CURTIUS: Illud est, ni fallor, quod Graeci veteres, qui fabulis omnia complerunt, Junonem aëris praesidem furias prohibere ajunt, quominus in coelum evolare queant, i.e. daemones e nubibus ab angelis praecipites deturbari et in fluminibus1 deorsum cum tonitru delapsos sublunaria haec corpora perdere ac corrumpere.
CORONAEUS: Quando igitur1 elementaris hujus solitudo2 futura est?
SALOMO: Illud quidem in arcanis divinae majestatis latet, praeter quod tantum1 conjectura consequi possumus (nihil enim in eo genere affirmandum opinor), quemadmodum lege divina2 terrae sanctae quies imperatur et vacatio ab agricultura. Ob id enim Alexander Magnus et Julius Caesar septimo quoque anno majoribus nostris dederunt tributorum immunitatem.3 Ita post annorum sex millia mundi elementaris solitudo significatur futura. Neque enim aquarum illuvionibus4 interibit mundus elementaris, ut aetate5 Noae, qua tellus aquarum voragine contecta est, mense secundo, qui a Chaldaeis Bul, i.e. diluvium appellatur, propterea quod eo mense omnia fere diluvia contigerunt et imbres sparsis seminibus salutares, nisi decidant eo mense, ut fere solent, sterilitatem frugum augurantur. Et ut septimo quoque millesimo mundi elementaris quies est, sic etiam cum septies septem anni fluxerunt6, magnus servis omnibus Jubilaeus7, item pecudibus8 ac praediis omni nexu ac mancipio solutis, libertas indulgetur et cuique ad avitas possessiones reditus patet. Ita post annos9 septies septem millia, quo quidem circuitu siderum coelestium certissimus ad principia motuum reditus est, maximo anno completo rerum omnium conversio sequitur. Ex quo intelligitur, perpetua mundorum creatione et recreatione sempiternam Dei potestatem ac bonitatem in continua hominum et angelorum successione praedicatum iri. Quod apertius Esaias10 innuere videtur: Erit, inquit, coelum novum et terra nova. Item, cum David11 dixisset, coelos interituros cum inveterarerint, ad mundorum opificem conversus: Tu autem, inquit, idem ipse es, Tui semper similis et anni tui Te nullis aetatibus et saeculis deserent. Huc etiam pertinet illud Salomonis12. Nihil sub sole novum nec quidquam futurum est, quod prius13 non fuerit.
OCTAVIUS: Eadem est Originis in libris περὶ ἀρχῶν et Caesarii sententia in eo potissimum loco, quo de coelis agit. Circumfertur etiam liber ab Ismaëlitis, in quo quidem auctor scribit, mundum hunc et quaecunque mundi sinu amplissimo coërcentur, interitura. Cum vero importunissimus ille ac funestissimus rerum omnium vastator omnia corrupit1, tandem aliquando occasurum et, ut Seneca loquitur, mortem ipsam moriturum. Sed prius maximis clamoribus ac tonitruis et vocibus feralibus2 ac ingenti clangore occasum suum testaturum.
FRIDERICUS: Mirabilis illa rerum omnium vicissitudo, ex arcanis Ebraeorum a Salomone collecta, coelestium siderum conversionibus1 omnino congruere videtur. Septem enim annorum millibus motus trepidationis super Arietis et Librae capita circumscribitur ac septies septem millibus inerrantium siderum motus2 circumaguntur3 et ad sua quaeque principia redeunt in orbem. Quae demonstratio4 Patrum memoria demum percepta est, cum antea veteribus omnibus ignota fuisset.
SALOMO: Hoc quidem Chaldaeis, Aegyptiis et astrologis omnibus abditum erat; scilicet decem orbes coelestes nec plures haberi, cum tamen Pythagoraei, Plato, Aristoteles, Ptolemaeus ipse μαθηματικώτατος et Hipparchus octo vel novem ad summum esse affirmarent. At litterae sacrae pereleganti allegoria decem orbes significant hoc versu: Opera digitorum tuorum sunt coeli1. Quo digitorum numero coelorum numerum Astrologis et Chaldaeis omnibus ignotum declarant; quod etiam allegoria decem cortinarum tabernaculi significatur. Ex quo intelligitur, rerum omnium maximarum arcana secretioribus litterarum divinarum allegoriis contineri.
SENAMUS: Si Leviathanum corruptionis et obitus principem statuamus a Deo creatum, et quidem prima omnium rerum origine et ante lucem ipsam, nobis prospiciendum, ne Deum auctorem mali esse concedamus. Nam quicquid est causa causae, id etiam1 est causa causati, consequentis effectus. At2 nullum efficacius argumentum habuerunt Academici, ut mundum sempiternum statuerent, quam ne Deum optimum, rerum omnium conditorem, faterentur corruptionis et ἀταξίας auctorem.
SALOMO: Inveteratus est error, ac theologorum1 etiam opinione pervulgatus, mali originem a diabolo inventam; duobus tamen, opinor, alteri quidem inter Latinos, alteri vero inter Graecos, haec opinio displicuit.
FRIDERICUS: Sic a majoribus accepimus, omnes angelos principio suae originis integerrimos ac sanctissimos extitisse, sed quosdam a via deflexisse et ab integritate et puritate lucis coelestis delapsos et deturbatos in terras tum ab his ad hominem pravas suasiones et quae consequuntur, calamitates inquam omnes ac pestes, dimanasse. Id autem significari putant verbis Jesaiae1 et Johannis theologi2 apocalypseos scriptoris auctoritate, quorum alter Luciferum de coelo detractum, alter ingentem draconem cum tertia parte stellarum i.e. angelorum praecipitem deturbatum scripsit. Item Christus3 quasi fulgur e coelo exturbatum in terras se vidisse declaravit. Haec theologorum christianorum sententia est.
OCTAVIUS: Varietas theologorum inter ipsos de casu daemonum facit, ut nihil affirmare audeam. Cum etiam Augustinus tam incertus sit, ut cum diabolum deflexisse scripsisset, subjiciat1 haec verba: Hoc certius asseri non potest, et mirum, si potest. Itaque cum ratio plerosque deficeret, Orphei, Pherecydis et Empedoclis auctoritatem adhibuerunt2. Illi etiam daemonum omnium maximum Ophionaeum draconem et qui cum eo delapsi sunt, δαίμονας οὐρανοπετεῖς dictos arbitrantur. Sed cum quaeritur, cur eodem paene3 momento, quo creati sunt in summa puritate, in ipsum creatorem tanta arrogantia intumuerint, ut seipsos suo creatori exaequarent, aut quis illos ad tantum crimen4 impulerit5, obmutescunt. Quae causa extat, ut Manes Persa, duo aequa potestate principia faciens, alterum quidem bonorum ac coelestium, alterum malorum ac sublunarium, ne ab optimo fonte bonorum mala derivare videretur, totius pietatis ac religionis fundamenta labefactaret. Plato vero6, cum ab uno principio caetera omnia duci, pro demonstrata ac plane explorata re haberet, ac mali originem ab ipso Deo arcessere nefas arbitraretur, a materia omne malum derivari7 scripsit8, quod in ea κακοποιόν τι inesse existimeret.
SALOMO: Quod malum a materia prodeat, sacrae litterae constanter negant1: nec vanitas nec malitia, inquit ille, prodiit a terra, ac propterea rerum omnium opifex maximus, post2 consummatam universitatis molem, dicitur omnia quae fecerat vidisse valde bona3.
TORALBA: Nullam peccati labem in materia esse, ex eo perspicue demonstratur, tum quod in materia vis agendi nulla sit, sed in forma, tum etiam quod1 materia nullam omnino hypostasin per se habeat in natura.
SALOMO: Errorum omnium origo inde manavit, quod malum aliquid esse arbitrarentur, cum tamen nihil sit omnino. Ego, inquit Deus1, faciens bonum et creans malum, faciens lucem et creans tenebras. Ut enim tenebrae nihil aliud sunt quam lucis privatio, sic malum nihil aliud est quam boni privatio. Itaque dixit facere bonum, quia bonum est hoc aliquid, malum vero creare scilicet privatione boni. Nam ut, columnarum ademtione ruit aedificium, ita boni subductione: sequitur malum2. Cum enim populo iratus3 dixisset Deus: Momento, delebo te4, Chaldaeus interpres vertit: Momento, majestatem meam auferam abs te. Nam si quid malum esset in tota rerum natura, profecto daemones, qui prava suadere semper dicuntur, mali essent, quod absurdum est, cum sint substantiae et quidem intelligentiae et vitae participes, et utrumque illis Dei munere et concessu tributum. Quicquid autem est ejusmodi, bonum esse oportet ac proinde si malum existeret, aut si daemones mali essent, ajentia et negantia vera simul, et quidem univoce absurdissimam implicarent contradictionem, quia boni essent et non boni.
OCTAVIUS: Hanc mali non quidem definitionem, sed descriptionem ex boni privatione amplexus est Augustinus1, ne1 in placitis Manichaeorum, in quibus diutissime2 acquieverat, consenuisse3 videretur.
SENAMUS: Si malum nihil est, qui malum agit, nihil agit; at1 qui nihil agit, nullam poenam meretur; quare qui malum agit, nulla poena dignus est.
CURTIUS: Praestat, inquit Lucilius, otiosum1 esse, quam nihil agere. Quare argumentum illud contrario argumento refellitur: Qui malum2 agit, poena dignus est; qui nihil agit, malum agit; igitur qui nihil agit, poena dignus sit oportet.
SENAMUS: Si sola privatione bona malis opponuntur, quid est quamobrem Aristoteles1 et ceteri in uno paene communi2 sensu contraria statuunt?
TORALBA: Non tantum in eo peccatur ab Aristotele, quod bona malis contraria posuit, sed in eo etiam, quod bonum finitum, malum vero infinitum esse putat1. Nam si ex contrariis alterum esset finitum, infinitum alterum, oportet finitum ab infinito dissipari. Ut si esset ignis infinitus, parvo momento aquam finitam incendio, calore, siccitate consumsisset, aut aqua infinita ignem finitum exstinxisset. Sic malitia infinita bonitatem finitam oppressisset et mundum hunc funditus evertisset. At cum nihil actu infinitum sit, praeter primam causam, ut superius demonstratum est, nihil ei contrarium esse potest. Ex quo sequitur, bono nihil contrarium esse posse, quia solum infinitum est, malum vero non modo infinitum non esse, sed ne esse quidem, nec aliter intelligi, quam privatione.
SALOMO: Illud scite a sapientiae magistro dictum est1: Nunquam malitia sapientiam superavit.
SENAMUS: Si virtus omnis in mediocritate consistit inter extrema vitia, consequens est, a vitiis virtutes, a malis bona1 longe superari, cum semper uni virtuti duo vitia opponantur.
TORALBA: Nihil ab Aristotele videtur levius dici potuisse, quam virtutes versari in medio vitiorum, et contraria bonis finitis mala infinita, statuere, quia si bona sint finita, mala vero infinita, ubinam virtutes tot ac tam multae reperientur, quae media vitiorum infinitorum tueri possint1? Quid item alienius2 ipsa natura, quam duo vitia inter se et uni virtuti contraria ponere, cum nullum sit in tota natura rectius3 decretum, quam unum uni4 contrarium esse: quia cum bonis mala contraria fecerit, etiam5 virtutes vitiis contrarias esse decrevit. Quae cum absurdissima sint, tum vero nihil absurdius, quam malo quod posuit infinitum, extrema definire. Posuit enim inter duo extrema mala, cum tamen infinitae rei nec media possint nec extrema cogitari. Oportet autem vitiorum sive malorum extremitates determinatas esse, ut medium sive rei sive rationis inveniatur.
SENAMUS: Si auream illam, quae semper omnibus laudatissima visa est, mediocritatem tollamus1, omnium virtutum radices ac fibras evellere atque elidere oportet.
TORALBA: Num1 tibi, Sename, sapientissimus, prudentissimus, doctissimus quisque majori laude cumulandus venit, quam si2 mediocriter doctus sit?
SENAMUS: Virtutum seu bonorum moralium media queruntur, non item intellectualium, in quibus extrema sunt laudatissima. At sapientia, prudentia, scientia bona sunt intellectualia.
TORALBA: Novam1 hanc Peripatetici inveterato morbo medicinam quaesivere, sed non videntur virtutes omnes intellectuales esse, ut rectissime Stoici definierunt2, alioquin virtutes morales in mortali ac bruta cupiditate collocare oporteret, nec praemia bonorum immortali debentur intellectui, sed mortali cupiditati. Si tantum3 illae4 sint5 virtutes morales, quid ineptius quam sapientissimos, prudentissimos, doctissimos summa laude dignos haberi, quia virtutes intellectuales, quo plures ac majores, eo sint meliores, eum vero, qui6 justissimus, fortissimus, temperatissimus fuerit, ut vitiosum accusari, quia recedit a mediocritate.
FRIDERICUS: Profecto praestat, mediocriter doctum ac prudentem, quam mediocriter justum ac temperantem esse, ut contra novam Peripateticorum disciplinam1 statuamus, praestabiliorem esse in virtutibus intellectualibus, quam moralibus, mediocritatem.
CORONAEUS: Apposite quidem haec. Sed ne a proposita bonorum ac malorum mediocritate1 discedamus, cum ea quaestio permagni sit ponderis ac momenti, ne vel duo mundi principia inter se contraria, vel Deum omnipotentem2 maximum mali auctorem statuamus, etiamsi daemones eo ipso, quod sunt, bonos esse demus, i.e. ut summi i.e. essentiae ac intelligentiae participes, quis tamen eos3 judicet malos esse, qui corruptionem, interitum, calamitates, bella, perniciem, tempestates, populares morbos, incendia, naufragia, mortes inferunt? Ob id enim in sacris litteris malos appellari videmus spiritus.
SALOMO: Quis improbum putet, qui jussa Dei diligenter exsequatur?
CORONAEUS: Nemo quidem opinor.
SALOMO: Cur1 ergo non idem judicemus de angelis ac daemonibus, qui tam diligenter mandatis obsequuntur2, qui nihil faciunt injussi? Ergo eo magis, quod quae a Deo jubentur3, semper justa sunt, nec juris ac justitiae executio ullam injuriam habet.
FRIDERICUS: Quaedam mala sunt poenae, quae a Deo probantur, ut cum Deus contestatur1 acerba voce populum, nullum esse malum in civitate, quod non fecerit. Mala vero culpae i.e. adulteria, furta, parricidia Deus execratur.
SALOMO: Vox ebraica, quae verbo Hiphil significatur, permissionem potius et fieri facere, ut pinguius loquamur, quam actionem ipsam agentis significat. Id autem apertius intelligitur ex eo, quod1 scribitur: Consurrexit2 autem Satan contra Israëlem et incitavit Davidem, ut populum numeraret. Hic quidem Satanae executio, illic jussa Dei significantur. Malum vero culpae aut nihil est aliud, quam boni privatio, aut ad bonum aliud refertur, cum Deus omnipotens3 maximus etiam horum scelera, flagitia, fraudes ad improborum ultionem convertere soleat. Atque in eo potissimum perspicitur Dei bonitas, quod nihil unquam sceleris admitti patitur, nisi melius quoddam ex iis prospiciat futurum, ut Joseph ad fratres, qui se vendiderant: Malum quidem contra me decrevistis, inquit, sed Deus in bonum illud convertit4.
TORALBA: Idem fuit Theophrasti sensus de Deo: Illud, inquit, quod primum est ac divinissimum, omnia ea optima vult esse, i.e. τὸ γὰρ δὴ πρῶτον καὶ θειότατον, πάντα τὰ ἄριστα βουλόμενον. Et quia summo bono exciderunt1, non quidem mali sunt, sed minus boni, minus honesti eoque minus, quo longius a summo bono2 discedunt3. Neque enim Deus ab improbis, sed improbi a Deo discedunt, qui bonorum omnium auctor est, nullius mali causa, felicitatis parens pulcherrimus, optimus, simplex, verus, πάντων ἀγαθῶν αἴτιος, κακῶν ἀναίτιος, αἴτιος εὐπραγίας, κάλλιστος, ἄριστος, ἁπλοῦς, ἀληθὴς, ut4 divinissime Plato scribit, et ut Porphyrius5: θεὸς ἀγαθὰ μὲν πάντα, μηδὲν δὲ φαῦλον βούλεται. Et quidem Plutarchus nullo suo merito reprehendit Chrysippum. Cum enim Chrysippus scripsisset, Deum cacodaemones calamitatibus et cladibus inferendis6 praefecisse: Nonne, inquit Plutarchus, crimen Deo ingeritur, quasi rex optimus improbis7 ministris gubernacula det eosque patiatur in optimum quemque saevire? Acerbe quidem Plutarchus, vir alioquin gravissimus. Neque enim Chrysippus scripserat, cacodaemonibus gubernaculum concedi, sed potius ministros, lictores, carnifices ad justa supplicia irroganda designari. Quin etiam Deus apud Malachiam8: Coërcebo, inquit, vastatorem, ne fructus regionis vestrae corrumpat.
SENAMUS: Cur igitur daemones, cur Satanae i.e. adversarii, cur insidiatores, cur diaboli i.e. calumniatores dicuntur, si mali non sunt?
FRIDERICUS: Id quod suae naturae ac officio suo consentaneum est, optant1 et exquirunt, scilicet perdere, grassari, corrumpere; nihil tamen injussu principis2 aut magistratuum, i.e. Dei, vel angelorum.
SENAMUS: At Augustinus1 scribit, Deum ipsum inclinare hominum voluntates ad malum.
FRIDERICUS: Bona fide scripta theologorum interpretari debemus, cum innumerabilibus locis Augustinus malorum origines longissime a Deo propellat. Haec igitur ad permissionem trahenda sunt.
SALOMO: Cancer est incurabilis, inquit Philo1 Ebraeus, Deum mali auctorem arcessere. Quid enim impuri ab ipso latice puritatis, quid malia ab ipso fonte bonitatis manare potest? Vae vobis, inquit Jesaias2, quod dicitis bonum malum et malum bonum! Saepissime viros illustres ac fortes subducit3 et ipso aetatis flore decerpit, ne deteriora in hac vita patiantur; ut Josiam regem optimum ac religiosissimum, et quominus dubitaretur a vate Hulda4 denuntiari jussit, ne impii Deum incusarent, quod tantae virtutis principem ab hoste Pharaone pateretur occidi.
CURTIUS: Profecto Plutarchus eadem divinitus mihi scripsisse videtur: προεξάγει τινὰς ἐκ τοῦ ζῆν τὰ μέλλοντα προορώμενος.
CORONAEUS: Procul ergo sint, qui Deum malorum auctorem faciunt, non modo quia non prohibet, verum etiam quia jubet, quia decrevit, et haec verba: excoecavit, induravit non ad permissionem, sed ad efficacem Dei actionem referri affirmant, quem alioquin1 otiosum fore2 metuunt, quin etiam incestum Absolonis Dei opus esse affirmant, quanquam saepe3 alius aliud sentiant4 nec verba ad permissionem trahenda putant, sed ad jussa referri. Ad quid ergo Psaltes lyricus ita exclamat: Quoniam non Deus volens iniquitatem tu es5? Et cum Manassis regis scelera execraretur: Quia fecit illud quod nunquam jussi, nec in cor meum ascendit6.
OCTAVIUS: Sed gravior est morbus illorum, qui malorum iliadas enumerant, nihil tamen boni reperiri ajunt, ut Rabbi Maurus1 ac Plinius2, qui hominem omnium calamitosissimum et naturam novercam contumeliosissime appellant, cum tamen hominem paulo minorem angelis fecerit Deus et in omnes animantes summum imperium ei dederit.
CORONAEUS: Satis igitur de origine bonorum et malorum; nondum tamen Senami propositae quaestioni satis videmur fecisse, unde scilicet tot angelorum ac daemonum myriades, cum suapte natura mortales sint, nisi Dei bonitate sustineantur, aut unde in demortuorum locum et ordinem substituantur?
SALOMO: Si nihil praestabilius est in natura ordine decente, illud minime dubium est, in utrisque angelorum ac daemonum ordinibus principatus ac dominationes existere. Cum enim de Leviathano Deus loquitur: Quanto, inquit, robore pollet, quanto1 apparatu copias instruit? id est daemonum exercitus. De angelis autem Daniel scribens2: Princeps3 regni Persici restitit mihi; en vero Michael, unus de primariis principibus, opem mihi tulit. Unde tamen et quando geniti et quando sint interituri, non est, opinor, humanae mentis affirmare.
CURTIUS: Nihil omnino in sacris litteris de angelorum creatione; qui tamen divinitus interpretantur oracula sacra, coelorum ac siderum creatione angelos intelligi volunt.
FRIDERICUS: Ista quidem oratione coelos ac sidera naturam angelicam et animalem habere oportebit.
TORALBA: Quidni? Certe et Theophrastus et Alexander1 Aphrodisiensis, Peripateticorum princeps2, corpora coelestia non modo intelligibili, verum etiam sensibili facultate praepollere affirmant, alioqui dignitate ac praestantia naturae animantibus longe inferiora essent. Itaque Plato3 Solem vocat ζῶον ἀΐδιον ἔμψυχον.
SENAMUS: Cur igitur animal in hominem et brutum diviserunt, si coelestia sidera animalia sunt?
TORALBA1: Quid vetat perspicuis argumentis utentem duplex animal statuere, scilicet intelligens et brutum? Intelligens rursusque duplex, coeleste inquam et sublunare, et coelestium animantium visibilia quaedam, ut stellas, et invisibilia, ut angelos; sublunarium item duo genera, quorum altero, quod visibile sit, homines contineantur, altero, quod sit invisibile, mentes cadaveribus superstites2, quae vel angelorum, vel daemonum subeunt naturam?
SENAMUS1: Sed quis erit talium animantium sensus, quis cibus, quis potus, quae vita?
SALOMO: Ratiocinari, intelligere, contemplari, agere. Rationem enim1 et intelligentiam et actionem non angelis modo, verum etiam sideribus ipsis inesse, testantur illa: Coeli enarrant gloriam Dei2. Vocem enim שָׁמַיִם rationali tantum naturae convenire, docent Abraham Aben-Esra et Moses Rambam3, eoque referri verba Dei ipsius4: Cum simul jubilarent stellae matutinae et exsultarent omnes filii Dei. Item illud: De coelis pugnatum est, stellae ipsae a stationibus suis bella congesserunt contra Sisaram5. Apertius etiam Daniel6 scribit, eos, qui integritate praestantes alios docuerint, ut coeli splendorem conspicuos fore, qui vero plurimos ad verae justitiae decus perduxerint, ut stellas fulgorem sempiternum ac domicilium in coelo habituros. Itaque sanctuarii cortinae imaginibus angelorum subornari jubentur, ut intelligamus, sidera naturam angelicam in7 se ferre; est enim sacrarium mundi exemplum, mundus vero exemplar8.
OCTAVIUS: Tomi1 Faridus, Ismaelitarum theologus clarissimus2, planetas ac sidera Deos esse minores scribit, ut etiam Alexander Aphrodisiensis3, Origines4, Diodorus, Johannes Picus, non aliter pisces in aquis, feras in silvis, pecora in pascuis, quam animata sidera vivere in coelis et in suiscunque5 aedibus6 ac locis collocari tradunt. Nec temere Hipparchus mentes humanas coeli particulas esse dicebat7, quod utrisque inesset vis intelligendi. Quod vero, Sename, cibum aut potum coelestibus animantibus ad vitam propagandam quaeri putas8 oportere, an etiam Deum sine cibo vivere non posse arbitraris?
SENAMUS: Non ita stupidus sum, ut Deum, quem incorporeum esse Toralba demonstravit, cibo pasci putem, sed1 corpora coelestia, sidera, stellas, ignes egere pabulo Posidonius, Stoicorum sua aetate facile princeps, ita confirmabat, ut mundum tunc deflagraturum diceret, cum totus humor elementaris siderum continuis alimentis2 consumtus esset.
OCTAVIUS: Cur non ita1 tot ac tam multis saeculis, quae ab aetate Posidonii fluxerunt, humores aquarum minui aut siderum ardoribus consumi videmus?
SALOMO: Est in sacris litteris arcanum mirabile, astrologis ac physicis omnibus occultum, scilicet coelum aqueum, quod a vertice1 convexo2 supremi coeli tam distat, quam oceanus a concavo ejusdem coeli. Distat autem, ut Ebraeorum aeque ac Arabum astrologi confirmant, septemdecim millibus terrestrium diametrorum, eoque pertinere dicitur illud: Divisit aquas ab aquis et inter utrasque3 coelos collocavit4. Inde aquarum colluviones5 apertis coeli cataractis effusae, terrarum orbem cumularunt, alioqui nulla unquam diluvia fuissent, contra quam omnes omnium gentium theologi ac physici confirmant6, quia si totus oceanus ac omnia flumina7 in vapores ac nubes abeant8, vix millesimam aquarum diluvio9 effusarum partem efficere potuissent, cum aquarum vis non ex oceani alveo super terram erumperet, sed totas 40 dies tanta copia deplueret coelitus, ut supra montium altissimorum juga 15 cubitos10 exsurgerent.
SENAMUS: Num sidera illa animata1 supra coelestibus aquis pascantur, nescio; non video tamen, quamobrem aquis sidera vescantur, aut cur globosa illa lumina animantium appellatione contineantur.
CURTIUS: Loquendi magister optimus est usus. At non modo Academici et Peripatetici1 coelos ac sidera complectuntur animalium rationalium appellatione, verum etiam Augustinus2, Hieronymus, Thomas Aquinas, Scotus mundum hunc animal vocant.
SENAMUS: Si sol, si coelum est animal, oportet corporis et animae, quasi materiae et formae, partes in unam et eandem hypostasin uniri. At Peripateticorum et Arabum philosophorum familia intelligentias coelestibus corporibus avulsas et separatas confitentur. Quo igitur modo ad animalium1 coagmentationem copulabuntur2?
TORALBA: Profecto Thomas Aquinas, Aristotelis sententiam secutus, confitetur, intelligentias coelestes, seu angelos seu mentes separatas appellare libet, corporibus coelestibus adjungi. De duobus igitur alterutrum necessarium est, aut plane uniri ad unius animati corporis hypostasin constituendam, aut penitus a coelestibus corporibus esse avulsas. Quodsi uniuntur ad animal constituendum, illud est rationale aut irrationale, non hoc, igitur illud. Si vero coelum non est eadem unius1 animati corporis hypostasis, neque idem corpus naturale ex intelligentia et coelesti corpore constans2, profecto necesse est, orbium coelestium cursus esse violentos, non naturales, ac moveri ab extrinseco motore, erga mobile ut angeli erga sidus, opifices3 erga machinam, i.e. incorpoream substantiam abstractam nec coelo concretam corpus coeleste naturale et exanime circumagere, quoniam nulla corporis naturalis unio sine concretione existit. Cum autem nihil admirabili coelestium orbium conversione constantius sit, relinquitur, motus coelestes non esse violentos i.e. ab extrinseco motore, sed naturales, i.e. ab intrinseca et sibi coëssentiali forma fieri4. Quid enim violentum in rerum natura diuturnum esse possit? Quanquam mirum est, Aristotelem5 coelestes naturas exanimes fecisse, nec aliter a mentibus segregatis circumagi, quam rotas ab opifice, cum tamen non dubitarit, appellare Deum ζῶον ἀΐδιον ἄριστον, ubique vero animal ex anima et corpore constare affirmet6.
SALOMO: Corpora coelestia ipsaque sidera esse animantia, non modo Toralbae perspicua facilique1 demonstratione, verum etiam auctoritate divina constat. Cum Ezechiel in visione divinae2 majestatis rotas, quas interpretes tum Ebraei tum Chaldaei שָׁמַיִם coelos interpretantur, per sese moveri diceret, subjecit haec verba: Quia spiritus vitae3 erat in illis4. Ubi aperte refellitur Aristoteles, qui putat coelos extrinsecus et a motore extrinseco moveri, ac praeter coelos, quibus spiritum inesse dixit, etiam animalia circa coelos denotavit, i.e. angelos, deinde supra coelos speciem lapidis Saphirici5, qui ab eodem chrystallus appellatur, ingens coelum scilicet aqueum, quasi chrystallus, concreta, sedes Dei praepotentis. Et quemadmodum fontes et flumina de mari derivantur et in maria refluunt6, praeter id quod a terris et animantibus ebibitur vel ardoribus exspirat: ita quoque eorum animi, quorum coelestis est origo, in illum intelligentem ac coelestem oceanum, ubi stellae fulgent, revolare confitendum est, praeter eos qui, terrestri labe conspurcati, affigunt humo7 divinae8 particulam aurae, ut lyricus ille Epicureus scribit. Inter eos tamen, qui coelitus9 delapsi coelestia repetunt, hoc interesse videtur, quod qui multos ad verum decus erudiunt, non aliter quam coeli10 splendor, qui autem ad veram pietatem ac sapientiam divinam, non aliter quam sidera ipsa conspicui futuri sunt. Sic enim Daniel, Prophetarum princeps, non obscure, sed aperte scribit. Id enim confirmat Philo Ebraeus11, ubi haec verba interpretatur: Intuere stellas, sic erit semen tuum, non tantum12 multitudinem, sed etiam felicitatem futuram, significat ad coelestem animorum naturam.
OCTAVIUS: Hanc profecto disciplinam, ab ultima antiquitate receptam, constat a Chaldais et Ebraeis ad Graecos manasse1: Hipparchus enim mentes hominum coeli partes esse et in coelestem naturam redire scripsit, et novam stellam sua aetate genitam et quo die fulsit, denotavit. Dubitavit etiam, an saepius id fieret. Aristoteles autem antiquissimam illam disciplinam posteritati traditam fuisse confirmat, eos scilicet, qui virtutum eximiarum laude claruissent, tandem ex hominibus angelos fieri, sed pauci quos aequus amavit Jupiter atque ardens evexit ad aethera virtus.
SENAMUS: At virorum illustrium non tanta raritas est, ut si mentes eorum in stellas abirent1, numerus stellarum incrementum accepturus fuerit. At non plures in toto coelo quam 1025, aut si Ebraeis quibusdam astrologis2 credimus, 1095 apparent.
FRIDERICUS: Infinitam vim stellarum esse, non modo haec verba Dei: „enumera stellas“ significant, sed etiam lacteus circulus innumerabilium stellarum multitudinem suo candore demonstrat. Nam si minima stella orbis octavi modo aspectabilis, duodecies terra major est, ut quidem1 astrologi tradunt, quis dubitat infinitas esse terra minores, quae invisibiles sunt?
SALOMO: Sed quando piorum ac illustri virtute nobilium mentes in coelum evolaturae, quibus ante1 officiis defuncturae, quid prius in terris relictis corporibus acturae, quibus in locis aut regionibus aut populis aut muneribus praeficiendae sint2, inter arcana3 divinae majestatis positum4 est. Quod etiam5 in cantico Mosis dicitur: Cum divideret altissimus gentes pro numero Israëlitarum, plerique interpretes Ebraei et Chaldaei legunt pro numero angelorum Dei, quod beatis mentibus, i.e. angelis, imperia in regiones et populos tribuantur. Eoque pertinere videtur, quod Ezechiel6 scribit: Suscitabo, inquit, ovibus meis pastorem, qui pascat eas, servum meum Davidem. Ego vero illis etiam Deus7 et servus meus David in medio eorum8. Bis servum dixit, ne quis putet ad filium Dei verba Jeremiae aut Ezechielis pertinere; David autem mortuus erat annos 420 antequam Ezechiel scriberet.
CURTIUS: Illud quidem1 Plato confirmare videtur: Deus, inquit, dedit reges et principes urbibus nostris, non homines, sed altioris generis diviniores2 daemones constituit. Quod plane congruit verbis Danielis, quibus angelum principem3 regni Persiae angelo Danielis restitisse scribit.
SENAMUS: Mihi sane aeque ac Plinio valde absurdum visum est, ut qui homo esse desierit, Deum se esse1 confidat.
FRIDERICUS: Ex humana mente Deum fieri valde absurdum est, sed angeli induere naturam perspicuum fit non modo ex iis, quae1 superius allata sunt, verum etiam ex ipsis evangelistarum scriptis2, qui neminem dubitare patiuntur. At Plinius cogitare debuit, in ipsa naturae contemplatione saepius ex eruca chrysalim, ex chrysali papilionem alatum, et quidem essentia multo puriore volantem nec amplius frondibus et foliis, sed florum odoribus et mellito rore vescentem. Illud etiam mirabilius, quod quemadmodum eruca mutata in papilionem eosdem colores in alis pictos refert, ita quoque mentes illae, quae cadaveribus superstites esse possunt3, pristinos mores vel habitum4 referunt, ut candidissimi viri purissimum habent ac tenuissimum corpus, omnino diversum ab iis, qui versuti ac versipelles extiterunt.