quod Messiae vox, quid significaret, veteres Latini et Graeci non satis intellexerunt1; est enim2 Messias nihil aliud, quam unctus, et quoniam reges ac principes inungi solebant, Messiae dicti sunt3. Quam vocem4 interpretes LXXII χριστὸν reddunt5, non χρηστὸν, ut olim putabant Graeci. Ex quo adversarii, in contumeliam Christi, togati hominis statuam altero pede mancam et auriculis asino consimilibus6 fingebant vel librum manu tenentem, cum hac epigraphe: Christus! Quod vero Messiae vox populi principem significet, ex eo satis intelligitur, quod David Sauli satellites increpans: Cur, inquit7, praesidium Domini nostri8 Messiae deseruistis? Idem, iratus ei, qui Sauli ab hostibus caesi caput secuerat9: Non veritus es, inquit, inferre manum Messiae? Item cum Samuel Eliabum, Davidis fratrem primogenitum, intueretur: Certe, inquit, hic est Messias Dei.10 Quin et Samuel et David se ipsos vocant Messias. Fuisse autem quam plurimos Messias, docet Nehemias in concione post reditum ab exilio: Tu, inquit11, populo tuo plures Messias dedisti, qui ab hostibus illum vindicarent. Nam vox משּׁיח, quam interpretes LXXII reddunt χριστός, eadem usurpatur hoc versu: Ne attingite Christos meos, Messias meos12. Id13 autem explicat Samuel in maxima populi concione, priusquam regem designatum renunciaret: misit dominus14 ad populum Messias Jerubbahalem, Jephtham, Samuelem. Falluntur15 igitur, qui unum tantum Messiam esse aut fore arbitrantur. Omnium tamen16 errorum nullus fere capitalior est, quam eorum, qui putant, eum Messiam, quem venturum speramus, Deum fore; gravius tamen mihi peccare videntur, qui Messiam, quisquis fuerit aut venturus sit, humani generis servatorem appellant, cum tamen nihil aliud futurum17 speremus, quam hominem ex homine, ducem belli strenuum fore, qui Israëlitas, huc atque illuc dispersos ac dissipatos, in Palaestinam et avitas majorum sedes reducat18 et ab imperioso aliorum19 dominatu vindicet, quales fuere Moses, Josua, Maccabaei ac principes omnes, Dei munere majoribus nostris concessi. Nec desunt, qui Messiam ab Helia unctum iri putant. Ac tantum abfuit, ut Jesus vester majores nostros a servitute Romanorum20 vindicarit, ut etiam a praeside provinciae caussa cognita servili supplicio fuerit affectus.
CURTIUS: Illud est pingui Minerva Messiae arcanum ad principes et tyrannos adducere velle, quod quidem arcanum plane divinum nemo percipiet unquam, nisi id ei divinitus tributum fuerit1 et concessum. Nemo, inquit Christus, venit ad me, nisi pater traxerit eum2.
FRIDERICUS: Si Messiae verbum ad principes et tyrannos pertineret, cur igitur de promisso Messia, cur Moses Hardusam1 scriberet, magnum et ineffabile Dei nomen יהוה nihil aliud esse, quam Messiam, nisi Messias Deus2 esset?
SALOMO: Quia plerique nostrae gentis Messiam sensu secretiore intelligunt immortalem regem, non ducem mortuum aut moriturum.
CURTIUS: Valde mihi frigere haec videtur responsio. Sed ad gentis vestrae pareatem veniamus, qui, jamjam moriturus ac liberis fausta precatus, ad Judam convertitur et oraculum proferens: Non auferetur, inquit, sceptrum de Juda1. Si enim reges ac duces omnes Messias fore putaret, nec Messiam illum humani generis servatorem singulari nota significaret, absurdum illud fuisset ac sensui plane contrarium, scilicet sceptrum de gente Judae non ante sublatum iri, quam Messias venturus esset, penes quem regnum populorum futurum sit. Vocem enim שֶׁבֶם sceptrum Onkelos Chaldaeus vertit שּׁוּלתַן Sultan, imperator, qua voce imperatores non Chaldaei tantum, sed etiam Arabes ac Syri significari solent, et pro voce שִּׁילהֹ reddit Chaldaeus: משיחא Messias, ut ambiguitatem2 explicaret. Eadem est interpretatio Targum Hierosolymitani, quem sequitur R. Salomo, et in Davidis gente imperium tantisper scribit futurum, dum venerit Messias. Et cum ab eo quaereretur, ubinam regnum Davidis? respondit: in Babylonia, ubi fingit superesse adhuc principes de gente sua3, qui populis illis exulantibus imperent; ridiculum, inquam4, an impium figmentum, sed ea saeculi barbaries erat. Floruit enim sub anno Christi MCC, ut mendacii non facile posset convinci, cum esset Gallia longissimis aquarum et terrarum spatiis a Babylone disjuncta5, quae tunc Arabum imperio ac dominatu crudeli tenebatur. Hanc porro interpretationem caeteri repudiantes, pro sceptro6 dignitatem ac praestantiam in gente Judae tamdiu futuram tradunt7, quo advenisset, qui mittendus erat, scilicet rex David, tunc enim potestatem illam in dignitatem regiam concessuram putant. Alii vocem Schiloh ad locum referunt, ubi erat arca foederis, quae inde translata est a Davide8. Alii ad Saulem unguendum in Schilo traduxerunt, quae interpretatio plane contraria est historiae sacrae, quia prius arca deducta fuerit a Schilo in urbem Kiriathjearim, ac ne Saul quidem unctus est in9 Schilo. Talmudici autem10 Messiae venturi nomen Schiloh fore tradunt, recentiores haec ad regem Chaldaeorum Nebuchodonosorem pertinere statuunt, quia regem Zedekiam interfecerit, nec ullus postea regnum adeptus est de stirpe Judae, quod falsum11 est, cum Zorobabel gentem12 postliminio reduxerit ad sedes avorum. Praeterea13 Senatus Judaeorum, de stirpe Davidis sub principibus Asmonaeis14 aristocratiae speciem tuebatur15, quem senatum Herodes sustulit, caesis patribus praeter16 Semeam. Sub eadem fere tempora17 Jesus Christus Deus ac Dei filius ex Maria virgine natus est. Interpretes LXXII reddunt pro voce Schilo, reposita illi, quasi ex littera ש servili significet, quod vel quae et לה scriptum sit pro לך, cum litterae Echeri18 permutabiles sint19. Sed ista quidem vis est scripturae sacrae illata. Postremo David Kimchi, ut caeteris omnibus acutior videretur20, Schilo a Schiliath derivare conatur, quae vox secundinas significat, quibus involvitur Embryo, quasi diceret בַנוֹ i.e. filius ejus, scilicet matris, quam interpretationem miror Galatinum21 amplecti22 potuisse.
SALOMO: Videtis, hujus loci obscuritatem tantam esse, ut ne argumenti quidem species ulla probabilis elici queat ad Messiam eo tempore venturum1 quo natus est Jesus. Jam vero rex ultimus gentis Judaeorum fuit Zedekias. At tametsi Zorobabel a stirpe Davidis populo Judaeorum praefuit sub rege Persarum anno mundi ter millesimo 3432, ejus tamen posteri nulli fuerunt. Principatus vero erat penes pontifices ex Aaronis gente. Quin etiam Maccabaei ex eodem Aarone reipublicae dominatum una cum pontificatu tenuerunt usque ad Antigonum, ultimum Asmonaeorum, centum viginti sex annos. Hunc enim duplici nomine2 Christum i.e. unctum, quia rex et pontifex maximus erat3, Herodes, a senatu populoque Romano, rex Judaeorum appellatus, anno mundi ter millesimo octingentesimo quarto mactari jussit. Quadragesimo post anno natus est Jesus. Ex quo intelligitur, sexcentos circiter annos ante Christum neminem de gente Juda principatum Judaeorum tenuisse, nec posse vaticinium illud ad Jesum pertinere. Omitto multa, quae Galatinus ex talmudicis libris sensu plane contrario detorsit, ut4 cum Messiam tunc natum scribit, cum aedes sacra Hierosolymorum exscinderetur, eumque Messiam Romae latere, qui stato tempore appariturus sit. Quae imperitis fucum fecerunt, cum illam dicendi rationem allegoriarum plenissimam minus caperent.
CURTIUS: Planum est igitur, vos eo loco oraculo1 parentis vestri ita haesisse, ut nemo vestrum, qui hebraica et chaldaica tractatis2, sese expedire potuerit, quae ad Jesum translata luce clariora sunt. Caetera prosequamur3, ne uno tantum loco Judaei haesisse videantur, ad quem4, credo5, illud Esaiae oraculum spectat: Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabit6 nomen ejus Immanuel7. Hoc enim Lucas ad Christum pertinere docet8.
SALOMO: Esaias nihil unquam de Jesu, multo minus de Maria1 matre ipsius suspicatus est. His enim verbis utitur: הִנֵּה הָעַלְמָה i.e. Ecce juvencula! Neque enim haalma virginem significat, sed eam, cujus vir amore fruatur, ut etiam nunc Christiani theologi2, qui modo hebraica intelligunt, confiteri coguntur. Nam ea vox usurpatur a Salomone in canticis amatoriis3 de iis, de quibus apud virgines disserere indecorum fuisset. Itaque amicam vel adolescentulam significat. Argumento est etiam, quod halmanah viduam appellant4, quasi a viro divisam aut quae5 virum amisit. At quoties in sacris litteris agitur de virginibus, agitur autem saepissime, proprium verbum semper usurpatur, scilicet בטולה vel נְעַרָה6 vel utrumque conjunctim7.
CURTIUS: Cur igitur vox haalma de Rebecca diceretur, priusquam nupsisset, erat enim pudicissima virgo?
SALOMO: At eodem capite בטולה i.e. virgo diserte adjicitur, ut omnis ambiguitas tolleretur. Absurdum autem fuisset, Esajam virginis partum contra naturae leges significare et ambigua voce haalma, quae saepius unicam significat, in tanto ac tam stupendo prodigio uti voluisse. Historia vero ipsa aperte declarat, de uxore regis Achas Jesaiam scripsisse. Nam cum exercitus duorum regum, scilicet Samariae ac Syriae inferioris, totam Judaeam infestarent, vaticinatur prophetes, uxorem regis adolescentulam filium parituram ac paulo post utrumque regem de Judaea discessurum, ut contigit. Nam biennio post Abia1, regis uxor, sic enim Josephus2 appellat, peperit Ezechiam, religiosissimum omnium post Davidem ac fortissimum principem, ac paulo post urbis obsidio soluta est. Fuisset autem illa inanis spes liberationis ab hostibus regionem vastantibus, si in nativitatem Jesu i.e. in annum octingentesimum dilata fuisset.
CURTIUS: Cur igitur Jesaias signum seu prodigium pollicetur? Aut quid prodigii fuisset, mulierem parere?
SALOMO: Non dixit vates prodigium, sed signum illud ante liberationem futurum, quod regina masculum pareret. Nam tribus capitibus puelli nascituri historiam complectitur; septimo capite puerum nasciturum scribit et clamatum iri: Immanuel i.e. nobiscum Deus! Sequenti capite haec scribit: Acceptis testibus gravissimis Uria et Zacharia prophetis: Accessi, ait, ad filiam prophetae Zachariae (erat enim Abia regina filia Zachariae, uxor regis Achas), quae conceperat et pepererat filium. Et dixit Deus ad me: Voca nomen ejus Lamaher schalal chusch bas1 i.e. accelera praedam, festina direptionem, quia priusquam proferre possit! Abi, Immi, i.e, pater mi, mater mea! tollentur copiae Damasci et Syriae ante regem Samariae, ante regem Assyriorum etc., quoniam Immanuel, nobiscum Deus est. Nono capite, cum jam puer Ezechias biennium attigisset, liberatis obsidione civibus: Puer, inquit, natus est nobis et vocabitur nomen ejus2 admirabilis, consiliarius, fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis3. Quibus verbis aperte constat, ad Ezechiam regem omnia4 pertinere, nihil ad Jesum, quem veteres5 ex oraculo Immanuel vocari debuisse querebantur6; hic enim Christiani plerique haeserunt7, quanquam illud inexplicabile est, quod evangelistae tradunt, Jesum vocatum fuisse Nazaraeum8, ut impleretur, quod scriptum est apud prophetas: Nazaraeus vocabitur, cum nullus usquam propheta haec9 scripserit.
CURTIUS: Utrumque nomen et Jesus et Immanuel Christo1 aptissime2 congruit. Jesus enim salvatorem3 significat, quia genus humanum salvaturus esset4, ut evangelistes scripsit5. Ac ne quis haereat in eo, quod Hieronymus et Chrysostomus nihil6 a prophetis de nomine Nazaraeo7 scriptum reperiant8, ex quo suspicantur, aliquot prophetas Judaeorum fraude intercidisse, nihil ea de re suspicandum, quoniam Nazaraeus domicilii cognomen est, ubi erat educatus.
FRIDERICUS: Mihi videtur Osiander nomen Jesu non a verbo יָשַׁע, quod servare significat, deducere voluisse, sed a sacratissimo Dei nomine יהוה, copulata1 salutari littera ש, hunc in modum יהשוה, ut naturam divinam cum humana tunc conjunctam fuisse intelligamus, cum Jesus nasceretur2.
CORONAEUS: Sed ut Salomo oraculi sententiam ad Ezechiam pertinere acutissime1 contendat, non video tamen, Ezechiam vocatum fuisse Immanuelem2, multo minus haec3 ei congruere: Admirabilis, consiliarius, Deus fortis, pater futuri saeculi, ut fulciat regnum Davidis in aeternum, quae verissime Christo Deo conveniunt, ut haec quoque4: Progerminabit virga de radice Jesse et flos de ramis ejus prodibit, super quem spiritus Dei, spiritus sapientiae, fortitudinis, scientiae, prudentiae conquiescit, quae tam dilucide ad Jesum pertinent, ut non futura, sed praesentia, non umbram, sed rem ipsam Esaias acu tetigisse videatur.
SALOMO: Quae Esaias praedixerat, filium regi, nasciturum, biennio post contigisse videmus ex1 ipsius prophetae verbis, quando2 sequente capite: Puer, inquit, natus est nobis et filius datus est nobis etc. Neque enim lingua hebraica patitur eo loco praeteritum usurpari pro futuro, grammatici omnes Hebraeorum reclamant.
CORONAEUS: Cur igitur puerum Ezechiam Dei nomine appellaret?
SALOMO: Vox Hebraica אל nihil aliud significat, quam robustum et potentem. Declarat igitur Esaias, Ezechiam heroëm non modo magnanimum, potentem, pacificum ac prudentem in republica gerenda, sed et pium ac religiosum futurum, ut quidem1 princeps exstitit omnium post Davidem pietate, prudentia, consilio, virtutibus omnibus clarissimus.
FRIDERICUS: Mirum videri non debet, si Judaei oracula aliquantum obscura alio detorquent, cum ea ipsa, quae nihil obscuritatis habent, sed in perspicua luce posita sunt, argutiarum caligine obruere ac solis ipsius splendorem obvelare conentur. Quanquam innumerabilia sunt ejus rei oracula, quibus vaticinium illud Jeremiae1 confirmat: Ecce, inquit dominus, veniet dies, ut excitem germen justum Davidi; regnabit rex prudenter ac juste imperabit, in diebus ejus servabitur Juda et Israël cum securitate florebit, et hoc nomen ejus, quo vocabunt eum Deus aeternus justitia nostra. Utitur insuper2 sacratissimo nomine יהוה, quod nulli creaturae communicabile est, unde colligit acutissimus quidam theologus3 ex hoc Hieremiae loco, Messiam Deum futurum, quae4 ad Ezechiam nullo modo referri possunt, cum ante mortuus esset, quam Hieremias nasceretur.
SALOMO: Haec ad Zorobabelem, principem regiae stirpis, pertinere, sequentia declarant, quoniam hic populum de captivitate Babylonica in Judaeam reduxit. Id1 autem2, quod Fridericus subjecit ex Hieremia: Vocabunt eum Deus aeternus, nusquam in ullis exemplaribus legi: Vocabunt eum, sed vox יִקְרְאוּ h.e. clamabunt sive alta3 voce dicet populus: Deus est justitia nostra! Quae phrasis hebraica est frequens in sacris litteris et ab eodem Hieremia paulo post usurpata4: In diebus illis, inquit, servabitur5 Juda, Hierosolyma otium colet et vocabitur Deus aeternus justitia nostra. Nam utroque loco adjectum est nomen Jehovah. Quis autem tam ineptus est, ut Dei nomen urbi tribuat? Consimilis est locutio haec: Et vocavit6 Jacob aram: fortis Deus Israëlis7. Item apud Ezechielem8: Et Hierusalem vocabitur Deus aeternus nomen ejus i.e. יהוה per Mappik in הּ, quod foemininum sonat, non masculinum. Videtis, in quos errores linguae sanctae ignoratio deploranda theologos christianos adegerit9.
FRIDERICUS:1 Mirabiles argutiae conflantur a Judaeis non tam ignaris, quam pervicacibus, ut perspicua scripturae sacrae loca quasi atramento sepiae2 suffusa delitescant3. Caetera videamus.
CURTIUS:1 Locus est in libro psalmorum2: Dixit dominus domino meo, sede a dextris meis; quo Christus ipse indominatam Judaeorum pervicaciam apte convincit, ut Messiam Deum esse doceret: Si David, inquit3, vocat Christum dominum, quomodo filius ejus esset? tunc enim4 obticuisse scribit.
SALOMO: Probabile est, illos obticuisse1, ne ineptire in re tam futili2 viderentur, primum quia hic psalmus non est Davidis. Sunt enim psalmorum auctores decem, quos enumerat R. David Kimchi in hebraicis commentariis ad psalmum primum. Hic autem psalmus est ordine CIX, ac in fine psalmi LXXII haec verba subjiciuntur: Finis orationum Davidis3. Ex quo intelligitur, consequentes psalmos non esse Davidis, nam in eo vim argumenti collocarunt, quod haec verba Davidis esse arbitrantur4.
FRIDERICUS: Cur igitur inscribitur psalmus Davidis?
SALOMO: Omnia exemplaria hebraica1 vacant hac epigraphe, ut psalmus centesimus trigesimus septimus, tametsi a Latinis inscribitur psalmus Davidis, nihilominus quingentesimo2 fere anno post scriptus est, i.e. post reditum ab exilio Babylonis, ut illa declarant: super flumina Babylonis. Sed cum inter decem autores psalmorum David caeteros dignitate superaret, inscriptio totius libri tributa ei est, tametsi de psalmis centum quinquaginta haud plures octodecim a Davide conscripti ferantur. Quanquam si psalmus ille Davidis esset, christiani tamen theologi argumentum illud Christi frigere3 tradunt4; quia fieri potuisse ajunt, ut Christus Jesus5 Messias futurus Davidem opibus ac potentia longe superaturus fuerit.
CURTIUS: Quae theologorum christanorum auctoritate probantur1, unumquemque probare oportet2. Qui3 profecto locis omnibus Christi deitatem asserunt et de hoc psalmo Davidis convincunt, vocem Adonai Deo soli convenire, ut de Messia tunc futuro illud interpretandum sit.
SALOMO: Vox Adonai per ָ 1 creatori tribuitur, per ַ 2 vero creaturae, ut grammaticis notum est. At in hoc psalmo nec patach nec kamez scribitur: sed hoc modo לְאְדֹנִי, quae vox nunquam creatori tribuitur. Ac tametsi psalmi scripti fuissent hebraice sine vocabulis notis, cum interpretatio graeca prodiit3, ut ex infinitis locis intelligitur, ac potissimum ex psalmo trigesimo et quadragesimo sexto, nihilominus tamen ex ipsa prolatione4 nec kamez, nec patach in penultima syllaba percipi potest.
CORONAEUS: Quis melius psalmum interpretari aut1 scire potuit, quam Christus ipse?
SALOMO: Profecto quam plurima loca in sacris litteris in aliam sententiam imperite1 detorta videraus, ut illud: In omnem terram exivit sonus eorum2, quod apostolis tributum est, cum tamen de sideribus et coelis illic agatur. Et illud: Minuisti eum paulo minus3 ab angelo ad Christum referunt, qui tamen, si minor angelis fuisset, Deus nullo modo esse potuisset.
CURTIUS: Vox מֵאֱלֹהִים significat: a Deo, ut sit sensus: Christum, tametsi patri aequalis quoad divinitatem, eo tamen fuisse inferiorem sit quoad humanitatem.
SALOMO: Hanc interpretationem funditus evertit uterque Chaldaeus interpres, qui vocem hebraicam reddunt1 chaldaice מאלהים i.e. ab angelis, quam LXXII interpretes reddunt: παρ᾽ ἀγγέλους, ut ambiguitas τοῦ אֱלֹהִים quae in Deum et angelos convenit, omnino tolleretur. Agitur enim de hominis2 dignitate et praestantia, cui cum Deus omnia subjecisset3, angelis tamen paulo inferiorem fecit. Consimile est illud: Foderunt manus meas et pedes meos4, quae plane desunt Hebraeis5. Sic enim scriptum est: עֲדַת מְרֵעִים הִקִּיפוּנִי כִי סְ בָבוּנִי כְלָבִים כָּאֲרִי יָדַי וָרַגְלָי: i.e. Congregatio impiorum offendit me, sicut leo manus meas et pedes meos. Chaldaeus vero interpres Jonathan hoc modo reddidit: Congregatio impiorum obsedit me, mordentes sicut leones, manus meas et pedes meos. Vox enim כַאֲרִי in כַאֲרוּ mutata est, ut David Kimchi copiosissime docet, ut ad manuum et pedum confixionem crucifigi6 accommodarent.
FRIDERICUS: Imo verius est, a Masoretis recentioribus verbum כארו in כארי mutatum1 esse, propter litterarum affinitatem. Argumento sit, quod interpretes LXXII, qui jussu Ptolomaei Philadelphi regis ex Ebraeis biblia graeca fecerunt, verbum graecum ὤρυξαν i.e. foderunt, non inseruissent pro vocibus ὥςπερ λέων, quae nullam inter se affinitatem habent.
SALOMO: Agnosco illud utilitatis habere veterem interpretum LXXII interpretationem, ut quid in altera mutare licet, in altera non liceat, propter hebraicae et graecae linguae dissimilitudinem, ut cum Moses scripsisset, Israëlitas annos 430 in Aegypto transegisse, interpretes LXXII reddiderunt eundem numerum. Sed quia vox τετρακοσίων similis est voci τριακοσίων, plerique trecentos emendari putant oportere, quia vix annos 140 in Aegypto transegisse videantur, si aetates cujusque colligas1. Nihil tamen immutandum venit, cum hebraicae dictiones integrae nullam sui diminutionem patiantur, sed a foederibus cum Abrahamo percussis et promissione ei divinitus facta usque ad exitum ex2 Aegypto numerus sibi constat, ut omnes intelligant, per Aegyptum secretiori sensu intelligi terrestre domicilium. Necesse est igitur, ad Hebraeorum fontes3, si quid ambigitur in Graecis, redire. Atque ex eo intelligitur, quanta fide et integritate majores nostri sacras litteras incorruptas nobis reliquerint. Nam cum antea vocalibus, punctis, accentibus ac versuum distinctionibus scriptura vacaret, theologi post extremum templi excidium ac potissimum Ben Asser et Ben Naphthali, principes4 Masoretarum, libros singulis capitibus, capita versibus, versus distinctionibus, distinctiones syllabis, syllabas vocalibus et accentibus denotarunt. Nec eo tamen5 contenti, versus omnes numero complexi sunt, et libri cujusvis medium designarunt, ne quid usquam addi aut detrahi posset, ut librum Geneseos versus 15346 complecti notarunt, ac libri medium in his verbis esse: In gladio tuo vives. Idem in caeteris libris fecisse videmus, in psalmis accuratius. In quatuor enim libros et illo in capita distinxerunt, et versum, qui medius est omnium librorum, notarunt7. Numerus autem versuum quinque librorum Mosis est 5845, prophetarum 92948, hagiographorum 86649. Ac ne quid additum aut detractum esse videri possit, Ptolomaeus Philadelphus sacras tabulas Hebraeorum in graecam linguam transferri maximis sumptibus mandavit, trecentis amplius annis antequam10 Jesus nasceretur, ad idque conficiendum viros LXXII ex duodecim tribubus selectissimos accessere non dubitavit. Accessit etiam triplex interpretatio Chaldaica, una Onkeli11, quem Latini Aquilam vocant, qui floruit ante secundi templi excidium, altera Jonathanis12, qui a Graecis eadem nominis significatione Theodotio detur et floruit ante Jesum annos quadraginta duo. Tertia est13 Hierosolymitana, post excidium templi, quae fusior est et cum paraphrasi, ut quod in scripturis obscure aut14 ambigue dictum erat, planius ac melius intelligeretur: ut immerito15 Hieronymus queratur, quaedam loca bibliorum, quae deitatem Jesu continebant, ab interpretibus LXXII omissa fuisse, ut gratiorem et acceptiorem redderet16 suam, quam veterem, a quibus omnia corrasit17, interpretationem. Quae autem ad historiam pertinent, ut octo versus postremi librorum18 Mosis, a Josua scripti traduntur, ut duodecim versus postremi libri Josuae a Samuele, qui etiam librum Judicum ex antiquitate majorum collegit et Samuelis primum librum usque ad caput vigesimum quintum. Libros autem Regum magna sui parte Hieremiam scripsisse ajunt, scilicet duos posteriores, uti a majoribus collectos acceperat, ut Esdram librum Paralipomenon19, in quibus continentur libri Hananiae, Nathanis et Gadi prophetarum.
FRIDERICUS: Sed cum de sacris litteris agit Salomo, nihil de tabulis Novi Testamenti. At vetera Testamenta jubentur valere apertis Novi Testamenti tabulis, ut novis pactibus, novis legibus, novis foederibus vetera semper cessisse videmus.
SALOMO: Demus illud de testamentis ac foederibus, modo sit idem posterioris, qui prioris autor Testamenti, nec falsae sint aut suspectae tabulae. At Novum Testamentum Christianorum non est ejus, qui prima foedera in monte Horebi scripsit et promulgavit, non coram septem testibus puberibus masculis, sed coram sexcentis millibus testium praeter foeminas, servos et peregrinos. Novum autem Testamentum, qualecunque aut cujusque sit, nemo affirmare potest. In eo tamen tot ac tam multa detracta, addita, suspecta, commutata1 videmus, ut lectionum varietates habeat plus quam trecentas. Nec tantum litteris aut2 syllabis aut dictionibus, sed etiam periodis aut integris capitibus additis, mutatis, detractis. Argumento sit, quod Epiphanius scribit, exemplo Marcionis, Johannis discipuli, duo priora Lucae capita defuisse: in quibus tamen ea continentur, quae nusquam ab3 aliis scriptoribus prodita fuere, scilicet angeli legatio ad Mariam, partus virginis stupendus, magorum ab extremis oris profectio in4 Judaeam, stella praeeunte ad ea loca stabulorum, in quibus virgo peperisset. Fuit autem Marcio Johannis evangelistae discipulus, vir imprimis Christianorum studiosissimus, quippe qui sestertia quadringenta in ecclesiam christianam profudit, qui quo propius aberat ab elementis reipublicae christianae, eo minus a rerum gestarum veritate potuit aberrare. Is ergo totum5 Lucae evangelium ut plane corruptum rejiciebat, ut quidem Tertullianus6 scribit.
CORONAEUS: Marcioni, haeresiarcharum maximo, fides omnis jure derogatur, cum ab isto1 evangeliorum corruptore Manichaei errorum fontes ac flumina in universum orbem derivarint, ut non immerito Tertullianus scripserit, unam epistolam Pauli ad Philemonem2 falsarias Marcionis manus evasisse ob sui brevitatem, quam ab eodem corruptam esse querebatur Epiphanius.
SALOMO: Nihil ad Marcionis opinionem confirmandam valent illa duo priora capita Lucae, nec verisimile est, caeteros evangelistas legationem illam coelestem, partum virgineum, stellam magorum ducem1, denique res omnium maximas fuisse praetermissuros, cum levissima quaeque complectantur ac saepe2 iidem eadem repetant, usque ad dysenteriae et haemorrhagiae curationem. Aliud etiam est argumentum, duo priora illa capita Lucae scriptis adjecta fuisse, quod tertium caput, quasi totius historiae praefatio3, sic incipit: Anno quinto et decimo imperii Tiberii Caesaris, Pontio Pilato praeside Judaeae, Tetrarcha vero Galilaeae Herode, Philippi fratre Tetrarehae Barcoae et Abilenes, sub pontificibus Hanna et Caiapha factum est verbum domini ad Johannem etc. Haec initia sunt prophetarum ac historicorum fere omnia4 communia. Sic enim incipiunt Daniel, Ezechiel, Hoseas, Michaeas, Zephanias5, Zacharias, Esdras, quos imitatus Lucas, initium hoc futurae historiae fecerat, ut satis perspicuum, duo priora capita alterius esse potius, quam auctoris.
FRIDERICUS: Particula autem1 δὲ initio posita satis declarat, ad praecedentia pertinere2.
OCTAVIUS: Nihil habeo, quod ea de re statuere possim1, sed memini me in sacris litteris Alcorani legisse, legationem illam angeli ad virginem Mariam et ea, quae de partu virgineo feruntur, plurimum tamen a Lucae scriptis discrepantia. Sic enim Gabriel ad Mariam inducitur a Muhammede: O Maria, omnibus mulieribus ac viris2 splendidior, purior ac jucundior, tibi gaudium summi nuncio, cum verbo Dei, cui nomen est Jesus Christus, vir optimus ac sapiens ab universitatis creatore mittitur. Ad quem illa: Virum non attigi, Deus aeterne, quomodo pariam? Huic angelus: Omnia, inquit, Deo facilia sunt. Ipse filium tuum divina virtute augebit, librum legis, verum evangelium3 docebit, coecos et mutos curabit, leprosos mundabit, mortuos excitabit, vetus Testamentum confirmabit.
SALOMO: Fateor quidem, Muhammedem subjecta illa Lucae capita legisse forsitan aliter, quam scripta sint1, cum infinita sit scripturarum varietas. Sed quod attinet ad particulam autem initio capitis tertii, facilius fuit ei, qui duo capita subjecerat, inserere, quam virgineos conceptus et partus, repugnante natura, philosophis persuadere.