I. 5. DOMINE AUDIVI Office: Dominica ad Matutinum In III Nocturno (Canticum in variis Festis) (Breviarium Monasticum) Feria Sexta ad Laues (Canticum Feriale): ANTIPHON: Domine audivi aidutium tuum, et timui (Breviarium Monasticum) LATIN: Biblia Sacra Vulgata Habakkuk 3: 2-19 2. Domine audivi auditionem tuam et timui/ Domine opus tuum in medio annorum vivifica illud/ in medio annorum notum facies/ cum iratus fueris misericordiae recordaberis/ 3. Deus ab austro veniet et Sanctus de monte Pharan/ / operuit caelos gloria eius/ et laudis eius plena est terra/ 4. splendor eius ut lux erit/ cornua in manibus eius/ ibi abscondita est fortitudo eius/ 5. ante faciem eius ibit mors/ et egredietur diabolus ante pedes eius/ 6. stetit et mensus est terram/ aspexit et dissolvit gentes/ et contriti sunt montes saeculi/ incurvati sunt colles mundi ab itineribus aeternitatis eius/ 7. pro iniquitate vidi tentoria Aethiopiae/ turbabuntur pelles terrae Madian/ 8. numquid in fluminibus iratus es Domine/ aut in fluminibus furor tuus/ vel in mari indignatio tua/ quia ascendes super equos tuos/ et quadrigae tuae salvatio/ 9. suscitans suscitabis arcum tuum/ iuramenta tribubus quae locutus es/ / fluvios scindes terrae/ 10. viderunt te et doluerunt montes/ gurges aquarum transiit/ dedit abyssus vocem suam/ altitudo manus suas levavit/ 11. sol et luna steterunt in habitaculo suo/ in luce sagittarum tuarum ibunt/ in splendore fulgurantis hastae tuae/ 12. in fremitu conculabis terram/ in furore obstupefacies gentes/ 13. egressus es in salutem populi tui/ in salutem cum christo tuo/ percussisti caput de domo impii/ denudasti fundamentum usque ad collum/ / 14. maledixisti sceptris eius capiti bellatorum eius/ venientibus ut turbo ad dispergendum me/ exultatio eorum sicut eius qui devorat pauperem in abscondito/ 15. viam fecisti in mari equis tuis in luto aquarum multarum/ 16. audivi et conturbatus est venter meus/ ad vocem contremuerunt labia mea/ ingrediatur putredo in ossibus meis/ et subter me scateat/ ut requiescam in die tribulationis/ ut ascendam ad populum accinctum nostrum/ 17. ficus enim non florebit/ et non erit germen in vineis/ mentietur opus olivae/ et arva non adferent cibum/ abscidentur de ovili pecus et non erit armentum in praesepibus/ 18. ego autem in Domino gaudebo/ exultabo in Deo Iesu meo/ 19. Dominus Deus fortitudo mea/ et ponet pedes meos quasi cervorum/ et super excelsa mea deducet me/ victori in psalmis canentem/ nb Breviarium Monasticum variants: *eius > ejus, passim, i + vowel > j + vowel passim 13: *fundamentum > fundamentum ejus 16: *ad vocem > a voce 18: *exultabo > et exsultabo 19: *deducet me victori > deducet me victor ------------------------------------------------------------------- I. "AElfric: On the Old and New Testament"; B.1.8.4; Crawford 1922, 45. in MSS Oxford, Bodleian Bodley 343, fol 129-32; Oxford, Bodleian Laud Misc 509, fols 120v-141v. verse 18 only: *gaudebo/ exultabo> gaudebo & exultabo