III. 1. CREDO IN UNUM DEUM (Nicene Creed) Mass: after Gospel reading: Credo quod dicitur in omnibus Dominicis per totum annum, tam occurrentibus quam anticipatis, vel, etiam quoad Officium, repositis. Non dicitur autem in diebus ferialibus, quando resumitur Missa Dominicae praecedentis; Credo dicitur in Nativitate Domini ad omnes missas, et per totam Octavam Nativitatis Domini, sed non in octavis S. Stephani (2 Jan), S. Joannis (3 Jan), Ss. Innocentium Martyrum (4 Jan); Credo dicitur in Vigilia Epiphaniae si de Vigilia fiat tantum Commemoratio, et dicitur in Epiphania Domini (5 Jan)) et in Octava Epiphaniae (13 Jan); non dicitur in Feria IV Cinerum, neque in Feriis Hebdomadae Sanctae LATIN Missale Romanum 1. Credo in unum Deum Patrem omnipotentem, factorem c‘li et terr‘, visibilium omnium et invisibilium. 2. Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum. Et ex Patre natum ante omnia s‘cula. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero. Genitum, non factum, consubstantialem Patri; per quem omnia facta sunt. 3. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de c‘lis. Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine: Et homo factus est. 4. Crucifixus etiam pro nobis: sub Pontio Pilato passus, et sepultus est. Et resurrexit tertia die, secundum Scripturas. Et ascendit in c‘lum: sedet ad dexteram Patris. 5. Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos; cujus regni non erit finis. 6. Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem: qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum Patre et Filio simul adoretur et conglorificatur: qui locutus est per Prophetas. 7. Et unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam. 8. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. 9. Et exspecto resurrectionem mortuorum. 10. Et vitam venturi s‘culi. Amen.