I. 6. AUDITE CAELI Office: Sabbato ad Laudes (Canticum Feriale): ANTIPHON: Date magnitudinem Deo nostro (Breviarium Monasticum) Mass: Deut. 32, vv. 1-4. Dicitur canticum post lectionem quartam in Sabbato sancto (Missale Romanum) LATIN: Biblia Sacra Vulgata Deuteronomy 32: 1-43 1. Audite caeli quae loquor/ audiat terra verba oris mei/ 2. concrescat in pluvia doctrina mea/ fluat ut ros eloquium meum/ quasi imber super herbam et quasi stillae super gramina/ 3. quia nomen Domini invocabo/ date magnificentiam Deo nostro/ 4. Dei perfecta sunt opera et omnes viae eius iudicia/ Deus fidelis et absque ulla iniquitate iustus et rectus/ 5. peccaverunt ei non filii eius in sordibus/ generatio prava atque perversa/ 6. haecine reddis Domino popule stulte et insipiens/ numquid non ipse est pater tuus qui possedit et fecit et creavit te/ 7. memento dierum antiquorum/ cogita generationes singulas/ interroga patrem tuum et adnuntiabit tibi/ maiores tuos et dicent tibi/ 8. quando dividebat Altissimus gentes/ quando separabat filios Adam/ constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israhel/ 9. pars autem Domini populus eius Iacob funiculus hereditatis eius/ 10. invenit eum in terra deserta/ in loco horroris et vastae solitudinis/ circumdixit eum et docuit et custodivit quasi pupillam oculi sui/ 11. sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans/ expandit alas suas et adsumpsit eum atque portavit in umeris suis/ 12. Dominus solus dux eius fuit et non erat cum eo deus alienus/ 13. constituit eum super excelsam terram/ ut comederet fructus agrorum/ ut sugeret mel de petra oleumque de saxo durissimo/ 14. butyrum de armento et lac de ovibus/ cum adipe agnorum et arietum filiorum Basan/ et hircos cum medulla tritici et sanguinem uvae biberet meracissimum/ 15. incrassatus est dilectus et recalcitravit incrassatus inpinguatus dilatatus/ dereliquit Deum factorem suum et recessit a Deo salutari suo/ 16. provocaverunt eum in diis alienis et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt/ 17. immolaverunt daemonibus et non Deo diis quos ignorabant/ novi recentesque venerunt quos non coluerunt patres eorum/ 18. Deum qui te genuit dereliquisti et oblitus es Domini creatoris tui/ 19. vidit Dominus et ad iracundiam concitatus est/ quia provocaverunt eum filii sui et filiae/ 20. et ait abscondam faciem meam ab eis et considerabo novissima eorum/ generatio enim perversa est et infideles filii/ 21. ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus/ et inritaverunt in vanitatibus suis/ et ego provocabo eos in eo qui non est populus/ et in gente stulta inritabo illos/ 22. ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni novissima/ devorabitque terram cum germine suo et montium fundamenta conburet/ 23. congregabo super eos mala et sagittas meas conplebo in eis/ 24. consumentur fame et devorabunt eos aves morsu amarissimo/ dentes bestiarum inmittam in eos cum furore trahentium super terram atque serpentium/ 25. foris vastabit eos gladius et intus pavor/ iuvenem simul ac virginem lactantem cum homine sene/ 26. dixi ubinam sunt/ cessare faciam ex hominibus memoriam eorum/ 27. sed propter iram inimicorum distuli/ ne forte superbirent hostes eorum et dicerent/ manus nostra excelsa et non Dominus fecit haec omnia. 28. gens absque consilio est et sine prudentia/ 29. utinam saperent et intellegerent ac novissima providerent/ 30. quomodo persequatur unus mille et duo fugent decem milia/ nonne ideo quia Deus suus vendidit eos et Dominus conclusit illos/ 31. non enim est Deus noster ut deus eorum et inimici nostri sunt iudices/ 32. de vinea Sodomorum vinea eorum et de suburbanis Gomorrae uva eorum/ uva fellis et botri amarissimi/ 33. fel draconum vinum eorum et venenum aspidum insanabile/ 34. nonne haec condita sunt apud me et signata in thesauris meis/ 35. mea est ultio et ego retribuam in tempore ut labatur pes eorum/ iuxta est dies perditionis et adesse festinant tempora/ 36. iudicabit Dominus populum suum et in servis suis miserebitur/ videbit quod infirmata sit manus et clausi quoque defecerint residuique consumpti sint/ 37. et dicet ubi sunt dii eorum in quibus habebant fiduciam/ 38. de quorum victimis comedebant adipes et bibebant vinum libaminum/ surgant et opitulentur vobis et in necessitate vos protegant/ 39. videte quod ego sim solus et non sit alius deus prater me/ ego occidam et ego vivere faciam percutiam et ego sanabo/ et non est qui de manu mea possit eruere/ 40. levabo ad caelum manum meam et dicam vivo ego in aeternum/ 41. inebriabo sagittas meas sanguine et gladius meus devorabit carnes/ de cruore occisorum et de captivitate nudati inimicorum capitis/ 43. laudate gentes populum eius/ quia sanguinem servorum suorum ulciscetur/ et vindictam retribuet in hostes eorum et propitius erit terrae populi sui/ nb Breviarium Monasticum variants: *eius > ejus passim; *i + vowel > j + vowel passim, *ei- > ej- passim, *con- + plosive > com- + plosive, passim 5: *non filii > et non filii 6: *haecine > haeccine 7: *adnuntiabit > annuntiabit 8: *Israhel > Israel 11: *umeris > humeris 15: *inpinguatus > impinguatus 21: *inritaverunt > irritaverunt; *inritabo > irritabo 22: Breviarium Monasticum marks DIVISO here 31: *deum eorum > dii eorum 36: *defecerint > defecerunt 40: Breviarium Monasticum adds two verses between Biblia Sacra Latina vv 39 and 40: Si acuero ut fulgur gladium meum/ et arripuerit judicium manus mea; Reddam ultionem hostibus meis/ et his, qui oderunt me, retribuam. nb Missale Romanum variants: 1: *audite > attende; *caeli > caelum; *quae > et; *audiat > et audiat; *oris mei > ex ore meo 2: *concrescat > exspectetur; *in pluvia > sicut pluvia; *doctrina mea > eloquium meum; *fluat ut ros > descendant sicut ros; *eloquium meum > verba mea; *quasi > sicut; *herbam > gramen; *quasi > sicut; *stillae > nix; *gramina > fenum 3: *magnificentiam > magnitudinem 4: *perfecta sunt opera > vera opera eius; *et absque ulla iniquitate > in quo non est iniquitas; *rectus > sanctus