CURTIUS: Hanc opinor causam fuisse, cur acutissimus1 quidam theologus2 ad stuporem usque miretur, tot ac tam multis capitibus legum divinarum ac prophetiarum sabbathi otia inculcari, quasi, inquit, ejus diei cultu et quiete summa divinae legis et salutis nostrae3 contineatur. Idem quoque negat, sabbathum aut legem a Christo fuisse abrogatam, eosque reprehendit, qui aliter sentiunt.
OCTAVIUS: Ego Ismaelitasnon aliam habuisse causam judico, cur pro septimo die sextum feriari soleant, quam ut a Christianis aeque ac Judaeis festo die segregarentur, ut Christiani, qui primum diem pro septimo ad colendum sibi proposuerunt, ut a Judaeis secederent. Nam si jure diem sextum Ismaelitae feriarentur, propter fugam Mahummedis ab hostibus1 prostrati ac vulnerati die sexto, profecto aequius erat, Christianos sextum diem, quo Christus supplicio affectus est, feriari2, quam primum, quo dicitur revixisse.
TORALBA: Miror ego, Ismaelitas et Christianos cum Judaeis in eo convenire, quod decalogus divina voce promulgatus aeternam haberet, quasi naturae lex, auctoritatem, eos tamen quietem festivam commutavisse, „cultuque Judaeo septima sacrare“, ut poetae verbis utar1.
FRIDERICUS: Ideone Christiani Judaeorum superstitionibus ullis obligati1 teneantur?
SALOMO: Si decalogi1 quartum sacrosanctum est, caetera quoque sacrosancta sunt; sin profana quaedam superstitio, caeteras quoque decalogi leges pessum ire necesse est, quas tamen aeternas et immutabiles nulla2 exceptione confitentur.
TORALBA: Caetera quidem decalogi capita natura ipsa dictitat, quartum non item, ut etiam Abraham Aben Esra ingenue fatetur.
SALOMO: Cum Deus lapidibus obrui jussisset eum, qui die sabbathi ligna colligerat, ad Mosen conversus: Dic, inquit, populo, ut fimbrias ac vittas hyacintho infectas extremis vestium oris assuant, ut in eas intuentes omnia Dei jussa ad animum revocare consuescant eaque exsequantur, neque curiosius pervestigate apud vos, aut curiosius post oculos vestros exquirite, quibuscum scortari consuevistis.
FRIDERICUS: Cur non liceat festam quietem agere, mundi creationem recolere, Dei beneficia commemorare ac naturae parentem crebris laudibus celebrare, die primo aeque ac septimo? Nihil enim, utro die id fiat, ad sanctitatem referre videtur.
SALOMO: Si nihil refert, utrum feriari debeamus primum diem an septimum, cur primum potius quam septimum contra perspicua Dei jussa eligendum1 putas, nisi veri Dei leges opera data2 proculcare velis? Tu diem tuum natalem festis epulis recolere libentissime soles, non hesternum, cur septimum diem, mundi natalem, rejicis, ut pridie vel postridie festum agas? At nulli diei Deus praeter septimum benedixit, nullum diem praeter septimum sanctificavit, non sextum, non primum sibi consecravit3. Quanquam ista vetus paganorum impietas diem solis appellatione diserta4 feriari jubet5, quo quid sceleratius?
CURTIUS: Ita quidem scripta lex est, non quod soli sacra fiant, ut scis tu quidem, Salomo, sed quia in ferendis legibus, ut perspicuae sint, ad populi captum loqui necesse est.
SALOMO: Igitur errore populari omisso, cum Deus prospiceret futurum,
ut imperitorum hominum inscitia dicam an impietate, creationis memoria ex animis hominum obliteraretur, diem mundi natalem jussit solenni cultu celebrari. Fuit enim tanta Aristotelis et Epicuri vel impietas vel ignorantia vel utrumque, ut mundum aeternum fuisse ac fore existimarent, contra quam superius demonstratum est. Neque solum diem1 septimum, sed mensem quoque septimum, quo creatus est mundus, clara plurimarum feriarum memoria posteritati commendavit, legum quoque divinarum lectionem eo mense ac die, quo mundi creatio perfecta est, auspicari jussit. Anno septimo agricultura deseri jubetur. Item eo die ac mense, quo mundi creatio consummata est, pontifices ipsi a capite leges divinas incipiunt omnibus interpretari, accensa facium ac lucernarum maxima copia, quem morem ab Aegyptiis observari scribit Herodotus2, qui mos antiquissimus, mundi creationis index, nondum ab usu exolevit. Hunc autem creationis mensem Ethanim3 i.e. illustrium Chaldaei vocant, quoniam eo potissimum mense, quo mundus conditus est, magnorum virorum ortus et occasus ac rerum publicarum insignes conversiones accidere consueverunt. Dies autem creationis in tota natura tam clarus est, ac prae caeteris tam4 perspicuus, ut nemo dubitare debeat5, legem de quiete sabbathi omnium maximo naturalem et universae naturae consentaneum esse. Sed manum de tabula!CORONAEUS: Cur manum de tabula? aut quamobrem propositae orationis filum abrumpis eo loco, quem potissimum quaerimus, scilicet quietem diei septimi perinde naturalem esse, ac caetera decalogi capita?
SALOMO: Quia metuo, ea1 quae in arcanis divinis latent, oratione temerare; nec tam multa dixissem, nisi vos rerum divinarum amantissimos intelligerem.
CORONAEUS: Ne igitur nobis sublimium rerum veneratoribus1 ac divinarum invideas haec arcana.
SALOMO: Ego quidem pauca de multis. Septimo die corporibus robur et incrementum praecipue additur; bonorum etiam virorum sapientia eo die potissimum augetur, ut majores nostri a prophetis didicerunt; in sceleratos autem ultio aëris1 potestatibus eo die potissimum permittitur. Quod saepe quidem, sed nunquam plenius2 intellectum est, quam in Aegypto stupenda clade, qua3 omnia hominum ac bestiarum primogenita totius regni longe late patentis nocte media diei septimi eodem momento interierunt, Asmodaeis caedentibus4. Quare lex divina circumcisionem infantis in octavam diem prorogari jubet, ut sabbathum sanctum intercedens robur addat infanti. Quin etiam medici de morbo aut accepto vulnere statuere nihil solent ante octavum diem, propter septimi vim ac potestatem. Illud autem ab omni antiquitate compertum est, noxios daemones initio diei septimi, i.e. post occasum solis diei sexti, sceleratos agitare5, ab electis vero procul arceri6. Sic enim interpretandum est illud cujusdam Rabbini theologi, qui septimo die daemones noxios ab angelis coërceri dicit, ne scilicet bonis infesti sint. Ex quo intelligitur, totam rerum naturam sanctissimi illius diei vim ita sentire, ut etiam7 vulgari proverbio jactari soleat: nullum unquam8 sabbathi diem praeteriisse, quo sol se hominibus non praebeat contuendum. Et quidem nisi horizontis obliquitas ultra sexagesimam partem circuli magni versus utrumque polum terris intercedentibus solis adspectum auferat, sol die septimo clarior conspici9 consuevit, aut coeli spirabilis status mutari, ut si ardentissimo calore sex diebus coelum infectum fuerit, die sabbathi nubibus roscidis aut aquilonibus10 aliquo modo refrigeratur, sin perpetuis11 nubibus vel nebulis caliginosum extiterit totos sex dies, sabbatho solis splendore dies serena temperatur. Item qui morbis aut febribus continuis conflictantur, nisi desperata salus est, die septimo mitiores sentiunt dolores. Huc etiam pertinet Graeci illius philosophi12 quaestio vetus: cur die sabbathi aër mutatur? illud enim ab omni antiquitate penitus exploratum est. Mens autem boni viri ac Deum metuentis, quae rerum coelestium contemplatione ac laudibus divinis quasi epulis delicatissimis pascitur die sancto, et quae hominem ab homine seducit, eo fit aptior ad hauriendum divinae lucis fulgorem, quae13 die septimo prae caeteris copiosius affulget14. Hic autem humanae mentis in Deum raptus pretiosa mors a Davide15 et osculum oris divini appellatur a Salomone16. Quid? quod17 Josephus antiquitatum scriptor clarissimus tradit, fluvium sabbathicum in Syria sic appellari, quod non nisi isto die fluere consuescat18.
TORALBA: Fateor equidem, diei septimi arcana valde mirabilia mihi fuisse hactenus incognita.
CURTIUS: Non dubito, quin mentis agitatio ac meditatio ingenium vehementer exacuat. Concedo et illud, nihil praeclarius1 ab homine fieri posse, quam Dei optimi maximi beneficia, leges, actiones, opera contemplari et ex his laudes ejus eruere ac praedicare. Sed2 cum primi illi parentes humani generis ante legem de cultu diei septimi nullam ad contemplationis praesidia dierum discretionem adhibuerint, non videbam, cur subtilius rationem temporum exquirere deberemus, aut cur diem septimum quam caeteros3 sanctiorem esse praedicaremus.
FRIDERICUS: Nulla dierum distinctio est in coelo1 ac ne in terra quidem ubique; est enim2 ultra sexagesimam magni circuli partem tanta lucis ac tenebrarum varietas, ut ad utrumque polum accedentibus post septuagesimam coeli partem dies menstrua sit, propius bimestris, trimestris, quadrimestris, sive pro 24 horis bis mille octingentas3 horas diem sine sole supra horizontem continuo videre, et4 sub utroque polo dies unus est semestris sine solis ortu, nox item una sine solis occasu semestris, et cum alii 365 dies habeant, anno vertente, qui sub polo versantur, diem unum et noctem unam habeant, utramque semestrem.
SALOMO: Ultra septuagesimam partem meridiani circuli polum versus nullis mortalibus ulla statio patet, et ut pateat, quis tam stupidus, quin1 solis circuitum horarum 24, sive supra sive infra horizontem, denotare non possit?
FRIDERICUS: Id fortasse doctiores, sole supra horizontem existente1, observare possunt, sed quis semestri nocte discrimen illud annotaret? Sed ut ab utroque polo ad regiones medias redeamus, fieri nullo modo potest, ut eadem dies septima esse possit toto terrarum orbe, quia cum occasu solis incipit2 sabbathum maximum, mense Aprili hora sexta pomeridiana3 in urbe Hierosolymitana, eodem momento regionibus Brasilianis Indorum meridies est; ex quo necesse est, sex horarum intervallo diem septimum citius auspicari Hierosolymis, quam populis4 Brasilianis.
SALOMO: Argute quidem Fridericus, sed quis in tanta oceani ac terrarum ab ultima Syria usque in Americam regionem immensitate, i.e. milliaribus amplius 6060, diem septimum putet confundi posse? Argutias igitur omittamus ac diem septimum, qui tot ac tam multis argumentis tamque perspicuis naturae demonstrationibus illustratur1, ad divinas aeque ac naturae leges pertinere fateamur.
FREDERICUS: Si septima dies sola sit sancta, cur a vobis nova luna1 trigesimo quoque die colitur?
SALOMO: Nulla dies divinis laudibus aut actionibus honestis eximitur, sed potissimum dies septimus creationis mundi ac trigesimus divinae procurationis index festivus esse jubetur, quia non satis erat, mundum condidisse, nisi rebus genitis1 Deus prospiceret ac statum, conditionem, alimenta, incrementa, vicissitudines rerum omnium tueretur2.
OCTAVIUS: Illud est, opinor, quod innuit Horatius1, ubi τὴν τριακάδα Judaicam vocat trigesima sabbatha, quanquam non solum Judaei, sed et Graeci ac Latini novilunia festis diebus colebant, ut Juvenalis hoc versu significat2:
et Plutarchus περὶ δεισιδαιμονίας.
CURTIUS: Nimia profecto superstitione Judaei Hierosolymam a Pompejo scalis admotis otiose1 expugnari ac cives omnes sponte2 velut in verriculo aut sagena rapi, partim3 etiam crudeliter mactari et urbem floridissimam4 opibus diripi die sabbathi patiebantur, quem Dio historicus Saturno fuisse sacratum scribit in hac expeditione, ubi Judaeos Vegetius5 aeque ac Plutarchus6 valde irrident.
SALOMO: Divina lex eos beavit, qui non subsederunt1 in subselliis derisorum2. Hanc quidem Hierosolymorum expugnationem, Strabo factam scribit ἐν νηστείᾳ τῶν Ἰουδαίων, cum tamen die sabbathi jejunare prohibeamur. At Josephus non a Strabone modo, sed etiam a Dione et Eusebio3 discrepat; scribit enim, urbem captam a Pompejo die Tamuz, M. Tullio Cicerone et M. Antonio consulibus, quod ut factum sit die septimo, Judaeorum tamen religionem4 ac numinis metum laudare potius, quam irridere deberent5.
FRIDERICUS: Agatharchides1 Cnidius leges ac religionem Judaeorum ob id maxime sprevit, quod2 Ptolemaeum Lagi filium Hierosolyma die sancto otiose invadere permisissent.
SALOMO: Res tamen ex animo1 cessit Judaeis. Nam Philadelphus Ptolemaeus Lagi filius urbem illam ac templum ingentibus donis ac largitionibus locupletavit, centum millia captivorum nostrae gentis, sua pecunia redemtos, manu misit, tabulam ex auro solidam2 duorum cubitorum ac semis in sacrarium sanctissimum intulit, theologos LXXII ingentibus donis ac largitionibus, ut sacra biblia ex Hebraeis graeca facerent, locupletavit, quo nihil majus ac melius ab ullo principe praestari potuisset.
FRIDERICUS: Sed negari non potest, quin supina illa negligentia dicam, an stultitia, plane capitalis fuerit, quod Judaei urbem florentissimam opibus, propugnaculis, juventute, otiosissime1 expugnari, liberos, uxores, templa sacratissima militum direptioni patere, quam die sabbathi tueri maluerunt. Nam quid aliud est, quam Dei bonitatem experiri ac tentare? ubi enim2 periculum a capite, a liberis, a familia propulsare die sabbathi vetuit? Prius enim3 Agamemnon arma quemque parare jubet, deinde a Jove victoriam precatur his verbis: δὸς μοὶ κατὰ πλῆρες ἑλεῖν Πριάμοιο μέλαθρον i.e. da mihi sublimem Priami subvertere sedem. Nam cum olim Romani inprimis religiose dies praeliares a festis discrevissent, ut M. Varro scribit, ab hostibus continuo lacessiti praeliares dies4 exemerunt, ne cuiquam deinceps religio injiceretur, diebus festis proelium committere.
SENAMUS: Jam quoque pridem Judaei dierum praeliarium religionem repudiarunt, nam Judas Maccabaeus strenuus imperator, cum die sabbathi Hierosolymam ab Antiocho Nobili expugnatam ac Judaeorum partem in speluncis exuri, partem mactari, partem suffocari non repugnantes audiisset, exercitui, quem ex fugitivis civibus collegerat, aperte declaravit, se pro delubris, pro focis, pro lege, pro civium salute, pro libertate etiam diebus sabbathis pugnaturum, ac deinceps ingentes de1 hostibus victorias adeptus est2 ac parva manu saepe legiones Antiochi vicit ac prostravit.
FRIDERICUS: Non religio, sed superstitio est, quod Judaei tam pertinaciter ab omnibus etiam necessariis negotiis die sabbathi sic abstinendum putant, ut ne filius quidem aquis parentem mersum aut fluvio1 interceptum eripiat, aut illata vulnera2, quo minus sanguis effluat, obligare velit. Quam superstitiosam crudelitatem Christus3 exhorruit, cum sacerdos viatorem vulneribus saucium die sabbathi deseruisset, rustici autem benignitatem laudavit, quod hominem languentem vulneribus obligatis jumento domum importari jussisset. Cum autem pontifices in Christum acerbe inveherentur, quod4 aegrotum septimo die curavisset ac lectum alio transferri jussisset5, ipse obtrectationes6 illorum verbo diluens: Sabbathum, inquit, propter hominem, non autem homo propter sabbathum conditus est; filius autem hominis dominus est sabbathi. Itaque curationes admirabiles7 multitudini, morborum innumerabilium varietate languenti, saepius die sabbathi mirifice ostentavit8.
CURTIUS: Simili superstitione insaniebat nauclerus ille Judaeus, quem Synesius1 scribit die sabbathi navis gubernacula in altissimis fluctibus deseruisse, nec ullo mortis aut tormentorum metu aut navis cum vectoribus periclitantis ad officium revocari potuisse.
SALOMO: Nos etiam leges non ad legum, sed ad hominum salutem latas arbitramur, nec putamus eum in legem quid commisisse, qui quid1 fecerit vetitum die sabbathi premente2 necessitate, quippe quae nullis coërceri legibus, nulla obligatione teneri potest. Si tamen demus, sabbatho curare licuisse, non propterea licuit asportare3 cubile. Illud enim potissimum arguebatur4, quod Christus lectum asportari5 jusserat. Quin etiam pontifex facti conscius plebem increpuit his verbis: Sex dies rebus agendis supersunt, his ergo diebus accedite ad curationem, non die sabbathi.
FRIDERICUS: Haec verba pontificis1 non eo pertinent, ut curare die septimo scelus arbitraretur, sed ut invidis obtrectatoribus omnem sui calumniandi praeriperet occasionem.
CORONAEUS: Si morbus tam gravis est, ut dilatio vitae periculum sit allatura, etiam diebus festis curare licere ac semper licuisse non dubito. Sin facile unius diei moram ferre possit aegrotus, differendum opinor, dum festa quies praeterierit, quam nos Dominicam dicimus, quia domino sancta sit, ut sanctissimis christianae ecclesiae institutis docemur. Quibus acquievisse me profiteor ac prae me fero1, nec me argumentis cujusquam patiar auferri, aut a suscepta Romanorum pontificum religione divelli. Quod enim Salomo in allegoriis: Custodi, inquit, fili mi, jussa patris tui, nec dimitte legem matris tuae2, ego Dei mandata et ecclesiae interpretor3. Idem: Ne transferas terminum, quem majores tui pepigerunt4.
SALOMO: Patris quidem appellatione Deus, matris autem natura mihi significari videtur. Nec tamen dubito, quin ad ecclesiam quoque transferri possit, quae duobus annorum millibus ante floruerat, quam Jesus, Josephi et Mariae filius, nasceretur, qui tamen sabbathum saepissime coli jussit1, ac Paulus2 ipse sabbathismum populo Dei datum scribit, quibus verbis populum Dei a Christianis et barbaris aperte discrevit. Ac tametsi Christianorum oriens ecclesia diem primum, quem vos dominicum appellatis, initio feriaretur, non propterea a cultu sabbathi destiterat3 Tertulliani aetate, cujus haec verba sunt: Duas in anno hebdomadas ἀπὸ κρεοφαγίας4 abstinemus exceptis sabbathis et dominicis. Item: Sabbathis omnibus, qui adierit5, inveniet Deum.
CURTIUS: Justinus eodem, quo Tertullianus, tempore floruit et apologiam eodem tempore pro Christianis scripsit ad M. Aurelium Augustum, in qua fatetur, Christianos ad preces et eucharistiae communionem diebus dominicis convenire solitos, nihil tamen de sabbatho. Ac tametsi primordio nascentis ecclesiae christianae plerique circumciderentur, ut etiamnunc his temporibus Aethiopes Christiani, et sabbathum feriarentur1, nihilominus tamen Paulus, frequenti discipulorum concilio coacto, Petrum increpuit ac legitimos majorum ritus abrogandos esse communi decreto persuasit2. Itaque cum ad Colossenses3 scriberet: Ne quis, inquit, vos judicet in cibo aut4 potu, vel parte diei festi vel noviluniis vel sabbathorum, quae sunt umbra futurorum.
CORONAEUS: Fieri potuit, ut primus ac septimus dies Christianis festivus exstiterit; sed cum utriusque diei conservatio rebus agendis grave afferret impedimentum, Victor pontifex Romanus sub annum Christi 196 sabbathi quietem valere jussit ac pro sabbatho dominicam feriari.
SALOMO: Cave putes, Coronaee, me Christianis persuadere1 velle, ut pro dominica sabbathum accipiatis, ne diem sanctissimum sabbathi aeque ac Dominicam saltationibus impudicis, crapula, libidine, venationibus, lusibus, denique impuris scortationibus foedissime contaminari videam non sine maximo animi dolore. Praestat, illum diem negotiis ac rebus agendis transigere, quam impurissimis flagitiis violare.
SENAMUS: Vos Judaei tetrici ac tristes non videmini dies festos colere, quos veteres omnes tum Graeci tum Latini ludibus publicis, conviviis, choreis, canticis, saltationibus laetiores esse voluerunt ac propterea Diis immortalibus gratiores.
SALOMO: Non abhorret gens nostra a choreis et saltationibus, quin et dies festus nobis vocatur חַג1 a saltatione et meditatione, ne festi dies choreis tantum divinis, sed meditationibus etiam tribuantur. Itaque noviluniorum diebus2 omnes omnibus3 oblectationum generibus, quae modo4 a turpitudine abhorrent, summopere delectamur5, nec quicquam nobis saepius ingeritur, quam ut intimi animi pectoribus laetemur ac, tametsi sanctissimo die sabbathi a vulgaribus choreis abstineamus, canticis tamen divinarum laudum, suavitate vocum ac nervorum admista, diem illum laetissimum ac jucundissimum reddere solemus, ac festis epulis coram immortali Deo obtestamur, nos6 summa cum laetitia cibis sacrificiorum optimis vesci, ut lege divina jubemur, nihilominus tamen aliquot horas mentem legum divinarum lectione pascimus7, idque ab antiquissimis prophetarum discipulis ad haec usque tempora usurpare solemus. Sic enim de Sunamitide ad Elisaeum profecta8: Cur, inquit9, maritus uxori, venis ad prophetam, cum nec sit luna nova, nec sabbathum? Licet enim duobus milliaribus, non tamen longius a domo discedere, ut oracula divina ab eruditis theologis hauriantur. Quod autem Senamus tristiores et moestiores nos caeteris nationibus videri queritur, haec potissimum causa est, quod non modo sabbathum, sed etiam omnia decalogi capita impune violari videmus10. Nam cum primo capite unius aeterni Dei cultus proponatur, nihilominus tamen sexcenta millia Deorum ac multo plura11 videmus ubique coli. Veteres quidem pagani trecentos Joves, ut ille12:
et quae plura hyperbole amplificat, ad 36000 prodidere; at videmus13 tot a Christianis Deos coli, quot angelos, quot beatas mentes arbitrantur, i.e. innumerabiles prope legiones, praeter eos, quos divorum albo pontifices, evocatis arte magica daemonibus, scripsere detestanda quadam apotheosi14. Et cum secundo capite decalogi ante statuas aut ullas imagines procidere easque revereri capitali subjecta poena prohibeamur, omnia tamen fana, omnes templorum angulos ac recessus quaqua versus sculptilibus idolis redundare videmus, et quidem ex omni materia, ex omnibus metallis, lapidibus, lignis, terra, cera, farina, ipsaque putrida cadavera, pulpam aceto et sale conditam, ossa, cineres, cereis ardentibus deosculari, et eorum contactu non modo corpori salubritatem, sed etiam menti sanctitatem et ubique salutem comparari putant. Illud etiam detestabilius, quod in omnibus horariis precationibus15 secundum decalogi caput, quo statuarum cultus interdicitur, non modo in Italia, Gallia, Hispania, verum etiam in ipsa Germania ex ipso decalogo expunxerunt16 ac penitus abraserunt. Ac mirum mihi visum est, cur Martinus Lutherus negat17, ullas imagines lege divina prohiberi, praeterquam ipsius Dei, non item crucifixi et18 apostolorum, deinde subjicit: Nos Mosen nec audire nec videre volumus, mandata de statuis et sabbatho sunt ceremoniae sublatae. Quae quis aequa mente ferre potest? in eo praesertim, qui se religionum censorem profiteatur. Tertium decalogi caput, quo nomen domini temere usurpare prohibemur, multo gravius etiam quam superiora violatur: quia non modo pejeratur, verum etiam contumeliis nomen illius sacratissimum19 dilaceratur, ac pro aeterno Deo peregrina Deorum ac daemonum nomina jurantur, cum toties ac tam diserte20 aliud quam aeterni Dei nomen ac numen21 jurare prohibeamur. Omitto secundae tabulae capita ac potissimum scortationes, adulteria, stupra et utriusque sexus ab ordinibus sacris libidines, continentiae specie turpiter effusas.
Quae cum Salomo vehementius, quam pro senili aetate, dixisset, silentium secutum est. Silentii causa fuit, quod ejus oratio CORONAEUM, acerrimum rituum Romanorum propugnatorem, pupugerat, qui cum se ad responsionem1 comparare videretur2, omnibus in eum intentis, sermonem cohibuit, rupto silentio: Mihi, inquit, in animo erat, Salomonis querelas et criminationes diluere, sed in aliud tempus differendum puto, ne de libertate dicendi quicquam cuiquam detraxisse videamur3.
OCTAVIUS: Etiam animi pendeo, loquarne an taceam?
CORONAEUS: Cur taceas, cum tam copiosa dicendi seges proponatur, si vel Salomonem refellere velis?
OCTAVIUS: Cum religionem Ismaëlitarum et instituta cum moribus ac ritibus Christianorum comparo, mihi videor in terras de sublimi delapsus coelo. Nam Ismaëlitae summa veneratione Deum aeternum, nec plures uno colunt, Jesum autem ipsum Isaiam vocant, non modo verbum, sed etiam spiritum ac nuncium Dei fuisse agnoscunt et manibus hostium ereptum, quominus ab improbis capitali supplicio afficeretur. Hunc autem nec Deum, nec Dei filium1 arbitrantur, ac propterea sanctissime vetant adorari. Abrahami legem se tueri profitentur, ac Deum eundem colere, quem ille vivens ac spirans adoravit. A cultu statuarum tantopere abhorrent, ut non modo in templis ac delubris nusquam unquam2 caelatas vel sculptas vel fusas vel pictas imagines, verum etiam nihil eorum, quae natura peperit, seu stirpes, seu animantia pingere liceat, aut ad spectaculi fructum usquam haberi, subjecta legibus vetantibus poena capitali. Et3 quidem, cum statuas Christianorum quasi ad virtutis imitationem positas excusarem, Pracadius quidam illud mihi reposuit, eos ipsos, quorum statuas veneremur, coelesti felicitate frui, quod divorum imagines dejecissent, ut4 Deum aeternum adorarent. Psalmos Davidis, quos divinitus hominum generi5 datos affirmant, cantibus ac nervis usurpare et quater quidem interdiu publice, noctu semel privatim precari consueverunt. Ac memini, cum essem eodem cubiculo6 hospitii cum Africano inclusus, illum media nocte surgentem a cubili laudes Deo immortali canere ac me graviter increpare, quod tacerem, usurpans illud arabica lingua: Media nocte surgebam, ut laudem dicerem nomini tuo7; tum et illud ex libris Jobi afferebat: Multi, inquit, queruntur, se opprimi tyrannide et cum calamitatibus conflictari, nemo tamen est, qui Deum nocte laudatoriis canticis prosequatur.
CORONAEUS: Ecclesiae Romanae mos jam inde a Pelagio, pontifice maximo, usitatus est, septies singulis diebus Deum laudibus, supplicationibus et canticis die noctuque colere. Quod ab ipso Davide1 didicimus et expressimus: Septies, inquit, interdiu tibi dixi laudem; quod nec Judaei faciunt, nec Lutherani, nec Zwingliani, qui sacra publica ita circumciderunt (excipio Anglos, segregatos a Puritanis), ut bis tantum tota hebdomade preces publice2 fieri patiantur.
SALOMO: Lex divina pontifices et Levitas mane ac vesperi Deo laudes canere jubet et matutinum quidem sacrificium quatuor horarum fuisse scribit Rabbi David, vespertinum unius horae, privatim vero laudes divinas assidue quemque momentis omnibus recolere laudatissimum. Nam laudare septies apud Davidem non finitum numerum, ut ecclesia Romana putat, sed infinitum continet seu incertum, ut fere semper. Sic enim mater Samuelis1, cum Deo gratularetur: Sterilis, inquit, peperit septem. Nocturnas vero laudes privatim ex cujusque voto fieri majores voluerunt, quibus nihil efficacius, nihil gratius esse potest.
OCTAVIUS: Rogationes Ismaëlitarum breves quidem sunt, sed supra modum efficaces in hunc modum: El hemdu, tilla hi rabis hallamine, El rahami, El rachini, Melichi, Jarini, El dini, ejahe, rah tu vejache, vestecun Isdina. Elzzirata Mustitfa mazzirata cladina evanta alahim gari ri il magduli olahem velal soline amim. Id est: Laus Deo misericordi ac flexibili regi extremi judicii! O mortales pietatis amantes, colamus illum et auxilium consequamur, da nobis, aeterne Deus, certissimam cognitionem eorum, quos selegisti, ut nunquam, illis offensis, ex gratia tua excedam. Amen. Haec precatio ab illis Lassala1 dicitur i.e. communis omnium, quia praeter hanc variae sunt preces ac paene innumerabiles, quas ex voto sibi quisque commentatur.
CORONAEUS: Non video, cur Pater noster Christi cedere debeat Lassalae Ismaëlitarum aut schema Hebraeorum.
SALOMO: Nostrum illud schema, quod ab omnibus Judaeis quotidie usurpatur, non est precatio, sed commemoratio, ne ab aeterno Dei cultu unquam discedamus. Quin Moses in concione totius populi eadem verba sic expressit, quae a Latinis et Graecis non satis apte reddita mihi videntur. Sic enim opinor melius1: Audi Israël! Is qui est aeternus Deus noster, aeternus est unus, amabis igitur Deum tuum aeternum ex toto corde tuo et tota anima tua et toto impetu virium tuarum. Atque haec verba, quae jubeo, in corde tuo haerebunt, eaque saepius inculcabis liberis tuis, seu domi sedeas, seu ambules, seu jaceas, seu surgas, et alligabis ea ad manum, et quasi monumenta erunt pro oculis tuis, quin et asscribas ea postibus domus tuae et pro foribus tuis. Illud est schema nostrum, quod in membranis vitulinis2 scriptum et in capsulis conditum brachio sinistro alligamus quidem et capiti inter caesariem et frontem, idque chaldaica vox Tephilin a תָפֵל, quod alligare vel appendere3 significat: alii ab hebraica voce תפלחן, quae orationem significat4, quoniam ea quotidie quasi preces sanctissimas recolunt. In iisdem etiam membranis inscribunt periodum e decimo tertio capite Exodi, quae incipit: Memento diei hujus, quo egressus es ex Aegypto, usque ad haec verba: A diebus in dies5, et ex eodem capite, paulo post periodum, quae incipit: Et erit, cum introducet te, usque ad haec verba: quod potenti manu eduxerit nos Deus ex Aegypto6. Item periodum ex secundo capite Deuteronomii, quod incipit: Exit itaque si audiendo, usque ad haec verba: coelum supra terram7.
FRIDERICUS: Tanta Judaeorum superstitio est, ut satis esse putent ad salutem adipiscendam, eas membranas circumferre, ut1 quidem Catholici principium evangelii Johannis collo alligant, ea spe ac fiducia, ut ab omnibus calamitatibus ac morbis tuti sint, quas ligaturas execrabiles appellat Augustinus.
SALOMO: De nostris si ullus ea spe ac fiducia ducatur, ut earum rerum sola gestatio ad salutem prosit, quem puto esse neminem, hunc insanire judico. Sed haec summa capita majores nostri ab unoquoque nostrum circumferri voluerunt, ut quotiescunque capsulas vel in postibus videant Mezazam, primi capitis, et divinae legis memores ab omni cultu peregrinorum numinum abstinere, et ad verum Deum vitam instituere consuescant.
OCTAVIUS: Ab omnibus ligaturis istis ac pictis imaginibus Ismaëlitae abhorrent et veram pietatem amplectuntur. Illud etiam praeclare, quod Mesquedas vel1 fana sic construunt, ut nec a viris foeminae conspici, nec viros foeminae contueri possint, sed habeant utrique stationes medio pariete discretas.
SALOMO: Haec a nostris, ut optima quaeque, assumserunt1 et expresserunt Ismaëlitae, ut nec in templis nec in synagogis viri foeminas intueri possint. Ita fit, ut nullae pravae cupiditatis inflammandae occasio aut lenociniorum illecebrae ullae quaerantur.
CURTIUS: Utinam mos ille nostris hominibus in mentem veniret! Cur enim laudabilia instituta, ubiubi sint, non imitemur? Illud enim quodammodo asseverare possumus, nulla fere templa Christianorum lenocinio vacare.
SALOMO: Nihil flagitiosius mihi videtur, quam pietatis faciem libidini obtendere; ob id enim sublatus est mos a majoribus nostris, quo feminae prae foribus tentorii sacri1 excubabant2, propterea quod sacerdotes, filii pontificis maximi ac principis Eli, stuprum his inferre non dubitarint3. Maxima semper cura fuit majoribus nostris, non modo impudicitiam, sed impudicitiae suspicionem a sacris longissime amovere4. Quin5 etiam meretrices ab extrema memoria majorum nostrorum nunquam nisi vultu velato foras prodibant. Post etiam in Arabia omnes Hebraeae mulieres capitibus omnino praeter oculos contectae fuerunt, cum in publicum exirent. Tandem etiam in templis non modo velari, sed etiam parietibus a virorum conspectu segregari placuit, quod sapienter Ismaëlitae imitati templa omnia parietibus habuere utrique sexui divisa.
FRIDERICUS: Nulla calumnia1 graviore Christiani veteres oppressi dicuntur, quam quod stupris et incestibus nocturna sacra religionis specie funestarent, quam quidem ad calumniam diluendam scriptae sunt apologiae Origenis, Justini, Athenagorae, Tertulliani, atque hic etiam in libro de velandis virginibus Christianorum morem valde improbavit, quo quidem foeminas viris confusas inter amplexus et oscula caritatis, quae in ipsis templis fiebant, invaluisse scribit.
CORONAEUS: Id quidem a pontificibus Romanis aliquando, ut opto et spero, emendari poterit, perinde ut illa pietatis oscula fuere sublata.
OCTAVIUS: Agnosco equidem, omnia fere Judaeis et Ismaëlitis, quod1 ad religionem attinet, communia esse, utrisque aeterni unius Dei cultus, utrisque idolorum summa execratio, item circumcisio et genus ab Abrahamo utrisque ducitur; abstinent utrique a sanguinis2 et porcorum esu, denique lectiones utrisque frequentissimae, quas Tertullianus3 non satis argute reprehendit in Judaeis, quos lavari quotidie scribit, quia4 quotidie inquinantur, quasi vero Christiani penitus circumcisi puriores essent, cum tamen David Goliathen ob id execratus sit5, quod esset incircumcisus et immundus. Quanquam Aethiopes Christiani circumcisionem amplexi fuere, qua etiam veteres Aegyptios uti consuevisse scribit Herodotus6. His vero temporibus non modo mares7 a maribus, verum etiam foeminae8 a foeminis nymphae quadam particula circumciduntur.
CURTIUS: Fuit illa quidem foederis cum Abrahamo percussi tessera1, non tamen ullam2 video fuisse circumcisionis utilitatem.