TORALBA: Ego semper hac opinione tractus sum, intellectum actuosum, quem Aristoteles advenire dixit θύραθεν extrinsecus, i.e. ut ego arbitror1, θέοθεν, ὑψόθεν, οὐρανόθεν divinitus, superne, coelitus, nihil aliud esse quam angelum cuique2 ducem homini divinitus tributum; satis enim3 superioribus demonstrationibus de animorum natura rejecta est Aristotelis opinio4, qui hominis intellectum, actuosum et patibilem eundem esse putavit.
SALOMO: Si quis capere velit vim patibilis intellectus ad intellectum actuosum, quem Rabbi Moses1 angelum vocat, cuique2 ducem solis et lunae contemplari oportet naturam. Nam ut ἄνθρωπος a veteribus μικρόκοσμος appellatur, ita quoque μακρόκοσμος non inepte μεγάνθρωπος appellari potest. Et ut luna solis conjunctione illustratur ac splendescit, eadem a solis amplexu et aspectu avulsa obscuratur; sic3 mens humana angeli contubernio ac societate quasi solis conspectu illustratur, et ab eodem si deseritur4, languescit ac tenebris involvitur. Perinde ut cum luna terrestribus umbris a sole deserta, illam quam prius acceperat a sole lucem amittit, ac tantisper sol et luna lucent, hostes Jehosuae, i.e. daemones, humanae salutis hostes, in fugam aguntur. Ob id enim Jehosua5, i.e. salutis auctor, solem et lunam consistere jussit, ut Moabitas ad internecionem deleret6. Hujus enim loci sententia haec est allegorica, ne semper litteris ac sensibus haereamus, tametsi divina potestate sol et luna aut utrique similia7 luminaria noctem illam illustraverint8, quo facilius hostes exscinderentur, allegoria tamen mihi gratior est. Huc enim pertinent illa, quae plerosque theologos varie distraxerunt, cum arcana diviniora pinguius interpretantur. Nox, inquit Michaeas9, nobis10 irruit11 pro visione et tenebrae pro divinatione, et occumbit sol super prophetas illos diesque obtenebrabitur. Quae loca infinitis erroribus ac teterrima interpretatione plerique ad solem visibilem et judicii diem extremum referri putant oportere, quod non minus absurdum est, quam judicium mortuorum post annum bis millesimum differre, cum haec pertineant ad solem angelicum, sive intellectum actuosum, quem sapientiae magister12 appellat solem intelligentiae. Item illud: Sol in ortu suo obtenebrascet et luna non lucebit. Item13: Pudefiet sol et luna erubescet, quae in ultionem improborum dicta sunt, sequentia vero ad bonorum decus: sol non erit tibi ulterius in lucem diuturnam, et lunae splendor non lucebit, sed dominus erit tibi lux perpetua14, i.e. tanta15 lux ab immortali Deo menti tuae affulgebit, ut etiam lux intellectus agentis disparitura sit, non aliter quam ortu solis splendor lunae ac siderum obscuratur aut certe non apparet. Quod apertius Philo Ebraeus16: Exoriente, inquit, divino lumine humanum occidit, occidente divina luce humanum exoritur, quod vatibus contingit, ut immigrante spiritu divino mens eorum emigrare videatur. Itaque Esaias17 subjicit: Non occidet ulterius sol tuus, nec abscondetur luna tua, quoniam Deus est lux sempiterna tua. Rectissime enim psaltes lyricus18 Deum appellat solem. Hunc enim locum: misericordiam et veritatem diligit Deus hebraica lectio sic habet: שֶׁמֶשׁ וְמָגֵן יְהוָֹה i.e. sol et scutum Deus est. Ita planum19 fit, lumen intellectus patibilis ab intellectu agente, agentis vero lumen a luce superiore et diviniore20 manare, ne quis intellectum actuosum putet Deum esse aut pro Deo colat. Item illud: Post tertiam vigiliam lumen subito sol noctu recipiet et luna ter interdiu. Haec si quis interpretari velit de sole visibili, nae peritis aeque ac imperitis se deridendum propinat. Hoc igitur voluit, intellectum actuosum post tertiam vigiliam, i.e. post horam noctis tertiam, intellectu patibili copulari. Propterea Bileamus vates et Hulda legatos21 regum se de futuris consulentes consistere jusserant, ut in somniis nocte sequente caperent oracula divina.
CURTIUS: Quod Salomo ex arcanis Ebraeorum explicat, plurimum lucis ad quaestiones arduas de intellectu adepto afferre mihi videtur. Somnia autem post auroram i.e. post tertiam vigiliam certiora ac veriora esse, Graeci ipsi quoque tradunt et Morphea, quem somniorum Deum esse putabant, sub auroram dormientibus apparere.
SALOMO: Interdum1 patibilis intellectus accepta luce divina vigilante interdiu propheta vaticinatur, quod non nisi divinissimis vatibus video contigisse, quales fuere Helias, Helisaeus, Samuel, Ascalonites2. Themistius procul ab allegoria solem coelestem ac visibilem appellat intellectum agentem, hujusmodi ut Picus Mirandulanus3 animam mundi apud Platonem interpretatur lunam, quam jecoris ac sanguinis in homine et aquarum in elementari mundo moderatricem, solem vero cordis et spiritus in homine et aëris temperatorem Ebraei posuerunt.
CURTIUS: Forsitan haec, ab antiquis male percepta, Chaldaeos et Graecos aeque ac Palaestinos impulerunt, ut solem, quem hi Apollinem, illi Bahalem appellant, Persae Mithram, quasi naturae dominatorem, divinationis principem1 esse arbitrarentur.
SALOMO: Inde fomes impietatis. Cum enim rex Ochiosias de tecto delapsus graviter conflictaretur, ac legatum ad oraculum Apollinis1 misisset, ut de futuro exitu responderet2, Helias legatis occurrens3: Quoniam, inquit, rex Ochosias Bahalem pro Deo consuluit, denunciate ei4, prope diem occasus sui futurum. Alii non minus impie angelos humanae vitae duces pro Diis habuerunt, inde lares ac familiares Dii, cum omnia uni ac praepotenti Deo accepta ferre debuissent, quippe illius nutu ac potestate angeli boni hominibus tribuuntur. Sic Deus ad Mosen5: Mittam, inquit, ante te angelum meum. Item distribuit Deus de spiritu, qui erat super Mosen, et dedit super septuaginta viros seniores et prophetarunt. Nec tantum boni, sed etiam mali genii divinitus mittuntur ad ultionem impiorum. Misit Deus spiritum pessimum inter habitatores Sichem6; item invasit Saulem spiritus Dei malus7. Quin etiam actiones angelorum aeque ac daemonum Deo tribuuntur, ut omnes intelligant, uni aeterno Deo confitendum, hunc unum colendum esse ac metuendum et ab omni daemonum metu cavendum, quasi per sese calamitates, incendia, bella, strages hominum ac pecudum inferrent, cum tamen nihil audeant injussi, nec si velint, possint. Non patiar, inquit Deus8, in Aegyptiorum clade, vastatorem daemonem tecta vestra subire, ut ubique dicitur Aegyptios occidisse. Item illud: Increpabo devoratorem, ne fruges vestras absumat9. Quae omnia eo pertinent, ne quis putet, daemones metuendos esse, aut angelos colendos, quia tametsi daemones10 in phantasiam et intellectum potestatem habent11, solus tamen Deus in phantasiam, intellectum et voluntatem summum jus12 sibi vindicat, nec illi sine Deo potestatem ullam habent.
CORONAEUS: Apulejus libellum de Deo Socratis inscripsit, ut homines homo nequissimus ad cultum daemonum pertraheret, cum tamen ejusdem argumenti librum1 scripserit Plutarchus περὶ δαιμονίου τοῦ Σοκράτους i.e. de angelo Socratis, qui semper illum a turpibus ad honestum revocabat, nunquam tamen pro Deo coluisse, sed illi ut fidissimo2 ac sapientissimo praeceptori morem gessisse dicitur.
SALOMO: Interpretes Bibliorum1 LXXII, qui jubente Philadelpho Aegypti rege sacras litteras ex Ebraicis Graecas fecerunt, ubique2 daemonium pro3 Cacodaemone usurparunt, ut cum Raphael angelus daemonium in superiori Aegypto constrinxisse dicitur. Item illud: Dii gentium daemonia.
SENAMUS: Illud verbi gratia libenter condiscam, quibusnam vinculis daemones constringantur, quibus carceribus coërceantur, quibus virgis vapulent, quae supplicia patiantur.
TORALBA: Si daemones corporea constant coagmentatione, ut superius demonstratum est, quis dubitet, quin strictionem1, coërcitionem et eadem quae animata corpora patiantur.
CURTIUS: Memini, cum Tholosae agerem, daemonem fulminis casu delapsum dies septem in sutrina1 taberna constitisse et indefessa lapidum jactatione domesticos valde conturbasse, sine sanguine tamen aut caede cujusdam, nec aliter quam gladiis aut ensibus per cubiculi vacua vibratis fugari potuisse.
SALOMO: Ego vero daemones nullis gladiis, nulla vi, nullo telo fugari posse statuo, nihil denique in elementis esse, quo terreantur. Ferrum, inquit Dei vox ad Jobum1, habet quasi pateas et chalybem, ut putre lignum. Quare qui2 jecore et corde piscis aut fumo fugatus dicitur, divina tantum potestate fugatum interpretari debemus, idque voce divina testificante: qui condidit illum, admovet ei gladium3. Nam cum Saul perdere decrevissit Davidem et a malo daemone vexatus ad Samuelem pervenisset, Cacodaemon deseruit Saulem4, qui eodem momento divinis laudibus intentus vaticinari coepit, et cum a Samuele discessisset, rursus a malo genio torquebatur.
FRIDERICUS: Non solum mali genii1 a bonis fugantur, sed etiam a malis. Et quidem saepe videmus, sceleratissimum quemque sortilegum obsessos a daemonibus nullo negotio liberare, alios quidem murmure in aures insusurrato, alios etiam2 in circulis et characteribus in fronte media obsignatis, ut in Africa sortilegis hominibus, quos ipsi mahazinos3 appellant, consuetum est, aliorum denique simulatis devotionibus ac precibus; quibus tacite principem daemonem placare consueverunt, ut pietatis et sanctitatis laudem ab imperita plebe4 adipiscantur. Itaque Polycrates5: Mali daemones, inquit, ea faciunt sponte, contra6 inviti facere videntur et simulant se coactos vi exorcismorum7, quos fingunt8 in nomine trinitatis, eosque tradunt hominibus, quoad sacrilegiis ac poena damnationis9 illos involvant, quae cum in admirationem me raperent10, carmine Sapphico lusimus hunc in modum:
TORALBA1: Ego quidem agnosco, imperium optimo cuique gubernandi perito traditum, non video tamen, unde tanta daemonum et angelorum multitudo, quanta tot ac tam multis provinciis, imperiis, civitatibus, hominum millibus necessaria judicio nostro videtur, nisi demus piorum mentes in angelorum abire naturam, quorum tanta raritas est, ut vix ex multis millibus unum reperiamus, ac ne unum quidem qui a recta via non deflexerit, impiorum vero multitudinem pene infinitam esse. Et cum mentes hominum cadaveribus superstites vivere, superius2 demonstratum sit, cum de animorum immortalitate disputaremus, consequens est, angelorum mirabilem raritatem3, daemonum vero innumerabiles fore legiones, si modo verum est, impiorum mentes in daemonum naturam mutari, ut4 piorum ac illustrium virorum animas in angelos converti; alterum enim alterius consequens est ex oppositorum natura.
OCTAVIUS: Plato quidem in Cratylo Hesiodi ac priscorum auctoritate viros bonos, ex hac corporea labe ereptos, daemones fieri scribit.
FRIDERICUS: Eadem fuit Tertulliani sententia, hoc tantum1 a Platone differt, quod cacodaemonum vocem pro daemone Platonis observavit.2
CORONAEUS: Hanc quoque Senami quaestionem arduam et difficilem Salomo nobis dissolvet, quippe qui ex adytis1 Ebraeorum difficillima quaeque nobis aperire facile potest.2
SALOMO: Morem tibi, Coronaee, gessi, quam sapienter nescio, sed tamen bona fide quae sciebam quaeque nesciebam omnia aperui1, ac vereor, ne nimis multa videar effudisse2, et ut sensus intimos aperiam, non tamen satis Senamo fieri potuerit, qui etiam rerum ab omnibus sensibus mortalium abditarum demonstrationes poscit, tametsi nihil salutis3 ad summam afferant momenti, sed ut cuique libuerit, ita sentire cuique liceat.
CORONAEUS: Tametsi haec ad salutis summam non spectent, attamen spectant ad eruditionem meliorem, ad scientiam rerum divinarum, ad animi oblectationem, qui veri cognitione contentus acquiescit.1 Argumentis enim probabilibus, ut rerum illarum natura ferre potest, spondeo ac promitto satis Senamo factum iri.
SALOMO: Audivi quondam ab homine doctissimo, mentes eorum qui se corporis voluptatibus omnino dedissent et quasi coeno conspurcati nullam virtutum aut honestarum disciplinarum curam1 habuissent, una cum cadaveribus interire, idque litteris sacris haud ambigue confirmari. Audite2, inquit psaltes lyricus, audite populi omnes, attendite ad res omnium maximas et gravissimas, quas potentibus aeque3 ac tenuibus aperire decrevi, idque saepius repetitum, eos qui in opibus4 et praemiis humanis spes suas collocarint, aut in superbarum aedium substructionibus5 sui nominis ac potestatis6 fundamenta jecerint, non aliter quam animantia bruta interituros. Item7 cum Jesaias8 dixisset, tyrannos nunquam resurrecturos, subjecit: sed mortui Tui, domine, resurgent ac vivent. Neque verum est tamen, impiorum animos9 omnes penitus perituros cadaveris occasu, ut nonnulli putarunt10 ex eo loco Davidis אל יַקוּמוּ non stabunt, sed ut pulvis flatu levissimo venti, sic etiam scelerati a conspectu Dei dissipabuntur. Id autem Danielis11 testimonio comprobari potest: Multi, inquit, dormientium in terra pulverulenta resurgent, hi quidem ad vitam aeternam, illi vero ad contumeliam et opprobria sempiterna. Alioquin impiis mors fructuosa foret, ut Tryphon Ebraeus disserit apud Justinum12. Neque tamen Daniel omnes resurrecturos spondet, sed multos. Nam ii quorum animas Deus occidit (solus autem animas et corpora occidere13 potest), eorum nulla est, spes ac proprie mortui dicuntur, ad quos illud pertinet14: Reviviscetne homo, cum mortuus fuerit? Ceteri proprie dormientes vocantur, ad quos illud pertinet: Num quod15 qui dormit, non resurget?16 Item illud: Vivat Ruben et non moriatur17 morte secunda18. Quo pertinet etiam Ezechielis19. Et violabunt20 me ad populum meum, ut necarent animas, quae21 non moriuntur, et vitam promitterent animabus quae non vivunt22. At illi23, qui ultro Deum ejuraverunt, scient se esse morituros, postquam sceleratae vitae poenas dederint. Sic etiam24 Jesaias25: Videbunt, inquit, cadavera eorum, qui perfide a me desciverunt, quoniam vermis eorum non morietur et26 ignis eorum non exstinguetur. Ex quo intelligitur, bonorum et malorum exitus valde sui dissimiles esse futuros27. Plurimum enim distant ii, qui seipsos flagitiis omnibus contaminaverunt nec poenituerunt unquam ab his, qui nihil differunt a judicio ferarum, sed gulae tantum et ventri addicti fuerunt, quos cum ipsis cadaveribus obituros ajunt; alios autem immanium scelerum, priusquam moriantur28, justa supplicia luituros29. Namque Chaldaeus interpres30, qui obscura clarius interpretatur, impios resurrecturos scribit, non aliam ob rem, quam ut acerbissima tormenta patiantur. Est etiam aliud foedissimum genus hominum illorum, qui scelerata consensionis fide cum daemonibus societatem inierunt31, quorum ministerio daemones ad supplicia exequenda uti consueverunt; hos plerique putant mortuos semper consequi suos duces daemones et eorum naturam ac officia foedissima cum maximis doloribus ac molestia subire. Caeteris, qui nec ad extremum improbi fuerunt, nec poenituerunt tamen, poenas esse decretas, leniores tamen, quoad32 purgatis mentibus tandem aliquando in angelorum coetus ac societates admittantur. Paulo aliter interpres quidam Ebraeus: Scire te velim, inquit, Deum creavisse homines inferiores33 ad imaginem superiorum et in homine quidem duos esse appetitus, bonum et malum, totidemque angelos: si bene vixerit, in angelum bonum, si male, in angelum malum convertitur. Atque eo pertinet interpretatio Pauli Riccii34 elegans et peracuta, qui haec verba: de limo terrae formavit hominem35 non solum traduxit36 ad conformationem corporis humani de37 argilla limosa vel38 terra, verum etiam ad intellectum patibilem, quem actuosum effici i.e. ex humana mente angelum fieri scribit.
TORALBA: Angelorum ac daemonum quam diuturna vita sit futura, qua ratione intelligi possit, non video, cum ne hominum1 quidem spirantium ulla2 vitae definitio3 percipi queat.
SALOMO: Certi sunt uniuscujusque vitae termini a Deo positi ac decreti1, quos prorogare quisque potest virtutum eximiarum2 praestantia. Improbi vero3 vitae suae terminos circumcidunt et contrahunt, quae temporis ac vitae contractio ac propagatio frequens in sacris litteris non modo ad hanc, quam misere ducimus, sed et ad futuram vitam pertinet, quia saepe Deus sanctissimos et integerrimos quosque ad se rapit in ipso aetatis flore, ut Abelem sibi carissimum, Josiam, decus principum. Et huic quidem Deus denunciavit brevi occasurum, ne miserandis ultionum cladibus4 obrueretur. Justus, inquit Jesaias5, perit, nec tamen quisquam est, qui ad animum revocet, quod ab imminentibus calamitatibus ereptus sit. Sed paene omnes, inquit angelus ad Esdram6, pereunt7 et profligatissima est eorum multitudo: Quisquis autem evaserit pericula, superabit ac salutem meam videbit, et tunc miserabuntur seipsos, qui jussa mea spreverunt, nec virtutibus ullum nec poenitentiae locum reliquerunt, quos oportet post cruciatum torqueri. Tu vero ne quaesiveris curiose, quomodo cruciandi sint impii, sed quomodo justi sint servandi.
CORONAEUS: Caetera quidem Salomoni consentior1, praeterquam quod mentes eorum, qui pecudum vixerint vitam, una cum ipso corpore dicit obituras simul nec sempiternos cruciatus sceleratis decretos, sed post diuturnum cruciatum penitus interituros arbitratur, tametsi nihil adseverare voluit. Sacris enim scriptionibus2 confidimus, omnes omnium animos, cadaveribus relictis, immortales futuros ac tandem resurrecturos.
CURTIUS: Etiam Ebraeorum ea spes est et fiducia, extremo capite symboli, quod mortui resurgent1.
SENAMUS: Multa quidem, quae vulgus tanquam oracula divina miratur, omitto, caetera tamen omnia facilius mihi quam resurrectio cadaverum persuaderi possunt1. Nec mirum mihi videtur, si Athenienses Paulum2 de resurrectione cadaverum disserentem in fine risu acceperunt.
FRIDERICUS: At philosophus fuit Athenagoras, qui eleganti oratione scripsit ad M. Aurelium Augustum περὶ ἀναστάσεως. Claruit etiam Justinus martyr philosophiae disciplinis1 sub eodem principe, qui tamen Sophistarum argutias de resurrectione acutissime refellit. Fuit praeter2 hos Democritus, philosophorum sui temporis facile princeps, qui cadaverum resurrectionem comprobavit.
TORALBA: Hunc tamen Plinius1 deridendum proponens, similis, inquit, de asseverandis et de reviviscendis vanitas a Democrito promissa2, qui et ipse non revixit. Quae, malum, ista dementia est iterari vitam mortemque?
SENAMUS: Audirem libenter arguta illa, quae Fridericus spopondit, Justini1 argumenta.
FRIDERICUS: Piget quidem omnia, unum tamen aut1 alterum, ne videar ineptus, referre2 non pigebit. Si quae sunt ex elementis, ait, fiunt rursus elementa; cum absurdum sit, rursus eadem existere, quae ex elementis exstiterunt. Item: Si penes Deum est, ut facti sint3 homines et corrupti, nonne4 etiam penes eum est, ut nos rursus fiamus et corrumpamur? Superius Toralba demonstravit, ab unius Dei voluntate statum et rerum omnium conditionem pendere; cur non igitur Deus, qui materiam ex nihilo, hominem e pulvere creavit, eundem rursus e pulvere recreare5 poterit?
OCTAVIUS: Deum id posse ambigit nemo, sed quaeritur, velit id1 necne?
CURTIUS: Si de potestate dubitaro scelus, certe de voluntate ambigere nefas est, cum infinitis sacrae scripturae locis perspicuam divinae voluntatis testificationem habeamus1.
OCTAVIUS: Ismaelitae resurrectionem fore credunt, ut ex Alchorani1 libris testatum videmus. Azora 48, 10 inquit Mahummedes: Buccinae sonitu mortui succumbunt omnia, nisi dextra Dei servaverit: secundo clangore tubae omnia resurgent2. Eos autem, qui resurrecturi sunt, staturam Adami, doctrinam Mahummedis et Christi formam habituros asseverat. Deum autem eadem facilitate mortuos excitaturum, qua creavit. Qui tamen inter Ismaelitas theologos ac philosophos allegorias sacras venerantur3, nullam cadaverum, sed animorum tantum resurrectionem sperant4. Et certe duo sunt fidei christiani capita, scilicet ἀνάστασις et ἀποθέωσις τῶν ἀνθρῶπων, quae innumerabiles a christiana religione prohibuerunt atque inprimis Originem Adamantium, Synezium Episcopum, Phereonitas5, Borbonianos, Zachaeos6.
CORONAEUS: Illud quidem lactandum nobis est, quod Ebraeis, Ismaelitis et Christianis inter ipsos convenit de resurrectione mortuorum.
SALOMO: Rabbi Jochanan, ex sententia Simeonis Jozadach1 explicans verba Dei: Delebo hominem quem creavi, tradit, ossiculum vertebrae, quod לוּץ appellatur, unde resurrecturi fuissent, qui in diluvio perierunt, tunc evanuisse. Scribit autem, os illud nec molae subjectum conteri, nec ignibus injectum2 exuri3, nec incudibus aut malleis suppositum, ulla ex parte diminui potuisse, sed malleos atque incudes confractos exstitisse4. Nulla enim sunt ossa dentibus duriora, quae flammis obsistere Plinius5 scribit, cedunt tamen diuturnis ignibus. Sed haec6 ab Ebraeis allegorice scripta sunt, ut animorum resurrectionem significarent. Quod enim Rabbi Juda et Moses Rambam et Cynaeus tradunt, nullum sacrae scripturae caput resurrectionis testimonio vacare; qui de coelo delapsi fuerunt, inquit Cynaeus, in coelum redibunt, qui de terra, penitus morientur. Itaque Ebraei vocant impium בְלוּ יַעֲל i.e. qui non ascendit, imperiti Belial pronunciant. Nam cum sapientiae magister7 hominis et belluae8 eundem interitum fore scripsisset, Chaldaeus interpres sic transtulit: Impiorum, qui non poenituerunt, ac jumentorum9 idem interitus ac exitus futurus est. Est autem acceptio jumentorum in sacra scriptura frequens pro iis, qui pecudum in morem vivunt. Quod enim10 psaltes lyricus:X Oves, boves et pecora campi, Hieronymus: pecora, bruta seu brutos homines, nihil a belluis differentes, interpretatur. Et cum edicto regio11 indictum12 esset jejunium hominibus ac jumentis, ut Deum invocarent, jumentorum appellatione homines, bestiarum in morem viventes, interpretantur, quorum animos cum cadaveribus mori arbitrantur, justorum vero mentes cadaveribus superstites fore, i.e. resurrecturos, tradunt13.
CURTIUS: At Jesaias1 corporum resurrectionem fore confirmat his verbis: Mortui tui vivent et sicut corpus meum resurgent.
SALOMO: Hic locus est, qui plerosque interpretes fefellit, qui pro voce נְבֵלָתִי legunt aliam ex similitudine litterarum ב et נ. Et surget1 quidem mens corpore vestita, sed tenui scilicet aërio vel subtiliore, ut superius Toralba demonstravit omnes omnium mentes substantiam corpoream habere. Non enim si aer non est aspectabilis, propterea corpus non est. Ita nec mens, sive aëria sive ignea fuerit, non incorporea dicetur, quia videri non potest. Hanc vero interpretationem Jesaiae2 verbis congruere docent praecedentia ejusdem capitis: Mortui, inquit, non vivent et violenti tyranni non resurgent. At multo verius et aequius est, animam angelorum in modum coelesti quadam ac tenui essentia, quam gravi ac impuro cadavere convestiri. Id autem confirmat Hierosolymitana interpretatio: Cum enim Esau jura primogeniturae vendidisset, hic interpres subjicit3: quia cum resurrectionem negaret, vitam futuram sprevit, at sine cadaveribus mentes humanae4 vivent. Est igitur vera resurrectio non corporis, sed animae exsilientis ex hoc sepulcro, quod propterea dicatur σῶμα i.e., ut Plato5 interpretatur, σῆμα.
TORALBA: Ita quidem interpretatione innumerabiles absurditates, quas abhorret Senamus, et inanes illorum opiniones, qui angelos et animas segregatas vacare corpore putant, diluuntur. Nam si putant, mentes ossium et carnium1 indumento beatiores futuras, et in coelum una cum ipsis2 cadaveribus evolaturas, profecto angelorum conditionem humana multo deteriorem arbitrantur, cum tamen haec longe inferior sit, quanquam haec Salomonis sententia Pauli scriptis consentanea videtur: Seminatur, inquit Paulus3, animale corpus, resurget spirituale. Item: gestavimus imaginem terreni corporis4, gestabimus imaginem coelestis. Item apertius his verbis: Cum mortale hoc induerit5 immortalitatem, jam non erit caro, sanguis, sed coeleste corpus. Quibus verbis satis significat, corpora, quae resurgent, carnibus et ossibus caritura, spiritus tamen ac coelestia corpora futura. Jam vero quis ascensus cadaverum ad coelum cogitari possit?6 Nam cum hinc ad coelum siderum distantia minimum complectatur 74697600 milliaria, ut Arabes tradunt, et a coelo sidereo usque ad chrystallinum, ubi sedem Dei et beatorum esse praedicant, eadem sit distantia, ut Ebraei theologi et philosophi tradunt, consequens est, etiamsi recta linea cadavera sursum ferantur volatu celerrimo, i.e. ut 50 milliaria in singulos dies obeant, non tamen ad illas beatas sedes pervenire posse annis millibus octoginta; neque enim corporea moles ac ne levissimae quidem hirundines tam celeri motu abripiuntur. Praeterea cum impios7 ac bonos resurrecturos confidant iisdem, quibus ante, membris, infinita quadam multitudine improbi vincant oportet numerum bonorum, quos tamen in infernis8 terrae visceribus diritatem supplicii9 sempiternam perpessuros asseverant: quae non modo incredibilia, sed et absurda videri necesse est, quoniam si omnia omnium, qui hactenus mortui sunt, cadavera resurgent, non modo angustissimis terrae visceribus et carceribus, sed ne amplissimo10 quidem coeli sinu capientur. Neque enim corpora possunt a seipsis penetrari. Sin ficta quaedam erunt phantasmata, non vera corpora resurgent, sed inania simulacra et Manium11 imagines fugaces.
CURTIUS: Nobis traditum est, corpora quae resurgent, ideo penetrabilia fore, quia gloriosa, ac propterea Christum januis clausis in coetu discipulorum constitisse1.
TORALBA: Confitendum igitur, cadavera putrida resurrectione fieri gloriosa, quod ineptum sit, ineptius tamen, corpora, qualiacunque tandem futura sint, penetrabilia confiteri, cum ignis et aër subtilissima corpora rarefieri quidem possint, sed cum ad extremum rarefacta fuerint, erumpere oportet, nec simul eodem subsistere loco.
FREDERICUS: Istud quidem est fidei nostrae vim afferre, cum sanctissimis evangelistarum testimoniis exploratum habeamus, Christum pellibus, carnibus, ossibus convestitum eodem quo antea corpore resurrexisse, comedisse pisces assos et eo statu ascendisse coelum, ut jani nullus dubitationi locus relinquatur. Itaque Augustinus1 scripsit, sectas omnes, quae2 religionem aliquam praetendunt3, animorum in fine4 resurrectionem confiteri. Quodsi Salomo pro sua religione nostris litteris minus credendum putat5, Jesaiam et Ezechielem opinor non repudiabit, quorum alter non ambigua sed perspicua voce cadaver resurrecturum affirmat6, alter visionem de ossibus sese in campo moventibus et mutuo contactu ad sua quaeque loca coaptantibus, deinde ligamentis, nervis, fibris, carne, pulpa, pelle contectis, post etiam aurae spirabili animatis cadaveribus, ad verissimam illam resurrectionem pertinere putavit7. Quae persuasio tam late dissipata est, ut etiam8 Indis Peruanis, cum Hispani in provinciam irruentes aurum e templis omnibus ac thesauris diriperent, nihil acerbius videretur, quam ossa de sepulcris ad aurum conquirendum distrahi, cum ista ratione cadaverum resurrectionem futuram9 prohiberi arbitrarentur. At etiam Augustinus10 non solum perfectae aetatis homines, verum etiam abortivos et imperfectos partus, vitam adeptos11 et ante mortuos quam in lucem prodirent, in corpora perfecta resurrecturos affirmat, ne quis ultra dubitaret.
SALOMO: Jesaiae locum perperam interpretatum prius aperuisse nobis videmur, Ezechielis autem visio non1 esset, si nihil aliud, quam quod videtur, significaret. Ut si quis scalam Jacobi, quae a terra ad coeli verticem pertingebat, scalam fuisse putet, a vero sensu aberrabit. Itaque visionem acceptam vates explicans2: Ossa haec, inquit, sunt Israëlitae, qui queruntur3, ossa sua exaruisse, spem etiam periisse, cum scilicet exules ab hostibus abducti sint.
CORONAEUS: Si nullus est animorum mortuo corpore interitus, qui fieri potest, ut resurrectio de mentibus intelligatur? Id enim resurgere dicimus, quod caduca sui natura collapsum rursus erigitur. Ac mens humana nec1 moritur, cum sit cadaveri superstes, nec cadit, igitur ne resurget quidem. Sin occultis quibusdam Dei judiciis quaedam impiorum mentes intereunt penitus nec ullam resurgendi spem habent, resurrectio tamen utroque modo de cadaveribus interpretanda nobis videtur.
OCTAVIUS: Probabilior esset eorum sententia, qui resurrectionem impiorum ab impietate ad pietatem, a vitiis ad virtutem interpretantur, ex his Christi verbis1: Qui crediderit2 in me, transiit de morte in vitam. Sic etiam Pythagorei sepulcra sceleratis quasi3 mortuis erigebant.
FRIDERICUS: Hanc haeresin refellit Tertullianus1 his verbis: Quidam resurrectionem jam esse factam asseverant et futuram mortuorum resurrectionem imaginariam fictamque distorquent, nullam aliam esse rati, quam quae jam facta est fitque quotidie, cum quis, mortis, scilicet damnationis, sepulcro relicto, in quo mortuus jacebat, Dei accepta cognitione, quae animas2 reducit in vitam, Deo resurgit. Cujus haeresis principes fuere Hymenaeus et Philaetus, quos Paulus ad Timotheum3 refellit et Augustinus his verbis: Nec eos audiamus, qui carnis resurrectionem negant, non intelligentes id, quod ait apostolus4, oportere corruptibile hoc induere incorruptibile et mortale hoc induere immortalitatem. Quod cum fiet, non erit caro et sanguis, sed coeleste corpus.
OCTAVIUS: Si coeleste corpus erit, non caro, non sanguis erit, invisibile corpus perinde ut coelum1 erit intellectuale quoddam sine cute, sine carnibus, sine ossibus, sine pulpa, sine visceribus, sine dentibus. Nam si resurgerent ipsa cadavera, frustra scriptum esset2, beatorum animas angelis similes futuras, cum angeli humana figura, coelesti quadam essentia convestiantur. Cum enim Sadducaei quidam Epicuraei Christum rogarent, cujus esset uxor, quae septem maritis nupsisset vicissim, Christus corporeas connubiorum voluptates exsecratus, beatos3 angelis similes fore affirmabat, idque argumento efficaci affirmans, haec verba subjicit4: Quod vero mortui, inquit, resurgent, Moses ostendit, cum diceret: Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, non est autem Deus mortuorum, sed viventium. Quo ex loco plane constat, resurrectionem non esse cadaverum, sed animorum, cum dicat Abrahamum ejusque filium et nepotem resurrexisse et vivere.