I. 4. CANTEMUS DOMINO Office: Feria quinte ad Laudes (Canticum Feriale): ANTIPHON: Cantemus Domino gloriose (Breviarium Monasticum) Mass: Ex. 15, vv. 1-2: Dicitur canticum post lectionem secundam in Sabbato Sancto (Missale Romanum) LATIN: Biblia Sacra Vulgata Exodus 15: 1-19 1. Cantemus Domino gloriose enim magnificatus est/ equum et ascensorem deiecit in mare/ 2. fortitudo mea et laus mea Dominus/ et factus est mihi in salutem/ iste Deus meus et glorificabo eum/ Deus patris mei et exaltabo eum/ 3. Dominus quasi vir pugnator Omnipotens nomen eius/ 4. currus Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare/ electi principes eius submersi sunt in mari Rubro/ 5. abyssi operuerunt eos/ descenderunt in profundum quasi lapis/ 6. dextera tua Domine magnifice in fortitudine/ dextera tua Domine percussit inimicum/ 7. et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios meos/ misisti iram tuam quae devoravit eos ut stipulam/ 8. et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae/ stetit unda fluens/ congregatae sunt abyssi in medio mari/ 9. dixi inimicus persequar et conprehendam/ dividam spolia implebitur anima mea/ evaginabo gladium meum interficiet eos manus mea/ 10. flavit spiritus tuus et operuit eos mare/ submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus/ 11. quis similis tui in fortibus Domine quis similis tui/ magnificus in sanctitate/ terribilis atque laudabilis et faciens mirabilia/ 12. extendisti manum tuam et devoravit eos terra/ 13. dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti/ et portasti eum in fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum/ 14. adtenderunt populi et irati sunt/ dolores obtinuerunt habitatores Philisthim/ 15. tunc conturbati sunt principes Edom robustos Moab obtinuit tremor/ obriguerunt omnes habitatores Chanaan/ 16. inruat super eos formido et pavor in magnitudine brachii tui/ fiant immobiles quasi lapis/ donec pertranseat populus tuus Domine/ donec pertranseat populus tuus iste quem possedisti/ 17. introduces eos et plantabis in monte hereditatis tuae/ firmissimo habitaculo tuo quod operatus es Domine/ sanctuarium Domine quod firmaverunt manus tuae/ 18. Dominus regnabit in aeternum et ultra/ 19. ingressus est enim equus Pharao cum curribus et equitibus eius in mare/ et reduxit super eos Dominus aquas maris/ filii autem Israhel ambulaverunt per siccum in medio eius/ nb Breviarium Monasticum variants: *eius > ejus passim, i + vowel > j + vowel, con + plosive > com + plosive 6: *magnifice > magnificata est 14: *adtenderunt > ascenderunt 16: *inruit > irruat 17: *sanctuarium Domine > sanctuarium tuum Domine 19: *equus > eques nb Missale Romanum variants: 1: *magnificatus > honorificatus; *deiecit > proiecit 2: fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est > adiutor et protector factus est mihi; *iste > hic; *glorificabo > honorificabo 3: *quasi vir pugnator > conterens bella; *Omnipotens nomen eius > Dominus nomen est illi PSALTERS I. B.L. Cotton Vespasian A.i, fol 144r 1: *magnificatus > honorificatus; *deiecit > proiecit 2: *fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est > audiutor et protector factus est; *iste > hic; *glorificabo > honorabo 3: *quasi vir pugnator > conterens bella; *Omnipotens nonem eius > Dominus nomen est ei 4: *electi principes eius > electos ascensores ternos statores; *submersi sunt > demersit; *in mare Rubro > in rubro mare 5: *abyssi > pelago; *operuerunt > cooperuit; *descenderunt > devererunt; *quasi > tamquam 6: *magnifice in fortitudine > glorificata est in virtute; *percussit > confregit; *inimicum > inimicos 7: *in multitudine gloriae tuae > per multitudinem maiestatis tuq; *deposuisti adversarios meos > conteruisti adversarios; *quae devoravit > et comedit; *ut stipulam > tamquam stipulam 8: *furoris > iraecundiae; *congregatae sunt aquae > divisa est aqua; *stetit unda fluens congregatae sunt abyssi in medi mari > gelaverunt tamquam muros aquae gelaverunt fluctus in medio mare 9: *persequar et conprehendam > persequens conpraehendam; *dividam > partibo; *implebitur > *replebo; *anima mea > animam meam interficiam; *evaginabo gladium meum interficiet eos > gladio mea dominabitur 10: *flavit > misisti; *spiritus tuus > spirituum tuum; *submersi sunt > mersereunt; *quasi > tamquam; *in aquis vehementibus > in aqua validissima 11: *tui > tibi; *in fortibus > in diis; *tui > tibi; *magnificus > gloriosus; *in sanctitate > in sanctis; *terribilis atque laudabilis et faciens mirabilia > mirabilis in maiestatibus faciens prodigia 12: *manum > dexteram 13: *dux fuisti > gubernasti; *in misericordia tua > iustitia; *populo quem redemisti > populum tuum hunc quem liberasti; *ey portasti eum > exortatus es; *in fortitudine tua > in virtute tua; *ad habitaculum sanctum tuum > et in refectione sancta tua 14: *adtenderunt > audierunt; *populi > gentes; *irati >iratae; *obtinuerunt > conpraehenderunt; *habitatores > inhabitantes 15: *conturbati sunt > festinaverunt; *principes > duces; *robustos Moab > et principes Mohabitarum; *obtinuit tremor > adpraehendit eos tremor; *obriguerunt > tabuerunt; *habitatores > inhabitantes 16: *inruat > decidat; *formido et pavor > timor et tremor; in magnitudine > magnitudinis; *fiant immobiles quasi lapis > fiant tamquam lapis; *pertranseat > transeat; *donec > usque dum; *iste quem possedisti > humc quem adquisisti 17: *introduces > induces; *eos et plantabis > plantas eos; *in monte > in montem; *tuae > tuq; *firmissimo habitaculo tuo > in preparatio habitaculo tuo; *operatus es > prqparasti; *sanctuarium Domine > sanctimonium tuum Domine; *firmaverunt > prqparaverunt 18: *regnabit > qui regnas; *et ultra > et in saeculum ad adhuc 19: *ingressus est enim equus > quia introivit equitatus; *curribus > quadrigis; *equitibis eius > ascensoribus; *reduxit > induxit; *in medio eius > per medium mare.