27 mai 1220.
[Honorii III papæ bulla pro canonicorum residentium ordinationibus]A.
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis priori & capitulo Sancti Petri de Burgo Valentie, salutem. Ex parte vestra fuit nobis propositum, quod quidam canonici vestri raro vel nunquam in ecclesia vestra residentes dedignantur rectis dispositionibus capituli consentire, propter quod profectus ecclesie multipliciter prepeditur. Cum igitur turpis sit pars suo toti non congruens, imo nec pars sit etiam nominanda que ab integritate recedit1, authoritate presentium vobis indulgemus ut, non obstante dissensu vel contradictione temeraria pauciorum, quod a maiori & saniori parte canonicorum residentium ordinatur, ratum habeatur & firmum, nisi aliquid rationabile a paucioribus residentibus objectum fuerit & ostensum, quare id fieri non debeat vel non possit. Datum Viterbii, vj. kalendas junii, pontificatus nostri anno quarto.
[A] Texte extrait de l'Invent. rais., fo 13 vo, où il est précédé de ce titre développé: Bulla alia ejusdem Honorii papæ III qui, audita supplicatione capituli Burgi continente impedimentum dictorum duorum canonicorum, indulsit eidem capitulo ut id quod a majori & saniori parte canonicorum in ecclesia Burgi residentium ordinatur, firmum & ratum habeatur. Ita dicens, etc.; & suivi de cette note: Habet ecclesia unum vidimus factum anno Mo cclxxxxvjo & vjo nonas maii (2 mai 1296), cum appositione sigilli officialis Valentiæ.
[1] Axiome formulé par le pape Innocent III en 1200 (Décret. GREGOR., lib. IV, tit. iv, cap. 5: Corp. Iur. Can., t. II, c. 647; cf. BALUZE, Epist. Innoc., t. I, p. 601).
30 mai 1220.
[Honorii III commissio contra falsificatorem litt. ap.]A.
Rescriptum apostolicum, continens quod dictus Honorius papa III asserit se reperisse esse falsas quasdam litteras apostolicas, quibus præpositus Valentiæ pro se usus fuit contra priorem & canonicos Burgi, eosdem excommunicando. Quocirca per hoc rescriptum papa mandat archiepiscopo Viennensi, quatenus puniret eum qui litteras fabricavit vel reportavit. Datum Viterbii, iijo kalendas junii, pontificatus ipsius papæ anno quarto.
[A] Analyse tirée de l'Invent. rais., fo 12 ro.--Voir ch. XXVI, n. 2.
octobre 1220.
[Geraldi episcopi Valentini sententia arbitralis de juribus et obligationibus præpositi Valentiæ et ecclesiæ Burgi]A.
[Habemus] quandam cartam sententiæ arbitralis, per dominum Guillermum1 episcopum Valentiæ prolatæ, super quæstione vertente ex una parte inter ecclesiam Burgi, & ex altera Lambertum præpositum Valentiæ. Ipse autem episcopus dixit per arbitrium statuendo, quod ordinatio negotiorum ecclesiæ ad priorem & canonicos pertineat abbate inconsulto, nisi monitione præmissa ab ipso præposito in aliquo negotio ecclesiæ negligentes extiterint: nam tunc cum eisdem debet illud negotium diffinire.--Item quod jurisdictio, tam civilis quam criminalis hominum ecclesiæ commorantium in terra communiæ, penes priorem & canonicos remaneat.--Item quod super domo Helemosinaria, & ecclesia Sancti Apollinaris prope Rodanum, & decimas in Marisco, & avena censuali in mansis, & chabaneriis & domo Bozonis, & dominio domorum adjacentium usque ad furnum, & super redditibus quos ecclesia percipiebat in Chirosiis: scilicet x. denarios, & in orto Petri Vion xvj denarios, & in orto delz Croses iiij solidos, & in Javeysano iiijor sestaria siliginis & iiijor solidos, & in alia parte quatuor cyminatas siliginis & ij solidos viij denarios; & super possessionibus & redditibus aliis de quibus instrumenta ecclesiæ faciunt mentionem, & super omnibus his quæ prior & canonici possidebant tempore Heustachii præpositi: nec ipse præpositus nec successores sui poterunt de cætero in aliquo priorem & canonicos molestare.--Item quod dominium portarum sit ecclesiæ, & claves communiter tam ex parte ecclesiæ quam præpositi alicui committantur.--Item quod ea quæ respiciunt communem utilitatem totius villæ tractentur communiter ab ecclesia & præposito.--Item quod præconizentur per villam expresso nomine abbatis, prioris & vicarii.--Item quod ecclesia solvat præposito in quolibet festo sancti Apollinaris vij libras ad faciendum librationem ecclesiæ eodem die.--Item quod medietas calcatorum2 d'Ars, dominii & census ejusdem, pro quo preciabatur ecclesiæ xv solidos & libra piperis census, præposito remanebunt.--Item quod fossata a porta cureriæ usque ad enclausas erunt præpositi, alia autem fossata quæ sunt usque ad Rodanum ecclesiæ remanebunt.--Item processio debetur præposito noviter instituto.--Item quod confirmatio prioris pertinet ad præpositum.
Hæc autem compositio a dicto episcopo facta fuit & ab utraque parte recepta in estris3 episcopalibus, quam per arbitrium jussit fieri sigilli sui munimine roboratam, anno Domini millesimo CCXX., mense octobris.
[A] Analyse extraite de l'Invent. rais., fo 6 ro (Cartul. fol. clxxxxvj), qui la fait suivre de cette note (fo 7 vo):
Quatuor alias cartas seu instrumenta habet ecclesia unius ejusdemque tenoris & datæ hujus cartæ supra mentionatæ. Ulterius quod dominus Conraldus, episcopus Portuensis & Sanctæ Ruffinæ papæ legatus, confirmavit dictam sententiam arbitralem, prout large satisque abunde continetur in duabus cartis seu instrumentis unius & ejusdem tenoris ac substantiæ, & quælibet carta incipit Conraldus, & fuit datum apud Valentiam, anno Domini Mo ccxxijo, nonas julii (7 juil. 1222).
[1] Il faut lire Geraldum (ou Gerondum): le copiste a sans doute pris G. pour l'initiale du nom de Guillaume de Savoie son successeur (ch. XXXIII, n. 1), qui dans les chartes commence toujours par un W. Géraud, évêque de Valence en 1220 (Chronicon d'ALBÉRIC de Trois-Fontaines & Cartul. de Saint- Félix), fut nommé patriarche de Jérusalem par le pape Grégoire IX, le 28 avril 1227, & mourut le 7 septembre 1239; voir, sur ses écrits, l'Histoire littéraire de la France (t. XVIII, p. 103).
[2] Ce mot aurait désigné dans notre province une mesure agraire (Lexic. man. inf. latinit., c. 387).
[3] De extra; atrium, anciennement estre, cour.
5 décembre 1220.
[Confirmatio reformationis ecclesiæ Sancti Petri ab archiepiscopo Viennensi peractæ]A.
Confirmatio Reformationis ecclesiæ Sancti Petri de Burgo per cardinalem Portuensem episcopum papæ legatum1 facta, continens quod archiepiscopus Viennensis, juxta commissionem sibi per eundem legatum factam, ad reformationem ecclesiæ Sancti Petri processit ut sequitur, in qua reformatione peregit vj:--Primum statuit ibi numerum quindecim canonicorum;--tum assignavit communiæ ecclesiæ molendinum & redditus ipsius & lxxa solidorum quæ sunt in Valentia, quæ non sunt inter canonicos distributa, reliqua dividens inter canonicos residentes;--tum approbavit consuetudinem quam habebant ut redditus defuncti canonici primo anno post ejus decessum fabricæ ecclesiæ deputentur;--statuit etiam ut canonici residentes ibi completorium Dominæ Nostræ sicut horas decantent;--tum statuit ut si quis canonicorum vel clericorum ibi residentium officium sibi in tabula2 assignatum exsequi cessaverit, libra3 ipsius ecclesiæ deputetur;--tum sub poena excommunicationis singulis injunxit ut ordinationem prædictam observent, contradictores & rebelles excommunicando. Igitur præfatus legatus dictam reformationem confirmavit, attentantes contra hæc excommunicando, anno Domini Mo CCo XXo, nonas decembris.
[A] Analyse extraite de l'Invent. rais., fo 14.
[1] L'évêque de Porto était alors Romain Bonaventure qui succéda à Conrad (ch. XXVI, n. 1.) en 1227, eût deux légations en France & une en Angleterre, & mourut en 1243.
[2] Tableau indicatif des chanoines qui devaient officier dans les cérémonies de chaque semaine: les archives de la Préfecture conservent plusieurs de ces ordo à l'usage de l'église du Bourg.
[3] Distribution faite aux membres de la collégiale en raison de leur office.
4 décembre 1223.
[Bertrandi Diensis electi pronuntiatio inter ecclesiam de Burgo et Chabertum Pilosi]A.
B. Dei gratia Diensis electus1, omnibus ad quos littere iste pervenerint, salutem in Domino. Ad noticiam omnium volumus pervenire, quod Chatbertus Pilosi, occasione quarumdam litterarum quas obtinuerat a domino Portuensi apostolice Sedis legato, proponebat assignationem quorumdam reddituum ecclesie Sancti Petri de Burgo sibi factam fuisse ab eo, videlicet quartam partem in portu Rodani quam nos tenebamus quondam ab ecclesia Sancti Petri de Burgo, & mansum Garnerii cum decimis & omni proventu quem ibidem percipiebat predicta ecclesia; & econtra canonici de Burgo multiplici ratione se defendebant. Tandem in nos compromiserunt, hinc inde prestito sacramento ut nostre diffinitioni starent & mandato; & pro parte sua iuravit Chatbertus Pilosi, & ex parte ecclesie iuraverunt hoc idem W. Arnaldi, Girbertus, Jo. de Tolosa, W. de Cleriaco maior, Chatbertus de Alexiano, W. Cell(erarius), W. de Cleriaco minor, Vgo Richardi, Petrus de Belregart, canonici. Qui, inquam, eorum recepto sacramento, diffinimus in hunc modum: Chatbertus Pilosi reddidit litteras domini legati in manu nostra, quas obtinuerat de hujusmodi beneficiis, & renuntiavit omnibus litteris & omni auxilio quod obtinuerat a legato, ipse vel alius pro eo sub hujusmodi beneficiis obtinendis. Econtra ecclesia, quia litteras suas ad manum non habebat, debuit litteras suas reddere ex mandato nostro in manu prefati Girberti, ut ipse easdem corrumperet vidente Chatberto Pilosi, & ecclesia de mandato nostro eidem C(hatberto) assignavit mansum Garnerii cum dominio & decimis, denariis & aliis omnibus redditibus eidem manso pertinentibus, exceptis sex modiis2 vini qui sunt de super augmentis que fecerant possessores qui sunt ecclesie; & quarta pars portus Rodani quam nos solebamus tenere a predicta ecclesia, est ecclesie in perpetuum sine omni contradictione Chatberti: una tamen pea3, quam tenebat Girbertus in manso Garnerii, ab exactione Chatberti Pilosi inmunis erit; & preterea precepimus quod xl. solidi, qui expensi fuerant a quibusdam ecclesie canonicis pro litteris obtinendis, a procuratoribus ecclesie reddantur ipsis canonicis, omni occasione postposita. Hec omnia precepimus sub sacramento nobis exhibito, ut ab utraque parte fideliter teneantur sine omni dolo & fraude, prout melius & sanius potest intelligi & litteras ipsius Chatberti de voluntate ipsius corrupimus, ne aliquid ecclesie preiudicium generarent. Precepimus etiam sub eodem sacramento quod, si prior hanc compositionem vellet infringere, canonici predicti essent cum Chatberto & partem eius foverent. Sane prefati canonici promiserunt sub sacramento specialiter prestito nobis consentientibus, ut si aliquid esset datum ecclesie pro anniversariis mortuorum vel acquisitum ex denariis qui dantur pro eis vel inposterum daretur vel acquireretur, nulli decetero detur in beneficium neque aliquis canonicorum sibi petat dari vel alii, immo petentibus contradicat. Hoc idem dictum est de his que nunc temporis tenent canonici datis vel acquisitis pro anniversariis mortuorum, ut nulli in beneficium tribuantur si ad communiam devenerint, defunctis canonicis vel religionem ingressis, nisi forte ille qui dederit voluerit dare in beneficium alicui. Facta fuerunt hec, anno Domini Mo CCo XXIIIo, pridie nonas decembris, in presentia testium: B. Monetarii, prioris de Castro Dupplo, Vgonis de Stella, canonici Valentini, Galberti & W. de Belregart junioris, militum, in domo nostra apud Valentiam, in camera inferiori. Et ne supra dicta aliquorum malicia processu temporis valeant perturbari, presens carta ad preces predictorum sigilli nostri est firmo munimine insignita.
[A] Transcription de l'original, parch. de 38 lig. coté XXXVII, qui porte au dos une analyse que nous croyons inutile de reproduire.
[1] Le siége de Die devait être vacant le 3 sept. 1223, date du décret des chanoines de cette église contre les meurtriers de leur évêque (COLUMBI, Opusc. var., p. 298). Bertrand, simple élu de Die dans cette charte, dont le sceau portait cette légende: sigillum Bertrandus eleCTVS DiENSIS, était encore évêque en 1235. Il eût un autre sceau qui le représente en pied, vêtu de ses habits pontificaux, avec cette légende: sigillum S.BERTRANDI. DIENSIS.EPISCOPI.; & une bulle, que nous reproduisons dans la publication du Cartulaire qu'il fit rédiger en mars 1230 (ms. Biblioth. impér.). --N'oublions pas qu'un Bertrand d'Étoile (de Stella) a figuré comme chanoine du Bourg en 1214 (ch. XX & XXI).
[2] Le muid était une mesure de capacité très- variable selon les localités: pour les liquides, il valait en Bourgogne 320 litres, en Languedoc, 114 (cf. Polyptyque de l'abbé Irminon,-- Prolégomènes par M. B. GUÉRARD, t. I, p. 183).
[3] Anciennement péason, en patois pée (de pes), mesure de superficie.
circ. juin 1224.
[Declaratio facta per dom. episcopum Diensem de tribus partibus portus Rodani spectantibus A.
WILLELMO Dei gratia Electo Valentino1, B. eadem gratia Diensis episcopus, salutem in Domino. Discretioni vestre notum fieri volumus, quod Guido de Cruszol & Giraudus Bastetz filius eius coram nobis proposuerunt, quod ecclesia Sancti Petri de Burgo quartam partem vilanatgii in portu habere non poterat ex concessione Aldeberti, quia pater suus concesserat eidem dominium quod habebat in portu de Burgo tantum in vita sua: quod ecclesia negabat. Tandem ab utraque parte fuit in nobis compromissum, & Guido de Cruszol & Giraudus Bastetz prestiterunt sacramentum quod nostre starent diffinitioni & mandato; & nos multis assistentibus in camera vicarii diximus, quod medietatis vilanatgii quam habuerat ecclesia a Barnardo de Belregart quartam partem habere possent, propter quartam partem dominii, Guido de Cruszol & Giraudus Bastetz, si redderent ecclesie ccc. solidos a festo sancti Johannis tunc proximo in annum continuum, interim nullam infestationem ecclesie facere debebant: quod si non tenerent, concessio facta ab Aldeberto ecclesie debebat esse firma & valida. Post mortem Sazie, in altera medietate vilanatgii quam Sazia habebat, quartam partem habere possent propter quartam partem dominii, redditis ecclesie ccc. solidis infra annum post mortem Sazie, & interim nullam infestationem debebant facere ecclesie in illa parte nec in aliis partibus: quod si non servarent, concessio facta ab Aldeberto debuit esse rata & firma. Et ita per sacramentum nobis prestitum eis injunximus, quod ecclesia[m] in portu de Burgo Valentie de cetero non infestarent, cum ecclesia tres partes tocius vilanatgii habere deberet: medietatem tocius vilanatgii propter medietatem tocius dominii quam habebat in portu, quartam partem aliam propter concessionem Willelmi de Cruszol qui habebat quartam partem tocius dominii portus.
[A]Transcription de l'original, parchemin de 14 lig., avec sceau de l'évêque Bertrand sur lemnisque. Le dos porte cette note que nous abrégeons: Sentencia arbitralis, continens quod ecclesia habet in portu de Burgo tres partes vilanagii, videlicet medietatem dominii..., aliam quartam partem propter concessionem Guillelmi de Cruceolo.... Ecce data istius carte fuit pretermissa.--Cette lettre nous a été également conservée dans une ancienne copie, avec les chartes XX & XXI.
[1] Guillaume Ier, fils de Thomas comte de Savoie, garda longtemps la qualité d'élu de l'église de Valence; il en est qualifié ministre en 1226 (COLUMBI, Opusc. var., p. 266). D'après GUICHENON (Hist. de Savoye, p. 256) le pape Honorius III l'aurait nommé son légat en France en 1238 & transféré la même année à l'évêché de Liége; empoisonné bientôt après à Assise (d'autres disent à Brescia ou à Viterbe) par les ennemis de l'Église, son corps aurait été transporté à l'abbaye d'Hautecombe le 5 mai 1239 (COLUMBI, ibid. p. 270). Bien qu'en septembre 1238 il paraisse comme témoin de la concession d'un privilége par Frédéric II à l'église de Die sous le titre d'élu de Valence (Tituli Dienses, mss. Bibl. imp., fo 8 vo), il figure dans le catalogue des évêques de Liége du 22 juin 1238 au 3 octobre 1239, vraie date de sa mort (E.-Fr. MOOYER, Onomastikon chronographikon hierarchiæ Germaniæ, Verzeichnisse der Deustchen Bischofe, etc., Minden, 1854, in-8o, p. 58): c'est qu'il conserva les deux siéges jusqu'à sa mort; son frère Boniface lui succéda à Valence.--Nous reproduirons le sceau qui pend à la présente charte & dont il faut lire la légende: sigillum S: WilleLmi: ProCVRATORIS: ECCLesiE: VALEnTINE.
11 août 1233.
[Compromissum ecclesie Sancti Petri et G. Basteti dominum (sic) Cruceoli, factum in dom. J. archiepiscopum Viennensem, super questionibus portuum Rodani quas habere possent A.
NOS J. prior & capitulum ecclesie Sancti Petri de Burgo Valentie ex una, & Ego G. Bastetz dominus de Cruszol ex alia, compromittimus absolute in domnum J. archiepiscopum Viennensem, super omnibus controversiis & querelis motis & movendis usque ad festum Sancti Andree proximo venturum, que vertuntur inter nos vel verti possunt, & specialiter super querela portuum Valentie: promittentes per stipulationem stare mandato suo sive arbitrio, seu dicto sive diffinitioni, ut quicquid ipse super predictis dixerit, mandaverit aut arbitratus fuerit..., prout sibi placuerit, ratum & firmum habeamus inperpetuum; abrenuntiantes omni exceptioni que nobis posset competere ratione messium & vindemiarum, & etiam sollempnium feriarum, videlicet Dominicorum dierum & natalis apostolorum & aliarum sollempnitatum1, pena centum librarum interposita, cui dom. archiepiscopus mandav[er]it persolvenda ab ea parte que ipsius mandato nollet obtemperare, nichilominus suo dicto sive arbitrio seu mandato sive diffinitione firma & stabili permanente. Et nos W., Dei gratia electus Valentinus, in cujus dominio omnia de quibus est controversia continentur, hoc compromissum volumus2 & concedimus, & ut ea que a dom. J. archiepiscopo dicta sive arbitrata vel mandata seu diffinita fuerint firma & inconcussa perpetuis temporibus permaneant, fideiussor nos obligamus pro utraque parte, & Willelmus de Clariaco sacerdos pro parte ecclesie, & pro parte G. Bastet Michael capellanus Valentinus. Et ad huius compromissi firmum testimonium, huic carte sigillum nostrum jussimus apponi, & sigilla predicte ecclesie & G. Bastet. Actum anno Domini Mo CCo XXXo IIIo, tercio idus augusti.
[A] Extrait de l'original, parch. auquel pendent trois longues lemnisques: le sceau de Giraud Bastet subsiste seul (cf. ch. 111, n. 2); avec le titre que nous avons donné, le dos porte cette note: De portu Rodani; sed non fuit facta ordinatio per dom. archiepiscopum. Le légat Jean de Brenin ratifia cependant la transaction intervenue entre les parties en 1238 (ch. XXXVI).
[1] D'après le droit, cette renonciation semblerait nulle: les juges ne peuvent prononcer leurs sentences les jours de fêtes instituées à l'honneur de Dieu & des saints, etiam de consensu partium, si ce n'est ob necessitatem vel pietatem (Decret. GREG. IX. lib. II, tit. IX de seriis, cap. 5: Corp. Iur. Can., t. II, c. 250).
[2] Ce mot est suivi de mandamus, cancellé dans le ms.
juillet 1234-12 novemb. 1236.
[Divisio rerum Alberti et Odonis Alamanni fratrum A.
ANNO Domini Mo CCo XXXo IIIIo, mense julii, Grossa uxor quondam Arberti Alamanni, & filii sui Arbertus & Odo majores xxv annis, de consensu ipsius Grosse, ita super divisione rerum paternarum atque maternarum unanimiter convenerunt: videlicet quod Arbertus haberet in perpetuum pro portione sua totum tenementum patris sui, quod quondam eidem dederat pater suus cum uxorem duxit & postea in ultima voluntate sua cum omnibus suppellectilibus ejusdem, preter duos lectos ex toto munitos quos de illis habebit Odo frater suus; item habebit dictus Arbertus quatuor peas vinee que sunt in manso Nautes, quarum due pee sunt inter la Pelofencha & vineam B. Disder, alie due inter vineam W. Seignoret & vineam B. Disder: sed ex eis iiijor faciet Odoni fratri suo ij sextaria frumenti & xii. denarios annuatim; similiter & las Pelofenchas & duas partes tinarum1 & vasorum, & terciam partem habebit Odo; & propter hoc quitius erit idem Odo ab omnibus debitis que debebat pater eorum & de illis que expenderat de dote ipsius Arberti filii sui, & faciet expensas funeris matris sue Grosse. Odo vero habebit omnes res alias que fuerunt matris sue Grosse: videlicet tres vineas que sunt in manso Nautes, quarum una adheret vinee P. Chastillo ab autro (sic) vinee Wo de Sancto Michaele a parte boree, altera adheret ab autro vinee P. Chastillo, a borea vinee W. Silvestri, altera adheret vinee W. Silvestri ab austro, a borea vinee P. Chastillo; & census quos percipiebat in eodem manso, scilicet xi. saumaas2 & vij cartas & dimidium vini meri, & xiij sextaria frumenti minus unam cartam, & xvi. solidos & ix. denarios censuales; & iij sextariatas terre quas habebat in eodem manso Nautes: sed pro his faciet diem anniversarium de iiji. denariis & ii. & i. in ecclesia Sancti Petri de Burgo pro patre & matre sua, & alterius anniversarii quartam partem: & quilibet predictorum fratrum de portione sua contentus fuit. Post mortem autem matris eorum Grosse, mediantibus amicis eorum Arnaudo Rufo canonico & sacerdote Sancti Petri necnon & Visello, hec eadem omnia ... ab utraque parte concessa fuerunt & approbata, & prestito corporaliter iuramento firmata..., in domo scilicet Petri de Brissiaco, & in crastinum sancti Martini, anno ab Incarnatione Domini Mo CCo XXXVIo, in presentia Bartolomei bajuli Valentini, B. de Vivalx, W. de Castro Bucco, P. de Castro Bucco, Philippi & Chastillo, Po. Otgerii & magistri P. scriptoris. Insuper ne aliquorum malitia presens factum valeat in posterum perturbari, facte sunt due carte per a. B. c. divise, & sigillorum domni S. prepositi Valentini & ecclesie Sancti Petri de Burgo impressionibus, de voluntate predictorum fratrum, sollempniter communite.
[A] Extrait de l'original, parchemin de 19 lign., parti au côté supérieur au moyen des lettres A-F; sur le dos, avec une analyse que nous supprimons, se trouve cette note qui indique la raison de l'existence de cette charte dans les archives de Saint-Pierre: F (facit) pro duobus beneficiis beate Caterine & beneficio beati Maximi simul unitis de manso de Nauteys de (leg. &) Pelozenchia.
[1] En vieux franc tinel, grand vaisseau de bois pour mettre la vendange.
[2] Saumata, sauma, sagma, charge, fardeau.
18 mai 1238.
[Compositio inter ecclesiam Burgi et Giraldum Basteti dominum Crusseoli]A.
NOVERINT universi presentes litteras inspecturi, quod anno Domini Mo CCo XXXo VIIJo, XV kalendas junii, cum controversia esset inter ecclesiam Sancti Petri de Burgo Valentie ex una parte, & Giraldum Basteti ex altera, super portu Rodani Valentie: ecclesia siquidem asserebat se habere in dicto portu medietatem tocius dominii & totum vilanatgium, quod Giraldus Basteti neguabat, & econtra petendo dicebat medietatem tocius dominii & tres partes tocius vilanagii ad se pertinere. Tandem vero post multas altercationes dicta controversia, mediantibus Aquino & Wo de Væsco canonicis Valentinis, auditis utriusque partis racionibus hinc inde propositis & diligenter inspectis, de prudentum virorum consilio, assensu & voluntate utriusque partis sopita est amicabiliter in hunc modum. Ecclesia habebit libere & absolute perpetuis temporibus duas partes tocius dominii & duas partes tocius vilanagii portus predicti undique: qui portus protenditur ex utraque parte riparum a manso Saramandorum usque al Meias; & duas partes omnium proventuum & tocius alterius commodi, in omnibus que ratione portus vel usuatgii1 portus obvenient, vel alio modo possunt vel debent ratione portus vel usuatgii portus obvenire, percipiet & habebit pacifice & quiete, & duas partes expensarum omnium comuniter faciet bona fide. Giraldus Basteti vero habebit terciam partem dominii dicti portus & terciam partem tocius vilanagii tantum, & terciam partem omnium proventuum & tocius alterius commodi, in omnibus que ratione portus vel usuatgii portus obvenient..., percipiet & habebit pacifice & quiete, & terciam partem omnium expensarum faciet communiter bona fide; & dictus portus communiter bona fide debet locari & conductori plus offerenti locabitur, unius partis cujuslibet contradictione non obstante. Et est sciendum quod ecclesia dedit Giraldo Bastet quingentos solidos, & Basteto filio suo2 centum solidos Viennenses, quos Arnaldus Ruffi procurator dicte ecclesie nomine ejusdem ecclesie plene persolvit & numerando peccuniam satisfecit utrique, & de dictis quingentis & centum solidis tenuerunt se plenarie pro paccatis, ecclesiam nichilominus & alios qui super hoc tenebantur eisdem pro ecclesia absolventes. Renunciantes expressim exceptioni non numerate peccunie & non soluti precii, & si quid juris seu requisitionis dictus Giraldus in dictis duabus partibus portus habebat tam in dominio quam in vilanagio vel videbatur habere, totum dedit dicte ecclesie, remisit penitus & guerpivit, & in eandem ecclesiam transtulit; promittens per sollempnem stipulationem per se & suos successores Malleno de Podio Bosone priori recipienti nomine ecclesie, quod ipse Giraldus vel sui nichil facient per quod dicte due partes ecclesie possint deteriorari, & quod nullo modo, nullo tempore ecclesiam vel homines qui in portu erunt nomine ecclesie decetero inquietent vel turbent vel molestare presumant, vel aliquam aliam per se vel per alios inferant violentiam. Hoc idem totum per stipulationem sollempnem promisit Mallenus prior Giraldo Bastet nomine ecclesie & mandato capituli. Et ita de omnibus querimoniis quas super dicto portu hinc inde ad invicem faciebant pax est & concordia facta, amicabili compositione interveniente; quam pacem seu compositionem seu ordinationem se inviolabiliter observaturos & nullo modo, nullo tempore contra venturos predicti prior & capitulum, & Giraldus Basteti & Aldebertus frater ejus, & Bastetus filius ejusdem Giraldi, tactis sacrosanctis Evangeliis juraverunt, dictam compositionem omologando. Actum in camera W. de Væsco, presentibus testibus Malleno priore, Ademaro cellarario, Guiguone Eruis, W. Chapairon, Arnaldo Ruffo, canonicis dicte ecclesie; W. Chastel capellano de Subdione, Guichardone clerico, W. Gualbert, Bertrando del Vilar militibus; Arberto bajulo de Cruciolo, Poncio Aos Giraudo de Salis, Petro Ruffo, W. de Cruciolo &. pluribus aliis. Nos vero J., Dei miseratione sancte Viennensis ecclesie vocatus archiepiscopus, apostolice Sedis legatus, hanc presentem compositionem, pacem seu ordinationem aprobamus &. eidem auctoritatem ad utriusque partis instanciam inpertimur, & ad majorem firmitatem & memoriam perpetuis temporibus obtinendam presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari; & Nos M. prior & capitulum ad eandem firmitatem perpetuam obtinendam, presentem cartam sigillo ecclesie Sancti Petri de Burguo (sic) fecimus communiri; & Nos Giraldus Basteti, ut perpetuis temporibus presens compositio robur & firmitatem obtineat, huic presenti carte sigillum nostrum apponi fecimus; & Nos Wus electus Valentinus, ad preces utriusque partis, presentem cartam fecimus sigilli nostri munimine roborari.
[A] Reproduction de l'original, charte partie A-E; les quatre sceaux sont encore pendants dans l'ordre suivant: l'archevêque de Vienne, l'évêque de Valence, le chapitre du Bourg, Giraud Bastet. Le dos porte une analyse reproduite avec le texte dans l'Invent. rais. (fo 42, sous la cote n. 23): Bona compositio & concordia facta per eccl. Burgi cum Gir. Basteti dom. Cruceoli, super portu Rodani; & pertinent ecclesie due partes & tercia ... dom. Cruceoli, & non debent molestari illi de ecclesia a Giraldo, & si que expense fierent..., & debet locari communiter portus plus offerenti etc.; & cette note: mansus Saramandorum est grangia cum pertinentiis Gononi de Laone. Une expédition de cette charte fut délivrée le 27 juin 1384; voici un extrait de ce Vidimus de facto portus:
In Xpisti nomine, amen. Nos Johannes de Bello Castro, canonicus ecclesie Valentinensis, utroque jure bacallarius, regens officium officialatus Valentie pro reverendo in Xpisto patre & domino dom. A. de Saluciis sancte Romane ecclesie cardinali, administratore ecclesiarum, comittatuum & episcopatuum Valentinen. & Diensis, notum facimus ... quod nos vidimus, tenuimus ... quoddam prima facie publ. instrumentum, inpendentibus quatuor sigillis cera alba sigillatum, sanum..., nobis per vener. & circumsp. virum dom. dom. Durandum Champelli priorem secularem ecclesie Sancti Petri de Burgo Valentie exhibitum ... cujus tenor est talis:... quod quidem instrumentum, nos..., sedentes pro tribunali more majorum nostrorum in curia ven. capituli Valentin. super quadam catreda super qua sedere elegimus..., transcribi jussimus ... Acta fuerunt hec in curia dicti ven. capituli Valentin., die XXVIIa mensis junii, indictione VIIa, anno Domini Mo CCCo ottuagesimo quarto, testibus presentibus dom. Johanne Dodoti & Johanne Boreya, presbiteris Valentie; ego vero Petrus de Gado, de Alesio Valent. dioc. clericus, notarius publ. & curie Valent. juratus....
[1] Usagium, redevance, prestation coutumière.
[2] C'est le Giraud Bastet, IIe du nom, du P. ANSELME (Hist. gen., t. III, p. 702).
31 mai 1245.
[Carta de portu inferiori Rodani A.
NOVERINT universi presentes litteras inspecturi, quod anno Domini Mo CCo XLo quinto, die mercurii post Ascensionem Domini, cum controversia verteretur inter Capitulum Sancti Petri de Burgo Valentie & Geraldum Basteti ex una parte, & Bovetum de Portu & Petronillam sororem suam & Audetam filiam quondam Michaelis fratris dicti Boveti ex altera, cui Audete pupille fuit datus tutor dictus Bovetus a curia Valentina, super vilanagio portus inferioris ad tegulariam: cujus portus duas partes vilanagii Arnaudus Rufus canonicus Sancti Petri de Burgo, factus & constitutus procurator a dicto Capitulo & a dicto G. Bastet super dicta controversia, dicebat ad dictum Capitulum pertinere & etiam ad dict. G. Basteti pleno jure: dicto Boveto pro se & sorore & nepte predictis e contrario proponente totum vilanagium dicti portus ad eosdem pertinere. Tandem post multas altercationes compromissum fuit ab utraque parte in nos Mallenum priorem Sancti Petri de Burgo & Vgonem Ysopi canonicum ejusdem ecclesie, tanquam in arbitros seu arbitratores vel amicabiles compositores, utraque parte promittente sub pena quingentorum solidorum Viennensium, quam penam pars parti stipulanti promisit, se atendere & servare bona fide quicquid super dicta controversia a nobis ... esset diffinitum, ordinatum, mandatum seu dictum...; penam vero ... pars que non observaret diffinitionem ... promisit se soluturam ... parti que ... observaret.... Insuper pro predictis omnibus observandis & atendendis, juravit pro se & dicta nepte pupilla ... dictus Bovetus, & hoc idem juravit dicta Petronilla auctoritate mariti sui Columbi, & Petrus Cocci pro parte supradictorum; & pro eadem parte dati fuerunt fidejussores Bonetus Melluras & Willelmus de Preposito. Pro parte vero altera juravit dictus Arnaudus Ruffus, procurator dicti Capituli, in animam ejusdem capituli, [bona] etiam sua pro hiis servandis obligavit; & Stephanus frater suus fuit fidejussor. Sciendum preterea quod partes renunciaverunt expressim omni legum auxilio & omni juri canonico ... & omni privilegio clericali ... Nos vero dicti M. prior & V. Ysopi ... arbitri..., visis, auditis & diligenter intellectis peticionibus ... & responsionibus hinc inde factis, testibus etiam & instrumentis a partibus productis, tandem ... de consilio peritorum pronunciavimus duas partes vilanagii dicti portus ad dictum Capitulum & terciam ad dict. G. Bastet pertinere, eosdem Capitulum & G. Bastet in possessionem dicti portus inducentes & parti adverse perpetuum silentium imponentes. Actum Valentie in domo vicarii Valentini, anno & die quo supra, presentibus testibus Pon. vicario Valentino, Geraldo Bastet, æstachio de Morgis, magistro Willelmo de Clariaco, Petro de Dievajua, Ademaro Cellararii, Lantelmo archipresbitero, canonicis Sancti Petri; Willelmo Lamberti de Charpei, Vgone Rollandi, clericis; Petro Renco, Willelmo del Vilar, militibus; Poncio de Stella canonico Valentino, Johanne vicariolo, Auriolo & multis aliis. Ad majorem vero firmitatem & perpetuam memoriam supradictorum omnium, est presens carta ad preces utriusque partis sigillis curie Valentine & Poncii vicarii Valentini & dicti Malleni prioris Sancti Petri de Burgo & Vgonis Ysopi arbitrorum munimine communita.
[A] Extrait de l'original, parch. de 28 lig. coté no 19; sur le dos se trouve cette analyse reproduite avec le texte intégral dans l'Invent. rais. (fo 44): Pronunciacio arbitrorum facta super questione quam habebant capitulum Sancti Petri & Geraldus Basteti ex una parte contra Bovetum de Portu, Petronillam sororem suam & Audetam eorum neptem, super vilanagio dicti portus, quod dicti Bovetus ... afferebant ad se totaliter spectare; sed fuit pronunciatum quod due partes spectant ecclesie & tercia pars dicto Giraldo.--Des quatre grosses tresses auxquelles étaient appendus les sceaux, la deuxième seule a conservé le sien: c'est celui du chanoine Hugues Ysopi: il est de forme ogivale, long de 3 cent. 1/2; les armes sont parlantes: une branche d'hysope, avec cette légende: sigillum SIGILLVM: HVG: VOPIS: C....
juin 1245.
[De censu altaris Sancti Andree de Burgo A.
Nos M. prior Sancti Petri de Burgo & capitulum ejusdem loci, notum facimus omnibus quod cum magister Villelmus de Sancto Remigio prior Sancti Felicis Valentini & conventus ejusdem loci fazuissent1 omnes census, videlicet L.iiiior solidos Viennenses, quos percipit servitor2 altaris Sancti Andree de Burgo in territorio quod dicitur abbacia, quod est de dominio Sancti Felicis, quia ut asserebant jam deciderant in commissum3, eo quod servitores dicti altaris censum Ve solidorum censualium, quos facere debent singulis annis dicte domui pro censibus supradictis, retinuissent per tres annos, & placitamentum etiam XX. solidorum, quod solvi debet similiter ab eodem servitore in muctatione tantum cujuslibet servitoris ipsius altaris, domui supradicte non solvisset Ricardus clericus qui erat illius altaris servicio deputatus, nec desazire vellent ullo modo dictus prior & conventus census proximo nominatos, nisi pena esset imposita servitori altaris Sancti Andree si censum ve solidorum & placitamentum xx. solidorum, ut superius est expressum, reddere differret ultra terminum ad hec solvenda assignatum. Tandem desaziverunt supradictos census ad instanciam nostram & ad preces L. archipresbiteri de Alexiano, capellani & canonici Valentini. Et nos talem penam imposuimus servitori sepesato, quod si ultra festum sancti Andree censum detinuerit memoratum, ulterius non percipiat libram solitam in ecclesia Sancti Petri donec de censu competenter satisfecerit domui Sancti Felicis; & eandem penam eidem servitori imponimus, si post mensem a susceptione administrationis dicti altaris placitamentum domui Sancti Felicis reddere distulerit supradictum. Recognoscimus etiam & fatemur, quod domus Sancti Felicis percipit decimam in toto illo territorio ubi sepedictus servitor percipit dictum censum; percipit etiam ibidem dicta domus placitamenta cum terre venduntur, sicut in aliis terris que sunt de suo pleno dominio hactenus percipere consuevit. Actum est hoc anno Incarnacionis Dominice Mo CCo XLo Vo, mense junii; in cujus rei testimonium presentem cartam sigilli capituli Sancti Petri de Burgo munimine fecimus roborari.
[A] L'orignal de cette charte, parch. de 26 lig. auquel pend une tresse en fils de couleur verte, fait partie du fonds du prieuré de Saint-Félix, qu'il intéressait plus directement.
[1] D'où notre français saisir; on rencontrera plus bas desazire: le Lexicon inf. latinit. ne donne que sazium, saisie.
[2] Origine de notre expression moderne desservant d'une succursale.
[3] Tomber en commise: état du fief qui, par le délit du vassal, pouvait être confisqué par le seigneur.
27 novembre 1254.
[De decima agnorum pastorum Lioncel, Sancti Felicis et Sancti Petri de Burgo A.
IN nomine Patris & Filii & Spiritus Sancti, amen. Nos magister Johannes officialis Valentinus, amicabilis compositor electus comuniter a magistro Willelmo priore Sancti Felicis Valentie1 ex una parte, & procuratoribus ecclesie Sancti Petri de Burgo ex altera, in causa que vertitur inter ipsos super quadam decima agnorum in hunc modum. Asserit prior Sancti Felicis Valen..., quod oves pastorum Lioncelli jacebant tempore hyemali infra limites decimarie2 Sancti Felicis, & postquam pepererant pastores transferebant fetas cum agnis suis in quoddam pratum quod est de decimaria Sancti Petri de Burgo ubi fuerunt ad tempus, & eedem oves cum agnis suis manserunt in parrochia seu in decimaria Sancti Felicis tempore quo agnorum decima percipi consuevit; & ideo dictus prior petit decimam dict. agnorum, cum domus Sancti Felicis eandem perceperit pacifice & quiete a tempore que non exstat memoria. Procuratores Sancti Petri de Burgo negant narrata, ut narrantur, & dicunt petita fieri non debere; item asserunt quod anno proxime preterito post Natale Domini, pastores Lioncelli fecerunt ramatam3 in decimaria Sancti Petri de Burgo, ad quam ramatam deportaverunt oves fetantes & fetus, ita quod quam cito & ubicumque fetus facerent dicte oves, deportabant fetus &. oves ad dictam ramatam; item dicunt & asserunt, quod pro majori parte illius temporis, videlicet a Natali Domini usque ad Pascha, paste fuerunt oves dict. pastorum infra limites decimarie Sancti Petri, unde dicunt quod propter hoc debent habere... decimam agnorum dict. ovium, quam petunt ... sibi adjudicari a nobis, domine judex; item asserunt quod ecclesia in cujus decimaria colliguntur & jacent oves fetantes cum fetibus debet habere decimam agnorum: hoc dicunt esse consuetudinem istius terre. Confitetur dictus prior omnia supradicta esse vera, excepta consuetudine quam negat. Nos vero, lite super hiis a partibus contestata, jurato de calumpnia, testibus ab utraque parte productis & etiam publicatis, concluso in causa a partibus supradictis, die veneris ante festum beati Andree assignata ad dictam causam amicabiliter concordandam, ipsa die, coram nobis partibus constitutis & petentibus a nobis dict. causam jure vel concordia terminari, dictum priorem & dict. procuratores Sancti Petri dicimus intentiones suas super hiis que proposuerant fundavisse; unde ipsam causam diffinimus & ordinamus amicabiliter in hunc modum: videlicet quod prior Sancti Felicis percipiat totam decimam agnorum quas oves fecerint in decimaria Sancti Felicis, licet deportati fuerint ad decimariam Sancti Petri, si ibidem non permanserint usque ad tempus quo decima agnorum levari consuevit, sed reportati fuerint seu reducti ad decimariam Sancti Felicis; & si de decimaria Sancti Felicis deportati fuerint agni ad decimariam Sancti Petri & ibidem permanserint tempore quo levatur decima, illa decima inter partes predictas comuniter dividatur; si vero alique oves fetus fecerint in decimaria Sancti Petri & ibidem permanserint seu inventi fuerint tempore quo levari decima consuevit, licet deportati fuerint ad decimariam Sancti Felicis, dicimus quod ecclesia Sancti Petri percipiat totam illam decimam; & si fetus quos oves fecerint in decimaria Sancti Petri ad decimariam Sancti Felicis fuerint deportati & ibidem permanserint & inventi fuerint tempore quo levatur decima agnorum, dicimus quod illa decima inter partes predictas comuniter dividatur. Actum Valentie, in curia episcopali, anno Domini Mo CCo L. quarto, die veneris supradicta, presentibus testibus Johanne Torreti presbitero, Breissiaco sacrista Sancti Felicis, Poncio de Liberone canonico Sancti Felicis, Berengario; in cujus rei testimonium presentem cartam sigillavimus sigillo curie Valentine4.
[A] Extrait de l'original, parch. de 21 lig., qui appartient également au fonds de Saint-Félix; il est mentionné sous le n. 81 dans l'Inventaire des titres de ce prieuré, fo 18.
[1] Guillaume (de Saint-Remy), prieur de Saint-Félix en 1245 (transaction avec les hospitaliers de Valence touchant la dîme des agneaux), l'était encore en novembre 1265.
[2] Decimaria indique également le champ soumis à la dîme & le droit de la percevoir.
[3] De rama, ramée, fagot, feuillée, hutte de feuillage.
[4] Nous avons fréquemment rencontré aux archives de la Préfecture le sceau de la cour de l'officialité de Valence; petit, de forme ogivale, il porte un dextrochère tenant une crosse de juridiction tournée à gauche & a pour légende: sigillum S. CVRIE:VALENTlNE:.