II. 5. QUICUMQUE VULT (Athanasian Creed) Office: In Festo Ssmae Trinitatis ad Primam post ultimam Psalmi divisionem cum Gloria Patri: Breviarium Monasticum. LATIN: Breviarium Monasticum 1. Quicumque vult salvus esse,/ ante omnia opus est, ut teneat Catholicam fidem: Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit,/ absque dubio in ‘ternum peribit. 2. Fides autem catholica h‘c est:/ ut unus Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate veneremur. 3. Neque confundentes personas:/ neque substantiam separantes. 4. Alia est enim persona Patris, alia Filii,/ alia Spiritus Sancti: Sed Patris, et Filii, et Spiritus Sancti una est divinitas,/ ‘qualis gloria, co‘terna majestas. 5. Qualis Pater, talis Filius,/ talis Spiritus Sanctus. 6. Increatus Pater, increatus Filius,/ increatus Spiritus Sanctus. 7. Immensus Pater, immensus Filius,/ immensus Spiritus Sanctus. 8. ’ternus Pater, ‘ternus Filius,/ ‘ternus Spiritus Sanctus. 9. Et tamen non tres ‘terni,/ sed unus ‘ternus. 10. Sicut non tres increati, nec tres immensi,/ sed unus increatus, et unus immensus. 11. Similiter omnipotens Pater, omnipotens Filius,/ omnipotens Spiritus Sanctus. 12. Et tamen non tres omnipotentes,/ sed unus omnipotens. 13. Ita Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus. 14. Et tamen non tres Dii,/ sed unus est Deus. 15. Ita Dominus Pater, Dominus Filius,/ Dominus Spiritus Sanctus. 16. Et tamen non tres Domini,/ sed unus est Dominus. 17. Quia, sicut singillatim unamquamque personam Deum ac Dominum confiteri christiana veritate compellimur:/ ita tres Deos aut Dominos dicere catholica religione prohibemur. 18. Pater a nullo est factus:/ nec creatus, nec genitus. 19. Filius a Patre solo est:/ non factus, nec creatus, sed genitus. 20. Spiritus Sanctus a Patre et Filio:/ non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens. 21. Unus ergo Pater, non tres Patres: unus Filius, non tres Filii:/ unus Spiritus Sanctus, non tres Spiritus Sancti. 22. Et in hac Trinitate nihil prius aut posterius, nihil majus aut minus:/ sed tot‘ tres person‘ co‘tern‘ sibi sunt et co‘quales. 23. Ita ut per omnia, sicut jam supra dictum est, et unitas in Trinitate,/ et Trinitas in unitate veneranda sit. 24. Qui vult ergo sulvus esse,/ ita de Trinitate sentiat. 25. Sed necessarium est ad ‘ternam salutem,/ ut Incarnationem quoque Domini nostri Jesu Christi fideliter credat. 26. Est ergo fides recta, ut credamus et confiteamur,/ quia Dominus noster Jesus Christus, Dei Filius,/ Deus et homo est. 27. Deus est ex substantia Patris ante s‘cula genitus:/ et homo est ex substantia matris in s‘culo natus. 28. Perfectus Deus, perfectus homo:/ ex anima rationali et humana carne subsistens. 29. ’qualis Patri secundum divinitatem:/ minor Patre secundum humanitatem. 30. Qui, licet Deus sit et homo,/ non duo tamen, sed unus est Christus. 31. Unus autem non conversione divinitatis in carnem,/ sed assumptione humanitatis in Deum. 32. Unus omnino, non confusione substanti‘,/ sed unitate person‘. 33. Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo:/ ita Deus et homo unus est Christus. 34. Qui passus est pro salute nostra: descendit ad inferos:/ tertia die resurrexit a mortuis. 35. Ascendit ad c‘los, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis:/ inde venturus est judicare vivos et mortuos. 36. Ad cujus adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis:/ et reddituri sunt de factis propriis rationem. 37. Et qui bona egerunt, ibunt in vitam ‘ternam:/ qui vero mala, in ignem ‘ternum. 38. H‘c est fides catholica,/ quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit,/ salvus esse non poterit. (Gloria Patri) (Gloria tibi, Trinitas ‘qualis, una Deitas, et ante omnia s‘cula, et nunc et in perpetuum.) NB Breviarium Romanum as above HOMILIES REFERENCE IN WULFSTAN I. "De Cristianitate"; (Latin homily); Bethurum Xb, 197. in MSS CCCC 201, pp 53-56; Oxford, Bodleian Hatton 113, fols 34-38.